Commentāriī dē Vītā Meā ad Dubrās Annō MDCCCXCIX
Kalendae sunt hodiē Septembrēs. Prīmus mēnsis fēriārum ēlāpsus est, et scholae īnstant. Nam ante fīnem mēnsis Septembris apud magistrum meum erō. Et per ultimam partem fēriārum necesse est librīs duās hōrās cottīdiē dare. Sīc imperat patruus meus. Māne igitur plērumque lēctitō. Patruus autem mihi librum Tacitī dē vītā Agricolae, ducis celebris Rōmānōrum, dedit. Multa īnsunt dē Britanniā nostrā antīquā. Vīta Agricolae multum mē dēlectat. Nōnnūllīs tamen in locīs difficilis est et obscūra. Sed animō alacrī lēctitō, quia patruus meus difficilia et obscūra explicat, et tabulīs pictīs aedificiōrum, armōrum, nummōrum, viārum illūstrat. Ubi aliquid in Vītā Agricolae dēest, ibi patruus meus capita ex Annālibus Tacitī vel ex Historiā Anglicā recitat. Amīcī meī, Mārcus et Alexander, interdum adsunt dum recitat. Nam saepe nōs vīsitant. Post prandium plērumque ambulāmus, vel lūdō trigōnālī operam damus, vel in marī natāmus.
Gāius Iūlius Caesar, postquam cōpiās suās pedestrēs et equestrēs ex Britanniā in Galliam trānsportāvit, nihil amplius dē Britannīs cōgitāvit. Ab incolīs lītoris merīdiānī victōriam reportāverat, ad flūmen Tamesam penetrāverat, oppidum Cassivellaunī expugnāverat, magnum numerum captīvōrum in servitūtem vēnumdederat, tribūtum Britannīs imperāverat. Id eī satis erat. Sed Britanniam nōn rēvērā dēbellāverat, nec victōria eius magna fuerat. Tacitus eum nōn magnam victōriam reportāvisse in capite tertiō decimō Vītae Agricolae affirmat. "Dīvus Iūlius" inquit "Britanniam Rōmānīs mōnstrāvit, sed nōn dēbellāvit." Britannī autem virī animō fortī erant. Tribūtum et servitūtem nōn tolerābant.
Et Rōmānīs post tempora C. Iūliī Caesaris longa oblīviō erat Britanniae. Nam per multōs annōs bellum domesticum cīvitātem Rōmānam vexāvit. Post fīnem eius bellī Rōmānī Augustum prīncipem creāvērunt. Eī Britannia nōn cūrae erat. Nec prīncipēs secundus et tertius, Tiberius et Caligula, īnsulam nostram intrāvērunt; quamquam Caligula dē eā intrandā cōgitāvit.
Itaque per centum ferē annōs rēgēs Britannicī vel rēgīnae Britannicae in Britanniā rēgnāvērunt, nec Rōmānī Britannōs bellō vexāvērunt. In numerō eōrum rēgum erat Cunobelīnus. Is rēvērā "Britannōrum rēx" erat: sīc eum Suētōnius, scrīptor Rōmānus, nōminat. Nam quamquam nōn omnēs gentēs Britannicae eī subiectae erant, tamen magnam partem gentium Britanniae mediterrāneae et merīdiānae in ūnum rēgnum cōnsociāverat. Caput eārum gentium Camulodūnum erat. Exstant hodiē nummī Cunobelīnī; in eīs nōmen rēgis vel litterās nōnnūllās eius nōminis lēctitāre possumus: exstant quoque nummī patris eius Tasciovānī et frātris eius Epaticcī.
Cunobelīnus multōs annōs rēgnāvit; eō ferē tempore rēx Britannōrum erat cum Tiberius et Caligula prīncipēs Rōmānōrum erant. Eī ab annō quārtō decimō ad annum prīmum et quadrāgēsimum post Chrīstum nātum imperiō Rōmānō praeerant. Iēsus Chrīstus nātus erat dum Augustus prīnceps erat: mortī datus erat dum Tiberius imperitābat, ut Tacitus in capite quārtō et quadrāgēsimō librī quīntī decimī Annālium commemorat. Inter fīliōs Cunobelīnī erant Caractacus et Togodumnus. Is rēx magnus et bonus erat, atque dēfēnsor ācer lībertātis Britannicae. Sed Rōmānī tantum rēgem tolerāre nōn poterant. Itaque dē novā expedītiōne contrā Britanniam cōgitābant.
Poētae Rōmānī eius aetātis īnsulam nostram et incolās eius saepe commemorant. Horātius eōs "ferōs" et "remōtōs" et "intāctōs" id est "nōn dēbellātōs" vel "līberōs" nōminat: Vergilius eōs "tōtō orbe terrārum dīvīsōs" id est "sēparātōs" vocat. Mare eōs ab aliīs partibus orbis terrārum sēparābat; et lībertās eīs cāra erat. Prō ārīs et focīs suīs contrā Rōmānōs magnā virtūte pugnāverant, atque hostibus Rōmānōrum in bellō Gallicō auxilia subministrāverant. Itaque Rōmānī lībertātem eōrum nōn tolerābant.
Post mortem Cunobelīnī, Claudius, quārtus prīnceps Rōmānōrum, expedītiōnem contrā Britannōs parāvit. Cōnsilium eius erat tōtam Britanniam dēbellāre et cum imperiō Rōmānō cōnsociāre. Itaque annō tertiō et quadrāgēsimō ūnī ex ducibus suīs, Aulō Plautiō, magnum numerum cōpiārum pedestrium et equestrium mandāvit. Eae merīdiānam partem īnsulae nostrae facile occupāvērunt. Oppidum Camulodūnum expugnāvērunt, ubi Rōmānī post paucōs annōs colōniam veterānōrum collocāvērunt. Ea prīma urbs Rōmāna in Britanniā fuit. Propter victōriam ā Britannīs reportātam prīnceps Rōmānus fīliō suō nōmen Britannicō dedit. Fīlius eius priōre annō nātus erat. Sed Britannī nōndum dēbellātī erant. In silvās montēsque Cambriae sē occultāverant, ubi duae gentēs bellicōsae, Ordovicēs et Silurēs, per septem annōs contrā Rōmānōs fortiter rebellāvērunt. Cōpiīs Britannicīs Caractacus, fīlius Cunobelīnī, praeerat. Nōmen eius per tōtam Britanniam celebre erat. Nōn facile erat eās gentēs Cambriae dēbellāre. Reliquiae castrōrum Rōmānōrum Viroconiī, Devae, Iscae hodiē exstant. Sed legiōnēs Rōmānae tandem victrīcēs fuērunt, et Silurēs Ordovicēsque magnō proeliō superāvērunt. Deinde ducem eōrum audācem et īnsignem Rōmam captīvum dēportāvērunt.
Nōmen Caractacī iam per tōtam Italiam celebre erat; nam victōriam Rōmānōrum per novem annōs retardāverat. Et omnēs hominēs cupidī erant rēgem Britannōrum ipsum spectandī. Itaque Claudius populum ad grande spectāculum convocāvit. Magna multitūdō captīvōrum Britannicōrum ūnā cum Caractacō ipsō et uxōre frātribusque eius in catēnīs aderant. Tum cēterī captīvī veniam prīncipis implōrāvērunt. Sed Caractacus ipse animum audācem et vērē Britannicum praestitit. Ante oculōs prīncipis ipsīus collocātus "Rēx sum" inquit "et rēgibus clārīs oriundus: fuērunt mihi virī, equī, arma. Nōn mīrum est sī contrā vōs Rōmānōs prō lībertāte pugnāvī. Vōs tōtī orbī terrārum imperitandī cupidī estis; sed nōbīs Britannīs nōn mōs est servitūtem tolerāre. Mortem nōn formīdō."
Tum prīnceps propter admīrātiōnem tantae audāciae veniam lībertātemque Caractacō ipsī et uxōrī frātribusque eius dedit. Sīc Tacitus in capite septimō et trīcēsimō librī duodecimī Annālium narrat.
Annō post Chrīstum nātum prīmō et sexāgēsimō Britannī rebellāvērunt. Suētōnius Paulīnus, ūnus ex ducibus Nerōnis, quīntī prīncipis Rōmānōrum, Britanniae tum praeerat. Ille in Monam īnsulam penetrāvit, ubi magnum numerum Druidārum trucīdāvit, et fāna eōrum vastāvit. Sed dum ille in Cambriā abest, Icēnī cum Cassīs et Trinobantibus aliīsque gentibus Britannicīs sē contrā Rōmānōs cōnsociant. Nōn mīrum est sī Britannī colōniam illam Camulodūnum, ubi veterānī illī Rōmānī collocātī erant, nōn amābant. Nam veterānī eōs omnibus iniūriīs vexābant. Uxōrēs līberōsque eōrum in servitūtem dēportābant. Virōs ipsōs ignāvōs et servōs vocābant. Oppidum iam viīs et aedificiīs Rōmānīs ōrnāvērunt, sed mūrīs nōn firmāverant. Inter illa aedificia templum "Dīvī Claudiī" erat; nam prīncipem mortuum Rōmānī prō deō adōrābant. Et in illō templō simulācrum Victōriae collocātum erat.
