Nature Study and Easy Stories for Sight Reading During the First Year in Latin
In tellūre habitāmus. Tellūs plāna vidētur. Ea autem nōn plāna est. Nātūrā rotunda est. Nōs tellūrem globum vocāmus. Globus et sphaera vocātur. Tellūs magna est. Ea globus magnus est. Tellūs et terra vocātur.
Dē quō vōs legitis, discipulī?
Nōs dē tellūre legimus magister.
Quid dē eā legitis?
Legimus: nōs in tellūre habitāre; tellūrem plānam vidērī; eam autem nōn plānam esse; nātūrā rotundam esse; nōs tellūrem globum vocāre; eam globum magnum esse.
Lūmen magnum in caelō vidēmus. Id lūmen candidum est. Id sōl vocātur. Sōl nōn plānus vidētur. Is globōsus vidētur. Sōl nātūrā rotundus est. Is quoque globus vocātur. Sōl parvus vidētur. Magnus autem est. Sphaera magna est. Terra et sōl globī magnī sunt.
Dē quō tū legis, puer?
Ego dē sōle lēgō, magister.
Quae dē eō legis?
Legō: nōs lūmen magnum in caelō vidēre; id lūmen candidum esse; id sōlem vocārī; sōlem globōsum vidērī; eum parvum vidērī; magnum autem esse; terram et sōlem globōs esse magnōs.
Aliud lūmen in caelō videō. Id lūmen quoque magnum est. Id nōn candidum est. Suāve est. Id lūmen lūna dīcitur. Lūna nōn plāna vidētur. Ea globōsa vidētur. Lūna rotunda est. Ea quoque globus dīcitur. Lūna magna est. Ea globus est magnus. Terra et lūna magnae sunt. Eae globī magnī sunt.
Dē quō puer legit, discipulī?
Is dē aliō lūmine legit, magister.
Quās rēs dē eō lūmine lēgit?
Legit: mē aliud lūmen in caelō vidēre; id nōn candidum esse; suāve esse; id lūmen lūnam dīcī; eam globōsam vidērī; rotundam esse; eam quoque globum dīcī; lūnam globum esse magnum; terram et lūnam magnās esse; eās globōs esse magnōs.
Lūx diēs dīcitur. Nox tenebrae vocātur. Tellūs nōn lūcida est. Ea obscūra est. Lūcem ab sōle accipit. Lūcem quoque ā lūnā accipit. Sōl interdiū terrae lūmen dat. Lūna noctū eī lūmen dat. Is interdiū, ea noctū terram illūminat. Lūmen sōlis candidum et ārdēns est. Lūmen lūnae suāve est.
Quam multīs dē rēbus hodiē legimus?
Dē duābus rēbus, magister.
Quae rēs sunt, discipulī?
Rēs duae sunt lūx ac tenebrae.
Legimus: lūcem diem dīcī; noctem tenebrās appellārī; tellūrem obscūram esse; eam ab sōle et ā lūnā lūcem accipere; eum interdiū, eam noctū tellūrem illūmināre; lūmen sōlis candidum atque ārdēns, lūnae suāve esse.
Terra lūmen nōn ēdit. Altera pars illūmināta, altera pars in tenebrīs est. Terra nōn lūcida est. Ea nātūrā obscūra est. Radiīs sōlis illūminātur. Sōl terrae lūmen dat. Is autem ab eā lūmen nōn accipit. Lūna quoque terrae lūmen dat. Sōl lūnaque eam illūminant.
Lūna lūmen nōn ēdit. Altera pars lūnae clāra, altera in tenebrīs est. Ea quoque nātūrā obscūra, nōn lūcida est. Lūx eius aliēna est. Ea lūce aliēnā lūcet. Sōl eī lūcem dat. Is eam accendit. Ab eā lūcem aliēnam accipimus.
Et terra et lūna nātūrā obscūrae sunt. Eae lūmen nōn ēdunt. Neque terra nec lūna lūcida est. Lūx eārum aliēna est. Sōl eīs lūmen dat. Hic eās illūminat. Sōl ab eīs nōn illūminātur. Lūna nātūrā atque obscūritāte terrae similis est. Lūna terrae lūmen suāve dat. Terra item lūnae lūmen suāve dat. Lūmen suāve inter sē dant.
Quam multīs dē rēbus hodiē legimus?
Dē ūnā rē sōlā, magister; dē lūmine.
Quās rēs dē eō legimus?
Legimus: et terram et lūnam obscūrās esse; eās neque lūmen ēdere neque nātūrā lūcidās esse; lūcem autem eārum esse aliēnam; sōlem eīs lūmen dare; hunc eās illūmināre neque ab eīs illūminārī; et lūnam terrae et terram lūnae lūmen dare; eās suāve inter sē lūmen dare.
Sōl nūllā ex parte obscūrus. Is nātūrā candidus est. Sōl ex omnibus partibus clārus ārdēnsque. Is lūmen in omnēs partēs ēdit. Lūmen eius nōn aliēnum est. Lūna eī lūmen nōn dat. Haec ab eō illūminātur, neque eum illūminat. Sōl lūce suā lūcet. Lūna lūce aliēnā lūcet.
Hesternō diē quid lēgimus, discipulī?
Multum dē lūmine terrae lūnaeque lēgimus, magister.
Hodiē quid legimus?
Hodiē multum legimus dē candōre sōlis.
Crās quid legēmus?
Crās dē stēllīs multum legēmus.
Hodiē legimus: sōlem nūllā ex parte obscūrum; eum nātūrā candidum esse; sōlem ex omnibus partibus clārum ārdentemque; lūmen eius nōn aliēnum esse; lūnam eī lūmen nōn dare; hanc ab eō illūminārī neque eum illūmināre; sōlem suā, lūnam aliēnā lūce lūcēre; sōlem et terrae et lūnae lūmen dare.
Ālia lūmina in caelō vidēmus. Ea lūmina sōlum noctū vidēmus. Ea crēbra sunt et innumerābilia. Pūncta parva videntur. Ea lūmina stēllae vocantur. Stēllae nōn plānae videntur. Eae globōsae videntur. Stēllae nātūrā rotundae sunt. Eae quoque sphaerae dīcuntur. Stēllae et sīdera appellantur. Eae longē ā terrā absunt. Eae quoque magnae sunt. Parvae videntur, quod tantum spatium absunt.
Quās rēs vōs hesternō diē lēgistis, discipulī?
Herī multa dē sōlis candōre lēgimus, magister.
Quibus dē rēbus hodiē legitis?
Hodiē nōs dē stēllīs legimus.
Crās dē quō vōs legētis?
Crās dē stēllārum candōre legēmus.
Hodiē legimus: nōs alia lūmina noctū vidēre; ea crēbra et innumerābilia esse; ea stēllās vocārī; stēllās et sīdera dīcī; eās longē ā terrā abesse; parvās vidērī, quod tantum spatium ā nōbīs absint; magnās autem permagnās esse.
Sīdera nūllā ex parte obscūra sunt. Ea nātūrā candida atque ārdentia. Ex omnibus partibus clāra sunt. Sīdera lūmen in omnēs partēs radiant. Lūna sīderibus lūmen nōn dat. Ab sōle lūmen nōn accipiunt. Neque sōl neque lūna sīdera illūminat. Nam lūce suā lūcent. Sōl enim sīdus est. Sīdera aliī sōlēs sunt. Sōl propius adest. Sīdera longius absunt. Terra lūnaque lūcem ab sīderibus accipiunt. Eae lūmine aliēnō illūminantur. Sōl et alia sīdera lūce suā lūcent. Lūx enim eōrum nōn aliēna est.
Dē quō legit Iūlia, discipulī?
Ea dē candōre sīderum legit, magister.
Quae dē eōrum candōre legit?
Ea legit: sīdera nūllā ex parte obscūra esse; ea nātūrā candida atque ārdentia; ex omnibus partibus esse clāra; sīdera lūmen in omnēs partēs radiāre; lūnam sīderibus lūmen nōn dare; neque ea ab sōle lūmen accipere; neque sōlem nec lūnam sīdera illūmināre; et terram et lūnam lūcem ā sīderibus accipere; ea autem solēs esse et lūce suā lūcēre; itemque sōlem sīdus esse; eum propius adesse; ea longius abesse; terram lūnamque lūmine aliēnō illūminārī.
Lūx diēs vocātur. Obscūritās nox appellātur. Māne aurōra rubēscit. Stēllae ēvānēscunt. Lūcēscit. Diēs fit. Sōl oritur. Illam partem caelī Orientem appellāmus. Diēs ad labōrem datur. Sōl tōtō diē in caelō lūcet. Mediō diē sōl altus in caelō vidētur. Illam partem caelī Merīdiem vocāmus. Medius diēs et merīdiēs dīcitur.
Multō diē advesperāscit. Sōl occidit. Illam partem caelī Occidentem dīcimus. Post occāsum sōlis obscūrēscit. Stēllae iterum lūcēscunt. Nox fit. Nox ad quiētem datur. Vesperī lūna plēna ab oriente oritur. Haec tōtā nocte in caelō lūcet. Mediā nocte alta in caelō vidētur. Māne ab occidente occidit. Stēllae quoque ab oriente orīrī videntur. Hae aut ab occidente cadunt, aut ortū sōlis ēvānēscunt.
Quās rēs vōs in nātūrā vidētis? Multās rēs vidēmus.
Quae dē nātūrā discitis? Multa discimus, magister.
Nam lūcem diem vocārī audīmus. Obscūritātem noctem appellārī intellegimus. Māne enim aurōram rubēscere, stēllās ēvānēscere, lūcēscere, diem fierī, sōlem orīrī vidēmus. Illam partem caelī Orientem dīcī audīmus. Sōlem tōtō diē in caelō lūcēre vidēmus. Mediō diē eum altum in caelō esse cernimus. Illam partem caelī merīdiem appellārī audīmus. Medium quoque diem merīdiem dīcī intellegimus.
Multō diē advesperāscere nōvimus. Sōlem occidere vidēmus. Illam partem Occidentem sīve sōlis occāsum dīcī audīmus. Post sōlis occāsum obscūrēscere, stēllās iterum lūcēscere, noctem fierī vidēmus. Discimus diem ad labōrem, noctem autem ad quiētem darī. Nōbīs vidētur lūnam et stēllās ab oriente orīrī, ab occidente cadere. Discimus ita nōn fierī; terram autem movērī et circum axem suum volvī.
Nocte signum magnum in caelō vidēmus. Signum illud ex stēllīs septem cōnstat. Id Septentriō vocātur. Septentriō et Arctos dīcitur. Duās eius signī stēllās "indicēs" appellāmus, quod Polum indicant. Stēlla illa et Polāris vocātur. Ūnus ex stēllīs polus immōbilis manēre vidētur. Cēterae enim stēllae circum polum volvī videntur. Nōs illam partem caelī Septentriōnem appellāmus. Duo sunt septentriōnēs, quōrum alter Septentriō maior, alter minor dīcitur. Stēlla Polāris septentriōnis minōris est.
Quattuor partēs vel regiōnēs caelī sunt Septentriōnēs, Merīdiēs, Oriēns, Occidēns. Quattuor item ventī prīncipēs sunt Boreās, Auster, Eurus, Zephyrus. Hōrum prīmus, Boreās, ab septentriōnibus oritur. Is ita semper frīgidus est. Boreās nūbēs fugat, caelum serēnat, frīgus facit. Alter est Auster, quī et Notus vocātur. Hic ventus ā merīdiē oritur. Tepidus igitur madēnsque est. Saepe caelum nūbibus obscūrat et pluviam fert. Tertius, quī Eurus nōminātur, ab oriente venit. Quārtum Zephyrum nōmināmus. Hic ventus ab occidente spīrat. Neque madēns nec frīgidus, semper nōbīs grātus est. Zephyrus saepe nūbēs candidās fert.
Multa adhūc lēgimus dē sōle, dē lūnā, dē stēllīs; multa quoque dē tellūre cum illīs comparātā. Nunc autem plūra dē ipsā tellūre lēctūrī sumus. Dē interiōre tellūre pauca nōta sunt. Nēmō penitus in terram vīdit aut īnspexit. Nēmō in intimā terrae penetrāvit aut ea nōvit. Sōlum terrae alibī molle alibī firmum. Interior terra firma ac solida est. Quō penitius in eam penetrātur, eō firmior ac solidior fit.
Tellūris trēs partēs aqua cingit. Reliqua pars ex aquā ēdita est. Haec terra firma dīcitur. Terra et aqua omnibus rēbus inter sē differunt. Haec liquida et fluēns, illa firma ac solida. Haec nātūrā ipsā ubīque aequa est. Illa alibī aequa ac plāna, alibī aspera atque īnfōrmis. Haec ubīque ad tellūris rotunditātem accommodāta atque cōnfōrmis aequor aequitāte dīcitur. Illa alibī plānitiēs, campī immēnsī, alibī collēs, vallēs et montēs asperī.
Āēr fluēns terram et aequor ex omnibus partibus cingit atque amplectitur. Āēr tenuis ac fluidus. Āerī tamen pondus est. Pondere suō terram et aequor petit, atque terram et aequor, nōs et omnia premit. Īnferior āēr crassus ac dēnsus, superior rārus et magis tenuis. Quō altius ex aequore ītur, eō magis āēr rārēscit et tenuis fit. Quō magis ad aequor dēscenditur eō dēnsior ac magis crassus fit. Quantam in altitūdinem āēr ē terrā patēscat, nōtum nōn est. Restat ultimus, omnia cingēns, Aethēr. Hic rārissimus est ac tenuissimus. Immēnsus aethēr āerem et omnia amplectitur.
Stēlla Polāris ūnō in locō fīxa vidētur. Regiōnem illam polum caelī dīcimus. Cēterae stēllae circum eam volvī videntur, quod tellūs circum axem suum volvitur. Tellūs volvitur ab occidente orientem versus. Stēllae igitur ab oriente ad occidentem volvī videntur. Polum tellūris vocāmus eam partem quae sub stēllā polārī posita est. Polus ipse terminus est axis terrae. Terminī axis sunt duo. Duo igitur sunt polī tellūris ē quibus alter Polus Septentriōnālis, alter Austrālis appellātur. Eae regiōnēs semper frīgidae sunt. Omnia ibi frīgore rigent. Tōtō annō nix alta et glaciēs humī iacent.
Aliās sōl ad septentriōnem scandit. Tum altus in caelō vidētur. Plūs lūcis atque calōris nōbīs ministrat. Hoc diēs longōs facit. Noctis item brevis facit. Tum terra calēscit. Tempestās calida fit. Aliās sōl ad austrum dēscendit. Nōbīs minus calōris lūcisque ministrat. Haec rēs brevēs diēs, noctēs longās facit. Terra frīgēscit. Tempestās frīgida fit. Quā dē causā quattuor annī tempora sunt. Eōrum ūnum tempus est Vēr. Aliud tempus Aestās vocātur. Tertium Autumnus, quārtum Hiems dīcitur.
Vēre sōl in caelō scandit. Singulī diēs longiōrēs fīunt. Singulae noctēs breviōrēs fīunt. Sōl vēris calēscit. Nix hiemis liquēscit. Auster pluviam fert. Herba ē terrā nāscitur. Nūdī agrī iterum viridēs fīunt. Arborēs folia prōdūcunt. Avēs ex austrō revertuntur. Silvae cantū sonant. Flōrēs aperiuntur. Iuvat in agrōs silvāsque exīre. Iuvat loca hieme dēserta vidēre. Bovēs iterum per collēs et vallēs herbā pāscuntur. Virī et puerī cum equīs exeunt. In agrīs labōrant. Agrōs arant. Sēmina et arborēs serunt. Arborēs serit dīligēns agricola, quārum adspiciet frūctum ipse numquam. Serit arborēs, quae alterī saeculō prōsint.
Aestāte sōl altus in caelō est. Sōl aestātis calidus. Nōs calōre suō ūrit. Terra calida est. Caelum serēnum atque caeruleum. Diēs longissimī, noctēs brevissimae sunt. Prīmā aestāte rūra flōrea sunt. Omnia flōrent. Apēs per agrōs vagantur. Mel dulce ē flōribus legunt. Cōpiam mellis sibi faciunt atque in hiemem servant. Cōpia pābulī esse incipit. Frūctūs mātūrēscere incipiunt. Hominēs pābulum metere incipiunt. Cōpiam pābulī equīs et bōbus cōnficiunt atque in hiemem servant. Frūctūs mātūrōs legere incipiunt. Cōpiam frūctuum sibi cōnficiunt atque in hiemem servant. Mediā aestāte frūmenta mātūrēscunt. Agrīs color est aureus. Frūmentum mātūrum metitur. Cōpia frūmen cōnficitur atque in reliquum annum servātur. Extrēmā aestāte omnia calōre ūruntur. Agrī āridī sunt. Flōrēs ārēscunt. Herba ārēscit. Bovēs inopiā aquae labōrant. Omnia sitī labōrant. Omnia umbrās arborum et frīgus petunt.
Autumnō sōl paulātim ad austrum dēscendit. Singulī diēs breviōrēs fīunt. Singulae item noctēs longiōrēs sunt. Tempestās frīgidior esse incipit. Prīmō autumnō arborēs frūctibus curvant. Zephyrus lēniter spīrat. Sōl autumnī iam nōn ūrit. Autumnus omnibus grātus est.
Frīgus autem in diēs singulōs crēscit. Folia arborum paulātim variōs trahunt colōrēs. Terra frīgēscit. Iam agrī māne pruīnā albēscere incipiunt. Herba paulātim moritur. Tum dēmum folia ārēscunt, moriuntur, cadunt. Hinc atque hinc pīnūs nigrae stant. Reliquae arborēs nūdae foliīs sunt. Avēs in austrum migrant. Hominēs mātūrant ultimōs frūctūs legere, bovēs ex agrīs cōgere, omnia in hiemem parāre.
Extrēmō autumnō caelum nūbibus obscūrēscit. Ventus saevit atque arboribus sonat. Madēns auster gelidum imbrem fert. Omnēs hominēs tēctum petunt et circum focum suum congregantur.
Hieme sōl humilis ab austrō vidētur. Merīdiē vix calēscit. Brevissimī diēs, noctēs longissimae sunt. Nam ad occāsum properat sōl hībernus; nox hīberna morātur ac tardātur. In diēs frīgēscit. Terra frīgore et pruīnā rigēscit. Tempestās perfrīgida fit.
Prīmā hieme nix in altīs montibus esse incipit. Cōpia nivis in diēs crēscit. Omnia loca superiōra paulātim nive albēscunt. Flūmina et lacūs rigent gelū. Post paulō īnferiōra quoque loca nive alba sunt. Caelum iam serēnum iam nūbibus obscūrum est.
