Haec nārrantur ā poētīs dē Perseō. Perseus fīlius erat Iovis, maximī deōrum; avus eius Ācrisius appellābātur. Ācrisius volēbat Perseum nepōtem suum necāre; nam propter ōrāculum puerum timēbat. Comprehendit igitur Perseum adhūc īnfantem, et cum mātre in arcā ligneā inclūsit. Tum arcam ipsam in mare coniēcit. Danaē, Perseī māter, magnopere territa est; tempestās enim magna mare turbābat. Perseus autem in sinū mātris dormiēbat.
Iuppiter tamen haec omnia vīdit, et fīlium suum servāre cōnstituit. Tranquillum igitur fēcit mare, et arcam ad īnsulam Serīphum perdūxit. Huius īnsulae Polydectēs tum rēx erat. Postquam arca ad lītus appulsa est, Danaē in harēnā quiētem capiēbat. Post breve tempus ā piscātōre quōdam reperta est, et ad domum rēgis Polydectis adducta est. Ille mātrem et puerum benignē excēpit, et iīs sēdem tūtam in fīnibus suīs dedit. Danaē hoc dōnum libenter accēpit, et prō tantō beneficiō rēgī grātiās ēgit.
Perseus igitur multōs annōs ibi habitābat, et cum mātre suā vītam beātam agēbat. At Polydectēs Danaēn magnopere amābat, atque eam in mātrimōnium dūcere volēbat. Hoc tamen cōnsilium Perseō minimē grātum erat. Polydectēs igitur Perseum dīmittere cōnstituit. Tum iuvenem ad sē vocāvit et haec dīxit: "Turpe est hanc ignāvam vītam agere; iam dūdum tū adulēscēns es. Quō usque hīc manēbis? Tempus est arma capere et virtūtem praestāre. Hinc abī, et caput Medūsae mihi refer."
Perseus ubi haec audīvit, ex īnsulā discessit, et postquam ad continentem vēnit, Medūsam quaesīvit. Diū frūstrā quaerēbat; namque nātūram locī ignōrābat. Tandem Apollō et Minerva viam dēmōnstrāvērunt. Prīmum ad Graeās, sorōrēs Medūsae, pervēnit. Ab hīs tālāria et galeam magicam accēpit. Apollō autem et Minerva falcem et speculum dedērunt. Tum postquam tālāria pedibus induit, in āera ascendit. Diū per āera volābat; tandem tamen ad eum locum vēnit ubi Medūsā cum cēterīs Gorgonibus habitābat. Gorgonēs autem mōnstra erant speciē horribilī; capita enim eārum anguibus omnīnō contēcta erant. Manūs etiam ex āere factae erant.
Rēs difficillima erat caput Gorgonīs abscīdere; eius enim cōnspectū hominēs in saxum vertēbantur. Propter hanc causam Minerva speculum Perseō dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum īnspiciēbat; hōc modō ad locum vēnit ubi Medūsa dormiēbat. Tum falce suā caput eius ūnō ictū abscīdit. Cēterae Gorgonēs statim ē somnō excitātae sunt, et ubi rem vīdērunt, īrā commōtae sunt. Arma rapuērunt, et Perseum occīdere volēbant. Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi hoc fēcit, statim ē cōnspectū eārum ēvāsit.
Post haec Perseus in fīnīs Aethiopum vēnit. Ibi Cēpheus quīdam illō tempore rēgnābat. Hīc Neptūnum, maris deum, ōlim offenderat; Neptūnus autem mōnstrum saevissimum mīserat. Hoc cottīdiē ē marī veniēbat et hominēs dēvorābat. Ob hanc causam pavor animōs omnium occupāverat. Cēpheus igitur ōrāculum deī Hammōnis cōnsuluit, atque ā deō iussus est fīliam mōnstrō trādere. Eius autem fīlia, nōmine Andromeda, virgō fōrmōsissima erat. Cēpheus ubi haec audīvit, magnum dolōrem percēpit. Volēbat tamen cīvēs suōs ē tantō perīculō extrahere, atque ob eam causam imperāta Hammōnis facere cōnstituit.
Tum rēx diem certam dīxit et omnia parāvit. Ubi ea diēs venit, Andromeda ad lītus dēducta est, et in cōnspectū omnium ad rūpem adligāta est. Omnēs fātum eius dēplōrābant, nec lacrimās tenēbant. At subitō, dum mōnstrum exspectant, Perseus accurrit; et ubi lacrimās vīdit, causam dolōris quaerit. Illī rem tōtam expōnunt et puellam dēmōnstrant. Dum haec geruntur, fremitus terribilis audītur; simul mōnstrum horribilī speciē procul cōnspicitur. Eius cōnspectus timōrem maximum omnibus iniēcit. Mōnstrum magnā celeritāte ad lītus contendit, iamque ad locum appropinquābat ubi puella stābat.
At Perseus ubi haec vīdit, gladium suum ēdūxit, et postquam tālāria induit, in āera sublātus est. Tum dēsuper in mōnstrum impetum subitō fēcit, et gladiō suō collum eius graviter vulnerāvit. Mōnstrum ubi sēnsit vulnus, fremitum horribilem ēdidit, et sine morā tōtum corpus in aquam mersit. Perseus dum circum lītus volat, reditum eius exspectābat. Mare autem intereā undique sanguine īnficitur. Post breve tempus bēlua rūrsus caput sustulit; mox tamen ā Perseō ictū graviōre vulnerāta est. Tum iterum sē in undās mersit, neque posteā vīsa est.
Perseus postquam ad lītus dēscendit, prīmum tālāria exuit; tum ad rūpem vēnit ubi Andromeda vīncta erat. Ea autem omnem spem salūtis dēposuerat, et ubi Perseus adiit, terrōre paene exanimāta erat. Ille vincula statim solvit, et puellam patrī reddidit. Cēpheus ob hanc rem maximō gaudiō affectus est. Meritam grātiam prō tantō beneficiō Perseō rettulit; praetereā Andromedam ipsam eī in mātrimōnium dedit. Ille libenter hoc dōnum accēpit et puellam dūxit. Paucōs annōs cum uxōre suā in eā regiōne habitābat, et in magnō honōre erat apud omnēs Aethiopēs. Magnopere tamen mātrem suam rūrsus vidēre cupiēbat. Tandem igitur cum uxōre suā ē rēgnō Cēpheī discessit.
Postquam Perseus ad īnsulam nāvem appulit, sē ad locum contulit ubi māter ōlim habitāverat, sed domum invēnit vacuam et omnīnō dēsertam. Trēs diēs per tōtam īnsulam mātrem quaerēbat; tandem quārtō diē ad templum Diānae pervēnit. Hūc Danaē refūgerat, quod Polydectem timēbat. Perseus ubi haec cognōvit, īrā magnā commōtus est; ad rēgiam Polydectis sine morā contendit, et ubi eō vēnit, statim in ātrium inrūpit. Polydectēs magnō timōre affectus est et fugere volēbat. Dum tamen ille fugit, Perseus caput Medūsae mōnstrāvit; ille autem simul atque hoc vīdit, in saxum versus est.
Post haec Perseus cum uxōre suā ad urbem Ācrisī rediit. Ille autem ubi Perseum vīdit, magnō terrōre affectus est; nam propter ōrāculum istud nepōtem suum adhūc timēbat. In Thessaliam igitur ad urbem Lārīsam statim refūgit, frūstrā tamen; neque enim fātum suum vītāvit. Post paucōs annōs rēx Lārīsae lūdōs magnōs fēcit; nūntiōs in omnēs partēs dīmīserat et diem ēdīxerat. Multī ex omnibus urbibus Graeciae ad lūdōs convēnērunt. Ipse Perseus inter aliōs certāmen discōrum iniit. At dum discum conicit, avum suum cāsū occīdit; Ācrisius enim inter spectātōrēs eius certāminis forte stābat.
Herculēs, Alcmēnae fīlius, ōlim in Graeciā habitābat. Hīc omnium hominum validissimus fuisse dīcitur. At Iūnō, rēgīna deōrum, Alcmēnam ōderat et Herculem adhūc īnfantem necāre voluit. Mīsit igitur duās serpentēs saevissimās; hae mediā nocte in cubiculum Alcmēnae vēnērunt, ubi Herculēs cum frātre suō dormiēbat. Nec tamen in cūnīs, sed in scūtō magnō cubābant. Serpentēs iam appropinquāverant et scūtum movēbant; itaque puerī ē somnō excitātī sunt.
Īphiclēs, frāter Herculis, magnā vōce exclāmāvit; sed Herculēs ipse, fortissimus puer, haudquāquam territus est. Parvīs manibus serpentēs statim prehendit, et colla eārum magnā vī compressit. Tālī modo serpentēs ā puerō interfectae sunt. Alcmēna autem, māter puerōrum, clāmōrem audīverat, et marītum suum ē somnō excitāverat. Ille lūmen accendit et gladium suum rapuit; tum ad puerōs properābat, sed ubi ad locum vēnit, rem mīram vīdit, Herculēs enim rīdēbat et serpentēs mortuās mōnstrābat.
Herculēs ā puerō corpus suum dīligenter exercēbat; magnam partem diēī in palaestrā cōnsūmēbat; didicit etiam arcum intendere et tēla conicere. Hīs exercitātiōnibus vīrēs eius cōnfirmātae sunt. In mūsicā etiam ā Linō centaurō ērudiēbātur (centaurī autem equī erant sed caput hominis habēbant); huic tamen artī minus dīligenter studēbat. Hic Linus Herculem ōlim obiūrgābat, quod nōn studiōsus erat; tum puer īrātus citharam subitō rapuit, et omnibus vīribus caput magistrī īnfēlīcis percussit. Ille ictū prōstrātus est, et paulō post ē vītā excessit, neque quisquam posteā id officium suscipere voluit.
Dē Hercule haec etiam inter alia nārrantur. Ōlim dum iter facit, in fīnēs Aegyptiōrum vēnit. Ibi rēx quīdam, nōmine Būsīris, illō tempore rēgnābat; hic autem vir crūdēlissimus hominēs immolāre cōnsuēverat. Herculem igitur corripuit et in vincula coniēcit. Tum nūntiōs dīmīsit et diem sacrificiō ēdīxit. Mox ea diēs appetēbat, et omnia rīte parāta sunt. Manūs Herculis catēnīs ferreīs vīnctae sunt, et mola salsa in caput eius inspersa est. Mōs enim erat apud antīquōs salem et fār capitibus victimārum impōnere. Iam victima ad āram stābat; iam sacerdōs cultrum sūmpserat. Subitō tamen Herculēs magnō cōnātū vincula perrūpit; tum ictū sacerdōtem prōstrāvit; alterō rēgem ipsum occīdit.
Herculēs iam adulēscēns Thēbīs habitābat. Rēx Thēbārum, vir ignāvus, Creōn appellābātur. Minyae, gēns bellicōsissima, Thēbānīs fīnitimī erant. Lēgātī autem ā Minyīs ad Thēbānōs quotannīs mittēbantur; hī Thēbās veniēbant et centum bovēs postulābant. Thēbānī enim ōlim ā Minyīs superātī erant; tribūta igitur rēgī Minyārum quotannīs pendēbant. At Herculēs cīvēs suōs hōc stīpendiō līberāre cōnstituit; lēgātōs igitur comprehendit, atque aurēs eōrum abscīdit. Lēgātī autem apud omnēs gentēs sānctī habentur.
Ergīnus, rēx Minyārum, ob haec vehementer īrātus statim cum omnibus cōpiīs in fīnēs Thēbānōrum contendit. Creōn adventum eius per explōrātōrēs cognōvit. Ipse tamen pugnāre nōluit, nam magnō timōre affectus erat; Thēbānī igitur Herculem imperātōrem creāvērunt. Ille nūntiōs in omnēs partēs dīmīsit, et cōpiās coēgit; tum proximō diē cum magnō exercitū profectus est. Locum idōneum dēlēgit et aciem īnstrūxit. Tum Thēbānī ē superiōre locō impetum in hostēs fēcērunt. Illī autem impetum sustinēre nōn potuērunt; itaque aciēs hostium pulsa est atque in fugam conversa.