Itaque Boadicēa, rēgīna illa audāx Icēnōrum, inter ōrdinēs Britannicōs in essedō suō equitāns, Britannōs suōs ad rebelliōnem incitāvit. "Auscultāte" inquit "Icēnī et Cassī; auscultāte Corītānī, Trinobantēs! Dī nostrī nōbīs victōriam, illīs clādem mortemque parant! Ecce, colōnia Camulodūnum dēfēnsōribus nūdāta est! Cōpiae Rōmānae in fīnibus Ordovicum longē absunt, ubi fāna Druidārum vastant. Colōniam illam, ubi paucī tantum veterānī cum uxōribus līberīsque suīs habitant, facile erit expugnāre. Illōs nūlla patria ad virtūtem incitat; nōs patria et penātēs, nōs lībertās ad arma vocat. Atque dī ipsī nōbīs ōmen victōriae et imperiī dedērunt. Nam simulācrum illud Victōriae praecipitāvērunt. Et Druidae alia portenta nūntiant. Terrae adhūc ignōtae Britannīs aliquandō subiectae erunt. Ubi Caesarēs numquam stetērunt, ibi fīliī nostrī vel fīliī fīliōrum imperitābunt. Vōs colōniam illam crūdēlem expugnāte! Templum deī illīus falsī cremāte! Virōs, fēminās, līberōs trucīdāte! Illud est cōnsilium fēminae. Num vōs virī minus fortēs eritis?"
Britannī ad arma volant. Colōniam Camulodūnum expugnant; templum illud Claudiī, ubi veterānī sē occultāverant, cremant. Intereā Suētōnius ex īnsulā Monā cum decem mīlibus virōrum ad Tamesam properāvit. Nam Londīnium, quamquam nōndum colōnia Rōmāna erat, tamen iam tum cōpiā mercātōrum et nāvigiōrum celebre erat. Sīc Tacitus in capite tertiō et trīcēsimō librī quārtī decimī Annālium affirmat. Sed urbem ex clāde servāre nōn poterat. Britannī Londīnium et Verulamium oppugnant, septuāgintā mīlia Rōmānōrum trucīdant, ingentem praedam captant. Suētōnius suōs prope silvam collocāverat, et sē ad proelium parābat. Britannī Rōmānōs numerō virōrum multum superābant, et exspectātiōne victōriae triumphārunt. Sed paucī illī Rōmānī magnam victōriam reportāvērunt; Britannī contrā legiōnēs Rōmānās stāre nōn poterant, quia Rōmānī eōs pondere armōrum et scientiā bellī multum superābant. In illō proeliō Rōmānī octōgintā mīlia virōrum et fēminārum trucīdāvērunt; nam Britannī fēminās suās in vehiculīs apportāvērunt, proeliī spectandī causā. Boadicēa ipsa sē mortī dedit.
Hic fuit fīnis rebelliōnis Boadicēae. Sed Rōmānī nōndum tōtam īnsulam parāverant. Nam Britannia prōvincia turbulenta erat, ut Tacitus affirmat; et Britannī occidentālēs et septentriōnālēs victōriam Rōmānōrum adhūc retardant. Tōtam īnsulam pācāre cōnsilium erat Vespasiānī, nōnī prīncipis Rōmānōrum. Itaque annō duodeoctōgēsimō post Chrīstum nātum Iūliō Agricolae summum imperium legiōnum Britannicārum mandāvit. Huius virī clārī vītam Tacitus narrāvit. Uxor Tacitī fīlia Agricolae erat. Hunc virum Tacitus magnopere amābat, et memoriam eius monumentō pulchrō cōnsecrāvit: monumentum est liber ille dē vītā eius. Vir iūstus, hūmānus, clēmēns erat, sī testimōnium Tacitī vērum est.
Prīmō annō imperiī suī Agricola in Cambriā bellāvit, ubi magnam victōriam ab Ordovicibus reportāvit. Hanc gentem ferē tōtam trucīdāvit, sī Tacitus vēra affirmat. Tum īnsulam Monam occupāvit. Nāvēs eī dēerant; sed sub signīs Rōmānīs nōnnūllae cohortēs Batāvōrum mīlitābant. Hī perītī erant natandī, et trāns fretum natāvērunt. Tertiō annō Agricola contrā Brigantēs aliāsque gentēs septentriōnālēs Britanniae bellāvit. Sextō annō classem comparāvit. Dum haec ōram maritimam Calēdoniae explōrat, ipse cum cōpiīs pedestribus et equestribus per Devam et Luguvallium in Calēdoniam usque ad Clōtam et Bodotriam penetrat. Tōtam regiōnem castellīs firmat. Sed Caledoniī trāns Clōtam et Bodotriam, velut in alteram īnsulam, sē congregant. Proximō annō Rōmānī in partēs interiōrēs Calēdoniae penetrant. Ibi, prope Montem Graupium, dux Calēdonius, Galgacus vel Calgacus nōmine, suōs ad proelium hīs verbīs incitat.
"Haec pugna, ut spērō, causa lībertātis perpetuae tōtae Britanniae erit. Nōbīs Calēdonibus servitūs adhūc ignōta est. Hī montēs, hae silvae, haec maria nōbīs lībertātem dedērunt. Sed nunc in hunc angulum remōtum Britanniae Rōmānī penetrāvērunt. Adsunt, velut lupī saevī; nec Oriēns nec Occidēns eōs satiāvit. Nē mare quidem nostrum ā perīculō classis Rōmānae tūtum est. Terrā marīque hanc īnsulam oppugnant. Itaque nūllam veniam exspectāte, sī illī in hōc proeliō victōriam reportāverint. Vōs ipsōs et uxōrēs līberōsque vestrōs trucīdābunt vel in servitūtem dēportābunt; et cum tōtam terram vastāverint, sōlitūdinem pācem vocābunt. Sed nōndum 'pācāta' est haec Calēdonia. Icēnī et Trinobantēs Colōniam Rōmānam expugnāvērunt et cremāvērunt. Fēmina facinoris illīus praeclārī dux erat. Num vōs, virī Calēdoniī, minus fortēs eritis? Hodiē pācem illam Rōmānam ā vōbīs ipsīs et uxōribus līberīsque vestrīs prōpulsāte. Patria ipsa vōs ad pugnam et victōriam vocat!"
Intereā Agricola quoque suōs in hunc modum ad proelium incitat. "Hic septimus est annus, mīlitēs, postquam Ordovicēs dēbellāvistis. Hodiē ā Calēdonibus victōriam reportāte. Hī sē in silvīs montibusque suīs adhūc occultāvērunt; hōs, hominēs ignāvōs, facile in fugam dabitis." Et signum pugnandī dedit.
Trēs legiōnēs Rōmānae et ūndecim mīlia auxiliōrum in campō lātō stābant: Calēdonēs in collibus suōs collocāverant. Prīmō Calēdonēs missilia Rōmānōrum vītābant. Et ipsī multa missilia in Rōmānōs iactābant. Sed tandem cohortēs illae Batāvōrum ad collēs appropinquāvērunt, et Calēdonēs ex locō prōpulsāvērunt. Nam hī iūstum proelium tolerāre nōn poterant. Intereā equitēs auxiliōrum eōs velut indāgine circumdedērunt. Decem mīlia trucīdāvērunt vel vulnerāvērunt. Nōnnūllī ex Calēdonibus uxōrēs līberōsque suōs ipsī mortī dedērunt. Nox fīnis fuit trucīdātiōnis. Postrīdiē atrōx spectāculum erat: corpora inhumāta, casae cremātae, silentium, sōlitūdō.
Postquam hoc caput in vītā Agricolae lēctitāvimus, patruus meus "Haec narrat Tacitus ipse," inquit, "sed sī testimōnium eius vērum est, nūllus victor Rōmānus hūmānior, nūllus clēmentior fuit quam Iūlius Agricola. Nūlla autem prōvincia turbulentior fuerat quam Britannia. Nūllī hostēs Rōmānōrum fortiōrēs, nūllī audāciōrēs fuerant quam Britannī et Calēdonēs et gentēs Cambriae. Quis ex omnibus Rōmānīs sē iūstiōrem in hostēs dēbellātōs praestitit, quis clēmentiōrem, quis minus saevum et crūdēlem, quam Agricola? Sed quid inhūmānius, quid saevius est quam bellum? Atque nūllī hostēs in bellō crūdēliōrēs fuērunt quam Rōmānī. Nihil minus clēmēns erat quam hostēs dēbellātōs in servitūtem dēportāre. Nam mors pulchra minus misera est quam servitūs. Omnibus hominibus vīta cāra est; sed virīs līberīs lībertās cārior est quam vīta. Atque nūllī hominēs umquam ācriōrēs dēfēnsōrēs lībertātis suae fuērunt quam Britannī. Nihil pulchrius exīstimābant quam lībertātem, nihil miserius quam servitūtem."