Tum dēmum summa hiems in terram ruit. Ventī per terrās turbine flant. Omnia furōre tempestātis miscentur. Nox ātra terrae impendet. Hiems omnia nive cingit. Multōs diēs tempestās furit. Posteā fragor ventōrum cadit. Boreās nūbēs fugat atque caelum serēnat. Omnia silent. Tum sōl, lūna et lūcida sīdera omnēs agrōs silvāsque nive candidās dēspiciunt.
In Ītaliā sumus. Longē ā Rōmā absumus. Nam nōbīs est in animō circum Arpīnum paululum errāre. Arpīnum oppidum est Latī. Oppidānī Latīnī sunt et latīnē loquuntur. Sed cīvēs Rōmānī dīcuntur, proptereā quod sub imperiō Rōmānō versantur. Iam diū cīvitāte dōnātī sunt.
Apud Arpīnum stāmus. Ibi multōs īre et venīre vidēmus. Aliī ex oppidō, aliī ex agrīs veniunt. Hī Arpīnum eunt; illī Arpīnō exeunt. Aliī oppidānī, aliī agricolae sunt. Servī cum puerīs veniunt. Hī equīs, illī pedibus eunt. Puerōs legimus; nam eōs maximē amāmus. Duōs ē multīs ēligimus. Iī nōn longē ab nōbīs absunt; nam eōs latīnē loquī audīmus.
Hī puerī amīcī sunt. Alterum Theodōrum, alterum Aemilium appellāmus. Theodōrus male loquitur. Aemilius bene et latīnē loquitur. Nam hic Rōmānus, ille Graecus est. Aemilius fīlius est cīvis Rōmānī quī nōn longē ab oppidō in fundō habitat. Theodōrus fīlius est magistrī quī Arpīnī habitat.
Saepe māne puerōs ā fundō venīre et Arpīnum īre vidēmus. Saepe vesperī eōs ex oppidō in fundum proficīscī vidēmus. Equō semper eunt. Aliās et Theodōrus et Aemilius ex oppidō exīre videntur et posterō diē in oppidum revertī; aliās Aemilius sōlus vesperī domum redit sōlusque māne in oppidum venit.
Quid agunt? Discipulī sunt. In lūdum cotīdiē eunt. Pater Theodōrī lūdī magister est. Is Appolonius appellātur. Aemilius autem fīlius est Paulī. Paulus appellātur Lūcius Aemilius Paulus. Plērīque enim Rōmānī tribus nōminibus vocantur. Plērīsque Graecīs ūnum tantum nōmen.
Lūdus Arpīnī est. Summī eius regiōnis virī fīliōs eō mittunt. Ibi puerī legunt, scrībunt, numerīs operam dant. Ibi et Graeca et Latīna discunt. Rōmānī enim hōc tempore maximam litterīs Graecīs operam dant. Philosophōs Graecōs sequuntur. (Omnēs adhūc maximī poētae, ōrātōrēs, philosophī Graecī sunt.) Nūllus adhūc Rōmānus aut summus poēta aut philosophus est. Itaque Rōmānī et graecē et latīnē loquuntur. Magistrīs Graecīs ūtuntur. Prīmō domī hīs studiīs operam dant. Posteā Rōmam, Athēnās, Rhodum eius reī causā proficīscuntur.
Appolonius pūrē et graecē loquitur. (Hic nōn est Appolonius ille, quī multōs annōs Rhodī magister artis dīcendī erat. Ille Appolonius Molō appellātus est. Noster Appolonius Sardibus in Ītaliam vēnit.) Theodōrus latīnē loquī discit. Cēterī discipulī bene et latīnē loquuntur. Aemilius bene et graecē loquī vult. Et eius reī causā socium sibi Theodōrum ascīscit.
Quid hodiē agunt? Nōs cum puerīs in lūdum ingredimur. Hī prīmō numerīs operam dant. Eōs numerāre audīmus. Ūnā cum eīs numerāmus. Nam nōbīs quoque discendī sunt numerī Latīnī. Ita eōs discere cupimus. Cum Aemiliō et Theodōrō numerōs et mēnsūrās discimus atque eōdem tempore cum nostrīs numerīs et mēnsūrīs comparāmus.
Numerōrum quīnque genera sunt. Ūnum genus est eōrum quī ipsum numerum indicant. Huius generis sunt ūnus, duo, trēs, quattuor, quīnque, sex et cētera. Hī indicant dē quot numerō rēbus agātur. Numerī cardinālēs appellantur. Paucī ex hīs dēclīnantur; plērīque semper īdem scrībuntur.
Alterum genus est eōrum quibus ōrdō indicātur. Huius generis sunt prīmus, alter, tertius, quārtus, quīntus, sextus, et cētera. Hīs indicātur nōn vērus numerus sed dē quotā ōrdine rē agātur. Hī omnēs dēclīnantur prīmā et secundā dēclīnātiōne. Numerī ōrdinālēs dīcuntur, quod tantum ōrdinem notant.
Tertium genus est eōrum quī singulīs totidem numerō rēs attribuunt. Huius generis sunt singulī, bīnī, ternī, quaternī, quīnī, sēnī, et cētera. Hīs indicātur quotēnae rēs singulīs tribuantur. Omnēs prīmae et secundae dēclīnātiōnis sunt, plērumque plūrālēs. Hī numerī distribuentēs appellantur.
Quārtum genus est eōrum quī dē duplicandō, dē triplicandō, dē multiplicandō agunt. Huius generis sunt simplex, duplex, triplex, quadruplex, quīncuplex, et cētera. Hī indicant quam multae sint reī plicātūrae. Omnēs dēclīnātiōne tertiā dēclīnantur. Omnēs adhūc numerī nōmina adiectīva sunt.
Quīntum genus est adverbiōrum numerālium. Huius generis sunt semel, bis, ter, quater, quīnquiēs, sexiēs, et cētera. Haec indicant quotiēns fīat, quotiēns numerētur, quotiēns repetātur aut capiātur. Adverbia nōn dēclīnantur sed eadem ubīque scrībuntur.
Maximus numerus Latīnus est mīlle. "Mīlle librī" scrībere licet. Suprā hunc numerum necesse est duo milia librōrum, centum mīlia librōrum, bis centēna milia librōrum scrībere. Mīlia nōmen est substantīvum. Quā dē causā cāsus genitīvus eī ubīque succēdit.
Colōrēs radiīs lūcis fīunt. Nocte obscūrā nūllus cernitur color. Absente lūce, color abest. Cum prīmum lūcēscit, omnia colōrēs propriōs trahunt. Suus quidem cuique color est. Tenebrae ātrae vel nigrae dīcuntur, quod colōrem habent nūllum.
Lūx clāra candida est. Sed lūcī sunt radiī variī. Omnēs coniūnctī atque iūstīs modīs mixtī albam vel candidam faciunt lūcem. Dispersī ac sēparātī aliī aliō sunt colōre. Nōnnūllī oculīs cernī nōn possunt.
Cōlōrum īnfīnīta varietās. Dē paucīs ac summīs breviter dīcendum est. Nix alba vel candida est. Sanguis ruber. Rosae variae sunt. Aliae albō colōre; aliae vīvō, aliae suāvī rubrō; nōnnūllae etiam flāvō. Aurō color est flāvus. Herbae arborumque foliīs viridis. Caelō ac marī caeruleus. Violae violāceus. Inter caeruleum autem et violāceum est color caeruleus obscūrus, quī Indicus vocātur. Summī igitur colōrēs sunt ruber, lūteus, flāvus, viridis, caeruleus, indicus, violāceus.
Tempus hōrīs, diēbus, mēnsibus, annīs, saeculīs mētīmur. Brevissimum spatium pūnctum temporis dīcimus. Modī igitur temporis sunt pūnctum, hōra, diēs, mēnsis, annus, saeculum. Quā ratiōne tempora notāmus, dē eā nunc legēmus.
Apud nōs diēs initium capit ā mediā nocte. Pertinet ad mediam noctem proximam. Tempus diēī aut noctis hōrā notāmus, ut sextā hōrā Ante Merīdiem (6 ā.m.) vel decimā hōrā Post Merīdiem (10 p.m.). Ā mediā nocte ad merīdiem hōrās duodecim numerāmus. Ā merīdiē ad mediam noctem posteram hōrās duodecim numerāmus. Diēs igitur in vīgintī quattuor hōrās dīvīsus est.
Trīgintā diērum spatium vulgō mēnsis habētur. Tempora mēnsis numerō vērō dīcī indicāmus, ut prīmō diē, secundō diē, tertiō diē, quārtō diē, reliquīsque ōrdine diēbus usque ad ultimum diem mēnsis.
Annus est in duodecim mēnsēs dīvīsus. Quōrum prīmus est Iānuārius, ultimus December. Septembrī sunt diēs trīgintā; Aprīlī, Iūniō, Novembrī totidem. Reliquīs omnibus praeter Februārium sunt diēs trīgintā ūnus. Huic mēnsī sōlī sunt diēs duodētrīgintā.
Omnibus ita complētīs mēnsibus, vērus annus exāctus nōn est. Quārta ferē pars diēī reliqua est. Semel igitur quattuor annōrum spatiō ūnus addendus est diēs. Is diēs mēnsī brevissimō additur Februāriō. Hoc quadriennium paulō longius facit. Is igitur diēs omittendus interdum est. Quod accidit ter annōrum quadringentum spatiō. Tempus annī mēnsī et diē notātur, ut diē septimō mēnsis Mārtī (March 7) aut diē vīcēsimō septimō mēnsis Maī.
Spatium centum annōrum saeculum dīcitur. Tempus saeculī annō indicāmus, ut annō nōnāgēsimō octāvō ('98). Omnēs ferē gentēs tempus hodiē indicant numerō annī post Chrīstum nātum aut ante Chrīstum nātum. Ita dīcimus Annō Dominī mīllēsimō quadringentēsimō nōnāgēsimō secundō Columbum Americam invēnisse et annō
quadrāgēsimō quārtō ante Chrīstum Caesarem interfectum.
Omnēs ferē gentēs tempus hodiē mētiuntur atque indicant, ita utī suprā dēmōnstrāvimus. Rōmānī quidem tempus mēnsī sunt eīsdem ferē modīs quibus nōs ūtimur. Addenda sunt autem bīduum, trīduum, quadriduum. Nam prō duōbus diēbus illī bīduum dīxēre. Ad hōs quōs suprā dīximus modōs accēdēbant biennium, triennium, quadriennium, et cētera. Spatium annōrum duōrum biennium dīxērunt.
Sed longē aliā ratiōne hōrās diēī et diēs mēnsis notāvēre ac numerāvēre. Annī autem apud Rōmānōs cōnsulibus notātī sunt. Temporibus enim reī pūblicae Rōmānae Chrīstus nōndum nātus est. Et trecentīs post annīs imperātōribus prīncipibusque populī Rōmānī ille vix nōtus fuit. Quid plūra? Hae rēs in longiōrem diem cōnferendae sunt.
Intervāllum temporis Rōmānī spatium vocant. Intervāllum locī apud eōs et spatium vocātur. Saepius autem dē locō quam dē tempore dīcitur. Omnia suum locī modum occupant. Omnia suum spatī modum continent. Omnia in spatiō sunt ibique continentur.
Spatiō omnī nūllus est modus aut terminus, nūllum initium aut fīnis. Sine fīne in longitūdinem pertinet. Sine fīnibus in longitūdinem et in lātitūdinem patet. Sine terminō in altitūdinem pertinet. Nūllā ex parte fīnibus coercētur aut continētur. Atque praeter fīnēs in omnēs partēs patēscit. Spatium immēnsum, īnfīnītum, interminātum. Id tamen vacuum nōn nōvimus. Spatium omne terrā aut aquā, āere aut aethere plēnum.
In lūdō Rōmānō omnia dīligenter in studiīs versantur. Hī legunt, hī scrībunt. Nōnnūllī mēnsūrīs spatī, circulī, ponderis operam dant. Aliī arithmētica discunt. Appolonius eōs multa dē gravitāte, dē spatiō, dē mōtibus sīderum docet. Longum est omnia studia magistrī puerōrumque perspicere. Sed pauca ac summa notābimus, quae iam nōbīs magnō erunt ūsuī ad librōs Caesaris, Cicerōnis, Vergilī aliōrumque scrīptōrum Rōmānōrum legendōs.
Theodōrus, ut iam ante dīximus, Graecus est et latīnē loquī discit. Audit reliquōs dīcere: proximā nocte dē tertiā hōrā lūnam orīrī; servum prīmā vigiliā venīre.
Ille rem difficilem habet hōrās diēī ac noctis rēctē et latīnē dīcere. Etiam nunc multa dē eā rē ex Aemiliō quaerit. Aemilius haec omnia, ut potest, explicat atque prōpōnere cōnātur. Haec rēs nōbīs tantum negōtī quantum Theodōrō facit. Quā dē causā, quod in longiōrem diem collātūrī fuimus, repraesentābimus; et hodiē discēmus, quā ratiōne Rōmānī hōrās diēī numerent et quō modō diēs mēnsis dīcant. Deinde quōsdam labōrēs cotīdiānōs sequēmur notābimusque quantum differant ab nostrā cōnsuētūdine.
Apud illōs diēs initium capit ab ortū sōlis; pertinet ad occāsum sōlis. Sed singulī diēs semper aut longiōrēs aut breviōrēs fīunt. Vēre, cum longiōrēs fīunt, sōl in diēs oritur mātūrius paulō, paulō tardius occidit. Itemque autumnō, cum noctēs longiōrēs fīunt, ortum retardat, occāsum mātūrat. Numquam duōs continuōs diēs eādem longitūdine invenīmus neque duās umquam continuās eādem longitūdine noctis.
Rōmānī quemque diem sīve longum sīve brevem in hōrās duodecim dīvidunt. Quā rē fit, utī, longiōre diē, quaeque hōra paulō longior sit; item, breviōre diē, quaeque hōra paulō brevior sit. Sexta hōra circiter merīdiem est; occidēns hōrae duodecimae sōl fīnem dat.
Noctem nōnnumquam in hōrās duodecim, saepius autem in quattuor vigiliās dīvidunt, quod urbis et castrōrum vigiliae quārtam partem noctis vigilant et per noctem quater mūtantur. Ita vigilia est quārta pars noctis. Spatium vigiliae aestimātur hōrārum circiter trium. Sed noctēs nōnnumquam longiōrēs, aliās breviōrēs sunt. Quā dē causā fit, utī mediā aestāte propter noctium brevitātem vigiliae brevissimae sint; itemque summā hieme propter brevitātem diērum vigiliae longissimae sint.
Apud Rōmānōs prīncipēs mēnsium diēs erant Kalendae et Īdūs. Prīmus diēs mēnsis ā pontifice calābātur et Calendae sīve Kalendae dīcēbātur. Īdūs Mārtiae erant diēs quīntus decimus mēnsis Mārtī. Itemque Īdūs Maiae, Iūliae, Octōbrēs diēs quīntus decimus. Cēterōrum mēnsium Īdūs dīcēbātur tertius decimus diēs. Nōnae cuiusque mēnsis vocābātur diēs nōnus ante Īdūs.
Diēbus numerandīs nōs respicimus. Rōmānī autem semper prōspexēre. Illī enim dīcēbant nōn ipsum diēī numerum vel quot diēbus post Kalendās mēnsis fieret sed quot diēbus ante posterās Nōnās vel Īdūs vel proximās Kalendās. Sī quid accidit prīmō diē mēnsis Mārtī, illī dīxēre id Kalendīs Mārtiīs fierī. Sī quis secundō diē Mārtī vēnit, dīxērunt eum ante diem sextum Nōnās Mārtiās (a. d. vi. Nōn. Mārt.) venīre; sī tertiō diē Mārtī, ante diem quīntum Nōnās Mārtiās (a. d. v. Nōn. Mārt.).
Et quod nōbīs plūs negōtī facit, apud illōs mōs erat numerāre et Nōnās aut Īdūs aut Kalendās, ante quās fierī dīcerent, et diem, quō rēs fieret. Quā dē causā fit, utī apud eōs numerus semper ūnō maior sit quam apud nōs.
Montēs altī sunt. Mūrī altī aut humilēs dīcuntur. Pēs modus est altitūdinis. Altitūdinem mūrōrum pedibus mētīmur. Montēs humiliōrēs collēs vocāmus. Altitūdinem collium pedibus aestimāmus. Alius modus altitūdinis est pedēs mīlle. Altitūdō montium mīlibus pedum aestimātur.
Iter aut longum aut breve dīcimus. Līneae aut longae aut brevēs dīcuntur. Līnea sōlum in longitūdinem pertinet. Modī longitūdinis sunt pēs et passus. Modus itineris est passūs mīlle. Līneārum longitūdō pedibus vel passibus, longitūdō itinerum mīlibus passuum aestimātur.
Fīnēs aut lātōs aut angustōs arbitrāmur. Agrī aut lātī aut angustī exīstimantur. Fīnēs in longitūdinem et in lātitūdinem patent. Agrōs in longitūdinem et lātitūdinem mētīmur. Pēs et passus modī sunt longitūdinis lātitūdinisque. Longitūdō et lātitūdō pedibus, passibus, mīlibus passuum aestimantur.
Modus agrī apud Rōmānōs iūgerum fuit. Nōs quoque agrum iūgeribus mētīmur. Sed iūgera quibus illī sunt ūsī multō minōra fuēre quam quibus nōs ūtimur. Apud illōs iūgerum in longitūdinem pedum ducentum quadrāgintā et in lātitūdinem pedum centum vīgintī patēbat.
Aliae arborēs altae, aliae humilēs sunt. Truncī arborum magnārum crassī dīcuntur. Truncus arboris parvae et gracilis tenuis est. Folium arboris tenue est. Pēs modus crassitūdinis est. Crassitūdō truncōrum magnōrum saepe est pedum circiter trium; saepius pedum circiter duōrum; saepissimē ūnīus pedis.
Aquam aut altam aut brevem dīcimus. Flūmen alibī angustum et altum, alibī lātum est et breve. Lacūs plērumque lātiōrēs et altiōrēs sunt. Mare vastissimum est atque altissimum. Altitūdō multōrum flūminum alibī nōn est amplius pedum trium aut quattuor, alibī amplius pedum quadrāgintā. Loca, quā altitūdō flūminis minima est, saepe vada dīcuntur.