Post hoc proelium Herculēs cōpiās suās ad urbem redūxit. Omnēs Thēbānī propter victōriam maximē gaudēbant; Creōn autem magnīs honōribus Herculem decorāvit, atque fīliam suam eī in mātrimōnium dedit. Herculēs cum uxōre suā beātam vītam agēbat; sed post paucōs annōs subitō in furōrem incidit, atque līberōs suōs ipse suā manū occīdit. Post breve tempus ad sānitātem reductus est, et propter hoc facinus magnō dolōre affectus est; mox ex urbe effūgit et in silvās sē recēpit. Nōlēbant enim cīvēs sermōnem cum eō habēre.
Herculēs tantum scelus expiāre magnopere cupiēbat. Cōnstituit igitur ad ōrāculum Delphicum īre; hoc enim ōrāculum erat omnium celeberrimum. Ibi templum erat Apollinis plūrimīs dōnīs ōrnātum. Hōc in templō sedēbat fēmina quaedam, nōmine Pȳthia et cōnsilium dabat iīs quī ad ōrāculum veniēbant. Haec autem fēmina ab ipsō Apolline docēbātur, et voluntātem deī hominibus ēnūntiābat. Herculēs igitur, quī Apollinem praecipuē colēbat, hūc vēnit. Tum rem tōtam exposuit, neque scelus cēlāvit.
Ubi Herculēs fīnem fēcit, Pȳthia prīmō tacēbat; tandem tamen iussit eum ad urbem Tiryntha īre, et Eurystheī rēgis omnia imperāta facere. Herculēs ubi haec audīvit, ad urbem illam contendit, et Eurystheō rēgī sē in servitūtem trādidit. Duodecim annōs crūdēlissimō Eurystheō serviēbat, et duodecim labōrēs, quōs ille imperāverat, cōnfēcit; hōc enim ūnō modō tantum scelus expiārī potuit. Dē hīs labōribus plūrima ā poētīs scrīpta sunt. Multa tamen quae poētae nārrant vix crēdibilia sunt.
Prīmum ab Eurystheō iussus est Herculēs leōnem occīdere quī illō tempore vallem Nemeaeam reddēbat īnfēstam. In silvās igitur in quibus leō habitābat statim sē contulit. Mox feram vīdit, et arcum, quem sēcum attulerat, intendit; eius tamen pellem, quae dēnsissima erat, trāicere nōn potuit. Tum clāvā magnā quam semper gerēbat leōnem percussit, frūstrā tamen; neque enim hōc modō eum occīdere potuit. Tum dēmum collum mōnstrī bracchiīs suīs complexus est et faucēs eius omnibus vīribus compressit. Hōc modō lēō brevī tempore exanimātus est; nūlla enim respīrandī facultās eī dabātur. Tum Herculēs cadāver ad oppidum in umerīs rettulit; et pellem, quam dētrāxerat, posteā prō veste gerēbat. Omnēs autem quī eam regiōnem incolēbant, ubi fāmam dē morte leōnis accēpērunt, vehementer gaudēbant et Herculem magnō honōre habēbant.
Paulō post iussus est ab Eurystheō Hȳdram necāre. Hoc autem mōnstrum erat cui novem erant capita. Herculēs igitur cum amīcō Iolāō profectus est ad palūdem Lernaeam, in quā Hȳdra habitābat. Mox mōnstrum invēnit, et quamquam rēs erat magnī perīculī, collum eius sinistrā prehendit. Tum dextrā capita novem abscīdere coepit; quotiēns tamen hoc fēcerat, nova capita exoriēbantur. Diū frūstrā labōrābat; tandem hōc cōnātū dēstitit. Deinde arborēs succīdere et ignem accendere cōnstituit. Hoc celeriter fēcit, et postquam ligna ignem comprehendērunt, face ārdente colla adussit, unde capita exoriēbantur. Nec tamen sine magnō labōre haec fēcit; vēnit enim auxiliō Hȳdrae cancer ingēns, quī, dum Herculēs capita abscīdit, crūra eius mordēbat. Postquam mōnstrum tālī modō interfēcit, sagittās suās sanguine eius imbuit, itaque mortiferās reddidit.
Postquam Eurystheō caedēs Hȳdrae nūntiāta est, magnus timor animum eius occupāvit. Iussit igitur Herculem cervum quendam ad sē referre; nōluit enim virum tantae audāciae in urbe retinēre. Hic autem cervus, cuius cornua aurea fuisse trāduntur, incrēdibilī fuit celeritāte. Herculēs igitur prīmō vestīgiīs eum in silvā persequēbātur; deinde ubi cervum ipsum vīdit, omnibus vīribus currere coepit. Usque ad vesperum currēbat, neque nocturnum tempus sibi ad quiētem relinquēbat, frūstrā tamen; nūllō enim modō cervum cōnsequī poterat. Tandem postquam tōtum annum cucurrerat (ita trāditur), cervum cursū exanimātum cēpit, et vīvum ad Eurysthēum rettulit.
Tum vērō iussus est Herculēs aprum quendam capere quī illō tempore agrōs Erymanthiōs vastābat et incolās huius regiōnis magnopere terrēbat. Herculēs rem suscēpit et in Arcadiam profectus est. Postquam in silvam paulum prōgressus est, aprō occurrit. Ille autem simul atque Herculem vīdit, statim refūgit; et timōre perterritus in altam fossam sē prōiēcit. Herculēs igitur laqueum quem attulerat iniēcit, et summā cum difficultāte aprum ē fossā extrāxit. Ille etsī fortiter repugnābat, nūllō modō sē līberāre potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vīvus relātus est.
Dē quārtō labōre, quem suprā nārrāvimus, haec etiam trāduntur. Herculēs dum iter in Arcadiam facit, ad eam regiōnem vēnit quam centaurī incolēbant. Cum nox iam appeteret, ad spēluncam dēvertit in quā centaurus quīdam, nōmine Pholus, habitābat.
Ille Herculem benignē excēpit et cēnam parāvit. At Herculēs postquam cēnāvit, vīnum ā Pholō postulāvit. Erat autem in spēluncā magna amphora vīnō optimō replēta, quam centaurī ibi dēposuerant. Pholus igitur hoc vīnum dare nōlēbat, quod reliquōs centaurōs timēbat; nūllum tamen vīnum praeter hoc in spēluncā habēbat. "Hoc vīnum," inquit, "mihi commissum est. Sī igitur hoc dabō, centaurī mē interficient." Herculēs tamen eum inrīsit, et ipse pōculum vīnī dē amphorā hausit.
Simul atque amphora aperta est, odor iūcundissimus undique diffūsus est; vīnum enim suāvissimum erat. Centaurī nōtum odōrem sēnsērunt et omnēs ad locum convēnērunt.
Ubi ad spēluncam pervēnērunt, magnopere īrātī erant quod Herculem bibentem vīdērunt. Tum arma rapuērunt et Pholum interficere volēbant. Herculēs tamen in aditū spēluncae cōnstitit et impetum eōrum fortissimē sustinēbat. Facēs ārdentēs in eōs coniēcit; multōs etiam sagittīs suīs vulnerāvit. Hae autem sagittae eaedem erant quae sanguine Hȳdrae ōlim imbūtae erant. Omnēs igitur quōs ille sagittīs vulnerāverat venēnō statim absūmptī sunt; reliquī autem ubi hoc vīdērunt, terga vertērunt et fugā salūtem petiērunt.
Postquam reliquī fūgērunt, Pholus ex spēluncā ēgressus est, et corpora spectābat eōrum quī sagittīs interfectī erant. Magnopere autem mīrātus est quod tam levī vulnere exanimātī erant, et causam eius reī quaerēbat. Adiit igitur locum ubi cadāver cuiusdam centaurī iacēbat, et sagittam ē vulnere trāxit. Haec tamen sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum ē manibus eius lāpsa est, et pedem leviter vulnerāvit. Ille extemplō dolōrem gravem per omnia membra sēnsit, et post breve tempus vī venēnī exanimātus est. Mox Herculēs, quī reliquōs centaurōs secūtus erat, ad spēluncam rediit, et magnō cum dolōre Pholum mortuum vīdit. Multīs cum lacrimīs corpus amīcī ad sepultūram dedit; tum, postquam alterum pōculum vīnī exhausit, somnō sē dedit.
Deinde Eurysthēus Herculī hunc labōrem graviōrem imposuit. Augeās quīdam, quī illō tempore rēgnum in Ēlide obtinēbat, tria mīlia boum habēbat. Hī in stabulō ingentis magnitūdinis inclūdēbantur. Stabulum autem illuviē ac squālōre erat obsitum, neque enim ad hoc tempus umquam pūrgātum erat. Hoc Herculēs intrā spatium ūnīus diēī pūrgāre iussus est. Ille, etsī rēs erat multae operae, negōtium suscēpit. Prīmum magnō labōre fossam duodēvīgintī pedum dūxit, per quam flūminis aquam dē montibus ad mūrum stabulī perdūxit. Tum postquam mūrum perrūpit, aquam in stabulum immīsit et tālī modō contrā opīniōnem omnium opus cōnfēcit.
Post paucōs diēs Herculēs ad oppidum Stymphālum iter fēcit; imperāverat enim eī Eurystheus ut avēs Stymphālidēs necāret. Hae avēs rōstra aēnea habēbant et carne hominum vēscēbantur. Ille postquam ad locum pervēnit, lacum vīdit; in hōc autem lacū, quī nōn procul erat ab oppidō, avēs habitābant. Nūlla tamen dabātur appropinquandī facultās; lacus enim nōn ex aquā sed ē līmō cōnstitit. Herculēs igitur neque pedibus neque lintre prōgredī potuit.
Ille cum magnam partem diēī frūstrā cōnsūmpsisset, hōc cōnātū dēstitit et ad Volcānum sē contulit, ut auxilium ab eō peteret. Volcānus (quī ab fabrīs maximē colēbātur) crepundia quae ipse ex aere fabricātus erat Herculī dedit. Hīs Herculēs tam ācrem crepitum fēcit ut avēs perterritae āvolārent. Ille autem, dum āvolant, magnum numerum eārum sagittīs trānsfīxit.
Tum Eurystheus Herculī imperāvit ut taurum quendam ferōcissimum ex īnsulā Crētā vīvum referret. Ille igitur nāvem cōnscendit, et cum ventus idōneus esset, statim solvit. Cum tamen īnsulae iam appropinquāret, tanta tempestās subitō coorta est ut nāvis cursum tenēre nōn posset. Tantus autem timor animōs nautārum occupāvit ut paene omnem spem salūtis dēpōnerent. Herculēs tamen, etsī nāvigandī imperītus erat, haudquāquam territus est.
Post breve tempus summā tranquillitās cōnsecūta est, et nautae, quī sē ex timōre iam recēperant, nāvem incolumem ad terram appulērunt. Herculēs ē nāvī ēgressus est, et cum ad rēgem Crētae vēnisset, causam veniendī docuit. Deinde, postquam omnia parāta sunt, ad eam regiōnem contendit quam taurus vastābat. Mox taurum vīdit, et quamquam rēs erat magnī perīculī, cornua eius prehendit. Tum, cum ingentī labōre mōnstrum ad nāvem trāxisset, cum praedā in Graeciam rediit.
Postquam ex īnsulā Crēta rediit, Herculēs ab Eurystheō in Thrāciam missus est, ut equōs Diomēdis redūceret. Hī equī carne hominum vēscēbantur; Diomēdēs autem, vir crūdēlissimus, illīs obiciēbat peregrīnōs omnēs quī in eam regiōnem vēnerant. Herculēs igitur magnā celeritāte in Thrāciam contendit et ab Diomēde postulāvit ut equī sibi trāderentur. Cum tamen ille hoc facere nōllet, Herculēs īrā commōtus rēgem interfēcit et cadāver eius equīs obicī iussit.
Ita mīra rērum commūtātiō facta est; is enim quī anteā multōs cum cruciātū necāverat ipse eōdem suppliciō necātus est. Cum haec nūntiāta essent, omnēs quī eam regiōnem incolēbant maximā laetitiā affectī sunt et Herculī meritam grātiam referēbant. Nōn modo maximīs honōribus et praemiīs eum decorāvērunt sed ōrābant etiam ut rēgnum ipse susciperet. Ille tamen hoc facere nōlēbat, et cum ad mare rediisset, nāvem occupāvit. Ubi omnia ad nāvigandum parāta sunt, equōs in nāve conlocāvit; deinde, cum idōneam tempestātem nactus esset, sine morā ē portū solvit, et paulō post equōs in lītus Argolicum exposuit.
