Iūlia puella parva est. Prope ōram maritimam habitat. Britannia est Iūliae patria. Puellae Britannicae ōram maritimam amant. Nautās quoque amant puellae Britannicae. Iūlia est fīlia agricolae et casam parvam habitat. Sed Iūlia ōram maritimam et nautās amat. Nautae quoque Iūliam amant. Saepe prope ōram maritimam Iūlia ambulat. Nautārum fīliae cum Iūliā ambulant, et prope ōram maritimam saltant.
Multae rosae sunt prope Iūliae casam. Rosīs aquam dat Iūlia. Saepe Iūlia rosās nautīs dat. Agricola Iūliam nōn culpat sed laudat, quod rosās pulchrās nautīs dat. Rubrae et albae sunt rosae. Saepe Iūlia ad nautārum casās rosās pulchrās portat. Nautae puellam parvam laudant.
Ad Iūliae casam pīrāta venit. Rubra est pīrātae tunica, splendidae sunt galea et hasta. Iūlia prope casae portam stat et pīrātam spectat; pīrātae hastam et galeam et tunicam rubram amat et laudat. Pīrāta quoque Iūliam et casam et rosās laudat. "Ō Iūlia," inquit, "pulchra es puella et pulchrae sunt rosae tuae. Nāvicula mea pulchra est. Alta est prōra nāviculae meae. In extrēmā nāviculā stō et nāviculam gubernō. Alba est nāvicula mea; nunc prope ōram maritimam stat."
Tum Iūlia cum pīrātā ad ōram maritimam ambulat et nāviculam albam spectat. Iūlia et pīrāta prōram nāviculae multīs rosīs ōrnant. Subitō pīrāta puellam in nāviculam iactat. Multae sunt lacrimae puellae, sed frūstrā--pīrāta in extrēmā nāviculā stat et nāviculam gubernat.
Agricola ad casam venit. Fīlia parva nōn est in casā. Tum agricola, "Iūlia," exclāmat, "fīlia mea, ubi es?"
Iterum Iūliam vocat, sed frūstrā--nūlla est puella. Cēnā nōn est in mēnsā parāta, nec rosae in mēnsā sunt. Tum ad ōram maritimam properat et procul nāviculam albam spectat. Ad nautārum casās properat.
Nautārum fīliae perterritae, "Cum pīrātīs," inquiunt, "est Iūlia tua."
Magna est īra agricolae. Galeam et hastam raptat. Nautae nāviculam suam agricolae dant. Nautae quoque galeās et hastās raptant, et cum agricolā ad pīrātārum nāviculam properant.
Tum agricola pīrātās vocat. "Ubi," inquit, "est fīlia mea?"
Pīrātae, "Fīlia tua," inquiunt, "in nāviculā nostrā est."
Tum agricola pecūniam multam pīrātīs dat. Pīrātae Iūliam ad agricolae nāviculam portant.
Laeta est Iūlia quod iterum casam parvam cum agricolā habitat. Sed Iūlia puella duodecim annōrum iam est. Itaque agricola fīliae suae tabulās dat. Pecūniam quoque lūdī magistrō dat.
Cottīdiē puella ad lūdum per agrōs ambulat. Multī iuvencī in agrīs sunt, sed impavida est puella. Iūlia prandium ad lūdum cottīdiē portat, quod longa est via. In agrīs prandium est Iūliae grātum.
Tabulās ad lūdum Iūlia portat. In tabulīs litterae multae sunt. Lūdī magister Iūliam laudat quod litterās bene cottīdiē recitat. In lūdō multī puerī, multae puellae cum Iūliā sunt. Magister lūdum bene gubernat.
Industriīs puerīs magister librōs pulchrōs dat; pigrōs malōsque puerōs nōn laudat sed culpat. Magna est īra magistrī quod puerī pigrī litterās nōn bene recitant. Itaque puerī pigrī in angulīs stant. Multae sunt lacrimae puerōrum malōrum. Itaque puerī industriī sunt et litterās bene recitant.
Multās fābulās puerīs et puellīs magister benignus in lūdō nārrat; nunc dē Britanniā, nunc dē longinquīs terrīs fābulās nārrat. Grātae puerīs et puellīs sunt fābulae. Nunc igitur in librō nōn sōlum Iūliae sed multīs etiam puerīs et puellīs fābulās nārrō.