"Omnia bella saeva et inhūmāna sunt. Omnium autem bellōrum saevissima et inhūmānissima fuērunt bella illa temporibus antīquīs contrā gentēs barbarās pugnāta. Rōmānī hostēs crūdēlissimī plērumque fuērunt. Sed quid ūtilius fuit tōtī orbī terrārum quam imperium Rōmānum? Et imperiō Rōmānō nūllum maius perīculum erat quam rebelliōnēs populōrum barbarōrum. Pāx illa Rōmāna etiam populīs subiectīs ūtilissima fuit. Hominēs ferōs et inhūmānōs ā studiō bellandī ad vītam hūmāniōrem et ad litterās, artēs, scientiās revocāvit. Rōmānī Britanniam viīs optimīs et aedificiīs pulcherrimīs celeberrimīsque, templīs, basilicīs, forīs, vīllīs, lūdīs litterāriīs, ōrnāvērunt. In lūdīs litterāriīs fīliī prīncipum Britannicōrum linguae Latīnae operam dabant. Itaque Britannī īram iniūriāsque suās paulātim oblīviōnī dabant. Lībertātis suae dēfēnsōrēs fortissimī et ācerrimī fuerant. Sed tribūtum Rōmānum tolerābant, sī iniūriae aberant. Multae hodiē exstant in Britanniā reliquiae aedificiōrum illōrum Rōmānōrum. Callevae Atrebatum reliquiās pulcherrimās basilicae, forī, templī, amphitheātrī, balneārum, mūrōrum spectāvī; et in īnsulā Vectī exstant pavīmenta tessellāta vīllae Rōmānae, prīmō saeculō post Chrīstum nātum aedificātae. Sed iam ante tempora Agricolae nōnnūllae ex gentibus Britannicīs mediocriter hūmānae fuerant. Incolās Cantiī Caesar in librō quīntō Bellī Gallicī 'omnium Britannōrum hūmānissimōs' vocat."
Medius erat mēnsis September cum patruus meus haec dē Britanniā Rōmānā explicāvit. Mārcus et Alexander tum aderant: nam prīdiē Dubrīs adventāverant et apud nōs pernoctāverant. Et patruō meō necesse erat eīs dē rebelliōne Galgācī et Calēdonum narrāre. Nam historiā patriae suae magnopere dēlectantur. Tum ille "Nōnne rēctē" inquit "Agricola ā Tacitō laudātur? Nam ab aliīs imperātōribus Rōmānīs oppida expugnābantur, agrī vastābuntur, nātiōnēs barbarae dēbellābantur; sed Agricola Britannōs nōn sōlum dēbellāvit sed etiam ad vītam hūmāniōrem revocāvit."
Et Alexander "Magnopere dēlector" inquit "sī victor iūstus et clēmēns fuit. Sed num hic vir omnia illa aedificia Rōmāna aedificāvit?" Et ille "Britannia per quattuor saecula aedificiīs Rōmānīs ōrnābātur. Multae ex illīs reliquiīs posteriōris aetātis sunt."
Tum Mārcus "Num fīliī prīncipum Britannicōrum studiō linguae Latīnae dēlectābantur?" inquit.
Et ille "Fīliī Britannōrum antīquōrum animō ācrī et impigrō erant; linguae Latīnae libenter operam dabant. Agricola eōs aptiōrēs esse ad studia litterārum affirmābat quam Gallōrum puerōs. Et Mārtiālis, poēta Rōmānus illīus aetātis, Britannōs carmina sua cantāvisse affirmat. Vōs hodiernī pilā et folle dēlectāminī.
Et ego "Nōnne tū ipse, patrue mī patruissime, corporis certāminibus dēlectāris? Magna est scientia pilam dextrā laevāque captāre."
Et ille "Adulēscentulus" inquit "illā scientiā satis dēlectābar; cum senex fuerō, fortasse nōn dēlectābor."
Nōs cachinnāmus. Nam patruus meus lūdō trigōnālī magnopere dēlectātur. Tū, mī patrue, huius lūdī perītissimus es:
ut est apud poētam Rōmānum. Mūtātō nōmine dē tē, patrue, fābula narrātur.
Postrīdiē inter ientāculum amita mea "Caelum hodiē serēnissimum est" inquit: "cūr nōn Rutupiās hodiē ambulātis?"
Et ego "Cūr nōn tū quoque, amita, et Lȳdia nōbīscum ambulātis?"
"Nimis longa est via" inquit.
Sed patruus meus "Vehiculō commeāre potestis. Quota hōra nunc est?"
Et illa "Nōndum tertia hōra est."
Tum ille "Quīntā hōrā in viam vōs date: ante nōs Rutupiās adventābitis. Cum ruīnās castellī spectāverimus, omnēs in vehiculō ūnā domum properābimus."
Tum Lȳdia "Quantopere dēlectābor sī ruīnās Castellī Rutupīnī aliquandō spectāre poterō!"
Et amitae meae prōpositum grātissimum erat. "Sed nōnne melius erit" inquit "in castellō cēnāre? Nam sīc nōn necesse erit domum festīnāre."
Tum nōs puerī exclāmāvimus: "Euge optimē! Prandium nōbīscum portābimus; post prandium ruīnās castellī vīsitābimus. Deinde in castellō cēnābimus. Sīc erit!"
Et amita mea "Quandō in viam vōs dabitis?" inquit.
Et nōs "Statim sine morā" inquimus.
Inter viam Mārcus patruum meum dē victōriā illā ad Calēdonibus reportātā interrogāvit.
Quis fuit ille Galgacus? Num rēx antīquus Scōtōrum fuit?
Nūllī Scōtī eō tempore in Calēdoniā erant. Nōndum in Calēdoniam migrāverant.
Quid igitur erat nōmen incolārum Calēdoniae, sī nōn Scōtī erant?
Calēdonia eō tempore ā Pictīs aliīsque gentibus Calēdoniīs habitābātur.
Quī erant Pictī?
Difficilis est quaestiō. Dē orīgine Pictōrum virī doctī disputant.
Quō tempore Scōtī in Calēdoniam migrāvērunt?
Quīntō saeculō post Chrīstum nātum.
Quā ex terrā migrāvērunt?
Ex Hiberniā eōs in Calēdoniam migrāvisse scrīptōrēs historicī affirmant.
Quem igitur prīmum rēgem Scōtōrum fuisse affirmant?
Fergus prīmus rēx Scōtōrum nōminātur.
Cuius partis Calēdoniae rēx fuit?
Partis merīdiānae.
Itaque Galgacus fortasse Pictus fuit.
Fortasse; sed nihil dē eō nōtum est.
Tum Alexander "Calēdonia" inquit "ut spērō, numquam subiecta fuit Rōmānīs: nam maiōrēs meī ex Calēdoniā oriundī sunt." Nōs cachinnāmus.
Et patruus meus "Calēdonēs per quattuor illa saecula saepe rebellāvērunt, et Rōmānōs bellō vexāvērunt. Itaque necesse fuit Hadriānō, quī secundō saeculō post Chrīstum nātum prīnceps Rōmānōrum fuit, magnum illud vallum inter Luguvallium et Pontem Aelium vel Segedūnum aedificāre; cuius reliquiae hodiē spectantur. Et Antōnīnus Pius, quī post eum prīnceps fuit, alterum vallum in ipsā Calēdoniā inter Clōtam et Bodotriam aedificāvit: cui nōmen hodiernum est Graham's Dyke. Initiō tertiī saeculī Septimius Sevērus, quem Rōmānī paucīs annīs ante prīncipem creāverant, maximam expedītiōnem contrā Calēdonēs comparāvit; posteā autem ipse aegrōtāvit et Eburācī exspīrāvit. Quō annō quīnquāgintā mīlia Rōmānōrum ā Calēdonibus trucīdāta fuisse narrantur."
Tum Alexander exclāmat "Euge, optimē! Ō sī sīc omnēs."
Et patruus meus "Tūne, Alexander" inquit "Pictus es?"
Et ille "Scōtus sum" inquit.
Et patruus meus "Sed nōn Celticā orīgine es: nam nōmen tuum et frātris tuī Germānicum est. Pictī et Scōtī illī quī in Calēdoniam migrāvērunt Celtae erant."
Et ille "Nonne tōtī īnsulae nostrae nōmen est Britanniae? Nōnne omnēs Britannī sumus?"
Et patruus meus "Ita est" inquit; "nōmen Britanniae ā Britannīs oriundum est. Sed nōs ipsī ex multīs et dīversīs nātiōnibus oriundī sumus. Maxima pars Anglōrum et Scōtōrum hodierōrnum Germānicā orīgine sunt."
Tum ego "Parentēs meī" inquam "Celticā orīgine sunt; nam nōmen nostrum Celticum est."
Sed patruus meus "Tū, Antōnī, in Āfricā Merīdiānā nātus es; itaque Āfricānus es!"
Et ego "Āfrica Merīdiāna pars imperiī Britannicī est; itaque Britannus sum."
Et ille "Ita est" inquit; "ubi lībertās, ibi patria est."
Sed iam prope fīnem ambulātiōnis nostrae erāmus, cum Alexander "Ecce, Rutupiās videō!" inquit. Et castellum nōn procul aberat.
Amita mea et Lȳdia, quae ante nōs adventāverant, cum nōs vident, "Salvēte!" inquiunt; "gaudēmus quod ad tempus adestis. Sed nōnne fatīgātī estis?"
Et patruus meus sīc respondet: "Bene nōs habēmus. Sed nōs nōn pigēbit hīc paulum sedēre et prandiō nōs recreāre. Hinc castellum in oculīs habēbimus. Vidētisne ruīnās? Ut aetās omnia dēlet!" Illae rīdent; nam rēvērā fatīgātī erāmus.