Gēns Amāzonum dīcitur omnīnō ex mulieribus cōnstitisse. Hae summam scientiam reī mīlitāris habēbant, et tantam virtūtem adhibēbant ut cum virīs proelium committere audērent. Hippolyte, Amāzonum rēgīna, balteum habuit celeberrimum quem Mārs eī dederat. Admēta autem, Eurystheī fīlia, fāmam dē hōc balteō accēperat et eum possidēre vehementer cupiēbat. Eurystheus igitur Herculī mandāvit ut cōpiās cōgeret et bellum Amāzonibus īnferret. Ille nūntiōs in omnēs partēs dīmīsit, et cum magna multitūdō convēnisset, eōs dēlēgit quī maximum ūsum in rē mīlitārī habēbant.
Hīs vīrīs Herculēs persuāsit, postquam causam itineris exposuit, ut sēcum iter facerent. Tum cum iīs quibus persuāserat nāvem cōnscendit, et cum ventus idōneus esset, post paucōs diēs ad ōstium flūminis Thermōdontis appulit. Postquam in fīnēs Amāzonum vēnit, nūntium ad Hippolytam mīsit, quī causam veniendī docēret et balteum posceret. Ipsa Hippolyte balteum trādere volēbat, quod dē Herculis virtūte fāmam accēperat; reliquae tamen Amāzonēs eī persuāsērunt ut negāret. At Herculēs, cum haec nūntiāta essent, bellī fortūnam temptāre cōnstituit.
Proximō igitur diē cum cōpiās ēdūxisset, locum idōneum dēlēgit et hostēs ad pugnam ēvocāvit. Amāzonēs quoque cōpiās suās ex castrīs ēdūxērunt et nōn magnō intervāllō ab Hercule aciem īnstrūxērunt.
Palūs erat nōn magna inter duo exercitūs; neutrī tamen initium trānseundī facere volēbant. Tandem Herculēs signum dedit, et ubi palūdem trānsiit, proelium commīsit.
Amāzonēs impetum virōrum fortissimē sustinuērunt, et contrā opīniōnem omnium tantam virtūtem praestitērunt ut multōs eōrum occīderint, multōs etiam in fugam coniēcerint. Virī enim novō genere pugnae perturbābantur nec magnam virtūtem praestābant. Herculēs autem cum haec vidēret, dē suīs fortūnīs dēspērāre coepit. Mīlitēs igitur vehementer cohortātus est ut prīstinae virtūtis memoriam retinērent neu tantum dēdecus admitterent, hostiumque impetum fortiter sustinērent; quibus verbīs animōs omnium ita ērēxit ut multī etiam quī vulneribus cōnfectī essent proelium sine morā redintegrārent.
Diū et ācriter pugnātum est; tandem tamen ad sōlis occāsum tanta commūtātiō rērum facta est ut mulierēs terga verterent et fugā salūtem peterent. Multae autem vulneribus dēfessae dum fugiunt captae sunt, in quō numerō ipsa erat Hippolyte. Herculēs summam clēmentiam praestitit, et postquam balteum accēpit, lībertātem omnibus captīvīs dedit. Tum vērō sociōs ad mare redūxit, et quod nōn multum aestātis supererat, in Graeciam proficīscī mātūrāvit. Nāvem igitur cōnscendit, et tempestātem idōneam nactus statim solvit; antequam tamen in Graeciam pervēnit, ad urbem Trōiam nāvem appellere cōnstituit, frūmentum enim quod sēcum habēbat iam dēficere coeperat.
Lāomedōn quīdam illō tempore rēgnum Troiae obtinēbat. Ad hunc Neptūnus et Apollō annō superiōre vēnerant, et cum Troia nōndum moenia habēret, ad hoc opus auxilium obtulerant. Postquam tamen hōrum auxiliō moenia cōnfecta sunt, nōlēbat Lāomedōn praemium quod prōposuerat persolvere.
Neptūnus igitur et Apollō ob hanc causam īrātī mōnstrum quoddam mīsērunt speciē horribilī, quod cottīdiē ē marī veniēbat et hominēs pecudēsque vorābat. Troiānī autem timōre perterritī in urbe continēbantur, et pecora omnia ex agrīs intrā mūrōs compulerant. Lāomedōn hīs rēbus commōtus ōrāculum cōnsuluit, ac deus eī praecēpit ut fīliam Hesīonem mōnstrō obiceret.
Lāomedōn, cum hoc respōnsum renūntiātum esset, magnum dolōrem percēpit; sed tamen, ut cīvīs suōs tantō perīculō līberāret, ōrāculō pārēre cōnstituit et diem sacrificiō dīxit. Sed sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum Herculēs tempore opportūnissimō Troiam attigit; ipsō enim temporis pūnctō quō puella catēnīs vīncta ad lītus dēdūcēbātur ille nāvem appulit. Herculēs ē nāvī ēgressus dē rēbus quae gerēbantur certior factus est; tum īrā commōtus ad rēgem sē contulit et auxilium suum obtulit. Cum rēx libenter eī concessisset ut, sī posset, puellam līberāret, Herculēs mōnstrum interfēcit; et puellam, quae iam omnem spem salūtis dēposuerat, incolumem ad patrem redūxit. Lāomedōn magnō cum gaudiō fīliam suam accēpit, et Herculī prō tantō beneficiō meritam grātiam rettulit.
Tum vērō missus est Herculēs ad īnsulam Erythīam, ut bovēs Gēryonīs arcesseret. Rēs erat summae difficultātis, quod bovēs ā quōdam Eurytiōne et ā cane bicipite cūstōdiēbantur. Ipse autem Gēryōn speciem horribilem praebēbat; tria enim corpora inter sē coniūncta habēbat. Herculēs tamen etsī intellegēbat quantum perīculum esset, negōtium suscēpit; ac postquam per multās terrās iter fēcit, ad eam partem Libyae pervēnit quae Eurōpae proxima est. Ibi in utrōque lītore fretī quod Eurōpam ā Libyā dīvidit columnās cōnstituit, quae posteā Herculis Columnae appellābantur.
Dum hīc morātur, Herculēs magnum incommodum ex calōre sōlis accipiēbat; tandem igitur īrā commōtus arcum suum intendit et sōlem sagittīs petiit. Sōl tamen audāciam virī tantum admīrātus est ut lintrem auream eī dederit. Herculēs hoc dōnum libentissimē accēpit, nūllam enim nāvem in hīs regiōnibus invenīre potuerat. Tum lintrem dēdūxit, et ventum nactus idōneum post breve tempus ad īnsulam pervēnit. Ubi ex incolīs cognōvit quō in locō bovēs essent, in eam partem statim profectus est et ā rēge Gēryonē postulāvit ut bovēs sibi trāderentur. Cum tamen ille hoc facere nōllet, Herculēs et rēgem ipsum et Eurytiōnem, quī erat ingentī magnitūdine corporis, interfēcit.
Tum Herculēs bovēs per Hispāniam et Ligūriam compellere cōnstituit; postquam igitur omnia parāta sunt, bovēs ex īnsulā ad continentem trānsportāvit. Ligurēs autem, gēns bellicōsissima, dum ille per fīnēs eōrum iter facit, magnās cōpiās coēgērunt atque eum longius prōgredī prohibēbant. Herculēs magnam difficultātem habēbat, barbarī enim in locīs superiōribus cōnstiterant et saxa tēlaque in eum coniciēbant. Ille quidem paene omnem spem salūtis dēposuerat, sed tempore opportūnissimō Iuppiter imbrem lapidum ingentium ē caelō dēmīsit. Hī tantā vī cecidērunt ut magnum numerum Ligurum occīderint; ipse tamen Herculēs (ut in tālibus rēbus accidere cōnsuēvit) nihil incommodī cēpit.
Postquam Ligurēs hōc modō superātī sunt, Herculēs quam celerrimē prōgressus est et post paucōs diēs ad Alpēs pervēnit. Necesse erat hās trānsīre, ut in Ītaliam bovēs ageret; rēs tamen summae erat difficultātis. Hī enim montēs, quī ulteriōrem ā citeriōre Galliā dīvidunt, nive perennī sunt tēctī; quam ob causam neque frūmentum neque pābulum in hīs regiōnibus invenīrī potest. Herculēs igitur antequam ascendere coepit, magnam cōpiam frūmentī et pābulī comparāvit et hōc commeātū bovēs onerāvit. Postquam in hīs rēbus trēs diēs cōnsūmpserat, quārtō diē profectus est, et contrā omnium opīniōnem bovēs incolumēs in Ītaliam trādūxit.
Brevī tempore ad flūmen Tiberim vēnit. Tum tamen nūlla erat urbs in eō locō, Rōma enim nōndum condita erat. Herculēs itinere fessus cōnstituit ibi paucōs diēs morārī, ut sē ex labōribus recreāret. Haud procul ā valle ubi bovēs pāscēbantur spēlunca erat, in quā Cācus, horribile mōnstrum, tum habitābat. Hic speciem terribilem praebēbat, nōn modo quod ingentī magnitūdine corporis erat, sed quod ignem ex ōre exspīrābat. Cācus autem dē adventū Herculis fāmam accēperat; noctū igitur vēnit, et dum Herculēs dormit, quattuor pulcherrimōrum boum abripuit. Hōs caudīs in spēluncam trāxit, nē Herculēs ē vestīgiīs cognōscere posset quō in locō cēlātī essent.
Posterō diē simul atque ē somnō excitātus est, Herculēs fūrtum animadvertit et bovēs āmissōs omnibus locīs quaerēbat. Hōs tamen nusquam reperīre poterat, nōn modo quod locī nātūram ignōrābat, sed quod vestīgiīs falsīs dēceptus est. Tandem cum magnam partem diēī frūstrā cōnsūmpsisset, cum reliquīs bōbus prōgredī cōnstituit. At dum proficīscī parat, ūnus ē bōbus quōs sēcum habuit mūgīre coepit. Subitō iī quī in spēluncā inclūsī erant mūgītum reddidērunt, et hōc modō Herculem certiōrem fēcērunt quō in locō cēlātī essent. Ille vehementer īrātus ad spēluncam quam celerrimē sē contulit, ut praedam reciperet. At Cācus saxum ingēns ita dēiēcerat ut aditus spēluncae omnīnō obstruerētur.
Herculēs cum nūllum alium introitum reperīre posset, hoc saxum āmovēre cōnātus est, sed propter eius magnitūdinem rēs erat difficillima. Diū frūstrā labōrābat neque quicquam efficere poterat; tandem tamen magnō cōnātū saxum āmōvit et spēluncam patefēcit. Ibi āmissōs bovēs magnō cum gaudiō cōnspexit; sed Cācum ipsum vix cernere potuit, quod spēlunca replēta erat fūmō quem ille mōre suō ēvomēbat. Herculēs inūsitātā speciē turbātus breve tempus haesitābat; mox tamen in spēluncam inrūpit et collum mōnstrī bracchiīs complexus est. Ille etsī multum repugnāvit, nūllō modō sē līberāre potuit, et cum nūlla facultās respīrandī darētur, mox exanimātus est.
Eurystheus postquam bovēs Gēryonīs accēpit, labōrem ūndecimum Herculī imposuit, graviōrem quam quōs suprā nārrāvimus. Mandāvit enim eī ut aurea pōma ex hortō Hesperidum auferret. Hesperidēs autem nymphae erant quaedam fōrmā praestantissimā, quae in terrā longinquā habitābant, et quibus aurea quaedam pōma ā Iūnōne commissa erant. Multī hominēs aurī cupiditāte inductī haec pōma auferre iam anteā cōnātī erant. Rēs tamen difficillima erat, namque hortus in quō pōma erant mūrō ingentī undique circumdatus erat; praetereā dracō quīdam cui centum erant capita portam hortī dīligenter cūstōdiēbat. Opus igitur quod Eurystheus Herculī imperāverat erat summae difficultātis, nōn modo ob causās quās memorāvimus, sed etiam quod Herculēs omnīnō ignōrābat quō in locō hortus ille situs esset.