Caeruleum est Ītaliae caelum. Italī caelum caeruleum amant. Britannīs quoque caelum caeruleum grātum est, sed nōn saepe Britanniae caelum caeruleum est. Ītaliae agricolae olīvās et vīneās laudant, iuvencīs albīs agrōs arant. Placidī sunt oculī iuvencōrum. Placidī et pulchrī sunt iuvencī. Ītaliae agricolīs grātī sunt iuvencī. Britannicī agricolae nōn iuvencīs sed equīs agrōs arant. Validī et pulchrī sunt equī magnī.
In Ītaliā clīvī multī sunt. Italī in clīvīs parvīs oppida aedificant. Oppidānī oppida in clīvīs habitant. In campō vīneae et olīvae sunt, in clīvīs oppida. Per campōs viae Rōmānae sunt. Longae et rēctae sunt viae Rōmānae. Oppidānī olīvās et ūvās, agricolae pecūniam dēsīderant. Itaque oppidānī pecūniam agricolīs dant, et per viās Rōmānās agricolae olīvās et ūvās ad oppida in plaustrīs portant.
Ōlim Rōmānī oppidum parvum habitābant. Nunc magna et splendida est Rōma; magnae et lātae sunt oppidī viae. In angulīs viārum rōsae sunt; Rōmānī templīs et monumentīs viās ōrnant.
Ōlim in Forō Rōmānō templa multa et splendida erant. Cottīdiē virī Rōmānī in Forō ambulābant. Albae erant togae virōrum, sed rubrae et caeruleae et croceae erant pallae fēminārum. Ārae quoque in Forō erant. In ārīs Rōmānī victimās multās Deīs Rōmānīs mactābant.
Nōn iam templa sunt in Forō Rōmānō. Nōn iam mactant Rōmānī victimās in ārīs. Sed etiam nunc pulchrum est Forum Rōmānum. Multae sunt ruīnae; rosae multae inter ruīnās sunt. Inter ruīnās et rosās lacertae parvae properant. Pulchrae et iūcundae sunt lacertae. Cicādae quoque undique cantant. Lacertīs et cicādīs grātum est caelum caeruleum.
Nunc ūnum Deum adōrant et Italī et Britannī. Sed ōlim Rōmānī multōs deōs, multās deās, adōrābant. Dē deīs Rōmānīs fābulās nārrābō.
Cērēs erat dea frūmentī; in agrīs frūmentum, in prātīs herbam cūrābat. Flāvum est frūmentum; flāvī erant Deae capillī. Caerulea erat Deae palla. Persephonē erat fīlia Deae. Cerēs fīliam cāram vehementer amābat. In īnsulā Siciliā Cerēs cum fīliā habitābat.
Ōlim Persephonē in prātīs errābat. Cum puellā aliae puellae errābant, nam locus herbōsus fuit grātus puellīs laetīs. In prātō herbōsō puellae saltābant et cantābant. Multae rosae, multa līlia, in prātīs erant. Līlia alba puellās dēlectābant.
Sed Plūtō, patruus puellae, Deae fīliam procul spectāvit et statim puellam vehementer amāvit. Subitō equōs caeruleōs incitāvit et per prāta properāvit, et puellam perterritam raptāvit.
Tum Persephonē, "Ō Cerēs," exclāmat, "ubi es? Patruus meus fīliam tuam ad Īnferōs portat."
Cerēs nōn in Siciliā erat, sed iam ad īnsulam properāvit. Nusquam erat Persephonē. Tum Dea, īrāta et perterrita, passīs capillīs per terrās errābat. Per clīvōs altōs, per campōs lātōs, per silvās et agrōs, per terrās et caelum fīliam vocābat.
Frūstrā agricolās, frūstrā lūnam et stēllās rogābat, "Ubī est fīlia mea?” Sed neque agricolae neque lūna neque stēllae puellam Deae mōnstrāvērunt.