Flūmina nōn nūllīs locīs vadō trānseuntur, sed aliās nāvibus vel pontibus trānseunda sunt. Ā rīpīs flūmina plērumque minus alta sunt. Plērīque lacūs secundum ōram brevissimī, ā mediō autem sunt altissimī. Paucī lacūs sunt in altitūdinem pedum amplius mīlle. Mare secundum ōram plērumque breve, per medium autem est in altitūdinem multōrum mīlium pedum.
Ab initiō omnēs hominēs ferī erant. Omnia ad corpus suum referēbant, quod aliōs modōs habēbant nūllōs. (Idem faciunt hodiē hominēs barbarī ac ferī.) Omnia digitīs numerābant. Digitī aut palmae lātitūdine, pedis, gradūs aut passūs longitūdine omnia mētiēbantur. Ex hīs prīstinīs modīs paulātim ortī sunt illī modī, quibus plēraeque gentēs hodiē ūtuntur.
Rōmānī omnia hīs modīs prīstinīs mēnsī sunt. Hī modī multum ā nostrīs differēbant. Passus apud nōs est trēs pedēs; apud illōs pedēs aequābat quīnque. Pēs autem, quō Rōmānī ūsī sunt, paulō brevior erat quam quō nōs ūtimur. Illī enim erant corpore paulō minōre quam nōs itemque breviōre statūrā. Ita brevius gressī sunt quam nōs gradimur. Gradus apud illōs fuit dīmidia pars passūs. Apud nōs autem gradus et passus dīcitur.
Digitī lātitūdō digitus dīcēbātur. Palmus erat lātitūdō palmae vel manūs passae, digitōsque quattuor aequābat. Pedis erat longitūdō palmōrum quattuor, digitōrum sēdecim. Modī igitur spatī apud Rōmānōs fuēre digitus, palmus, pēs, gradus, passus, passūs mīlle, centum mīlia passuum, bis centēna milia passuum.
Globus rotundus est. Circulus quoque rotundus est. Ex solidīs globus, ex plānīs circulus. Hic et orbis appellātur, ille et sphaera dīcitur. Circulus vērus circum pūnctum circinō circumdūcitur. Quod pūnctum centrum est. Circinātiō circulī vērī ex omnibus partibus aequō spatiō ā centrō abest.
Solida in longitūdinem, in lātitūdinem, et in crassitūdinem mētīmur. Circulī in diametrum et in circinātiōnem sunt mētiendī. Pedibus, passibus, mīlibus passuum mētīrī licet. Alia autem ratiō circulōrum mētiendōrum est. Hāc ratiōne modus circulī est pars. Omnēs circulōs sīve magnōs seu parvōs in trecentās sexāgintā partēs dīvidimus. Dīmidium circulī partēs centum octōgintā aequat. Quadrāns partēs nōnāgintā aequat. Globīs quoque haec ratiō mētiendī accommodāta est.
Āliās rēs levēs, aliās gravēs esse dīcimus. Omnibus rēbus, quās nōvimus, pondus est. Suum cuique pondus est. Montēs in interiōra terrae nītuntur. Ōceanus pondere suō in terram nītitur. Idem facit āēr et omnia terrestria.
Sī qua rēs ē terrā ēmittitur, in terram nūtat atque eōdem gravitāte fertur. Nix et pluvia ē caelō cadunt. In terram incidunt. Aqua flūminum ē montibus fluit et in mare lābitur. Eius reī causa quae sit, mīrāmur. Ex nōbīs quaerimus. Causam gravitātem esse dīcimus.
Aqua cadēns sē in globulōs fōrmat. Terra sē in globum fōrmāvit. Lūna sibi fōrmam globōsam suscēpit. Sōl sibi eandem fōrmam sūmpsit. Idem fēcēre sīdera. Idem faciunt omnia, quibus nihil est impedīmentō ad eam rem faciendam.
Omnia terrestria sē in vicem trahunt. Altera alterīs cōpiam ponderis faciunt. Omnia gravitātem inter sē dant. In centrum terrae feruntur. In terram ex omnibus partibus nītuntur. Ea rēs terram globōsam fēcit. Sed quae vīs pondus vel gravitātem faciat ignōrāmus.
Arithmētica dē numerīs agunt. Prīmum numerōs scrībere et scrīptōs legere discendum est. Eōs et arabicē et rōmānē discimus. Quō factō, summās arithmēticōrum artēs ōrdine docēmur. Prīmum īnstituimur ad summam aliquot numerōrum cōnficiendam; deinde ad alium aliī numerum dētrahendum; tertium ad singulōs numerōs aliquotiēns dūcendōs; quārtum ad reperiendum quotiēns alius aliō numerus contineātur.
Sī quot numerōrum summa quaeritur, inter sē addendī sunt. Exemplī grātiā: quot sunt vīgintī quīnque et quīndecim. Respondētur quadrāgintā esse.
Cum dētrahitur, maior numerus minuendus, minor eī dētrahendus est. Exemplī grātia: sī ducenta quīngentīs dētrahuntur, quot sunt reliqua? Respondētur trecenta reliqua esse. Sī tria tribūs dētrahuntur, quid est reliquī? Respondētur nihil esse relīquī.
Exemplī grātia: Quot sunt bis bīna? Bis bīna sunt quattuor. Quaerō quot sint quater quaterna. Respondēs quater quaterna sēdecim esse.
Sī quī numerus dīvidendus est, in aequās partēs dīvidimus. Exemplī grātiā: sī quaeris quotiēns centum quīnquāgintā nōngentīs contineantur; respondeō centum quīnquāgintā nōngentīs sexiēs continērī. Quaeritur quotiēns quaterna sēdecim cōnficiant. Respondētur quater quaterna sēdecim cōnficere. Quaeritur quotiēns bīna in decem īnsint. Respondētur quīnquiēs bīna in decem inesse.
Multa adhūc dē integrīs numerīs dicta sunt. Dē integrīs enim rēbus agēbātur. Saepe autem in aequās partēs dīvidendum est. Haec rēs partītiō dīcitur.
Sī qua rēs integra in duās partēs aequās dīvīsa est, utraque pars dīmidium dīcitur. Dīmidium et dīmidia pars vocātur. Sī quam rem in trēs partēs aequās dīvīsimus, quaeque pars triēns vocātur. Trientem et tertiam partem dīcimus. Sī cuius reī duae ablātae sunt partēs, tertia pars reliqua est.
Sī quid in quattuor partēs partītur, quaeque pars quadrāns vocātur. Quadrantem et quārtam partem dīcimus. Sī cui reī trēs partēs dētractae sunt, quārta pars reliqua est. Item dīcitur quīnta pars, sexta pars, septima pars, et cētera. Duodecima pars uncia appellātur.
Parvulī audiendō loquī discimus. Posteā legere docēmur. Prīmum vōcēs nōscimus; vōcēs legimus. Deinde litterārum figūrās notāmus, litterāsque discimus. Ab initiō rem difficilem habēmus. Aliās ab aliīs litterās vix discernimus. Sed cotīdiē plūs possumus. Cotīdiē amplius prōgredimur. Paulātim prō dīligentiā nostrā facilius fit. Iam omnia legere possumus.
Omnēs legere docendī sunt. Omnēs legere posse oportet. Prīmum ars legendī nōbīs est ōrnāmentō, nōbīs ūsuī est. Priōrēs bona et pulchra scrīpsēre. Quod bonī aut pulchrī scrīptum est, id legendō accipere licet. Legentī aditus est ad ea, quae librīs scrīpta sunt. Hīs rēbus hūmāniōrēs fīmus. Legentibus aditus est ad ea, quae ad cultum atque hūmānitātem spectant, quae ad animōs omnium hominum meliōrēs faciendōs pertinent.
Deinde nōbīs disciplīnae est. In scholā, multum audiendō, multum videndō, plērumque autem legendō accipimus. Plēraeque rēs legendae sunt. Ita multa et magna accipimus ac discimus. Item parātī sumus ad plūra et maiōra accipienda. Hīs omnibus rēbus parātiōrēs eximus ad omnēs labōrēs vītae subeundōs.
Tertium, aliquid novī cotīdiē accidit. Aliquid pulchrī semper scrībitur. Aliquid bonī cotīdiē cognitum est. Summae rēs interdum geruntur. Salūs reī pūblicae omnī tempore agitur. Hae rēs nōbīs cognōscendae sunt. Hās omnēs rēs legendō accipere licet.
Quārtum, omnibus sunt sociī atque amīcī. Omnibus aliquid negōtī est. Aliī amīcitiae causā nōs sequuntur; aliī negōtī grātiā ad nōs veniunt. Sī quis ad nōs ventūrus est, litterīs nōs certiōrēs facit. Litterīs dē amīcōrum adventū certiōrēs fīmus. Item dē negōtiō sociōs certiōrēs facimus. Quid igitur miserius est quam quī alium, utī litterās sibi praelegat, roget?
Multī sunt, quī ūnās aut bīnās litterās, ūnam aut duās epistulās cotīdiē accipiant. Nēmō est, quīn litterās interdum accipiat. (Litterae plērumque brevēs sunt, epistula longior et maiōre cūrā scrīpta.)
Nōs litterās a, b, c vocāmus. Apud Rōmānōs litterae 1, m, n, vel elementa (el-em-en-ta) dictae sunt. Graecī litterās alpha, bēta, et cētera dīxēre. Hinc saepe litterās cūnctās alphabētum dīcimus.
Hīc pauca praecipienda sunt. Cum legitur, sinistrā manū tenendus est liber. Dextra manus lībera esse dēbet. Folia enim librī dextrā vertuntur. Ad lūcem vertendum est tergum, ut lūx in folium incidat. Oculī ā lūce āvertendī sunt, nē in oculōs incidat. Cavendum est nē qua umbra in librum incidat.
Apud nōs folia ab alterā parte lībera sunt, utī manū vertantur. Apud Rōmānōs folia librī neutrā ex parte lībera erant. Illī folia nōn vertēre sed tōtum librum volvērunt. Hāc rē fīēbat, ut liber et volūmen vocārētur.
Parvī legere discimus. Eōdem tempore scrībere docēmur. Prīmō litterārum figūrās aegrē dūcimus. Tardē ac magnā cūrā nōbīs scrībendum est. Paulātim prō cotīdiānō ūsū et prō dīligentiā nostrā facilius fit. Iam omnia celeriter scrībere possumus.
Scrībere magnō nōbīs est ūsuī. Nēmō est enim quī omnia memoriā tenēre possit. Nēmō est, quīn quid memorandum interdum habeat. Multō facilius est memoranda scrīptīs mandāre quam omnia memoriā tenēre cōnārī.
Nōbīs omnibus sunt amīcī sociīque. Nēmō est, quīn ad amīcōs scrībere interdum velit; nēmō cui ad sociōs interdum scrībendum nōn sit. Multī sunt quī cotīdiē scrībant. Nōnnūllī plūrēs epistulās cotīdiānās aut scrībunt ipsī aut scrībendās cūrant. Hīs enim negōtium est cum multīs.
Ita, sī quid novī est, litterās ad amīcōs dant. Item dē negōtiō suō sociōs certiōrēs faciunt. Sī quis iter factūrus est, litterās ante sē mittit. Ita dē eius adventū sociī certiōrēs fīunt.
Plērīque dextrā manū scrībunt. Perpaucī dextrā bene utī nōn possunt. Hī sinistrā manū scrībere cōguntur. Ubi scrīptūrī sumus, prīmum cūrāmus oculōs ā lūmine āvertendōs, tergum aut latus ad lūmen vertendum. Dextrā scrībentibus lūx ā latere sinistrō lūcēre dēbet, nē umbra manūs in scrīptum cadat. Sinistrā scrībentibus eādem dē causā lūcem ā latere dextrō lūcēre oportet.
Apud nōs scrībitur pēnicillīs aut pennīs aut māchinātiōnibus. Librī māchinātiōnibus celerrimē imprimuntur. Namque omnium rērum, quae ad scrībendum ūsuī sunt, summam facultātem habēmus. Sed longē aliter apud Rōmānōs rēs sēsē habēbat. Nam omnia ferē, quae tantō nōbīs ūsuī ad scrībendum sunt, illīs ignōta fuēre.
Illī vulgō epistulās stilō tabulīs cērātīs scrīpsērunt, librōs autem calamīs papȳrō. Stilus erat ferrum ab alterō extrēmō ad scrībendum praeacūtum, ab alterō lātum ad cērā scrīpta dēlenda. Librī apud illōs manū scrīptī sunt. Ars imprimendī iam omnīnō ignōta fuit. Quod librī servus Rōmānus aegerrimē multīs diēbus scrībere potuisset, id hodiē pūnctō temporis māchinātiōne cōnficitur.
Multa iam in lūdō Rōmānō vīdimus, multa mōre ac ratiōne populī Rōmānī didicimus et cum nostrīs rēbus comparāvimus. Longum est omnia ēnumerāre, sed hoc ūnum satis erit dictum. Puer Aemilius studiīs libenter operam dat. Multum legit; scrībit multum; graecē multum cum Theodōrō colloquitur; nam memoriā tenet summum Rōmānōrum ōrātōrem philosophumque, Cicerōnem, etiam Arpīnī esse nātum; eum litterārum Graecārum studiōsum fuisse, itemque Gāium Caesarem. Eōs quoque adulēscentēs Rhodī apud alterum Appolonium, quem suprā dīximus Molōnem, artī dīcendī operam dedisse. Puer sē quoque ōrātōrem fierī cupit. Hodiē dīligenter studiīs operam dedit. Iam hōra nōna fit. Et iam fīnis est.
Puerī ē lūdō ēgressī sunt. Aemilius iam domum in fundum est profectūrus. Hodiē amīcum Theodōrum sēcum dūcere in animō est. Eōs in fundum secūtūrī sumus. Mātūrāmus Arpīnō proficīscī. Nam ante puerōs pervenīre eōrumque adventum vidēre volumus.
Itaque in fundum proficīscimur et magnō itinere eō īre contendimus atque nōn amplius quīnque aut sex mīlibus passuum prōgressī fundum ante nōs cōnspicimus. Ibi complūrēs servōs labōrāre vidēmus. Aliī ex hīs agrōs arant, aliī equōs, bovēs, ovēs cūrant atque cūstōdiunt. Eōrum ūnus bovēs ad vīllam agit. Fīdī canēs ā tergō sequuntur eīque magnō sunt auxiliō ad bovēs ex agrīs cōgendōs.
Vīlla ipsa nōn longē abest ā flūmine Fībrēnō, quod in Līrim īnfluit. In eō flūmine pōns est, idque nōnnūllīs locīs vadō trānsītur. Paulus ad utramque partem eius flūminis possessiōnēs habet. Hominēs cum carrīs ponte trānseunt. Bovēs autem trādūcunt vadīs Fībrēnī, quā altitūdō flūminis minima est.
Ad vīllam accēdimus. Exterior domus nōbīs parum placet. Rōmānī enim exteriōribus rēbus nōn student. At domus interior satis bona et ampla omnibus rēbus ōrnāta est. Ad portam accēdimus. In līmine legimus CAVĒ CANEM. Canis autem abest. Prīmum in vestibulum ingredimur. Post hoc in ātriō sedet dominus ipse Paulus. Chīlō magister servōrum cum eō colloquitur.
Prīmum dominus, quid novī sit, ex eō quaerit. Ille dīcit bōbus iam minus aquae in agrīs esse; ad flūmen cotīdiē agendōs; quendam ex servīs Gallīs paulō ante effūgisse; hūc accēdere quod certā dē causā alius Gallus nōmine Brennus poenās dare dēbeat. Deinde dominus Chīlōnem laudat, quod bovēs ad flūmen agendōs cūret. Mandāta eī in proximum diem dat; operis labōrēs partibus iūstīs aequat; statuit, quō quisque proficīscātur, quid crās faciat; cuique iūstam partem labōris tribuit.
Iam exitūrus Chīlō iterum dē Brennō mentiōnem facit. Dominum rogat, quid dē eō faciendum putet. Hic prīmō recūsat quō minus magistrum dē eō supplicium sūmere iubeat. Chīlō quidem Graecus nōn bonō animō in Gallōs vidētur. Posteā autem īnstantī Chīlōnī cēdit.
Dominum in ātriō relinquimus. Inde in peristȳlum prōgredimur. Ibi flōribus, pictūrīs, statuīs ōrnātum est. Ibi apertum caelum suspicimus. Fōns in mediō fluit. Ab utrāque parte columnae tēctum domūs sustinent. Volitant per āera columbae. Piscēs aquīs natant. Ignis perpetuus in ārā Vestae lūcet. Sōl occidēns summās iam columnās suāvibus illūminat radiīs. Ad focum congregantur domina, fīliae, servae.
In familiā Rōmānā sunt pater, māter, fīliī, famulī. Quōrum famulī et servī vocantur. Pater domum regit. Dominus dīcitur. Vītae necisque in suōs habet potestātem. Patrī domus omnis est cūrae. Patris est domicilium sibi suīsque parāre, domum aedificāre aut aedificātam cōnservāre, omnia, quibus ad vīvendum opus est, prōvidēre. Pater patris avus est. Patrēs et avī maiōrēs dīcuntur.
Māter domina est. Mātrōna quoque dīcitur. Mātrī cūra domūs est. Mātris est līberōs ēducāre, rēs domesticās prōvidēre, domum cūrāre atque omnia domestica perspicere. Servae quidem līberōs cūrant, molita cibāria cōnservant, pānem faciunt, vīctum parant, omnia in ōrdine servant, dominae auxilium ferunt, huic oboediunt, eius voluntātī obtemperant, eī cēdunt. Māterfamiliās līberōs vestiendōs, vīctum parandum, omnia in ōrdine servanda cūrat.
Rōmānī bellō captōs in servitūtem abdūcunt. Sed hīs licet aliquot annōs serviendō lībertātem redimere. Tum manū mittuntur ac līberātī sīve lībertī dīcuntur. Servī dominō, dominae, magistrō oboediunt. Hīs cēdunt, eīs fīdī sunt atque auxilium ferunt. Servōrum est audīre, cēdere obtemperāre, servīre, fīdī esse. Servī agrōs arant et sēmentēs faciunt. Frūctūs legunt frūmentumque metunt. Dominō hortus, agrī, animālia, opera omnia cūrae sunt. Ille agrōs arandōs, sēmentēs faciendās, frūmenta metenda, pābulum colligendum servandumque, frūctūs legendōs cūrat. Dominum prūdentem esse oportet. Hinc prōverbium illud habēmus: "Ut sēmentem fēceris, ita et mētēs."