Herculēs quamquam quiētem vehementer cupiēbat, tamen Eurystheō pārēre cōnstituit, et simul ac iussa eius accēpit, proficīscī mātūrāvit. Ā multīs mercātōribus quaesīverat quō in locō Hesperidēs habitārent, nihil tamen certum reperīre potuerat. Frūstrā per multās terrās iter fēcit et multa perīcula subiit; tandem, cum in hīs itineribus tōtum annum cōnsūmpsisset, ad extrēmam partem orbis terrārum, quae proxima est Ōceanō, pervēnit. Hīc stābat vir quīdam, nōmine Atlās, ingentī magnitūdine corporis, quī caelum (ita trāditum est) umerīs suīs sustinēbat, nē in terram dēcideret. Herculēs tantās vīrēs magnopere mīrātus statim in colloquium cum Atlante vēnit, et cum causam itineris docuisset, auxilium ab eō petiit.
Atlās autem Herculī maxime prōdesse potuit; ille enim cum ipse esset pater Hesperidum, certō scīvit quō in locō esset hortus. Postquam igitur audīvit quam ob causam Herculēs vēnisset, "Ipse," inquit, "ad hortum ībō et fīliābus meīs persuādēbō ut pōma sua sponte trādant." Herculēs cum haec audīret, magnopere gāvīsus est; vim enim adhibēre nōluit, sī rēs aliter fierī posset. Cōnstituit igitur oblātum auxilium accipere. Atlās tamen postulāvit ut, dum ipse abesset, Herculēs caelum umerīs sustinēret. Hoc autem negōtium Herculēs libenter suscēpit, et quamquam rēs erat summī labōris, tōtum pondus caelī continuōs complūrēs diēs sōlus sustinēbat.
Atlās intereā abierat et ad hortum Hesperidum, quī pauca mīlia passuum aberat, sē quam celerrimē contulerat. Eō cum vēnisset, causam veniendī exposuit et fīliās suās vehementer hortātus est ut pōma trāderent. Illae diū haerēbant; nōlēbant enim hoc facere, quod ab ipsā Iūnōne (ita ut ante dictum est) hoc mūnus accēpissent. Atlās tamen aliquandō iīs persuāsit ut sibi pārērent, et pōma ad Herculem rettulit. Herculēs intereā cum plūrēs diēs exspectāvisset neque ūllam fāmam dē reditū Atlantis accēpisset, hāc morā graviter commōtus est. Tandem quīntō diē Atlantem vīdit redeuntem, et mox magnō cum gaudiō pōma accēpit; tum, postquam grātiās prō tantō beneficiō ēgit, ad Graeciam proficīscī mātūrāvit.
Postquam aurea pōma ad Eurystheum relāta sunt, ūnus modo relinquēbātur ē duodecim labōribus quōs Pȳthia Herculī praecēperat. Eurystheus autem cum Herculem magnopere timēret, eum in aliquem locum mittere volēbat unde numquam redīre posset. Negōtium igitur eī dēdit ut canem Cerberum ex Orcō in lūcem traheret. Hoc opus omnium difficillimum erat, nēmō enim umquam ex Orcō redierat. Praetereā Cerberus iste mōnstrum erat horribilī speciē, cui tria erant capita serpentibus saevīs cīncta. Antequam tamen dē hōc labōre nārrāmus, nōn aliēnum vidētur, quoniam dē Orcō mentiōnem fēcimus, pauca dē eā regiōne prōpōnere.
Dē Orcō, quī idem Hādēs appellābātur, haec trāduntur. Ut quisque dē vītā dēcesserat, mānēs eius ad Orcum, sēdem mortuōrum, ā deō Mercuriō dēdūcēbantur. Huius regiōnis, quae sub terrā fuisse dīcitur, rēx erat Plūtō, cui uxor erat Proserpina, Iovis et Cereris fīlia. Mānēs igitur ā Mercuriō dēductī prīmum ad rīpam veniēbant Stygis flūminis, quō rēgnum Plūtōnis continētur. Hoc trānsīre necesse erat antequam in Orcum venīre possent. Cum tamen in hōc flūmine nūllus pōns factus esset, mānēs trānsvehēbantur ā Charonte quōdam, quī cum parvā scaphā ad rīpam exspectābat. Charōn prō hōc officiō mercēdem postulābat, neque quemquam, nisi hoc praemium prius dedisset, trānsvehere volēbat. Quam ob causam mōs erat apud antīquōs nummum in ōre mortuī pōnere eō cōnsiliō, ut cum ad Stygem vēnisset, pretium trāiectūs solvere posset. Iī autem quī post mortem in terrā nōn sepultī erant Stygem trānsīre nōn potuērunt, sed in rīpā per centum annōs errāre coāctī sunt; tum dēmum Orcum intrāre licuit.
Ut autem mānēs Stygem hōc modō trānsierant, ad alterum veniēbant flūmen, quod Lēthē appellābātur. Ex hōc flūmine aquam bibere cōgēbantur; quod cum fēcissent, rēs omnēs in vītā gestās ē memoriā dēpōnēbant. Dēnique ad sēdem ipsīus Plūtōnis veniēbant, cuius introitus ā cane Cerberō cūstōdiēbātur. Ibi Plūtō nigrō vestītū indūtus cum uxōre Proserpinā in soliō sedēbat. Stābant etiam nōn procul ab eō locō tria alia solia, in quibus sedēbant Mīnōs, Rhadamanthus, Aeacusque, iūdicēs apud īnferōs. Hī mortuīs iūs dīcēbant et praemia poenāsque cōnstituēbant. Bonī enim in Campōs Ēlysiōs, sēdem beātōrum, veniēbant; improbī autem in Tartarum mittēbantur ac multīs et variīs suppliciīs ibi excruciābantur.
Herculēs postquam imperia Eurystheī accēpit, in Lacōniam ad Taenarum statim sē contulit; ibi enim spēlunca erat ingentī magnitūdine, per quam, ut trādēbātur, hominēs ad Orcum dēscendēbant. Eō cum vēnisset, ex incolīs quaesīvit quō in locō spēlunca illa sita esset; quod cum cognōvisset, sine morā dēscendere cōnstituit. Nec tamen sōlus hoc iter faciēbat, Mercurius enim et Minerva sē eī sociōs adiūnxerant. Ubi ad rīpam Stygis vēnit, Herculēs scapham Charontis cōnscendit, ut ad ulteriōrem rīpam trānsīret. Cum tamen Herculēs vir esset ingentī magnitūdine corporis, Charōn solvere nōlēbat; magnopere enim verēbātur nē scaphā suā tantō pondere onerātā in mediō flūmine mergerētur. Tandem tamen minīs Herculis territus Charōn scapham solvit, et eum incolumem ad ulteriōrem rīpam perdūxit.
Postquam flūmen Stygem hōc modō trānsiit, Herculēs in sēdem ipsīus Plūtōnis vēnit; et postquam causam veniendī docuit, ab eō petīvit ut Cerberum auferre sibi licēret. Plūtō, quī dē Hercule fāmam accēperat, eum benignē excēpit, et facultātem quam ille petēbat libenter dedit. Postulāvit tamen ut Herculēs ipse, cum imperāta Eurystheī fēcisset, Cerberum in Orcum rūrsus redūceret. Herculēs hoc pollicitus est, et Cerberum, quem nōn sine magnō perīculō manibus prehenderat, summō cum labōre ex Orcō in lūcem et ad urbem Eurystheī trāxit. Eō cum vēnisset, tantus timor animum Eurystheī occupāvit ut ex ātriō statim refūgerit; cum autem paulum sē ex timōre recēpisset, multīs cum lacrimīs obsecrāvit Herculem ut mōnstrum sine morā in Orcum redūceret. Sīc contrā omnium opīniōnem duodecim illī labōrēs quōs Pȳthia praecēperat intrā duodecim annōs cōnfectī sunt; quae cum ita essent, Herculēs servitūte tandem līberātus magnō cum gaudiō Thēbās rediit.
Posteā Herculēs multa alia praeclāra perfēcit, quae nunc perscrībere longum est. Tandem iam aetāte prōvectus Dēianīram, Oenēī fīliam, in mātrimōnium dūxit; post tamen trēs annōs accidit ut puerum quendam, cui nōmen erat Eunomus, cāsū occīderit. Cum autem mōs esset ut sī quis hominem cāsū occīdisset, in exsilium īret, Herculēs cum uxōre suā ē fīnibus eius cīvitātis exīre mātūrāvit. Dum tamen iter faciunt, ad flūmen quoddam pervēnērunt in quō nūllus pōns erat; et dum quaerunt quōnam modō flūmen trānseant, accurrit centaurus Nessus, quī viātōribus auxilium obtulit. Herculēs igitur uxōrem suam in tergum Nessī imposuit; tum ipse flūmen trānāvit. Nessus autem paulum in aquam prōgressus ad rīpam subitō revertēbātur et Dēianīram auferre cōnābātur. Quod cum animadvertisset Herculēs, īrā graviter commōtus arcum intendit et pectus Nessī sagittā trānsfīxit.
Nessus igitur sagitta Herculis trānsfīxus moriēns humī iacēbat; at nē occāsiōnem suī ulcīscendī dīmitteret, ita locūtus est: "Tū, Dēianīra, verba morientīs audī. Sī amōrem marītī tuī cōnservāre vīs, hunc sanguinem quī nunc ē pectore meō effunditur sūme ac repōne; tum, sī umquam in suspīciōnem tibi vēnerit, vestem marītī hōc sanguine īnficiēs." Haec locūtus Nessus animam efflāvit; Dēianīra autem nihil malī suspicāta imperāta fēcit. Paulō post Herculēs bellum contrā Eurytum, rēgem Oechaliae, suscēpit; et cum rēgem ipsum cum fīliīs interfēcisset, Iolēn eius fīliam captīvam sēcum redūxit. Antequam tamen domum vēnit, nāvem ad Cēnaeum prōmunturium appulit, et in terram ēgressus āram cōnstituit, ut Iovī sacrificāret. Dum tamen sacrificium parat, Licham comitem suum domum mīsit, quī vestem albam referret; mōs enim erat apud antīquōs, dum sacrificia facerent, albam vestem gerere. At Dēianīra verita nē Herculēs amōrem ergā Iolēn habēret, vestem priusquam Lichae dedit, sanguine Nessī īnfēcit.
Herculēs nihil malī suspicāns vestem quam Lichās attulerat statim induit; paulō post tamen dolōrem per omnia membra sēnsit, et quae causa esset eius reī magnopere mīrābātur. Dolōre paene exanimātus vestem dētrahere cōnātus est; illa tamen in corpore haesit, neque ūllō modō abscindī potuit. Tum dēmum Herculēs quasi furōre impulsus in montem Octam sē contulit, et in rogum, quem summā celeritāte exstrūxit, sē imposuit. Hoc cum fēcisset, eōs quī circumstābant ōrāvit ut rogum quam celerrimē succenderent. Omnēs diū recūsābant; tandem tamen pāstor quīdam ad misericordiam inductus ignem subdidit. Tum, dum omnia fūmō obscūrantur, Herculēs dēnsa nūbe vēlātus ā Iove in Olympum abreptus est.
Herculēs et Dēianīra et Nessus
Erant ōlim in Thessaliā duo frātrēs, quōrum alter Aesōn, Peliās alter appellābātur. Aesōn prīmō rēgnum obtinuerat; at post paucōs annōs Peliās rēgnī cupiditāte adductus nōn modo frātrem suum expulit, sed etiam in animō habēbat Iāsonem, Aesonis fīlium, interficere. Quīdam tamen ex amīcīs Aesonis, ubi sententiam Peliae cognōvērunt, puerum ē tantō perīculō ēripere cōnstituērunt. Noctū igitur Iāsonem ex urbe abstulērunt, et cum posterō diē ad rēgem rediissent, eī renūntiāvērunt puerum mortuum esse. Peliās cum hoc audīvisset, etsī rē vērā magnum gaudium percipiēbat, speciem tamen dolōris praebuit et quae causa esset mortis quaesīvit. Illī autem cum bene intellegerent dolōrem eius falsum esse, nesciō quam fābulam dē morte puerī fīnxērunt.