Nōn iam Deae miserae grātum erat frūmentum; nōn iam herba erat in prātīs, neque ūvae purpureae in vīneīs, neque pōma in agrīs, quod Dea īrāta neque herbam neque vīneās neque pōma cūrābat. Frūstrā iuvencī albī agrōs arābant. Nōn iam cibum in plaustrīs magnīs ad oppida portābant.
Tandem Cerēs prope parvam agricolae casam in saxō gelidō sedēbat. Dea maesta diū lacrimābat. Tum ē casā puella parva ad Deam vēnit. Puellae oculī plēnī erant lacrimārum. "Puerum parvum," inquit, "habēmus. In cūnīs aeger iacet. Lacrimāmus, quod aeger est puer."
Tum Cerēs lacrimās suās tenuit, et cum puellā ad casam properāvit. Ibi Metanīra fīlium aegrum in gremiō tenēbat. Fīlius Metanīrae Triptolemus erat. Lacrimābant et agricola et Metanīra et puella parva, quod nōn valēbat puer. Tum Cerēs puerō ōsculum dedit, et ecce! statim valuit puer. Mīrum et dīvīnum est ōsculum Deae.
Laetī erant et agricola et Metanīra et puella. Iam laetus et validus puer in cūnīs dormītābat. Tum Cerēs Triptolemum in gremiō suō tenuit. Dea cum tōtā familiā cēnam habuit; in mēnsā erant ūvae purpureae et pōma iūcunda. Adhūc ignōta erant Italīs Graecīsque et vīnum et frūmentum. Deae tamen flāvae grāta erat rūstica cēna. Post cēnam in agricolae casā Dea manēbat et cottīdiē Triptolemum cūrābat.
Iam lūna et stēllae in caelō fulgēbant. Umbrae terrās et pontum profundum cēlābant. Per terrās virī et fēminae animōs somnō laxābant. Sed somnus Metanīram nōn tenēbat; fūrtim Deam cum puerō spectābat.
Cerēs prope puerī cūnās stābat. Verba mīra et dīvīna cantābat. Tum puerum in gremiō tenuit, et ad focum ambulāvit. Ecce! Triptolemus in focō inter flammās iacēbat; sed laetus erat puer neque focum neque flammās timuit. Sed Metanīra perterrita, "Ō fīlī mī," exclāmāvit, et ad focum properāvit.
Tum Dea īrāta puerum ē flammīs raptāvit et humī iactāvit, et Metanīrae, "Ō fēmina," inquit, "stulta et scelerāta fuistī. Nōn deus erit Triptolemus, quod stultae fēminae est fīlius. Sed in deae gremiō iacuit; itaque vir magnus erit. Et ego et Persephonē, fīlia mea, Triptolemum docēbimus et cūrābimus. Agricolārum magister erit, nam frūmentum et vīnum agricolīs mōnstrābit."
Tum Cerēs ex agricolae casā ambulāvit. Sed flēvērunt familia et flēvit Triptolemus, quod nōn iam in Deae gremiō dormītābat. Māne agricola virōs et fēminās locī convocāvit, et Deae dicta et facta nārrāvit. Deinde virī et fēminae saxa multa apportāvērunt et templum magnum aedificāvērunt. In templī ārīs victimās mactāvērunt, et Deam adōrāvērunt. Grāta erant Deae dōna populī, et Cerēs templum diū habitābat.
Intereā in ārīs aliōrum deōrum neque pōma neque ūvae neque rosae iacēbant. Nōn iam herba in prātīs, nōn iam pōma in agrīs flōrēbant, quod adhūc Cerēs propter fīliam flēbat, Itaque Iuppiter Deae, "Plūtō," inquit, "fīliam tuam habet. Persephonē rēgīna Īnferōrum est. Sed Mercurius ad rēgnum Īnferōrum properābit, et puellam ad templum tuum celeriter apportābit."
Deinde Mercurius ad Īnferōs properāvit. Persephonē cum virō suō in lectō sedēbat. Misera erat puella, quod adhūc Deam cāram dēsīderābat. Sed Mercurium vidēbat et laeta fuit. "Iterum," inquit, "Deam cāram vidēbō, iterum Cerēs fīliam suam habēbit."