Castellum Rutupīnum, tertiō saeculō ā Rōmānīs aedificātum, in prōmunturiō lītoris situm est. Hodiē procul ā marī iacet; sed temporibus Rōmānōrum tōtus campus, quī nunc inter castellum et ōram maritimam iacet, pars maris erat.
Post prandium ad castellum ipsum ambulāvimus. Ruīnae praeclārae sunt. Pars mūrōrum lateribus Rōmānīs aedificāta est; sed multīs locīs dēlētī sunt. Mūrus quī ad septentriōnēs spectat quadringentōs quadrāgintā pedēs longus est, vīgintī vel trīgintā pedēs altus. Sed quondam maiōrem altitūdinem habēbat; nam fundāmenta mūrōrum altē sub terrā iacent. In angulīs mūrōrum fundāmenta turrium vidēs.
Temporibus antīquīs portus celeber hīc erat, cui nōmen erat Portuī Rutupīnō; nāvēs ex Galliā in Britanniam nāvigantēs ad hunc portum plērumque applicābantur. Nam omnium portuum Britannicōrum hic optimus erat. Castellum in lītore portus stābat. Intrā mūrōs castellī est ārea lāta. In mediā āreā fundāmentum aedificiī antīquī vidēs, quod fōrmam crucis habet. Hodiē "Crux Sānctī Augustīnī" vocātur, sed temporibus Rōmānīs fundāmentum phārī erat, ut cūstōs castellī affirmāvit. Sub hāc cruce est aedificium subterrāneum, quattuor et quadrāgintā passūs longum; quod intrāvimus. Cēreōs in manū tenēbāmus, quōs cūstōs dederat; nam locus obscūrus erat. Ab hōc aedificiō cunīculus, in fōrmam quadrātam excavātus, sub magnam partem āreae pertinet.
Dum per cunīculum ambulāmus, amita mea "Cui erat ūsuī hic cunīculus?" inquit.
Et cūstōs sīc respondet: "Piget mē quod dē ūsū cunīculī nihil affirmāre possum. Ūsuī fortasse erat, sī castellum obsīdēbātur: ecce puteus altus, ex quō aquā praebērī poterat."
Postquam haec spectāvimus, iterum circum mūrōs ambulāvimus. Dum ad dextrum cornū castellī stāmus, patruus meus nōbīs reliquiās amphitheātrī Rōmānī mōnstrāvit, quod nōn procul aberat. Magna multitūdō nummōrum Rōmānōrum in castellō servantur; ex quibus ūnum mihi cūstōs vēnumdedit. Tum cūstōdem valēre iubēmus, et ad cēnam properāmus.
Inter cēnam nōs puerī "Quis hoc castellum dēlēvit?" inquimus.
Et patruus meus "Dē fortūnā castellī nihil cōnstat" inquit; "aetās fortasse mūrōs dēlēvit. Sed vōs mihi respondēte. Cuius nōmen hīc praecipuō honōre habētur?"
Aqua haerēbat: nihil habuimus respondēre. Et amita mea "Nōnne memoriā tenētis?" inquit.
Tum Lȳdia, quae librum dē historiā Anglicā in manibus nūper habuerat, "Anglī et Saxonēs" inquit "in hunc angulum Cantiī cursum tenuērunt."
Et ille "Vērum est" inquit; "nam annō quadringentēsimō quadrāgēsimō nōnō Hengistus et Horsa ad īnsulam Tanatim, quae tum rēvērā īnsula erat, nāvēs suās applicāvērunt. Locus ipse duo tantum vel tria mīlia passuum ā castellō Rutupīnō iacet."
Tum illa "Nōnne ab angulō Cantiī Anglī nōmen suum habuērunt?" Nōs puerī rīsimus.
Sed amita mea "Sīc nūper affirmāvit vir doctus. Atque nōmen ipsum Cantiī nihil aliud significat quam prōmunturium vel angulum."
Tum patruus meus "Sed Tacitus populum Germāniae Īnferiōris commemorat quī nōmen habēbat Anglōrum; pars Suēbōrum erant."
Et Lȳdia "Fortasse in angulō Germāniae habitābant" inquit.
Et ille "In paenīnsulā Cimbricā rēvērā habitāsse affirmantur; et duo illa verba 'angulus' et 'Cantium' Germānica sunt."
"Sed dē Hengistō et Horsā" inquit "nōn cōgitābam cum interrogāvī. Quis alius vir clārus hīc praecipuō honōre habētur?" Aqua iterum haesit: nōs nihil respondimus.
Sed ille "Abhinc annōs duōs saecula tredecim fuerant, ex quō Sānctus Augustīnus, nūntius verbī dīvīnī, cum parvā manū ministrōrum fīdōrum hūc cursum tenuit. Nam annō quīngentēsimō nōnāgēsimō septimō post Chrīstum nātum Gregōrius Prīmus, pontifex Rōmānus, Augustīnum nōtitiam Deī vērī in Angliā docēre iusserat. Itaque Augustīnus ex Galliā in Britanniam nāvigāvit, et nāvem suam ad īnsulam Tanatim applicāvit. Eō tempore Aedilberctus rēx Cantiī erat, quī uxōrem Chrīstiānam, nōmine Berctam, habēbat, fīliam rēgis Francōrum. Itaque rēx Chrīstiānīs benignus fuit, atque Durovernī, in capite rēgnī suī, eīs domum praebuit."
Tum amita mea: "Sed antequam rēx Chrīstiānīs domum praebuit, sermōnem cum eīs habuit, dum in clīvō grāmineō sedēbant, unde urbem Durovernum procul vidēre poterant. Vel, ut nōnnūllī librī historicī affirmant, Chrīstiānī ad ipsōs mūrōs Castellī Rutupīnī nāvem suam applicāverant, et per fenestram castellī cum rēge sermōnem habuērunt. Nam eō tempore aqua portūs Rutupīnī ūsque ad mūrōs castellī pertinēbat. Rēx Chrīstiānīs in hunc modum respondisse narrātur. 'Pulchra sunt verba et prōmissa vestra; sed nova sunt et incerta; nec deōs antīquōs, quōs per multōs annōs ego et populus meus adōrāvimus, oblīviōnī dare possumus. Sed, quia ex terrā peregrīnā hūc cursum tenuistis, et in animō habētis ea docēre quae vēra esse exīstimātis, nōn prohibēbō vōs in rēgnō meō manēre et nōtitiam Deī vestrī docēre. Itaque domum vōbīs Durovernī praebēbō.' Et basilicam Sānctī Martīnī eīs dēdit."
Tum nōs "Chrīstiānī igitur fuerant in Britanniā iam ante adventum Sānctī Augustīnī?" inquimus.
Et ille "Fuerant" inquit; "nam basilicae ā Chrīstiānīs Britannicīs iam temporibus Rōmānīs aedificātae erant, quārum reliquiās vōs Dubrīs vīdistis et ego Callēvae vīdī. Post prīncipātum Nerōnis multī Chrīstiānī in imperiō Rōmānō fuērunt; nam annō prīmō et sexāgēsimō post Chrīstum nātum Sānctus Paulus Rōmam captīvus dēportātus est. Et uxor illīus Aulī Plautiī, quī iam aetāte prīncipis Claudiī Britanniae praefuit, Chrīstiāna fuisse exīstimātur. Nam 'superstitiōnis peregrīnae' accūsāta est. Nōmen eī fuit Pompōniae Graecīnae. Sed Anglī et Saxonēs, quī multōs deōs adōrābant, basilicās Chrīstiānās plērumque dēlēvērunt. Basilica autem Sānctī Martīnī, quae Durovernī erat, nōn omnīnō dēlēta erat. Durovernum igitur intrāvērunt nūntiī illī verbī dīvīnī, crucem argenteam et simulācrum Chrīstī in manibus tenentēs, et carmen sacrum cantantēs: 'Īram tuam ab hāc urbe et ā domō tuā sānctā removē, ō Deus; quia peccāvimus: allēlūia!' Sīc Beda, vir venerābilis, narrat."
Et amita mea: "Cūr nōn illud in memoriam revocās, quod animum pontificis illīus Gregōriī misericordia Anglōrum commōverat? Nam multīs annīs ante in forō Rōmānō quondam fuit, cum puerōs nōnnūllōs faciē pulchrā, oculīs caeruleīs, capillīs flāvīs vīdit. Misericordiā commōtus est: nam illī puerī servī erant et vēnumdabantur. Itaque mercātōrēs, quōrum in manū puerī erant, sīc interrogāvit:
'Quae est patria eōrum?' inquit.
Et mercātōrēs 'Ex Angliā sunt,' inquiunt, 'cuius incolae huius faciēī sunt.'
Tum Gregōrius, 'Num Chrīstiānī sunt?'
'Nōn sunt,' inquiunt.
Et ille 'Heu!' inquit, 'quam pulchra est faciēs eōrum quōs Rēx Tenebrārum ministrōs habet!'
Deinde alia interrogāvit: 'Quid est nōmen gentis eōrum?' inquit. Respondērunt eōs esse Anglōs.
Et ille 'Rēctē!' inquit, 'Nam angelicam faciem habent: nōn Anglōs sed Angelōs eōs vocārī oportet. Sed quid est nōmen illīus partis Angliae in quā habitābant?'
'Deira vocātur, quae pars Northumbriae est,' inquiunt.
Sed ille 'Rēctē!' inquit, 'Nam dē īrā Deī ad fidem revocandī sunt.'