Post breve tempus Peliās, veritus nē rēgnum suum tantā vī et fraude occupātum āmitteret, amīcum quendam Delphōs mīsit, quī ōrāculum cōnsuleret. Ille igitur quam celerrimē Delphōs sē contulit et quam ob causam vēnisset dēmōnstrāvit. Respondit ōrāculum nūllum esse in praesentiā perīculum; monuit tamen Peliam ut sī quis ūnum calceum gerēns venīret, eum cavēret. Post paucīs annīs accidit ut Peliās magnum sacrificium factūrus esset; nūntiōs in omnēs partēs dīmīserat et certam diem conveniendī dīxerat. Diē cōnstitūtā magnus hominum numerus undique ex agrīs convēnit; in hīs autem vēnit etiam Iāsōn, quī ā pueritiā apud centaurum quendam habitāverat. Dum tamen iter facit, ūnum ē calceīs in trānseundō nesciō quō flūmine āmīsit.
Iāsōn igitur cum calceum āmissum nūllō modō recipere posset, ūnō pede nūdō in rēgiam pervēnit. Quem cum Peliās vīdisset, subitō timōre affectus est; intellēxit enim hunc esse hominem quem ōrāculum dēmōnstrāvisset. Hoc igitur cōnsilium iniit. Rēx erat quīdam Aeētēs, quī rēgnum Colchidis illō tempore obtinēbat. Huic commissum erat vellus illud aureum quod Phrixus ōlim ibi relīquerat. Cōnstituit igitur Peliās Iāsonī negōtium dare ut hōc vellere potīrētur; cum enim rēs esset magnī perīculī, eum in itinere peritūrum esse spērābat. Iāsonem igitur ad sē arcessīvit, et eum cohortātus quid fierī vellet docuit. Ille etsī intellegēbat rem esse difficillimam, negōtium libenter suscēpit.
Cum tamen Colchīs multōrum diērum iter ab eō locō abesset, sōlus Iāsōn proficīscī nōluit. Dīmīsit igitur nūntiōs in omnēs partēs, quī causam itineris docērent et diem certam conveniendī dīcerent. Intereā, postquam omnia quae sunt ūsuī ad armandās nāvēs comportārī iussit, negōtium dedit Argō cuidam, quī summam scientiam nauticārum rērum habēbat, ut nāvem aedificāret. In hīs rēbus circiter decem diēs cōnsūmptī sunt; Argus enim, quī operī praeerat, tantam dīligentiam adhibēbat ut nē nocturnum quidem tempus ad labōrem intermitteret. Ad multitūdinem hominum trānsportandam nāvis paulō erat lātior quam quibus in nostrō marī ūtī cōnsuēvimus, et ad vim tempestātum perferendam tōtā ē rōbore facta est.
Intereā is diēs appetēbat quem Iāsōn per nūntiōs ēdīxerat, et ex omnibus regiōnibus Graeciae multī, quōs aut reī novitās aut spēs glōriae movēbat, undique conveniēbant. Trāditum est autem in hōc numerō fuisse Herculem, dē quō suprā multa perscrīpsimus, Orphēum, citharoedum praeclārissimum, Thēseum, Castorem, multōsque aliōs quōrum nōmina sunt nōtissima. Ex hīs Iāsōn quōs arbitrātus est ad omnia perīcula subeunda parātissimōs esse, eōs ad numerum quīnquāgintā dēlēgit et sociōs sibi adiūnxit; tum paucōs diēs commorātus, ut ad omnēs cāsūs subsidia comparāret, nāvem dēdūxit, et tempestātem ad nāvigandum idōneam nactus magnō cum plausū omnium solvit.
Haud multō post Argonautae (ita enim appellābantur quī in istā nāvī vehēbantur) īnsulam quandam, nōmine Cȳzicum, attigērunt; et ē nāvī ēgressī ā rēge illīus regiōnis hospitiō exceptī sunt. Paucās hōrās ibi commorātī ad sōlis occāsum rūrsus solvērunt; sed postquam pauca mīlia passuum prōgressī sunt, tanta tempestās subitō coorta est ut cursum tenēre nōn possent, et in eandem partem īnsulae unde nūper profectī erant magnō cum perīculō dēicerentur. Incolae tamen, cum nox esset obscūra, Argonautās nōn agnōscēbant, et nāvem inimīcam vēnisse arbitrātī arma rapuērunt et eōs ēgredī prohibēbant. Ācriter in lītore pugnātum est, et rēx ipse, quī cum aliīs dēcucurrerat, ab Argonautīs occīsus est. Mox tamen, cum iam dīlūcēsceret, sēnsērunt incolae sē errāre et arma abiēcērunt; Argonautae autem cum rēgem occīsum esse vidērent, magnum dolōrem percēpērunt.
Postrīdiē eius diēī Iāsōn tempestātem satis idōneam esse arbitrātus (summa enim tranquillitās iam cōnsecūta erat), ancorās sustulit, et pauca mīlia passuum prōgressus ante noctem Mȳsiam attigit. Ibi paucās hōrās in ancorīs exspectāvit; ā nautīs enim cognōverat aquae cōpiam quam sēcum habērent iam dēficere, quam ob causam quīdam ex Argonautīs in terram ēgressī aquam quaerēbant. Hōrum in numerō erat Hylās quīdam, puer fōrmā praestantissimā. Quī dum fontem quaerit, ā comitibus paulum sēcesserat. Nymphae autem quae fontem colēbant, cum iuvenem vīdissent, eī persuādēre cōnātae sunt ut sēcum manēret; et cum ille negāret sē hoc factūrum esse, puerum vī abstulērunt.
Comitēs eius postquam Hylam āmissum esse sēnsērunt, magnō dolōre affectī diū frūstrā quaerēbant. Herculēs autem et Polyphēmus, quī vestīgia puerī longius secūtī erant, ubi tandem ad lītus rediērunt, Iāsonem solvisse cognōvērunt.
Post haec Argonautae ad Thrāciam cursum tenuērunt, et postquam ad oppidum Salmydessum nāvem appulērunt, in terram ēgressī sunt. Ibi cum ab incolīs quaesīssent quis rēgnum eius regiōnis obtinēret, certiōrēs factī sunt Phineum quendam tum rēgem esse. Cognōvērunt etiam hunc caecum esse et dīrō quōdam suppliciō afficī, quod ōlim sē crūdēlissimum in fīliōs suōs praebuisset. Cuius supplicī hoc erat genus. Missa erant ā Iove mōnstra quaedam speciē horribilī, quae capita virginum, corpora volucrum habēbant. Hae volucrēs, quae Harpȳiae appellābantur, Phineō summam molestiam afferēbant; quotiēns enim ille accubuerat, veniēbant et cibum appositum statim auferēbant. Quō factum est ut haud multum abesset quīn Phineus famē morerētur.
Rēs igitur male sē habēbat cum Argonautae nāvem appulērunt. Phineus autem simul atque audīvit eōs in suōs fīnēs ēgressōs esse, magnopere gāvīsus est. Sciēbat enim quantam opīniōnem virtūtis Argonautae habērent, nec dubitābat quīn sibi auxilium ferrent. Nūntium igitur ad nāvem mīsit, quī Iāsonem sociōsque ad rēgiam vocāret. Eō cum vēnissent, Phineus dēmōnstrāvit quantō in perīculō suae rēs essent, et prōmīsit sē magna praemia datūrum esse, sī illī remedium repperissent. Argonautae negōtium libenter suscēpērunt, et ubi hōra vēnit, cum rēge accubuērunt; at simul ac cēna apposita est, Harpȳiae cēnāculum intrāvērunt et cibum auferre cōnābantur. Argonautae prīmum gladiīs volucrēs petiērunt; cum tamen vidērent hoc nihil prōdesse, Zētēs et Calais, quī ālīs erant īnstrūctī, in āera sē sublevāvērunt, ut dēsuper impetum facerent. Quod cum sēnsissent Harpȳiae, reī novitāte perterritae statim aufūgērunt, neque posteā umquam rediērunt.
Hōc factō Phineus, ut prō tantō beneficiō meritam grātiam referret, Iāsonī dēmōnstrāvit quā ratiōne Symplēgadēs vītāre posset. Symplēgadēs autem duae erant rūpēs ingentī magnitūdine, quae ā Iove positae erant eō cōnsiliō, nē quis ad Colchida pervenīret. Hae parvō intervāllō in marī natābant, et sī quid in medium spatium vēnerat, incrēdibilī celeritāte concurrēbant. Postquam igitur ā Phinēō doctus est quid faciendum esset, Iāsōn sublātīs ancorīs nāvem solvit, et lēnī ventō prōvectus mox ad Symplēgadēs appropinquāvit. Tum in prōrā stāns columbam quam in manū tenēbat ēmīsit. Illa rēctā viā per medium spatium volāvit, et priusquam rūpēs cōnflīxērunt, incolumis ēvāsit caudā tantum āmissā. Tum rūpēs utrimque discessērunt; antequam tamen rūrsus concurrerent, Argonautae, bene intellegentēs omnem spem salūtis in celeritāte positam esse, summā vī rēmīs contendērunt et nāvem incolumem perdūxērunt. Hōc factō dīs grātiās maximās ēgerunt, quōrum auxiliō ē tantō perīculō ēreptī essent; omnēs enim sciēbant nōn sine auxiliō deōrum rem tam fēlīciter ēvēnisse.
Brevī intermissō spatiō Argonautae ad flūmen Phāsim vēnērunt, quod in fīnibus Colchōrum erat. Ibi cum nāvem appulissent et in terram ēgressī essent, statim ad rēgem Aeētēm sē contulērunt et ab eō postulāvērunt ut vellus aureum sibi trāderētur. Ille cum audīvisset quam ob causam Argonautae vēnissent, īrā commōtus est et diū negābat sē vellus trāditūrum esse. Tandem tamen, quod sciēbat Iāsonem nōn sine auxiliō deōrum hoc negōtium suscēpisse, mūtātā sententiā prōmīsit sē vellus trāditūrum, sī Iāsōn labōrēs duōs difficillimōs prius perfēcisset; et cum Iāsōn dīxisset sē ad omnia perīcula subeunda parātum esse, quid fierī vellet ostendit. Prīmum iungendī erant duo taurī speciē horribilī, quī flammās ex ōre edēbant; tum hīs iūnctīs ager quīdam arandus erat et dentēs dracōnis serendī. Hīs audītīs Iāsōn etsī rem esse summī perīculī intellegēbat, tamen, nē hanc occāsiōnem reī bene gerendae āmitteret, negōtium suscēpit.
Mēdēa, rēgis fīlia, Iāsonem adamāvit, et ubi audīvit eum tantum perīculum subitūrum esse, rem aegrē ferēbat. Intellegēbat enim patrem suum hunc labōrem prōposuisse eō ipsō cōnsiliō, ut Iāsōn morerētur. Quae cum ita essent, Mēdēa, quae summam scientiam medicīnae habēbat, hoc cōnsilium iniit. Mediā nocte īnsciente patre ex urbe ēvāsit, et postquam in montēs fīnitimōs vēnit, herbās quāsdam carpsit; tum sūcō expressō unguentum parāvit quod vī suā corpus aleret nervōsque cōnfirmāret. Hōc factō Iāsonī unguentum dēdit; praecēpit autem ut eō diē quō istī labōrēs cōnficiendī essent corpus suum et arma māne oblineret. Iāsōn etsī paene omnibus hominibus magnitūdine et vīribus corporis antecellēbat (vīta enim omnis in vēnātiōnibus atque in studiō reī mīlitāris cōnsūmēbātur), tamen hoc cōnsilium nōn neglegendum esse cēnsēbat.
Ubi is diēs vēnit quem rēx ad arandum agrum ēdīxerat, Iāsōn ortā lūce cum sociīs ad locum cōnstitūtum sē contulit. Ibi stabulum ingēns repperit, in quō taurī erant inclūsī; tum portīs apertīs taurōs in lūcem trāxit, et summā cum difficultāte iugum imposuit. At Aeētēs cum vidēret taurōs nihil contrā Iāsonem valēre, magnopere mīrātus est; nesciēbat enim fīliam suam auxilium eī dedisse. Tum Iāsōn omnibus aspicientibus agrum arāre coepit, quā in rē tantam dīligentiam praebuit ut ante merīdiem tōtum opus cōnfēcerit. Hōc factō ad locum ubi rēx sedēbat adiit et dentēs dracōnis postulāvit; quōs ubi accēpit, in agrum quem arāverat magnā cum dīligentiā sparsit. Hōrum autem dentium nātūra erat tālis ut in eō locō ubi sēmentēs factae essent virī armātī mīrō quōdam modō gignerentur.