Tum Plūtō verbīs benignīs puellam ōrāvit, "Ō Persephonē, memoriae tuae grātus semper erit Plūtō; iterum rēgīna Īnferōrum eris. Nunc caeruleum est caelum, iūcunda sunt prāta, sed mox gelidum erit caelum, gelidī erunt et ventī et agrī. Tum iterum virum tuum et rēgnum Īnferōrum dēsīderābis. Valē, Ō cāra rēgīna."
Tum Persephonē cum Mercuriō ē rēgnō Īnferōrum properāvit. Mercurius equōs validōs incitāvit, et equī per clīvōs altōs, per campōs lātōs libenter properāvērunt. Tandem Persephonē templum Deae flāvae vidēbat. Puella laeta verbīs laetīs Deam vocāvit.
Cerēs magnō gaudiō ē templō ēvolāvit, et fīliae cārae ōscula multa dabat. Subitō per terrās herba in prātīs, ūvae in vīneīs undique flōrēbant, quod nōn iam flēbant Cerēs et Persephonē. Cēterī quoque deī laetī erant, quod agricolae ad templa dōna multa apportābant et in ārīs victimās mactābant.
Rōmulus erat Mārtis fīlius. Mārs erat deus bellī et armōrum. Mīlitēs Rōmānī Mārtem adōrābant et in Mārtis ārīs victimās mactābant. Rōmulus igitur mīlitēs et arma vehementer amābat. Urbis Rōmae prīmus rēx erat. Sed virī sōlum urbem habitābant; neque uxōrēs neque sorōrēs habēbant.
Itaque Rōmulus tōtum populum convocāvit, et "Ō cīvēs," inquit, "nūllās fēminās habēmus, sed Sabīnī cīvitātem fīnitimam habitant. Sabīnī fēminās multās et fōrmōsās habent. Sabīnōs igitur cum fēminīs ad lūdōs invītābimus, et virginēs raptābimus."
Rōmānī igitur Sabīnōs ad lūdōs magnōs invītāvērunt. Pāx erat inter Rōmānōs et Sabīnōs. Itaque Sabīnī ad lūdōs Rōmānōrum libenter properāvērunt. Nec scūta nec gladiōs nec hastās apportāvērunt. Cum Sabīnīs, virginēs multae et fōrmōsae properāvērunt.
Sabīnī lūdōs Rōmānōrum spectāvērunt. In mediīs lūdīs Rōmānī magnā vōce subitō clāmāvērunt, et ecce! virginēs Sabīnās raptāverant et ad casās portāvērunt.
Frūstrā mātrēs lacrimāvērunt, frūstrā virōs in arma incitāvērunt. Rōmānī scūta et gladiōs et hastās habēbant; Sabīnīs nec scūta nec gladiī nec hastae fuērunt.
Maestī igitur et īrātī Sabīnī ad terram Sabīnam properāvērunt. Per tōtam hiemem ibi manēbant et arma dīligenter parābant. Via est longa inter Rōmam et terram Sabīnam. Sed tandem Sabīnī, iam armātī, ante portās urbis Rōmae stābant. "Ō Rōmānī," inquiunt, "prō fīliābus nostrīs, prō sorōribus nostrīs fortiter pugnābimus."
Deinde Sabīnae ē cāsīs Rōmānōrum passīs capillīs ēvolāvērunt; parvulōs portāvērunt et patribus frātribusque mōnstrāvērunt. Patrēs frātrēsque suōs multīs lacrimīs ōrāvērunt. "Nunc," inquiunt, "in casīs Rōmānīs laetae et placidae habitāmus; līberōs cārōs habēmus et vehementer amāmus; et Sabīnōs et Rōmānōs amāmus."
"Sī Rōmānī cum Sabīnīs pugnābunt, Rōmānī Sabīnōs, Sabīnī Rōmānōs necābunt. Tum Sabīnae nec virōs nec patrēs nec frātrēs habēbunt. Ō patrēs, valēte! Nōn iam Sabīnae sed Rōmānae semper erimus fīliae vestrae."
In angulō Tiberis Campus Mārtius iacēbat. In Campō Mārtiō iuvenēs Rōmānī corpora dīligenter exercēbant. Ita firma et valida habēbant corpora. Post lūdōs in flāvīs Tiberis undīs natābant. Ita Tiberis corpora fessa recreābat.