Postrēmō 'Quis est rēx illīus partis Angliae?' inquit.
'Aella vocātur,' inquiunt.
Tum 'Allēlūia!' inquit, 'Nam diēs adventat cum carmen omnium carminum optimum in Angliā cantābitur!'"
Sed fīnis diēī illīus bellī iam adventābat, et necesse erat domum properāre. Intrā sēmihōram vehiculum parātum erat, et in viam nōs dedimus. Dum in vehiculō sedēbāmus, mūrōs castellī lūnā plēnā illūstrātōs vīdimus. Pulchrum erat spectāculum. Mox domī erāmus. Nōs puerī longō diē fatīgātī et sēmisomnī erāmus.
"Nōn pigēbit vōs" inquit amita mea "ad lectum properāre." Eā nocte Mārcus et Alexander apud nōs mānsērunt. Postrīdiē Dubrās redambulāvērunt.
Hodiē iam quīnque diēs post Īdūs Septembrēs ēlāpsī sunt, et diēs ille āter appropinquat quī ultimus fēriārum erit. Omnium diērum ille trīstissimus est quī fīnis est fēriārum. Nam trīste est verbum "valē" cum scholae īnstant. Intrā paucōs diēs patruum meum et amitam meam et Lȳdiam valēre iubēbō. Quam bellae fuērunt fēriae ā māne usque ad vesperum! Quae mūtātiō rērum īnstat! Paucī erunt diēs fēriātī, multī profestī.
Nam tribus illīs verbīs trēs rēs significantur quae puerīs cārissimae sunt -- pila, follis, trigōn.
Commentāriī dē Vītā Meā ad Ventam Belgārum Annīs MDCCCXCIX et MDCCCC
Kalendae sunt hodiē Octōbrēs. Apud magistrum meum iam septem diēs sum. Quī, cum mē vīdit, "Salvē," inquit, "ut valēs? Fuēruntne tibi fēriae prosperae?"
Et ego, "Satis rēctē," inquam.
Et ille "Ubī fuistī per fēriās?"
"In Cantiō fuī" inquam "apud patruum meum, quī tē salvēre iubet."
"Num quid novī" inquit "inter fēriās vīdistī?"
"Castellum Rutupīnum" inquam "vīdī: mēcum ūnā fuērunt Mārcus et Alexander."
"Rēctē," inquit, "num ostreās illīc nātās gustāvistis?"
"Nūllās gustāvimus," inquam, "sed cūr interrogās?"
"Quia temporibus antīquīs ostreae Rutupīnae praeclārae fuērunt," inquit.
Et ego rīdēns, "Piget mē," inquam, "quod mihi ante hunc diem nihil dē rē nōtum fuit."
Tum ille, "Num pater tuus," inquit, "tibi ex Āfricā Merīdiānā litterās nūper dedit?"
"Nōn dedit," inquam.
Et ille, "Magna discordia est," inquit, "inter Ministrum nostrum quī Colōniīs praeest et Patruum Paulum, ut vocātur, cui cognōmen est Krüger: is praefectus est Reīpūblicae Āfricānae Batāvōrum."
Tum ego "Quae est causa, quaesō, discordiae?"
Et ille "Longum est dīcere. Sed inter Britannōs et colōnōs Batāvōs quī regiōnem trāns Vahalem sitam colunt, multae fuērunt causae discordiārum. Nunc dē peregrīnīs, quī Rempūblicam Āfricānam incolunt, disputātur. Dē hāc rē litterae ā Ministrō nostrō ad Patruum Paulum et ab hōc ad illum iam per multōs mēnsēs mittuntur. Sed aquam perdimus: currit hōra. Patruus Paulus in hunc modum scrībit:
'Peregrīnōs illōs,' inquit, 'in cīvitātem nōn admittō, quia nimis multī sunt, et quia nōn bonī cīvēs erunt.' Et rē vērā plūrēs sunt numerō quam cīvēs Batāvī.
'Tantam multitūdinem,' inquit, 'in quā sunt nōn sōlum Britannī sed etiam Americānī, Germānī, Francogallī, Helvētiī, Iūdaeī, cēterī, in cīvitātem admittere nōn possum.'
Sed Minister noster sīc dīcit: 'Oportet eōs admittī: nam nōs Britannī peregrīnōs, quī in Colōniam nostram migrant, omnēs in cīvitātem admittimus. Cūr igitur Britannī quī in rempūblicam vestram migrant in cīvitātem nōn admittuntur?'
Sed Patruus Paulus, 'Haec omnia ad Britanniam nōn pertinent.' inquit: 'Britannōs rēs suās cūrāre oportet.'
Difficilis est quaestiō. Sed maxima causa īrae est quod Batāvī peregrīnōs iniūriīs contumēliīsque vexant; ignāvōs vocant, quibus ūsus armōrum dēnegātus est."
Postrīdiē nōs puerī, quī classis quārtae discipulī sumus, magistrum dē orīgine Reīpūblicae Āfricānae Batāvōrum interrogāvimus. "Quī sunt illī colōnī?" inquimus; "Quid significat nōmen ipsum Boer?"
Et ille "Colōnī illī Āfricānī," inquit, "orīginem suam ā Batāvīs Eurōpaeīs dūcunt. Nōmen Boer linguā Batāvā nihil aliud significat quam 'agricolam' vel *'colōnum'. Caesar 'īnsulam Batāvōrum' in librō quārtō Bellī Gallicī commemorat. Ea īnsula inter Rhēnum et Vahalem iacēbat: nam Rhēnus, ubi in Ōceanum īnfluēbat, in duo flūmina dīvidēbātur, sīcut nunc quoque dīviditur, quōrum ūnum Vahalis nōminābātur. Īnsulae quae inter haec flūmina iacēbant 'ā nātiōnibus ferīs barbarīsque' incolēbantur, ut Caesar dīcit. Mārtiālis, poēta Rōmānus, eōs hominēs magnīs et rōbustīs membrīs, capillīs flāvīs vel rubrīs fuisse dīcit. Tacitus Batāvōs omnium nātiōnum Germāniae Īnferiōris fortissimōs fuisse dīcit; ex interiōribus partibus Germāniae propter discordiam domesticam migrāvērunt. Īnsula eōrum pars imperiī Rōmānī erat; sed Batāvī ācerrimī dēfēnsōrēs lībertātis suae fuērunt. Tribūtum Rōmānum nōn tolerābant."
"Itaque, ut Tacitus dīcit, 'manēbat honor et antīquae societātis īnsigne.' Vōs puerī capita ūndētrīcēsimum Germāniae et duodecimum librī quārtī Historiārum legite. In ūsum proeliōrum reservābantur, et in exercitibus Rōmānīs mīlitābant. Perītī erant natandī. Cohors Batāvōrum, quae in exercitū Agricolae mīlitābat, quondam trāns fretum in Monam īnsulam natāvit. Nōs Britannī quoque orīginem nostram praecipuē ā populīs Germānicīs dūcimus: nam Anglī et Saxonēs, quī quīntō saeculō in Britanniam īnfundēbantur, nātiōnēs Germāniae Īnferiōris erant. Et iam ante tempora C. Iūliī Caesaris multī Germānī in Britanniam merīdiānam migrāvērunt: nam Belgās Germānicā orīgine fuisse Caesar dīcit, et ā Belgīs Venta Belgārum nōmen suum dūcit. Itaque nōs Britannī cognātī sumus colōnōrum Batāvōrum. Orīgine et nōs et illī Germānī sumus: animō quoque germānōs esse nōs oportet. Nam nōmen Germānōrum nihil aliud significat quam 'frātrēs.' Multum valet commūniō sanguinis."
"Batāvī, quī regiōnem trāns Vahalem sitam incolunt, Colōniam nostram Āfricānam quondam incolēbant. Sed abhinc annōs quīnque et sexāgintā magna discordia erat; et Batāvī trāns flūmen illud Āfricānum migrāvērunt, quod ex flūmine Eurōpae Vahalem nōmināvērunt, et novam rempūblicam sub prīncipātū et patrōciniō Britannicō condidērunt, cui nōmen Reīpūblicae Āfricānae dedērunt. Ex quō tempore multae discordiae fuērunt inter nōs et illōs colōnōs. Abhinc annōs duodēvīgintī bellum fuit, in quō Batāvī victōriam ā parvō exercitū Britannicō in colle Maiūbā reportāvērunt. Quā ex rē magnōs sibi spīritūs in rē mīlitārī sūmunt. Dīcunt sē Britannōs bellō vincere et in mare pellere posse. Haec somnia sunt; sed perīculum est bellī domesticī. Nam multī ex Batāvīs quī Colōniam nostram incolunt novīs rēbus student. Societātem quandam condidērunt cui nōmen est Societātī Āfricānae; cuius cōnsilium est omnēs Batāvōs quī Āfricam Merīdiānam incolunt in ūnam Rempūblicam Batāvam cōnsociāre. Nōbīs Britannīs necesse est prīncipātum nostrum tōtīus Āfricae Merīdiānae obtinēre, et imperium Britannicum, tantīs labōribus conditum, dēfendere."