Nōndum tamen Iāsōn tōtum opus cōnfēcerat; imperāverat enim eī Aeētēs ut armātōs virōs quī ē dentibus gignerentur sōlus interficeret. Postquam igitur omnēs dentēs in agrum sparsit, Iāsōn lassitūdine exanimātus quiētī sē trādidit, dum virī istī gignerentur. Paucās hōrās dormiēbat, sub vesperum tamen ē somnō subitō excitātus rem ita ēvēnisse ut praedictum esset cognōvit; nam in omnibus agrī partibus virī ingentī magnitūdine corporis gladiīs galeīsque armātī mīrum in modum ē terrā oriēbantur. Hōc cognitō Iāsōn cōnsilium quod dedisset Mēdēa nōn omittendum esse putābat. Saxum igitur ingēns (ita enim Mēdēa praecēperat) in mediōs virōs coniēcit. Illī undique ad locum concurrērunt, et cum quisque sibi id saxum nesciō cūr habēre vellet, magna contrōversia orta est. Mox strictīs gladiīs inter sē pugnāre coepērunt, et cum hōc modō plūrimī occīsī essent, reliquī vulneribus cōnfectī ā Iāsone nūllō negōtiō interfectī sunt.
Rēx Aeētēs ubi Iāsonem labōrem prōpositum cōnfēcisse cognōvit, īrā graviter commōtus est; id enim per dolum factum esse intellegēbat; nec dubitābat quīn Mēdēa eī auxilium tulisset. Mēdēa autem cum intellegeret sē in magnō fore perīculō sī in rēgiā manēret, fugā salūtem petere cōnstituit. Omnibus rēbus igitur ad fugam parātīs mediā nocte īnsciente patre cum frātre Absyrtō ēvāsit, et quam celerrimē ad locum ubi Argō subducta erat sē contulit. Eō cum vēnisset, ad pedēs Iāsonis sē prōiēcit, et multīs cum lacrimīs eum obsecrāvit nē in tantō discrīmine mulierem dēsereret quae eī tantum prōfuisset. Ille quod memoriā tenēbat sē per eius auxilium ē magnō perīculō ēvāsisse, libenter eam excēpit, et postquam causam veniendī audīvit, hortātus est nē patris īram timēret. Prōmīsit autem sē quam prīmum eam in nāvī suā āvectūrum.
Postrīdiē eius diēī Iāsōn cum sociīs suīs ortā lūce nāvem dēdūxit, et tempestātem idōneam nactī ad eum locum rēmīs contendērunt, quō in locō Mēdēa vellus cēlātum esse dēmōnstrābat. Cum eō vēnissent, Iāsōn in terram ēgressus est, et sociīs ad mare relictīs, quī praesidiō nāvī essent, ipse cum Mēdēā in silvās sē contulit. Pauca mīlia passuum per silvam prōgressus vellus quod quaerēbat ex arbore suspēnsum vīdit. Id tamen auferre erat summae difficultātis; nōn modo enim locus ipse ēgregiē et nātūrā et arte erat mūnītus, sed etiam dracō quīdam speciē terribilī arborem cūstōdiēbat. Tum Mēdēa, quae, ut suprā dēmōnstrāvimus, medicīnae summam scientiam habuit, rāmum quem dē arbore proximā dēripuerat venēnō īnfēcit. Hōc factō ad locum appropinquāvit, et dracōnem, quī faucibus apertīs eius adventum exspectābat, venēnō sparsit; deinde, dum dracō somnō oppressus dormit, Iāsōn vellus aureum dē arbore dēripuit et cum Mēdēā quam celerrimē pedem rettulit.
Dum autem ea geruntur, Argonautae, quī ad mare relictī erant, ānxiō animō reditum Iāsonis exspectābant; id enim negōtium summī esse perīculī intellegēbant. Postquam igitur ad occāsum sōlis frūstrā exspectāvērunt, dē eius salūte dēspērāre coepērunt, nec dubitābant quīn aliquī cāsus accidisset. Quae cum ita essent, mātūrandum sibi cēnsuērunt, ut dūcī auxilium ferrent; sed dum proficīscī parant, lūmen quoddam subitō cōnspiciunt mīrum in modum intrā silvās refulgēns, et magnopere mīrātī quae causa esset eius reī ad locum concurrunt. Quō cum vēnissent, Iāsonī et Mēdēae advenientibus occurrērunt, et vellus aureum lūminis eius causam esse cognōvērunt. Omnī timōre sublātō magnō cum gaudiō ducem suum excēpērunt, et dīs grātiās maximās ēgerunt quod rēs tam fēlīciter ēvēnisset.
Hīs rēbus gestīs omnēs sine morā nāvem rūrsus cōnscendērunt, et sublātīs ancorīs prīmā vigiliā solvērunt; neque enim satis tūtum esse arbitrātī sunt in eō locō manēre. At rēx Aeētēs, quī iam ante inimīcō in eōs fuerat animō, ubi cognōvit fīliam suam nōn modo ad Argonautās sē recēpisse sed etiam ad vellus auferendum auxilium tulisse, hōc dolōre gravius exārsit. Nāvem longam quam celerrimē dēdūcī iussit, et mīlitibus impositīs fugientēs īnsecūtus est. Argonautae, quī rem in discrīmine esse bene sciēbant, omnibus vīribus rēmīs contendēbant; cum tamen nāvis quā vehēbantur ingentī esset magnitūdine, nōn eādem celeritāte quā Colchī prōgredī poterant. Quō factum est ut minimum abesset quīn ā Colchīs sequentibus caperentur, neque enim longius intererat quam quō tēlum adicī posset. At Mēdēa cum vīdisset quō in locō rēs essent, paene omnī spē dēpositā īnfandum hoc cōnsilium cēpit.
Erat in nāvī Argonautārum fīlius quīdam rēgis Aeētae, nōmine Absyrtus, quem, ut suprā dēmōnstrāvimus, Mēdēa ex urbe fugiēns sēcum abdūxerat. Hunc puerum Mēdēa interficere cōnstituit eō cōnsiliō, ut membrīs eius in mare coniectīs cursum Colchōrum impedīret; certō enim sciēbat Aeētēm, cum membra fīlī vīdisset, nōn longius prōsecūtūrum esse. Neque opīniō Mēdēam fefellit, omnia enim ita ēvēnērunt ut spērāverat. Aeētēs ubi prīmum membra vīdit, ad ea conligenda nāvem tenērī iussit. Dum tamen ea geruntur, Argonautae nōn intermissō rēmigandī labōre mox ē cōnspectū hostium auferēbantur, neque prius fugere dēstitērunt quam ad flūmen Ēridanum pervēnērunt. Aeētēs nihil sibi prōfutūrum esse arbitrātus sī longius prōgressus esset, animō dēmissō domum revertit, ut fīlī corpus ad sepultūram daret.
Tandem post multa perīcula Iāsōn in eundem locum pervēnit unde profectus erat. Tum ē nāvī ēgressus ad rēgem Peliam, quī rēgnum adhūc obtinēbat, statim sē contulit, et vellere aureō mōnstrātō ab eō postulāvit ut rēgnum sibi trāderētur; Peliās enim pollicitus erat, sī Iāsōn vellus rettulisset, sē rēgnum eī trāditūrum. Postquam Iāsōn quid fierī vellet ostendit, Peliās prīmō nihil respondit, sed diū in eādem trīstitiā tacitus permānsit; tandem ita locūtus est: "Vidēs mē aetāte iam esse cōnfectum, neque dubium est quīn diēs suprēmus mihi appropinquet. Liceat igitur mihi, dum vīvam, hoc rēgnum obtinēre; cum autem tandem dēcesserō, tū mihi succēdēs." Hāc ōrātiōne adductus Iāsōn respondit sē id factūrum quod ille rogāsset.
Hīs rēbus cognitīs Mēdēa rem aegrē tulit, et rēgnī cupiditāte adducta mortem rēgī per dolum īnferre cōnstituit. Hōc cōnstitūtō ad fīliās rēgis vēnit atque ita locūta est: "Vidētis patrem vestrum aetāte iam esse cōnfectum neque ad labōrem rēgnandī perferendum satis valēre. Vultisne eum rūrsus iuvenem fierī?" Tum fīliae rēgis ita respondērunt: "Num hoc fierī potest? Quis enim umquam ē sene iuvenis factus est?" At Mēdēa respondit: "Mē medicīnae summam habēre scientiam scītis. Nunc igitur vōbīs dēmōnstrābō quō modō haec rēs fierī possit." Postquam fīnem loquendī fēcit, arietem aetāte iam cōnfectum interfēcit et membra eius in vāse aēneō posuit, atque ignī suppositō in aquam herbās quāsdam īnfūdit. Tum, dum aqua effervēsceret, carmen magicum cantābat. Mox ariēs ē vāse exsiluit et vīribus refectīs per agrōs currēbat.
Dum fīliae rēgis hoc mīrāculum stupentēs intuentur, Mēdēa ita locūta est: "Vidētis quantum valeat medicīna. Vōs igitur, sī vultis patrem vestrum in adulēscentiam redūcere, id quod fēcī ipsae faciētis. Vōs patris membra in vās conicite; ego herbās magicās praebēbō." Quod ubi audītum est, fīliae rēgis cōnsilium quod dedisset Mēdēa nōn omittendum putāvērunt. Patrem igitur Peliam necāvērunt et membra eius in vās aēneum coniēcērunt; nihil autem dubitābant quīn hoc maximē eī prōfutūrum esset. At rēs omnīnō aliter ēvēnit ac spērāverant, Mēdēa enim nōn eāsdem herbās dedit quibus ipsa ūsa erat. Itaque postquam diū frūstrā exspectāvērunt, patrem suum rē vērā mortuum esse intellēxērunt. Hīs rēbus gestīs Mēdēa sē cum coniuge suō rēgnum acceptūram esse spērābat; sed cīvēs cum intellegerent quō modō Peliās periisset, tantum scelus aegrē tulērunt. Itaque Iāsone et Mēdēā ē rēgnō expulsīs Acastum rēgem creāvērunt.
Iāsōn et Mēdēa ē Thessaliā expulsī ad urbem Corinthum vēnērunt, cuius urbis Creōn quīdam rēgnum tum obtinēbat. Erat autem Creontī fīlia ūna, nōmine Glaucē. Quam cum vīdisset, Iāsōn cōnstituit Mēdēae uxōrī suae nūntium mittere eō cōnsiliō, ut Glaucēn in mātrimōnium dūceret. At Mēdēa ubi intellēxit quae ille in animō habēret, īrā graviter commōta iūre iūrandō cōnfirmāvit sē tantam iniūriam ultūram. Hoc igitur cōnsilium cēpit. Vestem parāvit summā arte textam et variīs colōribus īnfectam; hanc mortiferō quōdam venēnō tīnxit, cuius vīs tālis erat ut sī quis eam vestem induisset, corpus eius quasi ignī ūrerētur. Hōc factō vestem ad Glaucēn mīsit; illa autem nihil malī suspicāns dōnum libenter accēpit, et vestem novam mōre fēminārum statim induit.
Vix vestem induerat Glaucē cum dolōrem gravem per omnia membra sēnsit, et paulō post crūdēlī cruciātū affectā ē vītā excessit. Hīs rēbus gestīs Mēdēa furōre atque āmentiā impulsa fīliōs suōs necāvit; tum magnum sibi fore perīculum arbitrāta sī in Thessaliā manēret, ex eā regiōne fugere cōnstituit. Hōc cōnstitūtō sōlem ōrāvit ut in tantō perīculō auxilium sibi praebēret. Sōl autem hīs precibus commōtus currum mīsit cui erant iūnctī dracōnēs ālīs īnstrūctī. Mēdēa nōn omittendam tantam occāsiōnem arbitrāta currum ascendit, itaque per āera vecta incolumis ad urbem Athēnās pervēnit. Iāsōn ipse brevī tempore mīrō modō occīsus est. Accidit sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum ut sub umbrā nāvis suae, quae in lītus subducta erat, dormīret. Mox nāvis, quae adhūc ērēcta steterat, in eam partem ubi Iāsōn iacēbat subitō dēlāpsa virum īnfēlīcem oppressit.