Līberī aut fīliī aut fīliae sunt. Fīlī fīlius nepōs dīcitur. Fīliī et nepōtēs minōrēs sīve posterī dīcuntur. Fīliī puerī, fīliae puellae vocantur. Servī quoque nōnnumquam puerī appellantur. Līberī inter sē frātrēs dīcuntur. Fīliī sē frātrēs appellant. Fīliae sē sorōrēs vocant. Frāter māternus līberīs est avunculus. Frāter paternus eīs patruus est. Līberī Rōmānī patribus maiōribusque oboediunt, cēdunt et eōrum voluntātī obtemperant. Līberōs semper patribus maiōribusque oboedīre oportet. Hinc mandāmentum illud: "Patrem et mātrem honōrātōte."
Dum omnia in peristȳlō lūstrāmus subitō forīs clāmātur. Paulus clāmōrem audit. Exit. Exeunt māter fīliaeque. Nōs quoque eximus. Cum Theodōrō reversum vidēmus Aemilium. Quem servī magnō cum strepitū ac tumultū excipiunt, equōsque in stabula dēdūcunt. Simul et raucīs et suāvibus linguīs salūtātur. Nam in hīs servīs sunt Āfrī, Gallī, Germānī, Graecī. Hī plērīque ambōbus puerīs cupiunt atque amīcī sunt. Graecī prīncipēs Theodōrō salūtem dīcere contendunt. Spērant enim per eius auctōritātem sēsē ōlim lībertātem cōnsequī posse, quod vident Aemilium bonō in eum animō esse.
Statim prōgrediuntur pater et māter puerōs salūtātum. Prīmae puellae Theodōrō salūtem dīcunt et, cum Aemilia maior eum ad domum comitātur, Aemilia minor, puella novem annōrum, manum frātris prēndit et sēcum gaudēns sēvocat. Tum lēnī vōce, nē audiātur: "Hodiē," inquit, "est ante diem tertium Kalendās Maiās."
Cui frāter: "Et quibus cōnsulibus? Dīc mihi rēctē."
Iterum tibi dīcō. Tertiō diē ante Kalendās Maiās Gāiō Iūliō Caesare et Mārcō Bibulō cōnsulibus. Satīn[1] dictum?
Et quid novī aut mīrī est? Quā rē commōvēris?
Num Nōnārum Maiārum oblīvīsceris? Nihilne meministī?
Nonne, soror cāra, oblīta ipsa es mē cotīdiē Arpīnum in lūdum īre ibique tōtō diē summīs rēbus operam dare?
Minime, frāter cāre. Eās omnēs rēs memoriā teneō. Sed hodiē gaudeō maximē.
Quā rē gaudēs? Dīc mihi.
Nōn tibi dīcō. Cōgitā tantum, quid reī sit.
Numquam cōgitāre possim. Nihil rem intellegō.
Quī vocāris? Nōnne suspicere coepistī?
Nunc puer suspicit aliquid dē suā diē nātālī esse. Sed ut sorōrem vexet, dissimulat atque ita respondet:
Aemilius vocor. Quid nōvī in eō est?
Quem ad modum vestītus? Ecquid intellegis?
Togā vestītus sum, ut mōs est Rōmānīs.
Nōnne togā praetextā? Tuā causā gaudeō.
Certē. Sed cūr meā causā gaudēs?
Mihi dīcendum esse putō. Nōnīs Maiīs annōs sēdecim complēveris. Tum vir esse incipiēs; togā virīlī vestiēre. Tibi praenōmen dabitur itemque cognōmen.
Subitō ā domū "Age Aemilia" vocātur. Puer manum sorōris prēndit. Iūnctīs manibus ad portam currunt et cum reliquīs in domum ingrediuntur. In peristȳlum ītur. Tum Claudia cēnam parandam cūrat. Māter enim Claudiae gentis est eīque nōmen Claudiae. Aemilia maior cum eā manet et eī auxilium fert. Aemilia minor patrem in ātrium sequitur. Aemilius, absentem sorōrem utī effugiat, Theodōrum sē sequī iubet atque in hortum prōcurrit. Inde casās servōrum petunt. Theodōrus cum Graecīs colloquitur. Aemilius interim dē Brennō dīcī exaudit. Ea rēs quae sit, mīrātur neque tum quaerere potest, quod eōdem ferē tempore servus accurrit puerōs petītum atque ad cēnam vocātum.
Cum hōc servō in domum revertuntur, ubi exspectantī patrī et sorōribus in ātriō occurrunt. Inde in trīclīnium ītur. Torīs discumbitur. Theodōrō licet ad socium Aemilium accumbere. Lentē apud Rōmānōs cēnārī mōs est. Vīctus in pāne, lacte, olīvīs cōnsistit. Paulus et Claudia vīnum aquā miscent sed eius reī parcī sunt. Līberī nūllum omnīnō vīnum ad sē adferrī patiuntur.
Dum cēnātur, Aemilia minor iterum mentiōnem facit dē Nōnīs Maiīs. Frāter autem, cum exaudiat, dissimulat; cum Theodōrō graecē colloquitur. Pater fīlium laudat, quod tam bene loquitur tantamque operam studiīs dat.
Post cēnam omnēs ad focum congregantur. Aemilius autem commovērī vidētur; nam paululum temporis ibi morātus discēdit. Theodōrus sequitur. Domō ēgressī ad flūmen casāsque servōrum proficīscuntur. (Interim secunda ferē hōra noctis facta est.) Iam apud servōs movērī atque ad flūmen concurrī cōnspiciunt. Puerī nē videantur, umbrā sēsē tenent atque eō pervenīre mātūrant.
Sunt in rīpā flūminis laurī duae, quae arborēs tantum inter sē distant, quantum locī longitūdō hominis iacentis occupāre potest. Ubi eō ventum est, Aemilius videt Brennum, Galium dē quō suprā dictum est, humī iacere, manibus ad alteram arborem, ad alteram pedibus vīnctīs. Duo Thraeces ingentī magnitūdine corporum eī verbera parant.
Hīs rēbus cognitīs, Theodōrō signum dat atque eum ad sē vocat. Quid reī sit, ostendit. Quid suī cōnsilī sit, ēdocet. Tum puerī sēsē recipiunt. Alter in alteram partem circuitū iter facit atque utrimque ad laurōs per tenebrās accēdunt. Prīmō verbere, quod tempus inter eōs reī agendae convēnit, vincula Brennō laxant. Quī līberātus subitō praeter omnium opīniōnem ex humō exsilit. Thraeces timōre perterritī diffugiunt.
Tum vērō puer nōn exspectandum sibi statuit, dum, hāc rē Chīlōnī nūntiātā, apud patrem causam dīcere cōgātur. Itaque, Brennō quam celerrimē potest ad sē vocātō, domum īre contendit Brennum sibi servum postulātūrus. Sed ubi eō ventum est, verētur, nē patrī suā sponte persuādēre nōn possit. Itaque Gallō forīs relictō, sorōrem minōrem Aemiliam petit. Quid suī cōnsilī sit, celeriter ēdocet, eamque sēcum ad patrem dūcit.
Līberī in ātrium ingressī prīmum patrī subrīdent neque ēloquī audent; deinde quid reī gerātur, quaerentī Aemilia dīcit: sēsē habēre quāsdam rēs, quās ab eō petere velint. Eā rē permissā, sororcula petit, utī hōc tempore frāter summā apud patrem grātiā sit; ipse, quam fidem postulet, eam frātrī det memor proximārum Nōnārum.
Eā rē impetrātā, Aemilius ipse loquitur: sē proximīs Nōnīs annōs sēdecim complētūrum; sī quā eō tempore apud patrem grātiā sit, illud ūnum sibi cōnfestim concēdātur et Brennus Gallus sibi in servitūtem trādātur. Tum pater duōs fīliōs amplexus sē eam rem libenter concēdere dīcit. Brennum ad sē vocārī iubet. Gallus Aemiliō trāditur et manūs novō dominō dare iussus libenter facit.
Paulō post Chīlō dominum petit: Brennum quoque, superātīs Thraecibus, effūgisse. Cui Paulus respondet eum nōn abesse atque fīliō Aemiliō esse novāsque tabulās habēre. Aemilius statim Chīlōnem apud patrem accūsat, quod Graecus superbē et crūdēliter servīs Gallīs imperet. Tum dēnique pater sē ā fīliīs circumventum sentit; sed, quod eō tempore domī nihil molestiae fierī vult, fīlium tacēre iubet. Chīlōnī autem suādet, ut praeterita condōnet atque monet ut in reliquum tempus omnēs suspīciōnēs vītet.
Posterā nocte, dum cēnātur, tabellārius Rōmā venit. Dīcit sē ā M.[2] Crassō vēnisse; sibi ad Paulum esse datās litterās, quās ipsī in manūs daret. Paulus litterās ad sē ferrī iubet. Libenter accipit. Tabellāriō grātiās agit eumque respōnsum exspectāre iubet. Tum līnum incīdit. Litterās aperit, apertāsque suīs exspectantibus praelegit. Sunt Crassī manū scrīptae eiusdemque signum Paulus cognōscit. Sunt autem sine nōmine sed ita:
"S. v. b. e. e. v.[3] Libentissimē lēgī tuās litterās in quibus dīxistī Aemilium tuum iam sēdecim annōs proximīs Nōnīs complētūrum. Hodiē tam multa habeō quae scrībam, ut mihi exspectandus videātur adventus tuus. Licēbit, Aemilium, cum vir sit, ad mē dūcās. D.[4] Rōmae IV Kal.[5] Maiās, Iūliō et Caesare cōs.[6]"
Suīs subrīdēns Paulus tabulās cōnfestim ad sē ferrī iubet. Quibus lātīs scrībit ita:
"L.[7] Paulus Crassō suō S. D.[8] Nōs cotīdiē tabellāriōs dē Tusculānō exspectāmus, quī sī vēnerint, erimus certiōrēs quandō nōbīs domō proficīscendum sit. Quod spērō fore VIII Id. Mai.[9] aut postrīdiē. Nisi quid accidit, in Tusculānum nōs ventūrōs prō certō putāmus a. d. IV Id.[10] Sī quid erit impedīmentī, faciēmus tē statim certiōrem. Ita postrīdiē eius diēī sub vesperum apud tē fore spērāmus. Datae Arpīnō prīd. Kal.[11]"
Hīs litterīs datīs atque profectō tabellāriō, Aemilia minor ex patre quaerit, quā dē causā Crassus scrīpserit litterās suās esse datās IV K. Mai.[12], Iūliō et Caesare cōnsulibus; num Bibulum esse mortuum? Cui pater: id per iocum factum.
Quoniam ad hanc rem perventum est, nōn aliēnum esse vidētur dē eā breviter, quā rē facta sit, prōpōnere. Eō quidem tempore apud Romānōs longē nōbilissimus fuit Gnaeus Pompēius, dītissimus Mārcus Licinius Crassus, cuius ad Paulum litterās modo lēgimus, prūdentissimus autem Gāius Iūlius Caesar.
Priōre annō cōnsulātum petēns Caesar Lūcium Luccēium collēgam sibi satis amīcum fore spērāverat. Id sī fieret, optimātēs intellegēbant magnō cum perīculō sibi futūrum, ut ambō cōnsulēs populāribus favērent. Itaque nē agrōs tōtīus Ītaliae paulātim occupāre aut agrum pūblicum sibi colere aut prōvinciās spoliāre prohibērentur, M.[13] Bibulum collēgam Caesarī creārunt.
Interim Caesar societātem cum Pompēiō et Crassō fēcit, nē quid fieret in rē pūblicā, nisi quod hīs tribus virīs placuisset. Ipse autem summā erat apud populum propter līberālitātem grātiā. Lēgem tulit, quā magna pars agrī pūblicī populō distribuerētur. Huic lēgī optimātēs per M.[13] Bibulum et. M.[13] Catōnem resistēbant. Tum dēmum Caesar lēgem ad populum tulit. Et cum Bibulus iterum resistendī causā in forum vēnisset, ita expulsus est, utī reliquam annī partem domō sē tenēret. Posteā Caesar sōlus omnia in rē pūblicā ad suum arbitrium administrāvit.
Paulus, hīs rēbus expositīs, pollicētur fīlium Rōmam sēcum ductūrum. Hāc rē cōnstitūtā, Aemilius dīcit sibi esse in animō socium Theodōrum ūnā dēdūcere. Rogat, utī patris voluntāte id sibi facere liceat. Paulus respondet sibi placēre, sī Appolonī pāce fierī possit.
Kalendīs Maiīs mātūrius paulō quam necessitās temporis postulat, puerī Arpīnum in lūdum proficīscuntur. Patrī Appoloniō sēsē persuāsūrōs exīstimant, utī fīlium Rōmam īre patiātur. Prīmus Theodōrus patrem adit. Is ita cum Appoloniō agit: paucīs diēbus amīcum suum Aemilium togam virīlem esse sūmptūrum; quō factō, Rōmam in urbem iter cum patre Paulō esse factūrum; magnō sibi ūsuī fore, sī ūnā cum eīs iter fēcerit; itaque sē rogāre, utī patris voluntāte sibi iter ūnā facere liceat; id nōn suā sponte petere sed rogātum atque sollicitātum ab Aemiliō.
Ita puer īnstat. Prō hōc Aemilius facit verba: puerum multa latīnē discere posse; magnō nōn sōlum huic sed sibi ipsī ūsuī fore, sī puer ūnā iter fēcerit, quod tantō sibi auxiliō ad Graeca discenda sit; praetereā in itinere tam longō sēsē amīcum Theodōrum magnopere dēsīderātūrum.
Appolonius rem concēdendam putat, sed ut spatium intercēdere possit diemque utī ad dēlīberandum sūmat, negat sē mōre Graecōrum posse id fīliō dare. Dīcit quamquam sibi grātissimum sit, ut Theodōrus Rōmam videat, tamen neque sē velle neque mōrem Graecōrum patī ut suī molestiae cuīquam aut impedīmentō sint.
Huic cum suā sponte persuādēre nōn possint, ad Paulum eunt ut eō dēprecātōre ab Appoloniō impetrent: Theodōrum patre invītō Rōmam iter facere nōn posse.
Itaque Paulus rem suscipit atque ā magistrō impetrat, utī fīlium ūnā proficīscī patiātur. Eā rē cōnstitūtā, diem dīcunt, quā diē Theodōrus ea, quae ad profectiōnem pertinent, in fundum ferat. Is diēs erat III N. Mai.[14]
Prīdiē Nōnās Maiās tabellārius Formiīs venit, quī sē ā M.[15] Cicerōne cōnsulārī missum esse dīcit. Paulō trādit epistulam, in quā clārus ille Arpīnās scrīpsit sēsē IV Nōn. Mai.[16] in Tusculānum prōfectum; diē, quō dictum erat, amīcum Paulum fīliumque libentissimē ibi exceptūrum.
Nōnīs Maiīs in peristȳlō domūs magna fit grātulātiō. Familia omnis eō convenit iuvenem Lūcium Aemilium Paulum grātulātum, quod togam virīlem sūmpserit. Et quoniam est eōdem praenōmine, quō pater, appellātus, licet appellētur L.[17] Aemilius Paulus iūnior; pater L.[17] Paulus senior.
Servī omnēs dominō futūrō salūtem dīcunt. Chīlōnī, petente Aemiliō, mandātur, eō diē utī servīs quiēs ab labōre dētur. Idōneīs verbīs adulēscēns omnibus grātiās agit, quod bonō in sē animō sint. Et cum advesperāscit Brennum ad sē vocat atque ea, quae ad proficīscendum pertinent, comparārī iubet.
Prīmā lūce domō proficīscuntur Paulus, Aemilius, Theodōrus, Brennus. Bīduō post, cum iter nōn intermittat, hōrā diēī circiter duodecimā Tusculum perveniunt. Inde in Tusculānum contendunt, ubi Cicerōnem eōs in hortīs exspectantem inveniunt. Ille Arpīnātīs libentissimē suscipit. Paulī iūniōris manum prēndit. In ātrium ītur. Ōrātor adulēscentem ad Quīntum frātrem dēdūcit. Terentia coniūnx et fīlia Tullia Paulum salūtant. Dē Arpīnātibus quaeritur. Dē Claudiā et fīliābus exquīritur.
Cicerō diū cum Paulō colloquitur. Fāta sua queritur. Reī pūblicae statum miserātur: sēsē omnīnō ā rē pūblicā abesse; Graecīs litterīs operam dare; scrīpta sua pūblicāre. Aemilius sermōnem ōrātōris vōcēsque mīrātur. Longum est omnia ēnārrāre. Illud ūnum satis erit dictum. Adulēscentī librum ōrātiōnum, quās in Lūcium Catilīnam habuerit, sēsē datūrum esse pollicētur.
Posterō diē dē hōrā tertiā ē Tusculānō profectī viā Latīnā ad urbem accēdunt et circiter merīdiem nōta moenia cōnspiciunt. Portā Capēnā urbem ingrediuntur. Aemiliō multa mīranda videntur.
"Mīrātur portās strepitumque et strāta viārum."
In forum ītur. Hinc tabernae, ubi librī, pictūrae, statuae exposita sunt; hinc servī et servae vēneunt. Ibi morātur ignōbile vulgus. Nam frūmentum pūblicum exspectant. Nihil agunt. Nihil student, nisi lūdīs et circō. Sēcūrī fātōrum reī pūblicae commūnisque salūtis praetereunt equitēs Rōmānī et patrēs cōnscrīptī; aliōrum enim oblītī, suī memorēs sunt. Ūnus ex omnibus Gāius Caesar omnia nōn modo videt sed etiam perspicit plānēque sentit. Reliquī omnēs clārissimam fortūnātissimamque rem pūblicam in exitium ruere patiuntur.
Inde mātūrius paulō, quam litterīs dictum est, in Marcī Crassī domum veniunt. Ibi amīcē excipiuntur. Omnia ibi mīranda videntur; nam Crassus, cum multās domūs possideat, ūnam sibi et eam magnificentissimam aedificāvit, eaque rēgālī luxū ōrnāta est. Paulus diū cum Crassō et Pūbliō fīliō adulēscente colloquitur. Ibi Aemilius dīcī audit Caesarem proximō annō Galliae prōvinciae prōcōnsulem sē fore spērāre; Pūblium velle ūnā cum eō in prōvinciam īre; nihil omnīnō in senātū Caesarī impedīmentō esse, ex quō M.[18] Catōnem in carcerem dūcī iusserit; Bibulum semper ā senātū abesse; iam nōn Catōnem eō cōnsiliō tōtum diem dīcendō cōnsūmere, ut alicui lēgī resistat.