Magnum perīculum bellī esse magister noster dīcit. "In litterīs" inquit "quās praefectus Britannicus nūper ex Terrā Nātālī dedit, Batāvī magnās cōpiās cōnscrībere nūntiantur. Nōs duodecim tantum mīlia mīlitum in Terrā Nātālī habēmus; in exercitū Batāvōrum multō plūrēs sunt. Cōpiās maiōrēs mox mittēmus, colōniae dēfendendae causā; sed sī Batāvī exercitum suum in Terram Nātālem dūcent, quid prohibēbit eōs tōtam colōniam percurrere, dum cōpiae nostrae in marī erunt? Magnum exercitum in Indiā habēmus; sed is ad hoc bellum nōn mittētur."
Sīc dīcit magister noster. Sed nōs puerī bellum nōn formīdāmus. Colōniās nostrās 'rōbur et aes triplex' nāvium longārum Britannicārum dēfendet. 'Etiam atque etiam pugnābimus et vincēmus' ut est in carmine nostrō Anglicō. Britannia est domina undārum. Sī bellum erit, pater meus ex Colōniā litterās ad mē mox mittet, ut spērō. Litterās quās scrībet ad patruum meum mittam; nam eās libenter leget. Posteā hās et aliās litterās colligam et in commentāriōs meōs exscrībam. Ēn litterārum ipsārum exemplum!
Patruus Antōniō suō salūtem dīcit
Sī valēs, bene est; ego valeō. Ex Āfricā semper aliquid novī! Sīc dīcēbant Graecī, et hodiē quoque vērum est. Nam Batāvī summā audāciā ad nōs litterās ultimās mīsērunt, in quibus bellum nōbīs indīxērunt, nisi cōpiās nostrās, quae in colōniīs nostrīs Āfricānīs quaeque adhūc in marī sunt, intrā diem dedūxerimus. Ō audāciam singulārem Stephanī Jōannis Paulī, quī praefectus Reīpūblicae Āfricānae est! Nōs nihil respondēbimus; nūllās cōpiās dēdūcēmus; immō maiōrēs mittēmus. Quae est causa tantae audāciae, tantae stultitiae? Sed bellum nōn parvum erit. Batāvī sexāgintā mīlia virōrum habēbunt. Nam Orangia, cui nōmen est Līberae Cīvitātī, sē cum Rēpūblicā Āfricānā cōnsociāvit, et magnam multitūdinem virōrum ad bellum prōmīsit. Mīrum est quod haec cīvitās nōbīs bellum indīxit. Nam nūlla causa discordiae est inter nōs et Orangiam. Amita tua tibi multam salūtem dīcit. Cūrā tē dīligenter. Valē. Diē quīntō ante Īdūs Octōbrēs scrīpsī.
Pater fīliō suō salūtem plūrimam dīcit
Sī valēs, bene est; ego et māter tua valēmus.
Num versum illum poētae antīquī lēgistī? Hodiē quoque dīcī potest. Duōbus in proeliīs hostēs vīcimus et Terram Nātālem, ut poterāmus, dēfendimus. Prīmam victōriam diē tertiō decimō ante Kalendās Novembrēs ad Collem Talānam reportāvimus, quī in angulō Terrae Nātālis situs est. Hostēs cōpiās suās in collem collēgerant; sed duae cohortēs Hibernicae et ūna Anglica impigrē prōcucurrērunt et hostēs ex colle pepulērunt. Sed lēgātus Britannicus, graviter vulnerātus, post proelium exspīrāvit. Postrīdiē alter exercitus Britannicus hostēs ad Saltum Cervīnum, inter Collem Talānam et Castra Mariāna situm, vīcit. Batāvī tum quoque in montibus stābant; per tōtum diem et nostrī et hostēs fortissimē pugnāvērunt; sub vesperum trēs cohortēs Anglōrum et Scōtōrum ūnā cum manū equitum Āfricānōrum levis armātūrae montēs ascendērunt et hostēs in fugam dedērunt. Batāvī duo tormenta āmīsērunt ūnā cum vēxillō in quō erat īnsigne Reīpūblicae Batāvae Cōnsociātae. Valē, mī cārissime, et scrībe mox ad nōs. Haec ex Colōniā diē septimō ante Kalendās Novembrēs scrīpsī.
Hae litterae Īdibus Novembribus in Angliam redditae sunt.
Pater fīliō suō salūtem
S.V.B.E.E.V.* Hās litterās, mī fīlī, nōn libenter legēs. Nam dē fortūnā mūtātā dīcam. Nostrī post victōriās illās, dē quibus in priōribus litterīs scrīpsī, loca obtinēre nōn poterant. Itaque cōpiae nostrae reductae sunt et circum Castra Mariāna collēctae; ubi diē trīcēsimō mēnsis Octōbris proelium ante oppidum commissum est. Quō in proeliō nostrī labōrāvērunt. Sed opportūnē accidit quod nōnnūlla tormenta nāvālia, quae classiāriī nostrī in ipsō tempore apportāvērunt, nostrīs auxiliō fuērunt. Post proelium autem magnum incommodum nūntiātum est. Nam proximā nocte duae cohortēs nostrōrum in collem, quī ad septentriōnēs situs est, missae erant, locī occupandī causā. Sed in itinere mūlīs, quī tormenta nostra trahēbant, terror subitō incidit, et omnēs velut furōre āctī in fugam sē dedērunt, arma virōsque in tenebrīs praecipitantēs. Postrīdiē māne nostrī sē in locō inīquō esse vīdērunt: ab hostibus undique circumdatī erant. Fortiter sed frūstrā sē dēfendērunt, et tandem coāctī sunt sē dēdere. Haec Nōnīs Novembribus scrīpsī.
Litterae diē tertiō et vīcēsimō mēnsis Novembris redditae.
*Sī valēs, bene est. Ego valeō.
Hodiē diēs est tertius mēnsis Novembris. Nōs puerī multa dē bellō audīmus. Veniunt ferē cottīdiē litterae ab amīcīs nostrīs, quae magnō studiō leguntur et cūstōdiuntur. Magnopere nōs dēlectat dē 'Mīlitibus Rēgīnae' audīre et cantāre.
Hodiē magister noster, postquam in scholam vēnit "Audīte, puerī," inquit, "quod in actīs diurnīs lēgī. Batāvī cōpiās nostrās circumdedērunt. Castra Mariāna duodecim mīlia nostrōrum cūstōdiunt. Sed nōn facile erit oppidum mūnīre. In campō iacet, quem collēs undique circumdant. In collibus Batāvī tormenta sua magna posuērunt, unde missilia omnis generis in oppidum effundere poterunt. Numerō nostrōs multum superant. Sed quīnquāgintā mīlia virōrum in Āfricam Merīdiānam nūper ēmīsimus."
"Sed cūr nōn multō ante," inquit, "bellum cūrāvimus? Nam prōverbium est 'in pāce bellum parā.' Crēbrī nūntiī dē perīculō bellī veniēbant. Batāvōs enim bellum per multōs annōs parāre audiēbāmus: urbēs suās mūniēbant, mīlitēs ex omnibus partibus Eurōpae cōnscrībēbant. Sed nōs nihil cūrāvimus. Nesciēbāmus enim perīculum vērum esse. Nunc scīmus: sed num sērō scīmus? Magnum exercitum nūper ēmīsimus: sed quandō in Āfricam Merīdiānam adveniet? Num ante ad ventum exercitūs nostrī dē aliīs victōriīs Batāvōrum audiēmus? Quis Terram Nātālem ā Batāvīs cūstōdiet, dum exercitus noster in marī erit? Nam sex mīlia mīlium passuum sunt inter nōs et prōmunturium Speī Bonae. Hostibus autem tōta regiō ubi pugnābitur, omnia vada omnium flūminum nōta sunt."
Hodiē, quī est diēs decimus mēnsis Novembris, dē adventū in Āfricam Merīdiānam ūnīus ex magnīs illīs nāvibus, quae 'Castella' nōminantur, audīvimus. Ā portū nostrō Angelicō ad Prōmunturium Speī Bonae intrā vīgintī diēs nāvigāverat. Herī advēnit, et statim ad Portum Nātālem missa est, quō intrā paucōs diēs perveniet. Sed Castra Mariāna ducentā ferē mīlia passuum ā Portū Nātālī distant. In illā autem nāvī est ūna cohors eōrum quī patriam vocantem audīvērunt. Imperātor noster, cui cognōmen est Buller, prīdiē Kalendās Novembrēs advēnerat. Intereā nostrī Castra Mariāna fortiter cūstōdiērunt. Ea loca quae mūnīrī poterant mūnīvērunt. Opportūnē vērō accidit quod tormenta illa nāvālia, quae ad proelium ante oppidum commissum in ipsō tempore advēnērunt, nunc in oppidō sunt.