Mēdēa dē fīliīs occīdendīs cōgitat.
Urbem Trōiam ā Graecīs decem annōs obsessam esse satis cōnstat; dē hōc enim bellō Homērus, maximus poētārum Graecōrum, Īliadem opus nōtissimum scrīpsit. Troiā tandem per īnsidiās captā, Graecī longō bellō fessī domum redīre mātūrāvērunt. Omnibus rēbus igitur ad profectiōnem parātīs nāvēs dēdūxērunt, et tempestātem idōneam nactī magnō cum gaudiō solvērunt. Erat inter prīmōs Graecōrum Ulixēs quīdam, vir summae virtūtis ac prūdentiae, quem dīcunt nōnnūllī dolum istum excōgitāsse quō Trōiam captam esse cōnstat. Hīc rēgnum īnsulae Ithacae obtinuerat, et paulō antequam cum reliquīs Graecīs ad bellum profectus est, puellam fōrmōsissimam, nōmine Pēnelopen, in mātrimōnium dūxerat. Nunc igitur cum iam decem annōs quasi in exsiliō cōnsūmpsisset, magnā cupiditāte patriae et uxōris videndae ārdēbat.
Postquam tamen pauca mīlia passuum ā lītore Troiae prōgressī sunt, tanta tempestās subitō coorta est ut nūlla nāvium cursum tenēre posset, sed aliae aliās in partēs disicerentur. Nāvis autem quā ipse Ulixēs vehēbātur vī tempestātis ad merīdiem dēlāta decimō diē ad lītus Libyae appulsa est. Ancorīs iactīs Ulixēs cōnstituit nōnnūllōs ē sociīs in terram expōnere, quī aquam ad nāvem referrent et quālis esset nātūra eius regiōnis cognōscerent. Hī igitur ē nāvī ēgressī imperāta facere parābant. Dum tamen fontem quaerunt, quibusdam ex incolīs obviam factī ab iīs hospitiō acceptī sunt. Accidit autem ut maior pars vīctūs eōrum hominum in mīrō quōdam frūctū quem lōtum appellābant cōnsisteret. Quam cum Graecī gustāssent, patriae et sociōrum statim oblītī cōnfirmāvērunt sē semper in eā terrā mānsūrōs, ut dulcī illō cibō in perpetuum vēscerentur.
Ulixēs cum ab hōrā septimā ad vesperum exspectāsset, veritus nē sociī suī in perīculō versārentur, nōnnūllōs ē reliquīs mīsit, ut quae causa esset mōrae cognōscerent. Hī igitur in terram expositī ad vīcum quī nōn longē aberat sē contulērunt; quō cum vēnissent, sociōs suōs quasi vīnō ēbriōs repperērunt. Tum ubi causam veniendī docuērunt, iīs persuādēre cōnābantur ut sēcum ad nāvem redīrent. Illī tamen resistere ac manū sē dēfendere coepērunt, saepe clāmitantēs sē numquam ex eō locō abitūrōs. Quae cum ita essent, nūntiī rē īnfectā ad Ulixem rediērunt. Hīs rēbus cognitīs ipse cum omnibus quī in nāvī relictī erant ad locum vēnit; et sociōs suōs frūstrā hortātus ut suā sponte redīrent, manibus eōrum post terga vīnctīs invītōs ad nāvem reportāvit. Tum ancorīs sublātīs quam celerrimē ē portū solvit.
Postquam eā tōtā nocte rēmīs contendērunt, postrīdiē ad terram ignōtam nāvem appulērunt. Tum, quod nātūram eius regiōnis ignōrābat, ipse Ulixēs cum duodecim ē sociīs in terram ēgressus loca explōrāre cōnstituit. Paulum ā lītore prōgressī ad spēluncam ingentem pervēnērunt, quam habitārī sēnsērunt; eius enim introitum et nātūrā locī et manū mūnītum esse animadvertērunt. Mox, etsī intellegēbant sē nōn sine perīculō id factūrōs, spēluncam intrāvērunt; quod cum fēcissent, magnam cōpiam lactis in vāsīs ingentibus conditam invēnērunt. Dum tamen mīrantur quis in eā sēde habitāret, sonitum terribilem audīvērunt, et oculīs ad portam tortīs mōnstrum horribile vīdērunt, hūmānā quidem speciē et figūrā, sed ingentī magnitūdine corporis. Cum autem animadvertissent mōnstrum ūnum oculum tantum habēre in mediā fronte positum, intellēxērunt hunc esse ūnum ē Cyclōpibus, dē quibus fāmam iam accēperant.
Cyclōpēs autem pāstōrēs erant quīdam quī īnsulam Siciliam et praecipuē montem Aetnam incolēbant; ibi enim Volcānus, praeses fabrōrum et ignis repertor, cuius servī Cyclōpēs erant, officīnam suam habēbat.
Graecī igitur simul ac mōnstrum vīdērunt, terrōre paene exanimātī in interiōrem partem spēluncae refūgērunt et sē ibi abdere cōnābantur. Polyphēmus autem (sīc enim Cyclōps appellābātur) pecus suum in spēluncam compulit; deinde, cum saxō ingentī portam obstrūxisset, ignem in mediā spēluncā fēcit. Hōc factō, oculō omnia perlūstrābat, et cum sēnsisset hominēs in interiōre parte spēluncae esse abditōs, magnā vōce exclāmāvit: "Quī hominēs estis? Mercātōrēs an latrōnēs?" Tum Ulixēs respondit sē neque mercātōrēs esse neque praedandī causā vēnisse; sed ā Troiā redeuntēs vī tempestātum ā rēctō cursū dēpulsōs esse. Ōrāvit etiam ut sibi sine iniūriā abīre licēret. Tum Polyphēmus quaesīvit ubi esset nāvis quā vectī essent; sed Ulixēs cum sibi maximē praecavendum esse bene intellegeret, respondit nāvem suam in rūpīs coniectam omnīnō frāctam esse. Polyphēmus autem nūllō respōnsō datō duo ē sociīs manū corripuit, et membrīs eōrum dīvulsīs carnem dēvorāre coepit.
Dum haec geruntur, Graecōrum animōs tantus terror occupāvit ut nē vōcem quidem edere possent, sed omnī spē salūtis dēposita mortem praesentem exspectārent. Polyphēmus, postquam famēs hāc tam horribilī cēnā dēpulsa est, humī prōstrātus somnō sē dedit. Quod cum vīdisset Ulixēs, tantam occāsiōnem reī gerendae nōn omittendam arbitrātus, in eō erat ut pectus mōnstrī gladiō trānsfīgeret. Cum tamen nihil temere agendum exīstimāret, cōnstituit explōrāre, antequam hoc faceret, quā ratiōne ex spēluncā ēvādere possent. At cum saxum animadvertisset quō introitus obstrūctus erat, nihil sibi prōfutūrum intellēxit sī Polyphēmum interfēcisset. Tanta enim erat eius saxī magnitūdō ut nē ā decem quidem hominibus āmovērī posset. Quae cum ita essent, Ulixēs hōc cōnātū dēstitit et ad sociōs rediit; quī cum intellēxissent quō in locō rēs essent, nūllā spē salūtis oblāta dē fortūnīs suīs dēspērāre coepērunt. Ille tamen nē animōs dēmitterent vehementer hortātus est; dēmōnstrāvit sē iam anteā ē multīs et magnīs perīculīs ēvāsisse, neque dubium esse quīn in tantō discrīmine dī auxilium lātūrī essent.
Ortā lūce Polyphēmus iam ē somnō excitātus idem quod hesternō diē fēcit; correptīs enim duōbus ē reliquīs virīs carnem eōrum sine morā dēvorāvit. Tum, cum saxum āmōvisset, ipse cum pecore suō ex spēluncā prōgressus est; quod cum Graecī vidērent, magnam in spem sē post paulum ēvāsūrōs vēnērunt. Mox tamen ab hāc spē repulsī sunt; nam Polyphēmus, postquam omnēs ovēs exiērunt, saxum in locum restituit. Reliquī omnī spē salūtis dēposita lāmentīs lacrimīsque sē dēdidērunt; Ulixēs vērō, quī, ut suprā dēmōnstrāvimus, vir magnī fuit cōnsilī, etsī intellegēbat rem in discrīmine esse, nōndum omnīnō dēspērābat. Tandem, postquam diū haec tōtō animō cōgitāvit, hoc cōnsilium cēpit. Ē lignīs quae in spēluncā reposita erant pālum magnum dēlēgit. Hunc summā cum dīligentiā praeacūtum fēcit; tum, postquam sociīs quid fierī vellet ostendit, reditum Polyphēmī exspectābat.
Sub vesperum Polyphēmus ad spēluncam rediit, et eōdem modō quō anteā cēnāvit. Tum Ulixēs utrem vīnī prōmpsit, quem forte (id quod eī erat salūtī) sēcum attulerat; et postquam magnum pōculum vīnō complēvit, mōnstrum ad bibendum prōvocāvit. Polyphēmus, quī numquam anteā vīnum gustāverat, tōtum pōculum statim exhausit; quod cum fēcisset, tantam voluptātem percēpit ut iterum et tertium pōculum replērī iusserit. Tum, cum quaesīvisset quō nōmine Ulixēs appellārētur, ille respondit sē Nēminem appellārī; quod cum audīvisset, Polyphēmus ita locūtus est: "Hanc, tibi grātiam prō tantō beneficiō referam; tē postrēmum omnium dēvorābō." Hoc cum dīxisset, cibō vīnōque gravis recubuit et brevī tempore somnō oppressus est. Tum Ulixēs sociīs convocātis, "Habēmus," inquit, "quam petiimus facultātem; nē igitur tantam occāsiōnem reī gerendae omittāmus."
Hāc ōrātiōne habitā, postquam extrēmum pālum ignī calefēcit, oculum Polyphēmī dormientis ferventī lignō perfōdit; quō factō omnēs in dīversās spēluncae partēs sē abdidērunt. At ille subitō illō dolōre oculī ē somnō excitātus clāmōrem terribilem sustulit, et dum per spēluncam errat, Ulixem manū prehendere cōnābātur; cum tamen iam omnīnō caecus esset, nūllō modō hoc efficere potuit. Intereā reliquī Cyclōpēs clāmōre audītō undique ad spēluncam convēnērunt, et ad introitum adstantēs quid Polyphēmus ageret quaesīvērunt, et quam ob causam tantum clāmōrem sustulisset. Ille respondit sē graviter vulnerātum esse et magnō dolōre afficī. Cum tamen posteā quaesīvissent quis eī vim intulisset, respondit ille Nēminem id fēcisse; quibus rēbus audītīs ūnus ē Cyclōpibus: "At sī nēmō," inquit, "tē vulnerāvit, haud dubium est quīn cōnsiliō deōrum, quibus resistere nec possumus nec volumus, hōc suppliciō afficiāris." Hoc cum dīxisset, abiērunt Cyclōpēs eum in īnsāniam incīdisse arbitrātī.
Polyphēmus ubi sociōs suōs abiisse sēnsit, furōre atque āmentiā impulsus Ulixem iterum quaerere coepit; tandem cum portam invēnisset, saxum quō obstrūcta erat āmōvit, ut pecus in agrōs exīret. Tum ipse in introitū cōnsēdit, et ut quaeque ovis ad hunc locum vēnerat, eius tergum manibus tractābat, nē virī inter ōvēs exīre possent. Quod cum animadvertisset Ulixēs, intellēxit omnem spem salūtis in dolō magis quam in virtūte pōnī. Itaque hoc cōnsilium iniit. Prīmum trēs quās vīdit pinguissimās ex ovibus dēlēgit, quās cum inter sē vīminibus coniūnxisset, ūnum ex sociīs suīs ventribus eārum ita subiēcit ut omnīnō latēret; deinde ovēs hominem sēcum ferentēs ad portam ēgit. Id accidit quod fore suspicātus erat. Polyphēmus enim postquam terga ovium manibus tractāvit, eās praeterīre passus est. Ulixēs ubi rem tam fēlīciter ēvēnisse vīdit, omnēs sociōs suōs ex ōrdine eōdem modō ēmīsit; quō factō ipse novissimus ēvāsit.