Postrīdiē eius diēī Aemilius cum patre et M.[19] Crassō in cūriam venit. Ibi patrēs cōnscrīptōs, summōs reī pūblicae virōs, videt atque loquī audit. Dē summā rē pūblicā dēlīberātur. Multae ā Caesariānīs dīcuntur sententiae, quae optimātibus displicēre videntur. Hī saepe inter sēsē aspiciunt; plērumque silent; sibi exspectandum statuunt, dum perāctō cōnsulātū Caesar in prōvinciam abierit. Hūc accēdit, quod lēgātī ab Ariovistō rēge Germānōrum Rōmam vēnēre societātem postulātum. Senātus hortante Caesare dēcernit, cōnsulēs videant, utī ad Ariovistum mūnera amplē remittantur, ipse rēx atque amīcus appellētur.
Inde in M.[20] Crassī domum proficīscuntur. Iam strepitum ac tumultum in viīs audiunt. Accelerant, ut quid reī sit cognōscant. Incendium fierī sentiunt. Aedificium magnum ārdet. Cuius sit, quaeritur. Crassus dominum arcessit. Ārdēns[21] parvō emit pretiō. Proxima quoque ab utrāque parte aedificia parvō coēmit. Servōs suōs arcessit, ut ignēs restinguant aedificiumque reficiant, ut quam prīmum sibi ūsuī sit ad suam rem familiārem augendam. Nam Crassus ab nōn nūllīs dīcitur avārus esse et pecūniae cupidus.
Miserī habitantēs corrēpta sua ex aedificiō in omnēs partēs efferunt aut fugā sibi salūtem petunt. Brevī tempore servī arcessītī adsunt et magnō cum strepitū ac tumultū operī ignis restinguendī īnstant.
Atque in eā rē omnium intentīs animīs, aliā ex parte latrō impetum in Aemilium facit, sīve spoliandī causā seu quod magis vērī simile est abdūcendī et retinendī, dum pater magnā redimat pecūniā. At Brennus celeriter latrōnem bracchiō arripit ac longē per terram sternit. Quod nisi fīdissimus adfuisset Gallus neque eum prōpulsāsset, nēquāquam facile dīcī potest, quid dē Aemiliō factum esset.
Posterō diē Paulus, quod ipse paucōs diēs apud Crassum morātūrus erat, Theodōrum et Aemilium cum Brennō domum remittit, nē plūs temporis studiōrum dīmittant. Illī autem, multīs rēbus et in itinere et in urbe cognitīs, libenter Arpīnum ad studia sua revertuntur.
Rhēnus antīquitus Gallōs ā Germānīs dīvidēbat. Gallī cis Rhēnum, plērīque Germānī trāns Rhēnum incolēbant. Hōrum magna pars fīnium ex silvīs ac palūdibus cōnstābat; illī agrōs ferācēs possidēbant. Antīquī Gallī hūmāniōrēs erant; nam prīvātōs ac sēparātōs agrōs habēbant. Frūmentō, lacte, pecore vīvēbant. Maximam partem agricultūrā, parum vēnātiōne ad vīvendum nītēbantur.
Germānī antīquī ferī ac barbarī erant neque multum frūmentō sed maximam partem lacte atque pecore vīvēbant. Parum agricultūrae studēbant multumque erant in vēnātiōnibus. Prīvātī ac sēparātī agrī apud eōs nihil erat. Ita sēdēs fīxās nōn habēbant. Lātē quotannīs vagābantur. Meliōra semper petēbant loca, ubi ovēs, iūmenta, bovēs pāscerentur. Potentiōrēs gentēs optimum occupābant agrum. Īnfirmiōrēs fīnibus expellēbantur.
Hīs rēbus factum est, utī paucīs annīs ante Caesaris in Galliam adventum quaedam Suēbōrum nātiōnēs ad superiōrem partem flūminis Dānubī accēderent. (Eōrum gēns erat longē maxima et potentissima Germānōrum omnium.) Paucī ex Suēbīs id flūmen trānsiēre nōn longē ab eō locō ubi ex monte Abnobā prōfluit. In hīs erat prīnceps Nasua nōmine.
Locī nātūra erat haec, quem locum Nasua domiciliō sibi ac sēdibus suīs dēlēgerat. Flūmen est Isāra, quod ex Alpibus ā merīdiē in Dānubium īnfluit. Collis ā mediō aequāliter dēclīvis ad flūmen Isāram vergēbat. Ab eō flūmine, nōn magnā interiectā plānitiē, pariter acclīvis collis nāscēbātur adversus huic et contrārius. Uterque collis ab superiōre parte silvestris. Hic tōtus locus altissimīs montibus undique continēbātur. Hinc atque hinc secundum flūmen loca erant aperta, quō pāstōrēs bovēs et iūmenta agerent.
In rīpā eius flūminis in umbrā arborum magnārum Nasua casam aedificārat humilem, proximō annō relinquendam, quod nōn longius annō remanēre ūnō in locō colendī causā licēbat sēdēsque quotannīs erant mūtandae.
Eō quī secūtus est autumnō, quī fuit annus Mārcō Messālā et Mārcō Pīsōne cōnsulibus, paulō post merīdiem diēī clārī atque serēnī, puer ūndecim annōrum, flāvō capillō, oculīs caeruleīs, cervī pelle vestītus prō casā Nasuae stābat. Paulō rōbustior prō aetāte erat; namque nōbīs quīndecim esse annōrum vīsus esset; tantā enim statūrā, tantīs membrīs, tantāque erat magnitūdine corporis.
Pater in vēnātiōne aberat. Servus aderat nūllus. Māter intrā casam versābātur. Puer in aliquam rem intentus vidētur. Omnia paulisper apud casam lūstrat. Patris vestīgia in harēnā cōnspicit. Cupit ipse vēnātum īre.
Subitō pharetram cum sagittīs rapit. Gladium puerīlem petit. Haec cingitur arma. Tum sinistrā manū arcum, dextrā duās hastās rudēs corripit. Ad casae portam respiciēns adversō flūmine proficīscitur sēque celeriter ē cōnspectū effert.
Cum Arminius (nam puerō nōmen erat Arminiō) circiter ducentōs passūs ā casā prōgressus esset, fēminea vōx repente ā tergō sonat. Linguā raucā nōbīsque aliēnā "Age Arminī" vocātur. Prōspectus impediēbātur arboribus, quae inter puerum atque mātrem intercēdēbant. Ille cōnsistit. Respicit. Dum dubitat quid faciendum sit, iterum maiōre vōce "Arminī" clāmātur.
Arminius respondendum nōn exīstimāvit neque mātrī concēdendum putāvit. Duōbus ante diēbus pater Nasua domō exierat. Sē domī relictum indignābātur. Nōn dubium erat quīn illō ipsō diē pater domum redīret. Cupiēbat cum patre redeunte in viā congredī et cum eō revertī.
Hīs rēbus adductus nōn exspectandum sibi statuit, dum armīs dēsīderātīs atque inventīs vestīgiīs māter cōnsequerētur sēcumque domum redūceret. Itaque cōnstituit optimum esse quam celerrimē potuit prōcurrere.
Eā rē cōnstitūtā, quam maximō poterat cursū prōvolāvit et circiter quīngentōs passūs prōgressus cum lupō congreditur. Quī cum fugere nōllet, puer eī sagittam in apertās faucēs mīsit. Fera īrāta impetum in puerum facit atque iterum vulnerātā hastā cōnficitur.
Intereā dēsīderātīs armīs māter fīlium vēnātum proficīscī sēnsit, et verita nē cum ferīs congrederētur, servōs vocat et subsequī iubet. Ipsa vehementer commōta praecurrit et prīma fīlium, vixdum lupō interfectō, est cōnsecūta. Simul puerum incūsat, quod sōlus exīsset, et glōriātur, quod tam parātus esset ad perīculum subeundum.
Cum autem servōrum auxiliō puer lupō pellem dētraheret, vōcēs hominum pedumque sonitus audiuntur. Nasua cum suīs accēdit. Duo magna cervōrum corpora reportābant. Erant praetereā trēs hominēs Nōricī, quī dīcēbantur cum eīs in vēnātiōne armīs congressī pugnam commīsisse ac superātī esse. Hōs captōs manibus post tergum vīnctīs trahēbant.
Nasuae cum id nūntiātum esset, utī puer lupum sōlus interfēcisset, factum magnopere laudat. Sociī autem, magnā grātulātiōne factā, puerum altē sustulērunt atque in casam patris reportārunt.
Ubi eō ventum est, Nasua sociōs dīmittit. Duōs ex captīvīs servīs cūstōdiendōs trādit. Prīncipem autem captīvōrum sēcum retinet et in casam dūcit. Is enim rēgiō erat vultū nōbilīque genere nātus. Nasua eum suō beneficiō habēre obstrictum volēbat. Itaque vincula eī laxat, vīctum commūnicat.
Tum pater, māter, fīlius colloquī incipiunt. Dē vēnātiōne quaeritur ac respondētur. Dē fīlī virtūte praedicātur. Ā captīvō etiam quaeritur. Ille prīmō nihil respondēre sed tacitus permanēre. Post paulō autem, cum eōs nōn esse inimīcō in sē animō vīdisset, loquī coepit, et quō amplius loquēbātur, eō līberius atque audācius dīcēbat.
Tum dēmum Nasuam in lūdum prōvocat. Dīcit āleā cōnsulerent, utrum ipse in servitūte manēret an sē in lībertātem vindicāret. Nasua assēnsit, et āleā semel atque iterum iactā, Nōricus nōn sōlum suam sed etiam suōrum lībertātem cōnsequitur. Suēbī dextram prēndit. Fidem inter sē dant.
Rūrsus in lūdum prōvocātur. Prīmō recūsātur, quō minus dē lībertāte contenderētur. Tum dēnique homō Nōricus lībertātem, fīlium Suēbus in lūdō pōnit. Semel atque ultimum iacī convenit. Iacitur. Iterum Nōricus vincit. Iterum hominēs fidem inter sē dant. Arminius vocātur. Dēditur. Dominō manūs dare iubētur. Servus est factus.
Posterō diē Vocciō (Nōricō enim nōmen erat Vocciōnī) domum suam revertī cōnstituit. Suōs ad sē vocat et ea quae ad proficīscendum pertinērent comparārī iubet. Iūmenta emit. Frūmentum flāgitat, ut cōpia cibī in itinere suppeteret. Trium enim diērum molitīs cibāriīs opus fuit.
Miser Arminius in cōnspectū servōrum, patrum, amīcōrum in servitūtem abdūcitur. Immōtus tamen, fortis et aequō animō mōre suōrum condiciōnem accipit.
"Spem vultū simulat, premit altum corde dolōrem." Dominō servīre incipit. Hūc illūc currit. Imperāta facit.
Omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs, hōrā diēī circiter quārtā proficīscuntur, et magnīs itineribus Nōrēiam contendunt. Tertiō diē, cum iter nōn intermitteret, eō perveniunt.
Cum ad Nōrēiam accēderent, subitō magnum strepitum atque tumultum audiērunt. In servum incīdērunt, quī auxilī causā veniēbat. Dīxit multitūdinem Boiōrum ex fīnibus exīsse. Hōs repente in agrum Nōricum praedandī causā vēnisse et oppidum Nōrēiam oppugnāre.
Quod ubi Vocciō audiit, alium in aliam partem mittit. Ex agrīs hominēs convocārī atque in ūnum locum convenīre iubet. Quōrum magnō numerō coactō atque armātō, oppidum circumveniunt. Undique fit in Boiōs impetus.
Hostēs autem ancipitī perīculō perterritī terga vertunt ac per ōrdinēs Nōricōrum ērumpunt sēque fugae mandant atque in proximās silvās abdunt. Paucīs diēbus discēdunt et eō tōtō annō vagātī ad Helvētiōs perveniunt. Hī Boiōs amīcē suscipiunt et sociōs sibi ascīscunt.
Post hostium fugam statim soror Nōrica ad rēgem Vocciōnem vēnit grātulātum, quod tam opportūnō adventū rediit hostēsque tam necessāriō tempore in fugam dedit. Nōricī rēgem suum magnā grātulātiōne factā suscēpērunt. In prīmīs rēgis soror multa dē errōre frātris quaerit. Cui Vocciō Arminium mōre suōrum statim in servitūtem dat, quod servōs āleā acceptōs diūtius retinēre nōn placēbat. Ita Nōricae servus est factus. Puer autem in diēs dominam benignam amāre discēbat eīque bene servīre cupiēbat.
Proximā aestāte multī barbarī fīnibus ab Suēbīs expulsī sunt et magnā cum multitūdine hominum in Nōricōs vēnērunt. Ibi agrōs vastābant, aedificia incendēbant, vīcōs cēpērunt, multōs ex incolīs in servitūtem abdūxērunt. Extrēmē tamen autumnō proeliō superātī sunt et prīmā hieme cum omnibus cōpiīs discessērunt sēque trāns flūmen Dānubium recēpērunt.
Eā quae secūta est aestāte, quī fuit annus Gāiō Caesare et Mārcō Bibulō cōnsulibus, Vocciō cum Suēbīs pācem et amīcitiam cōnfirmāre volēbat, nē Boiī aliīque barbarī saepius impetum in suōs fīnēs facere audērent.
Quam ob rem placuit eī, ut ad Ariovistum lēgātōs mitteret, quī societātem cum eō peterent atque postulārent, utī Suēbōs sibi conciliāret; eīque sorōrem suam Nōricam in mātrimōnium dat--multī enim Suēbī Ariovistum in Galliam sequēbantur; ipse uxōrem ex Suēbīs habēbat, et propter eam affīnitātem et fortūnam suam magnā erat grātiā apud Suēbōs et aliōs Germānōs. Itaque lēgātī, Nōrica et Arminius proficīscuntur cum mercātōribus, quī iter in Galliam factūrī erant sēque eōs ad Ariovistum dēductūrōs pollicitī sunt.
Galliae tōtīus factiōnēs erant duae. Alterīus prīncipēs erant Aeduī, alterīus Arvernī. Hī inter sē multōs annōs contendēbant. Sēquanī, quī proximī flūminī Rhēnō erant, sēsē cum Arvernīs coniūnxērunt.
Ubi neutrī victōriam reportant, factum est ut Sēquanī arcesserent Germānōs, quī trāns Rhēnum incolēbant. Hōrum prīmō circiter mīlia quīndecim duce Ariovistō Rhēnum trānsiērunt et Arvernīs subsidiō vēnērunt. Germānōrum auxiliō Aeduī vīctī et coāctī sunt Sēquanīs obsidēs dare et iūrāre sēsē neque obsidēs repetītūrōs neque auxilium ā populō Rōmānō implōrātūrōs neque recūsātūrōs quō minus perpetuō sub illōrum imperiō essent.
Sed Ariovistus, hōc bellō cōnfectō, domum reversus nōn est. Plūrēs autem Germānōs trāns Rhēnum in Galliam trādūcēbat. In Sēquanīs cōnsēdit. Tertiam partem agrī Sēquanī occupāvit. Locum ac sēdēs sibi sociīsque parāvit. Sēquanī ob eam rem incitātī armīs iūs suum exsequī cōnantur. Sociōs arcessunt et magnam multitūdinem cōgunt.
Hae rēs dum apud Sēquanōs geruntur, cum omnibus cōpiīs suīs Ariovistus in silvās sē ac palūdēs recēpit. Ibi multōs mēnsēs sē castrīs tenēbat neque suī potestātem fēcit. Gallī exspectandō fatīgātī dē pugnā dēspērant et domum discēdere coepērunt. Quōs Germānī dispersōs adortī vīcērunt.
Hōc proeliō factō, Ariovistus magnōs sibi spīritūs magnamque arrogantiam sūmere et superbē crūdēliterque imperāre coepit. Omnia ferē oppida Sēquanōrum occupāvit. Līberōs nōbilissimōrum obsidēs poscēbat. Dē hīs, sī qua rēs nōn ad voluntātem suam facta sit, summum supplicium sūmēbat. Sēquanīs omnēs cruciātūs erant perferendī, neque tamen querī neque auxilium implōrāre audēbant.
Ubi in Sēquanōs ventum est, rēx Ariovistus lēgātōs Nōricōs honōrificentissimē suscēpit. Nōricam in mātrimōnium dūxit. Pācem cum rēge Vocciōne et amīcitiam cōnfirmāvit. Lēgātōs domum dīmīsit. Uxōrī novae permīsit, utī Arminium servum retinēret. Quī brevī tempore magnā erat grātiā apud Suēbam uxōrem et fīliam novem annōrum, cui nōmen erat Velaeda. Multōs etiam amīcōs inveniēbat in servīs rēgis, et nōnnūllōs et Sēquanōrum et Aeduōrum obsidēs, quī apud Ariovistum erant, cognōvit.
Cum ab hīs quaereret, quō statū rēs in Galliā sē habērent, sīc reperiēbat: tōtīus Galliae factiōnēs esse duās; hārum alterīus prīncipātum tenēre Aeduōs, alterīus Arvernōs; hōs omnī tempore dē potentātū inter sē contendere; Sēquanōs, quī sēsē cum Arvernīs coniūnxissent, auxilium ā Germānīs implōrāsse; hōrum prīmō circiter mīlia quīndecim Rhēnum trānsīsse; Germānōrum auxiliō Aeduōs vīctōs et coāctōs esse Sēquanīs obsidēs dare et cīvitātem iūre iūrandō obstringere, sēsē neque obsidēs repetītūrōs neque recūsātūrōs, quō minus perpetuō sub illōrum imperiō essent; Aeduōs omnem nōbilitātem, omnem senātum, omnem equitātum āmīsisse; sed peius Sēquanīs quam Aeduīs accidisse, proptereā quod Ariovistus domum reversus nōn esset et tertiam partem agrī Sēquanī occupāvisset ibique cōnsēdisset.
Cum autem ex eīs quaereret, quae genera Germānōrum et quam multī in Galliā essent, ita repperit: prīmō Suēbōs et Marcomannōs Sēquanīs auxiliō vēnisse; posteā, cum Aeduīs victīs cīvitātēs Galliae Ariovistō bellum īnferrent et ad eum oppugnandum vēnissent, trāductōs esse plūrēs; nunc esse in Galliā ad numerum C milium; hōs sēparātim cōnsēdisse atque eīs generātim esse datōs agrōs, Marcomannīs, Tribocīs, Vangionibus, Nemetibus, Sedusiīs, Suēbīs. Haec omnia Gallōs molestē ferre ac verērī, nē omnēs Germānī Rhēnum trānsīrent et omnēs Gallōs fīnibus expellere cōnārentur; nam hōrum meliōrem esse quam illōrum agrum.