Māter fīliō suō salūtem plūrimam
S.V.B.E.* Nōs valēmus. Hās litterās, quās Nōnīs Decembribus scrībēbam, tū, mī Antōnī, nōn ante fēriās Nātālēs accipiēs: et omnia quae scrībere poteram, iam ante adventum litterārum meārum audīveris. Sed pauca verba ad tē mittere cupiēbam. Cūr tam diū nihil litterārum ā tē? Ut valēs? Quid tū et condiscipulī tuī, Mārcus et Alexander, inter fēriās faciētis? Mox ā tē litterās accipiēmus, ut spērō. Nōs magnum dolōrem ex bellō capimus. Batāvī Castra Mariāna iam plūs quam trīgintā diēs obsident. Oppidum capere magnopere cupiunt, et fortasse capient. Noctēs diēsque missilia omnis generis in oppidum iaciunt, et impetūs in nostrōs faciunt. Nostrī autem quid facere possunt? Dēficit cibus, dēficit aqua. Vix somnum capere possunt. Necesse est eīs cunīculōs et puteōs in terrā fodere. Eō sē recipiunt sī tormenta Batāvōrum audiuntur; sed paucī tormentīs interficiuntur. Sīc litterae, quae per columbās mittuntur, nūntiant. Et duo alia oppida Britannica, Adamantopolis et Stātiō Bechuanārum, ā Batāvīs obsidentur. Tū vērō mox rescrībe. Etiam atque etiam valē.
*Sī valēs, bene est.
Īdibus Decembribus scrīptum. Intrā hōs vīgintī diēs dē tribus victōriīs atque duābus clādibus Britannicīs nūntium accēpimus. Exercitus Britannicus, in quō octo mīlia virōrum erant, per fīnēs Orangiae iter faciēbat, Adamantopolim obsidiōne līberandī causā. Via per campōs lātōs et apertōs dūcēbat; sed nōnnūllīs in locīs tumulī erant, quōs necesse erat superāre. Hōs Batāvī, velut aquilae nīdōs suōs, īnsēderant, et viam cūstōdiēbant. Sed nostrī impetūs in eōs fortissimē fēcērunt, tumulōs cēpērunt, hostēs in fugam coniēcērunt. Quibus in proeliīs, ad Montem Bellum et Lacum Grāmineum pugnātīs, Cūstōdēs Rēgālēs et classiāriī nostrī praecipuam laudem, reportāvērunt. Inde iter ad Flūmen Turbulentum incēpērunt. Dux autem Batāvus, cui nōmen est Cronje, in rīpīs flūminis magnās fossās puteōsque fōderat, in quibus cōpiās suās et tormenta occultāverat. Ibi per tōtum diem ācerrimē pugnātum est. Batāvī circiter quīngentōs ex nostrīs interfēcērunt vel vulnerāvērunt. Tandem nostrī impetum in sinistram partem flūminis fēcērunt, et sē trāiēcērunt. Tum Batāvī sē ex proeliō recēpērunt.
Haec victōria diē duodētrīcēsimō mēnsis Novembris reportāta est. Dē quā patruus meus mihi haec scrīpsit: "Victōria nostrīs nōn magnō ūsuī erat, quia hostibus īnstāre nōn poterant. Nam lēgātus Britannicus nūllōs equitēs habēbat. Peditēs nostrī ad huiusmodī bellum minus aptī sunt. Batāvīs, sīcut Britannīs antīquīs, nōn mōs est iūstō proeliō pugnāre. Equitēs eōrum arma peditum portant et pedibus pugnāre possunt. Itaque mōbilitātem equitum, stabilitātem peditum in proeliīs praestant."
Exercitus noster iam vīgintī tantum mīlia passuum ab oppidō obsessō aberat. Sed inter castra nostra et Adamantopolim mōns erat, Macrifontium nōmine, quem necesse erat superāre. Lēgātus noster quattuor cohortēs Calēdonum praemīsit, locī occupandī causā. Sed Batāvus suōs in fossīs, quās ante montem fōderat, in īnsidiīs posuerat. Dē magnā clāde Britannicā acceptā in āctīs diurnīs haec lēgī.
Hodiē Diēs Nātālis est Chrīstī. Ante paucōs diēs novus imperātor Britannicus ad Prōmunturium Speī Bonae nāvigāvit. Dē quō patruus meus haec dīxit:
"In hōc virō summa est scientia bellī, clārissima virtūs, ēgregia fortūna. Magnum sibi quondam nōmen in Indiā fēcit; nunc senex est, septem et sexāgintā annōs nātus. Et pater est illīus adulēscentis quī ad Tugēlam cecidit dum facinus pulchrum et perīculōsum facit. Pater mortem fīliī suī dēplōrat; sed patriam ipsam vocantem audīvit. Sit eī iter prosperum! Sit in illō nōmine Speī Bonae ōmen rērum prosperārum! Nam nōmen est ōmen, ut poēta Rōmānus dīxit. Quondam Prōmunturium Procellārum vocābātur. Exercituī maximō ducentōrum mīlium virōrum praeerit. Numquam post hominum memoriam tantus exercitus trāns mare trānsportātus est, quantum nunc ēmīsimus. Quod reīpūblicae nostrae prōsit!"
Postrīdiē patruus meus haec ex āctīs diurnīs recitāvit:
"Ex Āfricā Merīdiānā nihil novī. Sed magnitūdō populī Britannicī prope admīrābilior in rēbus adversīs quam in prosperīs fuit. Opus magnī labōris erit, tot atque tam validōs hostēs vincere. Sed etiam atque etiam pugnēmus, dōnec vīcerimus. Deus nōbīs fortūnam det! Nē dēspērēmus! Festīnēmus lentē, sīcut Fabius ille Maximus fēcit, dē quō poēta Rōmānus haec scrīpsit:
Hoc bellum Britanniam, mātrem tot fīliārum ēgregiārum, cum colōniīs suīs in ūnīus et maiōris populī corpus cōnsecrāvit.
Sīc ūnā vōce exclāmat Maior illa Britannia, cui sōl numquam occidit. Colōniae autem nostrae līberae maximam sibi laudem esse iūdicant, dicere posse:
Tū, Canada, duo mīlia fīliōrum tuōrum mīsistī. Vōs, Colōniae Austrāliēnsēs, cum Novā Zēlandā et Tasmāniā octo mīlia mīsistis. Tū, Terra Nātālis, quae fīlia Britanniae nātū minima es, quīnque mīlia dedistī. Quam vēra sunt verba Horātiī!
Et in Britanniā ipsā magna multitūdō voluntāriōrum nōmina sua dedērunt. Deus salvam praestet Rēgīnam!"
Initium est novī annī. Batāvōs piget Castra Mariāna iam duōs mēnsēs obsidēre; nostrōs quoque obsidērī piget. Hostēs igitur operam dant ut oppidum vī expugnent, et diem cōnstituunt quō impetum in Caesaris Castra dent, quae ad merīdiem oppidī iacent. Dē quā rē patruus meus haec recitāvit:
"Silentiō noctis pedibusque nūdīs collem ascendere incipiunt. Sed Mancuniēnsēs nostrī ad arma volant. Ad decimam hōram diēī pugnātur, quō tempore tantus imber cadit, ut sōl nebulīs obscūrētur. Tum impetum tam ācrem in Batāvōs faciunt ut eōs prōpulsent et castra salva praestent. Pulcherrimum erat facinus. Sed in oppidō summa inopia est, ut litterae, quae per columbās mittuntur, nūntiant. Cibus cārissimus est; nūllī iam bovēs, nūllae ovēs, nūllī porcī in oppidō sunt. Carne equīnā vīctitant. Multī hominēs aegrōtant; sed ubi nūllae vaccae sunt, lac dēest. Gallīnae dēnāriīs vīgintī cōnstant, duodecim ōva trīgintā dēnāriīs, cētera grandī pretiō. Nāvis āeria nōnnumquam ex oppidō ēmittitur, ut quae apud hostēs aguntur explōrētur. Ex quā nostrī fēminās Batāvās cum fēstō ōrnātū nōnnumquam vident, quae viā ferrātā portantur, ut obsidiōnem spectent."
Nāvis āeria ita facta est ut ad terram applicētur, sī necesse sit. Nam cum āere plēna est, in caelum ascendit; cum āēr ēmittitur, dēscendit.
Diē septimō decimō mēnsis Februāriī scrīptum.
Magnum hodiē gaudium per tōtam Britanniam est. Nam Adamantopolis obsidiōne līberāta est! Imperātor novus vincere scit. Initiō mēnsis Februāriī Calēdonēs ēmittit, quī ab oriente impetum in Batāvōs dent; intereā quīnque mīlibus equitum Anglōrum et Austrāliēnsium imperat, ut ab occidente ad oppidum obsessum equitēs. Itaque, dum Batāvus cum Calēdonibus proelium committit, equitēs noctū iter incipiunt. Per trēs diēs calōrem sōlis et pulverem tolerant; multī virī et equī calōre et labōre interficiuntur. Tandem diē quīntō decimō mēnsis Februāriī incolae oppidī pulverem solitō dēnsiōrem in campīs lātīs et apertīs cōnspiciunt. Equitēs ad oppidum appropinquant. Sed vestīmenta eōrum incolīs oppidī ignōta erant. Itaque eī quī in statiōne ante oppidum erant "Salvī sītis!" inquiunt; "Sed quī estis? Unde venītis?" Et equitēs "Ex Austrāliā venīmus" inquiunt "ut oppidum vestrum obsidiōne līberēmus." "Et Deō sit grātia" inquiunt illī; "nam obsidiōnem iam per trēs mēnsēs tolerāvimus."
Ōmen est in illō nōmine Adamantopolis. Nam 'adamanta movēre' prōverbium est.