Iīs rēbus ita cōnfectīs, Ulixēs veritus nē Polyphēmus fraudem sentīret, cum sociīs quam celerrimē ad lītus contendit; quō cum vēnissent, ab iīs quī nāvī praesidiō relictī erant magnā cum laetitiā exceptī sunt. Hī enim cum ānxiīs animīs iam trēs diēs continuōs reditum eōrum exspectāvissent, eōs in aliquod perīculum magnum incīdisse (id quidem quod erat) suspicātī, ipsī auxiliandī causā ēgredī parābant. Tum Ulixēs nōn satis tūtum arbitrātus in eō locō manēre, quam celerrimē proficīscī cōnstituit. Iussit igitur omnēs nāvem cōnscendere, et ancorīs sublātīs paulum ā lītore in altum prōvectus est. Tum magnā vōce exclāmāvit: "Tū, Polyphēme, quī iūra hospitī spernis, iūstam et dēbitam poenam immānitātis tuae solvistī." Hāc vōce audītā Polyphēmus īrā vehementer commōtus ad mare sē contulit, et ubi nāvem paulum ā lītore remōtam esse intellēxit, saxum ingēns manū correptum in eam partem coniēcit unde vōcem venīre sēnsit. Graecī autem, etsī nōn multum āfuit quīn submergerentur, nūllō damnō acceptō cursum tenuērunt.
Pauca mīlia passuum ab eō locō prōgressus Ulixēs ad īnsulam Aeoliam nāvem appulit. Haec patria erat ventōrum.
Ibi rēx ipse Graecōs hospitiō excēpit, atque iīs persuāsit ut ad recuperandās virēs paucōs diēs in eā regiōne commorārentur. Septimō diē cum sociī ē labōribus sē recēpissent, Ulixēs, nē annī tempore ā nāvigātiōne exclūderētur, sibi sine morā proficīscendum statuit. Tum Aeolus, quī sciēbat Ulixem cupidissimum esse patriae videndae, eī iam profectūrō magnum saccum ē coriō cōnfectum dedit, in quō ventōs omnēs praeter ūnum inclūserat. Zephyrum tantum solverat, quod ille ventus ab īnsulā Aeoliā ad Ithacam nāvigantī est secundus. Ulixēs hoc dōnum libenter accēpit, et grātiīs prō tantō beneficiō āctīs saccum ad malum adligāvit. Tum omnibus rēbus ad profectiōnem parātīs merīdiānō ferē tempore ē portū solvit.
Novem diēs secundissimō ventō cursum tenuērunt, iamque in cōnspectum patriae suae vēnerant, cum Ulixēs lassitūdine cōnfectus (ipse enim gubernābat) ad quiētem capiendam recubuit. At sociī, quī iam dūdum mīrābantur quid in illō saccō inclūsum esset, cum ducem somnō oppressum vidērent, tantam occāsiōnem nōn omittendam arbitrātī sunt; crēdēbant enim aurum et argentum ibi esse cēlāta. Itaque spē lucrī adductī saccum sine morā solvērunt, quō factō
Hīc tanta tempestās subitō coorta est ut illī cursum tenēre nōn possent sed in eandem partem unde erant profectī referrentur. Ulixēs ē somnō excitātus quō in locō rēs esset statim intellēxit; saccum solūtum, Ithacam post tergum relictam vīdit. Tum vērō īra vehementer exārsit sociōsque obiūrgābat quod cupiditāte pecūniae adductī spem patriae videndae prōiēcissent.
Brevī spatiō intermissō Graecī īnsulae cuidam appropinquāvērunt in quā Circē, fīlia Solīs, habitābat. Quō cum nāvem appulisset, Ulixēs in terram frūmentandī causā ēgrediendum esse statuit; nam cognōverat frūmentum quod in nāvī habērent iam dēficere. Sociīs igitur ad sē convocātīs quō in locō rēs esset et quid fierī vellet ostendit. Cum tamen omnēs memoriā tenērent quam crūdēlī morte necātī essent iī quī nūper ē nāvī ēgressī essent, nēmō repertus est quī hoc negōtium suscipere vellet. Quae cum ita essent, rēs ad contrōversiam dēducta est. Tandem Ulixēs cōnsēnsū omnium sociōs in duās partēs dīvīsit, quārum alterī Eurylochus, vir summae virtūtis, alterī ipse praeesse. Tum hī inter sē sortītī sunt uter in terram ēgrederētur. Hōc factō, Eurylochō sorte ēvenit ut cum duōbus et vīgintī sociīs rem susciperet.
Hīs rēbus ita cōnstitūtīs iī quī sortītī erant in interiōrem partem īnsulae profectī sunt. Tantus tamen timor animōs eōrum occupāverat ut nihil dubitārent quīn mortī obviam īrent. Vix quidem poterant iī quī in nāvī relictī erant lacrimās tenēre; crēdēbant enim sē sociōs suōs numquam post hoc tempus vīsūrōs. Illī autem aliquantum itineris prōgressī ad vīllam quandam pervēnērunt summā magnificentiā aedificātam, cuius ad ōstium cum adiissent, cantum dulcissimum audīvērunt. Tanta autem fuit eius vōcis dulcēdō ut nūllō modō retinērī possent quīn iānuam pulsārent. Hōc factō ipsa Circē forās exiit, et summā cum benignitāte omnēs in hospitium invītāvit. Eurylochus īnsidiās sibi comparārī suspicātus forīs exspectāre cōnstituit, sed reliquī reī novitāte adductī intrāvērunt. Cēnam magnificam omnibus rēbus īnstrūctam invēnērunt et iussū dominae libentissimē accubuērunt. At Circē vīnum quod servī apposuērunt medicāmentō quōdam miscuerat; quod cum Graecī bibissent, gravī somnō subitō oppressī sunt.
Tum Circē, quae artis magicae summam scientiam habēbat, baculō aureō quod gerēbat capita eōrum tetigit; quō factō omnēs in porcōs subitō conversī sunt. Intereā Eurylochus ignārus quid in aedibus agerētur ad ōstium sedēbat; postquam tamen ad sōlis occāsum ānxiō animō et sollicitō exspectāvit, sōlus ad nāvem regredī cōnstituit. Eō cum vēnisset, sollicitūdine ac timōre tam perturbātus fuit ut quae vīdisset vix dīlūcidē nārrāre posset. Ulixēs autem satis intellēxit sociōs suōs in perīculō versārī, et gladiō correptō Eurylochō imperāvit ut sine morā viam ad istam domum dēmōnstrāret. Ille tamen multīs cum lacrimīs Ulixem complexus obsecrāre coepit nē in tantum perīculum sē committeret; sī quid gravius eī accidisset, omnium salūtem in summō discrīmine futūram. Ulixēs autem respondit sē nēminem invītum sēcum adductūrum; eī licēre, sī māllet, in nāvī manēre; sē ipsum sine ūllō praesidiō rem susceptūrum. Hoc cum magnā vōce dīxisset, ē nāvī dēsiluit et nūllō sequente sōlus in viam sē dedit.
Aliquantum itineris prōgressus ad vīllam magnificam pervēnit, quam cum oculīs perlūstrāsset, statim intrāre statuit; intellēxit enim hanc esse eandem domum dē quā Eurylochus mentiōnem fēcisset. At cum in eō esset ut līmen intrāret, subitō eī obviam stetit adulēscēns fōrmā pulcherrimā aureum baculum gerēns. Hic Ulixem iam domum intrantem manū corripuit et, "Quō ruis?" inquit. "Nōnne scīs hanc esse Circēs domum? Hīc inclūsī sunt amīcī tuī ex hūmānā speciē in porcōs conversī. Num vīs ipse in eandem calamitātem venīre?" Ulixēs simul ac vōcem audīvit, deum Mercurium agnōvit; nūllīs tamen precibus ab īnstitūtō cōnsiliō dēterrērī potuit. Quod cum Mercurius sēnsisset, herbam quandam eī dedit, quam contrā carmina multum valēre dīcēbat. "Hanc cape," inquit, "et ubi Circē tē baculō tetigerit, tū strictō gladiō impetum in eam vidē ut faciās." Mercurius postquam fīnem loquendī fēcit,
Brevī intermissō spatiō Ulixēs ad omnia perīcula subeunda parātus iānuam pulsāvit, et foribus patefactīs ab ipsā Circē benignē exceptus est. Omnia eōdem modō atque anteā facta sunt. Cēnam magnificē īnstrūctam vīdit et accumbere iussus est. Mox, ubi famēs cibō dēpulsa est, Circē pōculum aureum vīnō replētum Ulixī dedit. Ille etsī suspicātus est venēnum sibi parātum esse, pōculum exhausit; quō factō Circē postquam caput eius baculō tetigit, ea verba locūta est quibus sociōs eius anteā in porcōs converterat. Rēs tamen omnīnō aliter ēvēnit atque illa spērāverat. Tanta enim vīs erat eius herbae quam Ulixī Mercurius dederat ut neque venēnum neque verba quicquam efficere possent. Ulixēs autem, ut eī praeceptum erat, gladiō strictō impetum in eam fēcit et mortem minitābātur. Circē cum artem suam nihil valēre sēnsisset, multīs cum lacrimīs eum obsecrāre coepit nē sibi vītam adimeret.
Ulixēs autem ubi sēnsit eam timōre perterritam esse, postulāvit ut sociōs suōs sine morā in hūmānam speciem redūceret (certior enim factus erat ā deō Mercuriō eōs in porcōs conversōs esse); nisi id factum esset, sē dēbitās poenās sūmptūrum ostendit. Circē hīs rēbus graviter commōta eī ad pedēs sē prōiēcit, et multīs cum lacrimīs iūre iūrandō cōnfirmāvit sē quae ille imperāsset omnia factūram. Tum porcōs in ātrium immittī iussit. Illī datō signō inruērunt, et cum ducem suum agnōvissent, magnō dolōre affectī sunt quod nūllō modō eum dē rēbus suīs certiōrem facere poterant. Circe tamen unguentō quōdam corpora eōrum ūnxit; quō factō sunt omnēs statim in hūmānam speciem reductī. Magnō cum gaudiō Ulixēs suōs amīcōs agnōvit, et nūntium ad lītus mīsit, quī reliquīs Graecīs sociōs receptōs esse dīceret. Illī autem hīs rēbus cognitīs statim ad domum Circaeam sē contulērunt; quō cum vēnissent, ūniversī laetitiae sē dēdidērunt.
Postrīdiē eius diēī Ulixēs ex hāc īnsulā quam celerrimē discēdere in animō habēbat. Circē tamen cum haec cognōvisset, ex odiō ad amōrem conversa omnibus precibus eum ōrāre et obtestārī coepit ut paucōs diēs apud sē morārētur; quā rē tandem impetrātā tanta beneficia in eum contulit ut facile eī persuāsum sit ut diūtius manēret. Postquam tamen tōtum annum apud Circēn cōnsūmpserat, Ulixēs magnō dēsīderiō patriae suae mōtus est. Sociīs igitur ad sē convocātīs quid in animō habēret ostendit. Ubi tamen ad lītus dēscendit, nāvem suam tempestātibus tam afflīctam invēnit ut ad nāvigandum paene inūtilis esset. Hāc rē cognitā omnia quae ad nāvēs reficiendās ūsuī essent comparārī iussit, quā in rē tantam dīligentiam omnēs adhibēbant ut ante tertium diem opus perfēcerint. At Circē ubi omnia ad profectiōnem parāta esse vīdit, rem aegrē ferēbat et Ulixem vehementer obsecrābat ut eō cōnsiliō dēsisteret. Ille tamen, nē annī tempore ā nāvigātiōne exclūderētur, mātūrandum sibi exīstimāvit, et tempestātem idōneam nactus nāvem solvit.
Multa quidem perīcula Ulixī subeunda erant antequam in patriam suam pervenīret, quae tamen hōc locō longum est perscrībere.
Ulixēs et Circē
Fīnis