Dē Rōmānīs quoque pauca interdum audiēbat; populum Rōmānum tōtīus orbis terrārum firmissimum esse ac potentissimum; magnam et superbam habēre urbem, quae Rōma appellārētur; hanc maximam et flōrentissimam tōtīus orbis aestimārī; Rōmānīs rēgem esse nūllum; duōs magistrātūs creārī annuōs, quōs cōnsulēs appellārent; iam Ariovistum lēgātōs Rōmam ad senātum mīsisse, quī et mūnera ferrent et societātem cum populō Rōmānō peterent.
Rōmānī saepenumerō cum Gallīs bellum gesserant, cum fīnibus suīs eōs aut prohibērent aut expellerent, eōsque plērumque superārant. Antīquitus enim Gallī semel atque iterum in Rōmānōrum fīnēs impetum fēcerant atque etiam ad Rōmam accesserant; et quī ex Gallīs in Ītaliā cōnsēderant et ab utrāque parte flūminis Padī vīcōs possessiōnēsque habēbant, eī contrā populum Rōmānum coniūrāverant atque sēsē cum Hannibale, ācerrimō acerbissimōque Rōmānōrum hoste, coniūnxerant.
Hīs rēbus fīēbat, utī eae cīvitātēs Galliae, quae proximae essent, paulātim ā Rōmānīs vīctae et in prōvinciam redāctae sint. Hanc appellābant "prōvinciam nostram" sīve "Galliam prōvinciam." Quae pars prōvinciae citrā Alpēs posita est, eam "citeriōrem prōvinciam" sīve "citeriōrem Galliam" vocābant, et quae pars ultrā Alpēs posita est, eam "ulteriōrem prōvinciam" sīve "ulteriōrem Galliam" dīcēbant.
Ibi collocābant legiōnēs, quae praesidiō essent cīvibus Rōmānīs, quī hīs in locīs versārentur. Ibi dispōnēbant praesidia, quae barbarōs intrā fīnēs Rōmānōrum ingredī prohibērent. Ibi prōcōnsul imperium tenēbat, dēlēctūs habēbat, tōtī prōvinciae mīlitēs imperābat. Eō mercātōrēs cum mercibus proficīscēbantur atque inde commeābant ad eās cīvitātēs, quae sub septentriōnibus positae sunt.
Paucīs diēbus quibus in castra Suēbōrum vēnit, Arminius contentus esse coepit. Omnēs ferē prō amīcīs habēbat. Omnibus praeter Ariovistum cupiēbat. Homō enim erat barbarus, crūdēlis, īrācundus. Ab initiō puer eius imperia vix sustinēbat. Quō amplius eum cognōscēbat, eō magis ōderat. Quod tamen tacēbat, neque cuīquam dīcēbat, et aliquā rē intentus in officiīs semper versābātur.
Quā rē inductus rēx nōn inimīcō erat in puerum animō; namque eum tacēre vidēbat neque aliīs sēsē antepōnere intellegēbat. Fortem, modestum, dīligentem esse sciēbat. Et eius summum in utramque uxōrem studium animadverterat, summam in Velaedam voluntātem, fidem, iūstitiam, temperantiam cognōverat.
Hīs rēbus fīēbat, utī Arminius interdum cūstōs pōnerētur puerīs Aeduīs et Sēquanīs, quī obsidēs in castrīs tenēbantur. Post paulō, ubi bonō in eōs animō est cognitus, fīēbat, utī eum magis prō amīcō quam cūstōde aestimārent. Et in prīmīs obses Aeduus, puer quattuordecim annōrum, nōmine Litaviccus eī maximam fidem habēbat.
Ex eō Arminius multa dē Aeduīs, dē Sēquanīs et dē aliīs cīvitātibus Galliae cognōvit: apud Gallōs quīnque esse genera hominum; hōrum ūnum genus esse druidum, quī sacrīs praeessent; alterum nōbilium, quī essent optimātēs Gallōrum ac plērumque agrī tenērent; in hīs esse prīncipēs cīvitātum, ē quibus magistrātūs creārentur et quīdam dēligerentur ad summās rēs cōnficiendās; tertium genus esse equitum, quī plērumque in bellīs versārentur; quārtum genus esse plēbis. --partim quī sēsē dīvitum et potentiōrum amīcitiae dēdunt et ā patrōnīs "clientēs" appellantur, partim quī aere aliēnō oppressī "obaerātī" dīcuntur; quōrum condiciō paulō est suprā servitūtem;-- quīntum genus esse servōrum, quōrum plērīque essent, quī bellō captī sint.
Multīs ante annīs Arvernōs cum populō Rōmānō bellum gessisse ac superātōs esse; posteā autem populum Rōmānum pācem cum eīs fēcisse neque stīpendium imposuisse atque eōs lēgibus suīs ūtī voluisse; Rōmānōs enim rārō umquam exercitum ē fīnibus Galliae prōvinciae ēdūcere et Gallōs līberōs esse velle; quā ex rē fierī, utī Gallī multō minus imperium Rōmānōrum quam Germānōrum timēre dēbērent.
Aeduōs populī Rōmānī esse amīcōs, saepenumerō frātrēs et cōnsanguineōs ā senātū appellātōs; eōs rēgem nūllum habēre sed magistrātum creāre annuum, quem "vergobretum" appellārent; eius imperium summum neque firmissimum esse, quod Dumnorix, frāter Dīvitiācī, quī paucīs ante annīs prīncipātum in cīvitāte obtinuerat, facultātēs magnās ad largiendum habēret; hunc nōn sōlum domī sed etiam apud fīnitimās cīvitātēs largiter posse; magnum numerum equitātūs suō sūmptū alere et circum sē habēre; saepe plēbem dēterrēre, nē imperiīs oboedīrent; quod eius auctōritās apud plēbem prīvātim plūs valēret quam ipsōrum magistrātuum; ipsum rēgnī obtinendī cupidum esse; quā cupiditāte inductum, nisi quid accideret, rēgnum iam occupātūrum.
Dīxit īdem Litaviccus apud Sēquanōs fuisse rēgem patris suī memoriā hominem potentissimum, Catamantaloedem; rēgnum in Sēquanīs multōs annōs obtinuisse et ā senātū populī Rōmānī amīcum appellātum esse; nunc autem apud Sēquanōs longē nōbilissimum esse et dītissimum Casticum, Catamantaloedis fīlium; rēgnum obtinēre cupere neque occupāre audēre propter inimīcitiās prīncipum Sēquanōrum et Ariovistī auctōritātem.
Paucīs post diēbus lēgātī, quōs Rōmam mīserat, ad Ariovistum reversī sunt: senātum mūnera accēpisse et petente Gāiō Caesare, quī eō tempore erat cōnsul, Ariovistum rēgem atque amīcum appellāsse. Quibus rēbus Ariovistus magnopere sublātus, praesentibus obsidibus Aeduīs et Sēquanīs, summopere glōriātus est atque ita locūtus: sē quoque frātrem esse Rōmānōrum; Caesarem, quī proximō annō prōcōnsul imperium Galliae prōvinciae obtentūrus esset, sibi suīsque amīcissimum esse.
Eō quod secūtum est vērē, quī fuit annus Lūciō Pīsōne, Aulō Gabīniō cōnsulibus, crēbrī rūmōrēs ad Ariovistum afferēbantur, itemque per mercātōrēs certior factus est Helvētiīs esse in animō dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs exīre. Exeundī hās esse causās; prīmum, quod prō multitūdine hominum angustōs sē fīnēs habēre arbitrārentur; deinde quod ab nōn nūllīs prīncipibus sollicitārentur. Reperiēbat etiam in quaerendō Ariovistus quōsdam ex Aeduīs et Sēquanīs vidērī nōn inimīcō in Helvētiōs animō esse.
Hīs rēbus commōtus Ariovistus explōrātōrēs in dīversās cīvitātēs Galliae dīmīsit. Eīs negōtium dat, utī ea, quae apud eās gerantur, cognōscant sēque dē hīs rēbus certiōrem faciant. Eōdem ferē tempore lēgātōs trāns Rhēnum in Germāniam mittit; sed quā dē causā aut quam in partem iter factūrī essent, Arminius nōn cognōvit.
Itaque ad obsidēs Aeduōrum sē recēpit. Litaviccum ad sē vocat. Quaerit ex solō quibus dē causīs ē fīnibus Helvētiī exitūrī essent, quī hominēs essent, et quā rē Ariovistus tantopere commovērētur. Aeduus respondit: hīs paucīs annīs bellō frāctōs esse Aeduōs, Arvernōs, Sēquanōs; nōn esse dubium, quīn eō tempore tōtīus Galliae plūrimum Helvētiī possent; bellandī cupidōs esse; reliquōs Gallōs virtūte praecēdere; magnō dolōre afficī, quod angustōs fīnēs habērent; montibus enim altīs aut lātīs flūminibus undique continērī; hīs rēbus prohibērī, quō minus aut lātē vagārentur aut facile fīnitimīs bellum īnferrent.
Omnem cīvitātem Helvētiam in quattuor pāgōs dīvīsam esse; hōrum ūnum pāgum Tigurīnum appellārī; Tigurīnōs patrum suōrum memoriā domō exīsse; bellum cum populō Rōmānō gessisse; Lūcium Cassium cōnsulem occīdisse exercitumque eius pepulisse et sub iugum mīsisse; hāc victōriā Helvētiōs īnsolenter glōriārī et virtūtem Rōmānōrum dēspicere cōnsuēsse.
Ubi Arminius ex eō quaesīvit, quis rēx apud Helvētiōs esset, Litaviccus ita respondit: eōs rēgem habēre nūllum; Gallōs enim lībertātem maximī aestimāre; cupere sē ipsōs creāre magistrātūs, quī sibi praeessent; rēgēs habēre nōlle; ipsum nōmen rēgis verērī atque ōdisse.
Potentiōrēs tamen vulgō rēgna occupāre cōnārī; quī cum ob eam rem aliās domō expellantur, aliās ā cīvitāte interficiantur (apud Helvētiōs enim poena erat ut damnātī ignī cremārentur), tamen hōc cōnātū nōn dēsistere; omnēs sibi conciliāre; domī coniūrāre; societātēs cum prīncipibus aliārum cīvitātum petere. Atque eō sorōrēs, fīliās, propinquās suās nūptum collocāre.
In hōc genere fuisse Celtillum Arvernum, quī victīs Aeduīs, prīncipātum tōtīus Galliae obtinēret, Orgetorigem Helvētium, Casticum Sēquanum, Dumnorigem Aeduum, quōrum prīmus ab Arvernīs interfectus esset, alter timōre poenae perterritus sibi mortem cōnscīvisset, duo reliquī etiam nunc in spem rēgnī obtinendī venīrent.
Īdem dīxit: Helvētiōs virtūte omnibus praestāre; Ariovistum hoc intellegere atque timēre, nē Sēquanōs dēfēnsum et Germānōs oppugnātum venīrent; --namque bienniō ante Orgetorix coniūrātiōnem nōbilium domī fēcerat et Helvētiīs persuāsum habēbat, ut dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs exīrent, tōtī Galliae bellum īnferrent, imperiōque potīrentur et domiciliō maximē frūmentāria loca occupārent.
Hīs rēbus adductī Helvētiī cōnstituērunt ea, quae ad proficīscendum pertinērent, comparāre, iūmenta et carrōs coemere, sēmentēs quam maximās facere, frūmentī quam maximam cōpiam parāre, cum proximīs cīvitātibus pācem et amīcitiam cōnfirmāre. Ad eās rēs cōnficiendās biennium sibi satis esse dūxērunt. Profectiōnem in tertium annum lēge cōnfirmant.
Orgetorix sibi lēgātiōnem ad cīvitātēs suscipit. In Sēquanōs et Aeduōs venit pācem et amīcitiam cōnfirmātum, societātem petītum, auxilium sibi rogātum. Dumnorigī fīliam suam in mātrimōnium dat. Cum eō et cum Casticō societātem suō nōmine facit. Utrīque persuādet, ut rēgnum in cīvitāte suā occupāret. Illīs probat facile esse cōnāta perficere. Dīcit sēsē illīs, illōs sibi rēgnum cōpiīs atque exercitū esse conciliātūrōs. Hāc ōrātiōne adductī fidem et iūs iūrandum inter sē dant, et rēgnō occupātō tōtīus Galliae imperiō sēsē potīrī posse spērant.
Hīs rēbus cōnfectīs, index ad magistrātūs Helvētiōrum venit. Dīcit alia domī, alia cum fīnitimīs cōnsilia inīrī, coniūrātiōnem fierī. Orgetorigem prōditōrem indicat. Omnia ēnūntiat. Haec rēs in vulgus Helvētiōrum effertur. Mōribus suīs Orgetorigem indiciō audītō causam dīcere cōgunt. Diem causae dictiōnis cōnstituunt. Iūdex nōminātur. Diē cōnstitūtā ad indicium ītur. Eō Orgetorix omnem familiam suam cōgit. Clientēs obaerātōsque suōs eōdem condūcit. Per eōs, nē causam dīceret, sē ēripuit. Cum cīvitās ob eam rem incitāta armīs iūs suum exsequī cōnārētur, Orgetorix mortuus est. Neque abest suspīciō, quīn ipse sibi mortem cōnscīverit.
Arminius hāc ōrātiōne Litaviccī intellēxit post eius mortem Helvētiōs nihilōminus ē fīnibus exīre cōnārī et iam ad eam rem parātōs esse. Ariovistum autem eōs timēre vīdit atque lēgātōs trāns Rhēnum in Germāniam auxiliōrum petendōrum causā mīsisse sentiēbat.
Quīndecim post diēbus lēgātī, quōs trāns Rhēnum ab Ariovistō missōs suprā dēmōnstrāvimus, ad eum revertērunt: Harūdēs hominum mīlia vīgintī quattuor eī auxiliō mittere; hōs iam domō profectōs esse.
Eōdem ferē tempore speculātōrēs ex Aeduīs rediērunt: esse omnīnō itinera duo, quibus itineribus Helvētiī domō exīre possent, ūnum per Sēquanōs angustum et difficile, vix quā singulī carrī dūcerentur et quā Sēquanīs invītīs īre nōn possent; alterum per prōvinciam Rōmānam, multō facilius atque expedītius, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum Rhodanus fluat, isque nōnnūllīs locīs vadō trānseātur; in eō flūmine pontem esse; illāc autem Caesare invītō Helvētiōs trānsīre nōn posse.
Plērōsque Aeduōs et Sēquanōs recūsāre, quō minus per suōs fīnēs eōs īre paterentur; timēre enim, nē agrōs populārentur; spērāre faciliōre itinere adductōs Helvētiōs iter per prōvinciam temptātūrōs et cum exercitū populī Rōmānī armīs congressūrōs.
Ūnōs ex omnibus Casticum et Dumnorigem nihil eārum rērum dīcere, quās reliquī dīcerent, sed tacitōs permanēre et nihil eīs rēbus commovērī.
Hīs nūntiīs acceptīs Ariovistus nihil sibi timendum putāvit ac satis habēbat in praesentia domī remanēre et, quid Caesar faceret, exspectāre. Dumnorigī autem et Casticō cūstōdēs pōnere īnstituit. Eius reī causā quōsdam ē suīs in Sēquanōs et in Aeduōs mittit speculātōrēs, quī negōtiātum et mercātum venīre vidērentur.
Hīs negōtium dat, utī quae agant et quibuscum loquantur cognōscant sēque dē hīs rēbus certiōrem faciant. Nam societātis reminīscēbātur, quam bienniō ante cum illīs Orgetorix fēcerat, et memoriā tenēbat Dumnorigem fīliam Orgetorigis in mātrimōnium dūxisse.
Dum haec in Sēquanīs geruntur, Helvētiī nōn sibi exspectandum statuunt, quīn domō proficīscantur. Trium mēnsium molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent. Reliquum omne frūmentum combūrunt. Oppida incendunt, ut domum reditiōnis spem tollerent. Quā sublātā, sēsē parātiōrēs ad omnia perīcula subeunda fore spērant.
Helvētiī iter per Sēquanōs timēbant. Per prōvinciam iter temptāre mālunt. Sibi Rhodanum esse trānseundum cōnstituunt. (Eīs enim in animō erat Allobrogibus vel persuādēre vel vī cōgere, ut per fīnēs suōs eōs īre paterentur.) Diem dīcunt, quā diē ad rīpam Rhodanī omnēs conveniant. Is diēs erat ante diem quīntum Kalendās Aprīlēs, Lūciō Pīsōne, Aulō Gabīniō cōnsulibus.
Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe Rōmā proficīscī, et quam maximīs potest itineribus in Galliam ulteriōrem contendit et ad Rhodanum pervenit. Tōtī prōvinciae mīlitēs imperat. Pontem, quī in Rhodanō erat, rescindit.
Cuius adventū cognitō, ad eum Helvētiī mittunt, quī dīcerent: sibi esse in animō sine ūllō maleficiō iter per prōvinciam facere; rogāre, ut id sibi facere liceat.
Caesar concēdendum nōn putābat. Tamen, ut spatium intercēdere posset, dum mīlitēs convenīrent, lēgātīs respondit: diem sē ad dēlīberandum sūmptūrum; sī quid vellent, ad Īdūs Aprīlēs reverterentur.
Intereā rīpam Rhodanī vāllō fossāque mūnīvit. Hōc opere perfectō, praesidia dispōnit, castella commūnit, quō facilius sī sē invītō trānsīre cōnentur prohibēre possit; et, ubi lēgātī ad eum revertērunt, negat sē mōre populī Rōmānī posse iter ūllī per prōvinciam dare, et, sī vim facere cōnentur, prohibitūrum ostendit.
Quā spē dēiectī Helvētiī, sī vadīs Rhodanī perrumpere possent, cōnantur. Operis mūnītiōne repulsī hōc cōnātū dēstitērunt. Lēgātōs ad Dumnorigem Aeduum mittunt. Is ā Sēquanīs impetrat, ut per fīnēs suōs eōs īre patiantur.
Intereā Caesar mūnītiōnibus Titum Labiēnum lēgātum praefēcit. Ipse in Ītaliam magnīs itineribus contendit, duāsque ibi legiōnēs cōnscrībit et trēs, quae in Ītaliā hiemābant, ex hībernīs ēdūcit et, quā proximum iter in ulteriōrem Galliam per Alpēs erat, cum hīs quīnque legiōnibus īre contendit. Ibi pulsīs barbarīs, quī itinere exercitum prohibēre cōnābantur, in ulteriōrem prōvinciam diē septimō pervēnit.