Amita Antōniō suō multam salūtem dīcit
S.V.B.E.E.V. Litterae tuae mē magnopere dēlectāvērunt. Dē Adamantopolī obsidiōne līberātā nōs quoque gaudiō triumphāmus. In imperātōre nūlla est mora. Num ācta diurna legis? Noster quīnque et vīgintī mīlia virōrum ēmīsit, quī Batāvum ā merīdiānā parte oppugnent, dum equitēs illī quī Adamantopolim obsidiōne līberāvērunt eum ā septentriōnibus itinere prohibeant. Sed videat imperātor noster nē quid dētrīmentī rēspūblica capiat! Animō ānxia sum. Nam diēs ille Maiubēnsis appropinquat, quō abhinc annōs ūndēvīgintī colōnī illī Batāvī exercitum Britannicum vīcērunt. Diēs erat septimus et vīcēsimus mēnsis Februāriī. Deus ōmen āvertat! Deus prohibeat nē hic diēs nōbīs iterum āter sit! Det ut hōc annō nōs hostēs vincāmus! Patruus tuus rogat ut tibi suīs verbīs salūtem dīcam. Tū cūrā ut valeās. Haec ego diē vīcēsimō mēnsis Februāriī scrīpsī.
Kalendae sunt hodiē Mārtiae. Victōria per tōtum imperium Britannicum conclāmātur! Nam duās magnās victōriās ā Batāvīs reputāvimus. In fīnibus Orangiae noster vēnit, vīdit, vīcit. Batāvus castra sua ad Montem Equīnum mōverat, ubi in rīpīs Flūminis Turbulentī fossās cunīculōsque mōre suō fōderat, in quibus suī tūtī essent. Ibi noster eum velut indāgine circumdedit, nē ēvādere posset. Batāvī sē per decem diēs fortissimē dēfendērunt, sed frūstrā. Nostrī quoque fossās contrā fossās Batāvōrum fōdērunt; hās ita cottīdiē propius mōvērunt, ut tandem septingentōs tantum passūs ā fossīs Batāvōrum abessent. Postrēmō duae centuriae Canadēnsium noctū etiam propius appropinquāvērunt, et ibi novās fossās fōdērunt. Tum Batāvus salūtem dēspērāvit, et postrīdiē sē cum tōtō exercitū suō dēdidit. Diēs erat Maiubēnsis. Quattuor mīlia captīvōrum in Colōniam missī sunt. Rēgīna nostra populō Canadēnsī litterās mīsit, in quibus admīrātiōnem tantae virtūtis significat, et mortem tot virōrum fortium dēplōrat. Dē imperātōre nostrō Mārcus hunc versum scrīpsit:
Altera victōria eius diēī in Terrā Nātālī reportata est, ubi Fabius ille noster operam dabat ut Castra Mariāna obsidiōne līberāret. Bis iam flūmen Tugēlam trāiēcerat, ut hostēs locō movēret et viam ad oppidum obsessum faceret. Sed bis coāctus erat ut suōs redūceret. Dē quibus expedītiōnibus patruus meus ad mē haec scrīpsit:
"Via trāns montēs tam altōs et difficilēs dūcēbat, ut paucī multōs itinere facile prohibērent. Sed nostrī per trēs mēnsēs tantam virtūtem praestitērunt, ut calōrem, pruīnam, imbrem, inopiam, vulnera, mortem aequō atque hilarō animō tolerārent, montēs altissimōs ascenderent, loca inīquissima caperent, omnem vim et impetum bellī sustinērent. Haec facilia ex difficillimīs magnitūdō animī reddidit; ut omnēs hominēs dē tantā fortitūdine cum admīrātiōne audīrent, iūdicārentque nūllōs mīlitēs umquam fortius sanguinem suum prō patriā profūdisse. Et quamquam ter frūstrā contenderent, ut hostēs ex illīs montibus pellerent, tamen audāciā vērē Britannicā cōnstituērunt ut etiam atque etiam pugnārent, dōnec vincerent."
Et vīcērunt. Nam postquam diē alterō et vīcēsimō mēnsis Februāriī legiō Hibernica flūmen ab oriente trāiēcit, ut collem Petrēium, in quō Batāvī stābant, caperet, diē septimō et vīcēsimō tōtus exercitus Britannicus trāiēcit et cum Batāvīs proelium commīsit. Tam ācriter pugnātum est ut ex nostrīs mīlle sēscentī virī mitterentur. Tandem sub noctem collēs illōs omnēs cēpimus et hostēs in fugam coniēcimus. Posterō diē manus equitum Britannicōrum in oppidum, iam quattuor mēnsēs obsessum, equitāvit. Magnum erat gaudium et obsessōrum et eōrum quī oppidum obsidiōne līberāvērunt. Et maius fortasse est gaudium tōtīus imperiī Britannicī. Ō diem pulchrum, quō per virtūtem mīlitum nostrōrum et oppidō illī obsessō et patriae nova lūx affulsit! Nōbīs puerīs propter duās illās victōriās diēs fēriātus datus est, quō scholīs līberī essēmus. Noctū schola nostra ignibus fēstīs illūstrāta est; et magistrī et puerī īnsignia triumphālia in memoriam Montis Equīnī et Castrōrum Mariānōrum fabricāta gerēbant.
Pater fīliō suō clārissimō salūtem
Hodiē, mī fīlī, tibi longās litterās scrībere in animō habeō. Plūs quam trēs mēnsēs sunt ex quō, exercitus Batāvus ad Montem Equīnum captus est, et cōpiae nostrae victrīcēs Flōrifontium, caput Orangiae, intrāvērunt. Nunc vēxillum Britannicum Praetōriae, in ipsō capite Reīpūblicae Āfricānae, salūtāvimus. Vōs, quī in Britanniā habitātis, gaudēre sciō. Sed quantō gaudiō nōs, quī per tot annōs hunc diem expectāvimus, triumphāre putātis? Narrābō tibi: abhinc annōs ūndēvīgintī, post clādem illam Maiubēnsem, Britannī, quī Praetōriae habitābant, vēxillum Britannicum velut mortuum humāvērunt. In monumentō īnscrīptum est 'In memoriam vēxillī Britannicī cārissimī, quod annō mīllēsimō octingentēsimō octōgēsimō prīmō vītā dēcessit, quattuor annōs nātum. Resurgam.' Resurrēxit. Hodiē omnia plēna sunt laetitiae. Statiō illa Bechuanārum, quae per septem mēnsēs obsidiōnem tantā fortitūdine, animō tam hilarō sustinuerat, obsidiōne līberāta est. Tibi, dux fortissime, quī oppidum prosperē dēfendistī, grātiās agimus maximās. Bene vertat, quod agās! Flōreat Domus Carthūsiana, in quā ēducātus es!
Sed eōs quoque memoriā teneāmus, quī prō patriā pugnantēs vītam exspīrāvērunt. Sōlum Āfricānum Britanniae et colōniārum Britannicārum commūne sepulchrum est. Monumentum in memoriam fīliī imperātōris nostrī ad Tugēlam factum nūper vīdī in quō haec verba sunt:
In Memoriam
Frederīcī Hugōnis Sherstōn Roberts
quī diē XVIII ante Kal. Ian. a. s. MDCCCXCIX vulnus mortiferum accēpit
dum facinus ēgregium et audāx facit
propter quod crucis victoriānae decus meruit.
Ad tugēlam postrīdiē exspīrāvit.
Vīta eius brevis sed nōn imperfecta fuit. Nam quid pulchrius est quam prō patriā pugnantem vītam exspīrāre? Tū, mī fīlī, exemplum tantae virtūtis memoriā tenē. Ab hīs et huiusmodī virīs imperium Britannicum conditum est et cōnservābitur. Flōreat Etona, ubi adulēscēns ille fortissimus ēducātus est!
Quid est imperium Britannicum? Societās populōrum et nātiōnum, quae commūniōne beneficiōrum officiōrumque continētur. Bella enim prō sociīs colōniīsque sūmuntur et geruntur; colōniae prō Britanniā, commūnī omnium Britannōrum parente, sanguinem suum profundere parātae sunt. Nam prīncipātus Britannicus imperium et lībertātem, rēs quondam inter sē contrāriās, cōnsociat. Itaque illud patrōcinium orbis terrārum vērius quam imperium nōminārī oportet. Videāmus, mī fīlī, nē, ut maiōribus nostrīs pulcherrimum fuit tantam nōbīs glōriam imperiī trādere, sīc nōbīs turpissimum sit id quod accēpimus obtinēre et cōnservāre nōn posse. Illud vērō imperiī nostrī firmissimum fundāmentum est quod victōs in cīvitātem admittere possumus. Iānua nostra omnibus aperta est. Batāvīs, igitur, sīcut aliīs populīs victīs, cīvibus Britannicīs esse licet. Ex hostibus sociī aliquandō fuerint, ut spērāmus; quō tempore hanc sibi quisque maximam laudem iūdicābit, ut dē sē dīcere possit 'Cīvis Britannicus sum,' et dē Britanniā:
Nam quae Claudiānus, poēta Rōmānus, dē urbe Rōmā scrīpsit, ea etiam vērius dē Britanniā dīcere licet:
Nōs, igitur, hodiē, sīcut ōlim Camillus ille Rōmānus, templum Concordiae cōnsecrēmus, in quō haec verba īnscrībuntur: paci et libertati restitutae.
Tū vērō, fīlī mī cārissime, bene valē, et mē amā. Scrīpsī Nōnīs Iuniīs, Annō Salūtis MDCCCC.
Fīnis