Helvētiī iam per angustiās et fīnēs Sēquanōrum cōpiās suās trādūxerant et in Aeduōrum fīnēs pervēnerant eōrumque agrōs populābantur. Haec eōdem tempore Caesarī referēbantur et lēgātī ab Allobrogibus et ab Aeduīs veniēbant; Allobrogēs nūntiātum sibi praeter agrī sōlum nihil esse reliquī; Aeduī auxilium rogātum et questum, quod Helvētiī eōrum fīnēs populārentur: ita sē omnī tempore dē populō Rōmānō meritōs esse, ut paene in cōnspectū exercitūs Rōmānī agrī vastārī, līberī in servitūtem abdūcī, oppida expugnārī nōn dēbuerint.
Quibus rēbus adductus Caesar mātūrandum sibi statuit: et Aeduīs frūmentum exercituī pollicentibus, magnīs itineribus hostēs sequitur. Helvētiī trēs iam partēs cōpiārum flūmen Arārim trādūxerant. Caesar subitō ad eam partem pervenit, quae nōndum flūmen trānsierat. Eōs impedītōs et inopīnantēs aggressūs magnam partem eōrum concīdit; reliquī sēsē fugae mandāvērunt. Is pāgus appellābātur Tigurīnus. Ita sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum immortālium, quae pars cīvitātis Helvētiae Lūcium Cassium cōnsulem interfēcerat, ea prīnceps poenās persolvit.
Hōc proeliō factō, pontem in Arārī faciendum cūrat atque is ita exercitum trādūcit. Helvētiī repentīnō eius adventū commōtī, lēgātōs ad eum mittunt, cuius lēgātiōnis Divicō prīnceps fuit, quī bellō Cassiānō dux Helvētiōrum fuerat. Is ita cum Caesare ēgit: sī pācem populus Rōmānus cum Helvētiīs faceret, in eam partem itūrōs atque ibi futūrōs, ubi Caesar eōs esse voluisset; sīn bellō persequī persevērāret, reminīscerētur et veteris incommodī populī Rōmānī et prīstinae virtūtis Helvētiōrum; nē ipsōs dēspiceret; sē virtūte contendere quam dolō nītī mālle.
Hīs Caesar, quae vīsum est, respondit, sed exitus fuit ōrātiōnis: sī obsidēs ab eīs sibi dentur, utī ea, quae polliceantur, factūrōs intellegat, et sī Aeduīs dē iniūriīs, quās eīs intulerint, item sī aliīs satisfaciant, sēsē cum eīs pācem esse factūrum.
Divicō respondit: Helvētiōs obsidēs accipere, nōn dare, cōnsuēsse. Hōc respōnsō datō discessit.
Posterō diē castra ex eō locō movent. Idem facit Caesar equitātumque omnem praemittit, quī videant quās in partēs hostēs iter faciant. Suōs ā proeliō continēbat ac satis habēbat in praesentia hostem rapīnīs prohibēre. Ita diēs circiter quīndecim iter fēcērunt, utī inter novissimum hostium agmen et Rōmānōrum prīmum nōn amplius quīnīs aut sēnīs mīlibus passuum interesset.
Hīs omnibus diēbus Caesar frūmentum flūmine Arārī nāvibus subvēxerat. Id cum animadvertissent Helvētiī, iter ab Arārī āvertērunt, sī forte Caesarem ā flūmine abdūcerent et frūmentō commeātūque interclūderent.
Interim cotīdiē Caesar Aeduōs frūmentum, quod essent pollicitī, flāgitāre. Nam frūmenta in agrīs mātūra nōn erant. Diem ex diē dūcere Aeduī; cōnferrī, comportārī, adesse dīcere.
Ubi sē diūtius dūcī intellēxit et diem īnstāre, quō diē frūmentum mīlitibus mētīrī oportēret, convocātīs Aeduōrum prīncipibus, quōrum magnam cōpiam in castrīs habēbat, in hīs vergobretō Liscō, quī vītae necisque in suōs habuit potestātem, graviter eōs accūsat, quod cum neque ēmī neque ex agrīs sūmī frūmentum posset, tam necessāriō tempore ab iīs nōn sublevētur. Multō gravius queritur, quod ab iīs sit dēstitūtus, quibus auxiliō venīret.
Tum dēmum Liscus ōrātiōne Caesaris adductus, quod anteā tacuerat, prōpōnit: Esse nōnnūllōs, quī prīvātī plūs possint quam ipsī magistrātūs. Hōs sēditiōsā ōrātiōne multitūdinem dēterrēre, nē frūmentum cōnferant, quod dēbeant: Aeduōs Helvētiīs cupere dēbēre; Romānōs ē fīnibus prōvinciae ēgredī incipere; neque quemquam dubitāre dēbēre, quīn, sī Helvētiōs superāverint, Aeduīs lībertātem sint ēreptūrī. Ab eīsdem Rōmānōrum cōnsilia hostibus ēnūntiārī; hōs ā sē coercērī nōn posse.
Caesar hāc ōrātiōne Liscī Dumnorigem dēsignārī sentiēbat; sed, quod plūribus praesentibus eās rēs iactārī nōlēbat, celeriter concilium dīmittit, Liscum retinet. Quaerit ex sōlō ea, quae in conventū dīxerat. Dīcit līberius atque audācius. Eadem sēcrētō ab aliīs quaerit. Reperit esse vēra: Ipsum esse Dumnorigem, summā audāciā, magnā apud plēbem propter līberālitātem grātiā, cupidum rērum novārum. Omnia Aeduōrum vectīgālia quotannīs parvō pretiō redimere; magnum numerum equitātūs suō sūmptū semper alere et circum sē habēre; nēminem domī contrā eum quicquam audēre; neque sōlum domī sed etiam apud proximās cīvitātēs largiter posse; huius potentiae causā sorōrem et propinquās suās nūptum in aliās cīvitātēs collocāsse; ipsum ex Helvētiīs uxōrem habēre. Favēre et cupere Helvētiīs propter eam affīnitātem; ōdisse etiam suō nōmine Caesarem et Rōmānōs, quod eōrum adventū potentia eius dēminūta sit. Quibus rēbus cognitīs, Caesar satis esse causae arbitrābātur, quā rē in eum animadverteret.
Hīs omnibus rēbus ūnum repugnābat, quod Dīvitiācī frātris summum in populum Rōmānum studium cognōverat; nam, nē Dumnorigis suppliciō Dīvitiācī animum offenderet, verēbātur. Itaque prius quam quicquam, cōnārētur, Dīvitiācum ad sē vocārī iubet. Per interpretem cum eō colloquitur. Petit atque hortātur, ut sine eius offēnsiōne animī vel ipse dē Dumnorige statuat, vel cīvitātem statuere iubeat.
Dīvitiācus Caesarem obsecrāre coepit, nē quid gravius in frātrem statueret: Scīre sē, illa esse vēra; nec quemquam plūs quam sē dolōris capere. Sēsē tamen et amōre frāternō et exīstimātiōne vulgī commovērī. Quod sī quid eī ā Caesare gravius accidisset, futūrum, utī tōtīus Galliae animī ā sē āverterentur.
Haec cum plūribus verbīs ā Caesare peteret, Caesar eius dextram prēndit. Rogat, fīnem ōrandī faciat. Tantī eius apud sē grātiam esse ostendit, ut iniūriās condōnet. Dumnorigem ad sē vocat. Frātrem adhibet. Quae in eō reprehendat, ostendit. Quae ipse intellegat, quae cīvitās querātur, prōpōnit. Monet, ut in reliquum tempus omnēs suspīciōnēs vītet. Iniūriās praeteritās Dīvitiācō frātrī sē condōnāre dīcit. Dumnorigī cūstōdēs pōnit, ut, quae agat, quibuscum loquātur scīre possit. Posterō diē Caesar, quō cōnsuērat intervāllō, hostēs sequitur et mīlia passuum tria ab eōrum castrīs castra pōnit.
Postrīdiē eius diēī, quod omnīnō bīduum supererat cum exercituī frūmentum mētīrī oportēret, reī frūmentāriae prōspiciendum exīstimāvit. Iter ab Helvētiīs āvertit ac Bibracte, oppidum Aeduōrum longē maximum et cōpiōsissimum, īre contendit. Ea rēs per fugitīvōs hostibus nūntiātur. Helvētiī, quod Rōmānōs timōre perterritōs exīstimābant, ā novissimō agmine īnsequī ac lacessere coepērunt.
Caesar cōpiās suās in proximum collem subdūcit equitātumque, quī sustinēret hostium impetum, mīsit. Ipse interim in colle mediō triplicem aciem īnstrūxit legiōnum quattuor veterānārum. In summō colle duās legiōnēs novās et omnia auxilia collocāvit. Impedīmenta in ūnum locum cōnferrī et eum mūnīrī iussit. Helvētiī impedīmenta sua in ūnum locum contulērunt. Ipsī phalange factā sub prīmam aciem Rōmānōrum successērunt.
Caesar prīmum suum, deinde suōrum equōs ex cōnspectū sustulit, ut spem fugae tolleret. Quibus sublātīs, suōs cohortātus proelium commīsit. Rōmānī ē locō superiōre pila mīsēre. Hīs phalangem facile perfrēgērunt, quod plūra hostium scūta pīlīs trānsfīxa et colligāta sunt, ut multī scūtum manū ēmitterent et nūdō corpore pugnārent.
Tandem vulneribus cōnfectī et pedem referēbant et, quod mōns suberat circiter mīlle passuum, eō sē recipiēbant. Captō monte et succēdentibus Rōmānīs, Helvētiī rūrsus īnstāre et proelium redintegrāre coepērunt.
Ita ancipitī proeliō diū atque ācriter pugnātum est. Nam hōc tōtō proeliō, cum ab hōrā septimā usque ad noctem pugnātum sit, āversum hostem vidēre nēmō potuit. Diūtius cum sustinēre Rōmānōrum impetūs nōn possent, alterī sē, ut coeperant, in montem recēpērunt, alterī ad impedīmenta et carrōs suōs sē contulērunt. Ad multam noctem etiam ad impedīmenta pugnātum est. Diū cum esset pugnātum, impedīmentīs castrīsque Rōmānī potītī sunt. Ibi Orgetorigis fīlia atque ūnus ē fīliīs captus est.
Ex eō proeliō circiter mīlia hominum cxxx (centum trīgintā) superfuērunt, eāque tōtā nocte continentur iērunt. Caesar litterās nūntiōsque ad reliquōs Gallōs mīsit, nē eōs frūmentō nēve aliā rē iuvārent. Helvētiī omnium rērum inopiā adductī lēgātōs dē dēditiōne ad eum mīsērunt. Quī cum eum in itinere convēnissent, sēsē Caesarī ad pedēs prōiēcērunt et flentēs pācem petiērunt. Obsidēs, arma, servōs, quī ad eōs perfūgissent, poposcit. Hīs trāditīs eōs in dēditiōnem accēpit.
Helvētiōs in fīnēs suōs revertī iussit. Allobrogibus imperāvit, utī eīs frūmentī cōpiam facerent. Ipsōs oppida vīcōsque, quōs incenderant, restituere iussit. Boiōs petentibus Aeduīs ut in fīnibus suīs collocārent, concessit.
Dum haec in Aeduīs geruntur, Arminius inter spem atque metum dubius erat. Dominam et Velaedam amābat. Ariovistum ōderat. Rēs Sēquanōrum miserābātur. Amīcō Litaviccō et Aeduīs cupiēbat. Suēbōs autem trāns Rhēnum in armīs esse et Ubiīs bellum īnferre intellegēbat. Hīs praeesse patrem Nasuam et Cimberium patruum audiēbat. Saepe ārdēbat effugere sēque ad patrem Suēbōsque cōnferre.
Eōdem tempore multa Ariovistō erant cūrae. Gallī fīnēs lātissimōs ferācissimōsque agrōs possidēbant. Trāns Rhēnum autem cōnfertī Germānī sibi ipsī impedīmentō erant. Hī paulātim cōnsuēscēbant Rhēnum trānsīre et in Galliam venīre optimōsque agrōs occupāre. Id Gallī molestē ferēbant neque Germānōs diūtius in Galliā versārī volēbant.
Hīs rēbus adductus hūc illūc animō ferēbātur. Prīmō gaudēre coepit, quod Aeduīs causa inimīcitiae cum Helvētiīs intercēderet, quod veterēs inimīcī Helvētiī cum Rōmānīs essent armīs congressī. Eī autem grātum fuit, quod Aeduus Dumnorix Caesarī in suspīciōnem vēnisset. Posteā autem cum Helvētiōs proeliō pulsōs in Lingonas fugere, Caesarem īnsequī audīret, ancipitī sententia commovēbātur.
Dum dubitat, quid faciendum sit, speculātōrēs, quōs in Aeduōs Sēquanōsque ab eō missōs suprā dīximus, ad eum revertērunt: Bellō Helvētiōrum cōnfectō, Caesarem in prōvinciam nōn revertī exercitumque eius in Lingonibus esse. Prīncipēs autem tōtīus Galliae Celticae ad eum grātulātum vēnisse; hōs petiisse, utī sibi concilium tōtīus Galliae in diem certam indīcere licēret, quod habuerint quāsdam rēs, quās ā Caesare petere voluissent; quod concilium permissum et paucīs post diēbus Bibracte convocātum esset; neque abesse suspīciōnem, quīn contrā Germānōs coniūrārent.
Hīs rēbus commōtus Ariovistus mātūrat nūntiōs in omnēs partēs dīmittere. Iubet manūs cōgī, in armīs exercērī, exercitum in Tribocōs condūcī, ut, sī quō opus esset ad bellum ēdūcī posset; nam quā dē causā Caesar exercitum suum in Lingonibus tenēret, nōndum perspexerat; et cuius absentis amīcitiā anteā nīxus erat, eius praesentis imperium magnopere verēbātur.
Eōdem tempore, quod parātiōrēs ad bellum erant, prīncipēs Harūdum ad sē vocat. Quōs maximē cohortātus docet, quantō opere commūnis salūtis intersit manūs hostium distinērī, nē cum tantā multitūdine ūnō tempore cōnflīgendum sit. Id fierī posse, sī suās cōpiās Harūdēs in fīnēs Aeduōrum intrōdūxerint et eōrum agrōs populārī coeperint. Hīs datīs mandātīs, eōs ā sē dīmittit.
Dum haec in Tribocīs geruntur, lēgātī ā Caesare ad Ariovistum missī sunt, quī dīcerent: Haec sibi ad Ariovistum esse data mandāta; nē quōs Germānōs amplius trāns Rhēnum in Galliam trādūceret; obsidēs Aeduīs redderet. Sī id ita fēcisset, Caesarī populōque Rōmānō perpetuam amīcitiam cum eō esse futūram; sīn obsidēs retinēre et bellō persequī persevērāret, Aeduōrum iniūriās Caesarem nōn esse neglēctūrum.
Ad haec Ariovistus respondit: Iūs esse bellī, ut quī vīcissent, eīs, quōs vīcissent, imperārent; Aeduōs bellī fortūnam temptāsse ac superātōs esse; sī ipse populō Rōmānō nōn praescrīberet, quem ad modum suō iūre ūterētur, nōn oportēre sē ā Caesare in suō iūre impedīrī. Aeduīs sē obsidēs redditūrum nōn esse. Quod sibi Caesar dēnūntiāret, sē Aeduōrum iniūriās nōn esse neglēctūrum, nēminem sēcum sine suā perniciē contendisse. Cum Caesar vellet, congrederētur; intellēctūrum, quid Germānī virtūte possent. Hōc respōnsō datō, lēgātōs ad Caesarem remittit.
Paucīs post diēbus nūntiī Rōmā missī ad Ariovistum vēnērunt: Iniussū senātūs Caesarem ē fīnibus prōvinciae ēgressum; Gallōs sibi conciliāre cōnārī; iam apud eōs plūrimum posse, et huius potentiae causā inimīcōs rēgis atque amīcī populī Rōmānī dēfendere; haec omnia contrā senātūs voluntātem facere; Rōmae Caesarem reī pūblicae hostem aestimārī; Catōnem, Lentulum, Mārcellum aliōsque summōs populī Rōmānī virōs Caesaris potentiam verērī; magnopere reī pūblicae commūnisque salūtis interesse eum aut capī aut interficī; Rōmānīs tamen id facere nōn licēre. Quod sī Ariovistus fēcerit, multīs nōbilibus prīncipibusque populī Rōmānī grātum esse factūrum, quōrum omnium amīcitiam Caesaris morte redimere posset.
Hīs Ariovistus ita respondit: Sibi esse in animō Caesarem in colloquium venīre invītāre; quem, sī posset, vel captūrum vel interfectūrum; sī minus potuisset, factūrum, ūtī intellegeret, quid Germānī in bellō possent.
Hīs rēbus cōnstitūtīs, Ariovistus castra mōvit et ad occupandum Vesontiōnem, quod erat longē maximum et mūnītissimum oppidum Sēquanōrum, contendit. Cum septem diērum viam prōcessisset, nūntiātum est eī, Sēquanōs Rōmānīs frūmentum sumministrāre et Caesarem magnīs itineribus accessisse et Vesontiōnem iam occupāsse.
Quibus rēbus vehementer commōtus Ariovistus cum omnibus cōpiīs in Tribocōs sēsē recēpit nūntiōsque ad Nasuam et Cimberium mīsit, quī ab eīs postulārent, utī quam celerrimē possent, Rhēnum trānsīrent sibique centum pāgōs Suēbōrum auxiliō addūcerent aut, sī minus potuissent, quam plūrimōs possent sibi subsidiō summitterent.
Intereā paucōs diēs ad Vesontiōnem reī frūmentāriae causā mōrātus Caesar castra mōvit et in Tribocōs profectus est. Ariovistō cum id nūntiātum esset, Caesarem ad sē venīre neque iam longē abesse, lēgātōs ad eum mīsit: Quod anteā dē colloquiō postulāsset, id iam fierī posse, quoniam propius accessisset; diem colloquiō dīceret; nē quem peditem addūceret; uterque cum equitātū venīret.
Plānitiēs erat magna et in eā tumulus terrēnus satis grandis. Hic locus aequō ferē spatiō ā castrīs utriusque aberat. Eō ad colloquium vēnērunt. Caesar equīs dēvēxit legiōnem, quam ducentīs passibus ab eō tumulō cōnstituit. Item equitēs Ariovistī parī intervāllō cōnstitērunt. Ariovistus ex equīs ut colloquerentur et praeter sē dēnōs utī ad colloquium addūcerent, postulāvit.
Ubi eō ventum est, Caesar initiō ōrātiōnis sua senātūsque in eum beneficia commemorāvit. Postulāvit deinde eadem, quae lēgātīs in mandātīs dederat; nē Aeduīs bellum īnferret; obsidēs redderet; nē quōs Germānōs amplius Rhēnum trānsīre paterētur.
Ariovistus ad postulāta Caesaris pauca respondit, dē suīs virtūtibus multa praedicāvit: Trānsīsse Rhēnum sēsē nōn suā sponte sed rogātum et arcessītum ā Gallīs: sēdēs habēre in Galliā ab ipsīs concessās, obsidēs ipsōrum voluntāte datōs. Nōn sēsē Gallīs sed Gallōs sibi bellum intulisse. Amīcitiam populī Rōmānī sibi ōrnāmentō et praesidiō, nōn dētrīmentō esse oportēre; aliā ratiōne nōn minus libenter sēsē recūsātūrum populī Rōmānī amīcitiam quam appetierit atque Caesarem nōn prō amīcō sed hoste habitūrum. Quod sī eum interfēcerit, multīs sēsē nōbilibus prīncipibusque populī Rōmānī grātum esse factūrum.
Dum haec in colloquiō geruntur, equitēs Ariovistī propius tumulum accēdere et ad Caesariānōs adequitāre, lapidēs tēlaque in eōs conicere. Quō factō, Caesar loquendī fīnem fēcit sēque ad suōs recēpit suīsque imperāvit, nē quod omnīnō tēlum reicerent. Eō factō, Ariovistus intellēxit armīs sibi esse cum Rōmānīs congrediendum. Statuit autem Suēbōs exspectandōs, Rōmānōs frūmentō prohibendōs.
Trīduō post Ariovistus castra prōmōvit et praeter castra Caesaris suās cōpiās trādūxit atque mīlibus passuum duōbus ultrā eum castra fēcit eō cōnsiliō, utī frūmentō commeātūque Caesarem interclūderet. Ex eō diē diēs continuōs quīnque Caesar prō castrīs suās cōpiās prōdūxit et Ariovistō pugnandī potestātem fēcit.
Ariovistus hīs omnibus diēbus suōs castrīs continuit, quod mātrēsfamiliās sortibus dēclārābant, nōn esse fās Germānōs superāre, sī ante novam lūnam proeliō contendissent. Quod ubi Caesar compertum habuit, triplicī aciē īnstrūctā usque ad castra Ariovistī accessit. Tum dēmum necessāriō Germānī cōpiās suās ēdūxēre generātimque cōnstituērunt, Harūdēs, Marcomannōs, Tribocōs, Vangionēs, Nementēs, Sedusiōs, Suēbōs. Omnem aciem suam raedīs et carrīs circumdedērunt, nē qua spēs in fugā relinquerētur. Eō mulierēs imposuērunt, quae passīs manibus flentēs implōrābant in proelium proficīscentēs, nē sē in servitūtem Rōmānīs trāderent. Arminius virōs secūtus est et in cōnspectū Nōricae et Velaedae prō carrīs versābātur.
Caesar proelī committendī signum dēdit. Rōmānī ācriter impetum fēcēre. Germānī celeriter prōcucurrēre. Spatium pīla coniciendī datum nōn est. Reiectīs pīlīs, gladiīs pugnātum est. At Germānī celeriter phalange factā scūtīs impetūs gladiōrum excēpērunt. Sed complūrēs Rōmānī in phalangem īnsiliēbant et scūta manibus revellēbant hostēsque dēsuper vulnerābant.
Quō factō omnēs Germānī terga vertere coāctī sunt neque prius fugere dēstitērunt quam ad flūmen Rhēnum mīlia passuum ex eō locō circiter quīnque pervēnērunt. Ibi perpaucī aut nāvēs nactī trānsiēre aut vīribus cōnfīsī trānāre contendērunt. In hīs fuit Ariovistus. Quī nāviculam nactus eā profūgit. Reliquōs omnēs cōnsecūtī equitēs Rōmānī interfēcērunt.
Et Nōrica et Suēba rēgis coniūnx in eā fugā periērunt. Īnfāns fīlia Nōricae periit. Famulī plērīque ab equitibus Rōmānīs conciduntur. Arminius Velaedae manum prēndit eamque sēcum ex agmine trāxit. Quōs paulō post eques Rōmānus ferrō petit. Sed P. Crassus adulēscēns, quī tum equitātuī praeerat, equitem dēterret, nē eōs cōnficeret. Tum eōs in equum impōnit sēcumque retinet. Sub occāsum sōlis Crassus suōs in castra redūxit.
Cum ad castra accēditur, porta decumāna patet. Praesidia cēdunt. Equitēs cum captīvīs intrōmittuntur. Viam praetōriam sequuntur. Arminius videt utrimque tabernācula equitum Rōmānōrum et stabula equōrum. Post haec ab utrāque parte tabernācula peditum longīs ōrdinibus recēdunt. Ōrdinem ac disciplīnam undique mīrātur. Praetōrium in castrīs ferē mediīs est. Hūc contendit Crassus. Imperātōrem in praetōriō petiit; Arminium enim et Velaedam sibi servōs retinēre volēbat. Ad Caesarem adit. Rogat ut eius voluntāte id sibi facere liceat.
Caesar ex captīvīs quī sint quaerit. Illī nihil intellegere et tacitī permanēre. Tandem misera Velaeda sē ex prīmō terrōre ac fugā recipere coepit. Ab ignōtō Rōmānō abhorret. Familiārī Suēbō haeret. Neque vultum fingere neque iam lacrimās tenēre poterat. Arminī amplexū haesit atque flēns eī collō pependit.
Tum per interpretem comperit Caesar puellam barbaram Ariovistī rēgis fīliam esse, mātrem et īnfantem sorōrem in fugā āmīsisse, alteram quoque rēgis coniugem Nōricam perisse, huic Arminium fuisse servum. Quibus cognitīs rēbus, prōcōnsul vix ipse lacrimās continuit; namque in miserōs ac supplicēs semper misericors et mānsuētus erat.
Itaque cōnstituit Velaedam dīligentissimē obsidis locō servandam eīque Arminium servum cūstōdemque tribuendum. P. Crassō cūstōdiendōs trādidit. Huic adulēscentī Caesar et indulgēbat praecipuē propter patris in sē beneficia et propter virtūtem cōnfīdēbat maximē.
Multōs diēs puerī miseram apud Crassum agēbant vītam. Omnia verēbantur. Quid dē sē fieret, ignōrābant. Abditī in tabernāculō crūdēlia fāta suōrum miserābantur. Fātum suum sēcum querēbantur.
Interim Caesar propter vulnera mīlitum et propter sepultūram occīsōrum trīduum morātus castra mōvit, et quiētā Galliā, mātūrius paulō, quam annī tempus postulābat, in hīberna in Sēquanōs exercitum dēdūxit. Ibi mīlitēs silvās caedere mātūrant. Casās hībernās prō tabernāculīs aedificant. Castra hīberna vāllō fossāque mūniunt. Frūmentum eō comportant. Pābulī magnam cōpiam cōnferunt atque in hiemem servant. Quiētem capere statuunt.
Saepe per hiemem parva Velaeda flēbat et misera mātrem quaerēbat. Puer autem eam cōnsōlābātur animumque verbīs cōnfirmābat. Timōrem mittere ac bene spērāre iubet, illud saepe dictāns, quod ēlegantius posteā Vergilius:
Prīmō autem vēre tempestās calēscēbat. Omnia longō rigōre hiemis solvuntur. Initā aestāte cōpia pābulī esse incipiēbat. Ex Ītaliā Caesar ad exercitum revertī contendit. Rōmānī castra movēre. In Belgās profectī sunt. Tum vērō Arminius disciplīnam Rōmānam mīrābātur. Illī enim longē aliā ratiōne ac barbarī bellum gerēbant.
Rem frūmentāriam dīligentissimē prōvident. Cotīdiē sub vesperum cōnsistunt. Castrīs idōneum locum dēligunt.
Semper locum ex plānitiē ēditum petunt. Castra vāllō fossāque mūniunt, nē quī hostis noctū accēdēns adoriātur. Omnēs operī mūnītiōnis īnstant. Nēminī nisi mūnītīs castrīs discēdere licet. Cotīdiāna exercitātiō virīs mīlitum alit eōsque parātiōrēs facit ad omnēs labōrēs subeundōs. Semper, post sē quae sunt, tuentur atque tūta ab hostibus reddunt. Frūmentum commeātūsque ut sine perīculō ad sē supportārī possint, efficiunt. Prūdentiā et cōnsiliō quam vī hostēs superāre mālunt.
Extrēmā aestāte, dispersīs ac ferē superātīs Belgīs, Caesar Pūblium Crassum cum ūnā legiōne mīsit ad Venetōs, Venellōs, Osismōs, Esubiōs, Aulercōs, quae sunt maritimae cīvitātēs Ōceanumque attingunt. Hīs omnibus cīvitātibus in diciōnem potestātemque populī Rōmānī redāctīs, obsidibus datīs et pāce factā, in Andēs legiōnem in hīberna dēdūxit. Tum vērō faciendum nōn exīstimābat, utī Velaedam semper in castrīs aut in itinera tenēret, et quod cōnstābat paucīs mēnsibus patrem M. Crassum esse Lūcam ad Caesarem ventūrum, eō Suēbōs obsidēs cum Caesare mittit.
Ibi prīmum vīdērunt concursum et dīvitiās Rōmānōrum. Eō enim Cn. Pompēius et M. Licinius Crassus vēnērunt. Eō aliī summī reī pūblicae virī multī et nōnnūllae mātrōnae Rōmānae convēnērunt ad Caesarem grātulātum, quod tantās rēs armīs gessisset. Ibi inter Caesariānōs convēnit Pompēium et Crassum proximō annō cōnsulātum esse petītūrōs ac per eōrum auctōritātem alterum quīnquennium Caesarem Galliam prōvinciam obtentūrum.
Āctō conciliō Suēbī obsidēs magnam in spem veniēbant clārissimae pulcherrimaeque urbis videndae. Libenter eō proficīscuntur. Sed paucīs diēbus, quibus in M. Crassī domum perventum est, patriās silvās dēsīderābant.
Bienniō post Velaeda flāvō capillō, oculīs caeruleīs, fōrma pulcherrima quīntum decimum iam annum agēns omnibus admīrātiōnī fuit. Quam L. Paulus iūnior, dē quō suprā dictum est, apud Crassum vidēns adamāvit atque in mātrimōnium dūcere volēbat. Petentī autem ita respōnsum est: Suēbam virginem Rōmānō numquam nūbere posse.
Eōdem annō P. Crassus ex Galliā ā patre revocātus Rōmam vēnit. Quem obsidēs libentissimē excipiunt, quod anteā prō tūtōre habuerant. Iterum cum eō īre volunt. Ille autem cum patre ad Parthōs profectūrus sēcum dūcere nōn potest. Eā spē dēiectī rogant, sē ad exercitum remittat. Itaque eōs Pūblius cūstōdiendōs trādit amīcō Q. Cicerōnī, quī lēgātus in Galliā mīlitābat; illī cum legiōnibus tribus ex Ītaliā proficīscentibus ad exercitum perveniunt.
Dum iuvenēs Rōmae apud M. Crassum habitant, quadrienniō intermissō omnī Galliā pācātā, Caesar nāvibus Britanniam bis adierat et prīmum ponte factō exercitum Rōmānum trāns Rhēnum in Germāniam trādūxerat.
Hōc annō complūrēs Galliae cīvitātēs ā populō Rōmānō dēficere et contrā Caesarem coniūrāre coepēre ac Trēverī fīnitimōs Germānōs sollicitābant. Hīs autem ā Labiēnō pulsīs, Suēbī, quī auxiliō veniēbant domum sēsē recēpēre. Cum hīs quīdam Trēverōrum ex cīvitāte excessērunt, et, quod cōnstābat iterum Caesarem exercitum Rhēnum trāductūrum, Arminius quendam Galium profugum mittit, quī patrī Nasuae dēnūntiāret: Sēsē iam vīvere; obsidis locō in exercitū Caesaris tenerī itemque rēgis Ariovistī fīliam. Monēre, nē Suēbī proelium umquam cum Rōmānīs committerent, nisi in locum inīquum aut in silvās indūcī possent.
Ponte factō atque exercitū trāductō fit ab Ubiīs certior Caesar Suēbōs ad extremōs suōs fīnēs sē recēpisse atque ibi in silvīs adventum Rōmānōrum exspectāre. Ita inopiam frūmentī veritus, quod hominēs Germānī minimē agrī cultūrae studēbant, cōnstituit nōn prōgredī longius. Sed nē omnīnō metum reditūs suī barbarīs tolleret, reductō exercitū partem ultimam pontis in longitūdinem pedum ducentōrum rescindit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendī causā pōnit. Ipse, cum mātūrēscere frūmenta inciperent, ad bellum Ambiorigis prīncipis Eburōnum profectus est; quī cōpiās suās nōn condūxit sed missīs per agrōs nūntiīs sibi quemque cōnsulere iussit. Quōrum magna pars in Arduennam silvam profūgit.
Tum cōpiīs suīs in trēs partēs distribūtīs impedīmenta omnium legiōnum Aduātucam contulit. Id castellī nōmen est. Hoc ferē est in mediīs Eburōnum fīnibus. Praesidiō impedīmentīs legiōnem quārtam decimam relīquit. Eī legiōnī castrīsque Q. Tullium Cicerōnem praeficit ducentōsque equitēs eī attribuit.
Partītō exercitū T. Labiēnum cum legiōnibus tribus ad Ōceanum versus proficīscī iubet; C. Trebōnium cum parī legiōnum numerō ad agrum Eburōnum dēpopulandum mittit; ipse cum reliquīs tribus ad flūmen Scaldem extrēmāsque Arduennae silvae partēs īre cōnstituit. Discēdēns post diem septimam sēsē reversūrum cōnfirmat.
Dīmittit ad fīnitimās cīvitātēs nūntiōs Caesar. Omnēs ēvocat spē praedae ad dīripiendōs Eburōnēs, ut potius in silvīs Gallōrum vīta quam legiōnārius mīles perīclitētur. Magnus undique numerus celeriter convenit.
Diēs iam appetēbat septimus, quem ad diem Caesar ad impedīmenta legiōnemque revertī cōnstituerat. Trāns Rhēnum ad Germānōs pervenit fāma, dīripī Eburōnēs atque omnēs ad praedam ēvocārī. Cōgunt equitum duo mīlia Sugambrī, quī sunt proximī Rhēnō. Trānseunt Rhēnum nāvibus ratibusque. Prīmōs Eburōnum fīnēs adeunt. Magnō pecoris numerō potiuntur. Invītātī praedā longius prōcēdunt. Nōn hōs palūs, nōn silvae morantur. Quibus in locīs sit Caesar, ex captīvīs quaerunt. Prōfectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognōscunt. Atque ūnus ex captīvīs: "Quid vōs," inquit, "hanc miseram sectāminī praedam, quibus licet esse fortūnātissimōs? Tribus hōrīs Aduātucam venīre potestis. Hūc omnēs suās fortūnās exercitus Rōmānōrum contulit. Praesidī tantum est, ut nē mūrus quidem cingī possit, neque quisquam ēgredī extrā mūnītiōnēs audeat." Oblātā spē Germānī Aduātucam contendunt.
Cicerō omnēs superiōrēs diēs mīlitēs in castrīs continuerat ac nē cālōnem quidem ēgredī passus erat. Septimō diē diffīdēns dē numerō diērum Caesarem fidem servātūrum, quod nūlla dē reditū eius fāma afferēbātur, nūllum cāsum exspectāns, quīnque cohortīs frūmentātum in proximās segetēs mittit, quās inter et castra ūnus omnīnō collis intererat. Magna praetereā multitūdō cālōnum, magna vīs iūmentōrum sequitur. Arminius et Velaeda datā facultāte ex castrīs ēgrediendī longē sequuntur.
Hōc ipsō tempore Germānī equitēs interveniunt prōtinusque ab decumānā portā in castra irrumpere cōnantur, nec prius vīsī sunt, quam castrīs appropinquārent usque eō, utī puer et puella, quī in silvīs lentē errārent, suī recipiendī facultātem nōn habērent, sēque fugae mandārint atque in silvās abdiderint. Rē novā perturbantur inopīnantēs Rōmānī. Nēmō tam fortis est, quīn reī novitāte perturbētur. Circumfunduntur hostēs, sī quem aditum reperīre possent. Aegrē portās tuentur Rōmānī; reliquōs aditūs locus ipse mūnītiōque dēfendit. Tōtīs trepidātur castrīs. Alius ex aliō causam tumultūs quaerit. Alius castra iam captā prōnūntiat, alius dēlētō exercitū atque imperātōre victōrēs barbarōs vēnisse contendit.
Interim cōnfectā frūmentātiōne mīlitēs Rōmam clāmōrem exaudiunt. Praecurrunt equitēs; quantō rēs sit in perīculō cognōscunt. Reliquōs arcessunt. Barbarī signa procul cōnspicātī oppugnātiōne dēsistunt. Redīsse legiōnēs crēdunt. Intereā cuneō factō Rōmānī inter sē cohortātī duce C. Trebōniō per mediōs hostēs perrumpunt. Ita mīlitum pars praeter spem incolumīs in castra pervēnit, pars ā barbarīs circumventa periit.
Germānī dēspērātā expugnātiōne castrōrum, quod mīlitēs Rōmānōs iam cōnstitisse in mūnītiōnibus vidēbant, sēsē recipere coepērunt. Quōs Arminius ē latebrīs ēgressus adiit hortātusque est utī datā facultāte rēgis Ariovistī fīliam ē manibus Rōmānōrum ēriperent. Eā rē impetrātā, Arminius et Valaeda amīcē ā Sugambrīs susceptī cum eīs trāns Rhēnum in Germāniam sēsē recēpērunt. Paucīs post diēbus cum equitātū Sugambrōrum iuvenēs in Suēbōrum fīnēs ad suōs pervēnērunt.
Bienniō post Ariovistus, quem ā Caesare superātum suprā dēmōnstrāvimus, fīliam Velaedam Arminiō in mātrimōnium dedit. Germānī autem nōmen Caesaris et opēs Rōmānōrum ita verēbantur, utī satis habērent patriās silvās ā populō Rōmānō dēfendere atque annīs quadringentīs vix Rhēnum trānsīre audērent.
Fīnis
Satisne
Mārcō
Sī valēs bene est. Ego valeō.
Datae (litterae sunt)
Kalendās
cōnsulibus
Lūcius
salūtem dat
Īdūs Maiās
ante diem quārtum Īdūs
prīdiē Kalendās
Kalendās Maiās
Mārcum
tertius Nōnās Maiās
Mārcō
quārtō Nōnās Maiās
Lūcius
Mārcum
Mārcō
Mārcī
Ārdēns (aedificium)