Hīc forte Rōmulus cīvibus suīs iūra dabat; bonōs cīvēs laudābat; malōs cīvēs culpābat. Subitō fulminis fragor populum perterruit; magnī dē caelō imbrēs virōs fēmināsque fugāvērunt.
Rōmulus sōlum serēnus impavidusque manēbat; Mārtem patrem in caelō vidēbat. Tum Mārs fīlium verbīs benignīs vocāvit: "Satis," inquit, "in terrīs rēgnāvistī; nunc in caelō et in stēllīs cum patre tuō cēterīsque dīs rēgnābis. Fīlium meum ad caelum portābō."
Tum equōs mīrōs incitāvit. Rōmulus cum patre ad stēllās properāvit.
Caelum iterum serēnum erat. Iam Rōmānī in Campō Mārtiō iterum ambulābant, sed rēgem nusquam vidēbant. Mox autem Iūlius, iuvenis Rōmānus, per viam Rōmānam iter ad urbem tenēbat. Subitō ā sinistrā, magnum et serēnum, Rōmulum prope viam vidēbat. Vehementer timuit--capillī in capite horruērunt.
Sed Rōmulus verbīs benignīs, "Ō Iūlī," inquit, "nūlla est causa timōris. Nunc Quirītēs nūmen meum adōrābunt et Rōmulum Quirīnum vocābunt. Templa et ārās aedificābunt, et ad ārās dōna apportābunt. Semper artem bellī et arma cūrābunt, et corpora in armīs dīligenter exercēbunt. Ita Quirīnus Populum Rōmānum servābit."
Itaque Iūlius Rōmulī dicta populō nārrāvit, et Quirītēs templum rotundum aedificāvērunt. In templō rotundō Quirīnī nūmen adōrābant.
Fābulam dē Horātiō, poētā praeclārō, nunc vōbīs nārrābō. Āpūlia regiō est Ītaliae. Multās silvās, multōs et amoenōs campōs habet. In prātīs herbōsīs multī gregēs, multa equōrum boumque armenta errant.
Hīc ōlim Horātius habitābat, parvulus adhūc et mātrī patrīque cārus. Forte servōs, forte patrem mātremque fefellit, et sōlus per prāta amoena errābat. Grātī puerō erant flōrēs et herba et rūra dīvīna. Mox autem puer, lūdō et errōribus fessus, in valle herbōsā iacuit et animum somnō profundō laxāvit. Intereā parentēs sollicitī puerum dīligenter quaerēbant. Et parentēs et servī vehementer timēbant.
"Lupī saevī," inquiunt, "et ursī silvās incolunt. Lupus fortasse puerum etiam nunc crūdēliter necat." Itaque diū et dīligenter puerum quaerēbant.
Tandem in caelō columbās albās vidēbant. Columbae per caelum undique volābant et folia ad locum herbōsum portābant. Parentēs ad locum contendērunt et ecce! īnfāns in herbā placidus impavidusque dormītābat; columbae in terrā, in arboribus passim sedēbant; columbae per caelum volābant, et parvulī corpus foliīs tegēbant. Nec lupī nec ursī īnfantem necāverant, quia Mūsae poētam etiam īnfantem semper cōnservant.
Post multōs annōs Horātius, iam adolēscēns, Rōmam, magnam urbem, incolēbat. Sed dīvīna rūra et vītam rūsticam semper laudābat. Mūsae per multa perīcula poētam cōnservāvērunt. Horātiī carmina per tōtum orbem terrārum etiam nunc nōta et praeclāra sunt. Vōs quoque Horātiī carmina mox lēgētis et in memoriae tabulīs scrībētis.
Inter deōs Rōmānōs agricolae nōn sōlum Cererem sed Bacchum quoque adōrābant et in summō honōre habēbant. Bacchus enim vīnum hominibus dedit et multās artēs docuit. Ad Bacchī ārās agricolae dōna multa, et in prīmīs ūvās vīnumque iūcundum ferēbant, et ārās flōribus laetīs pampinīsque ōrnābant.
Deus igitur vītēs Ītalicās cūrābat, et ā perīculō dēfendēbat. Fōrmōsus erat deus, et, quod vītēs amābat, capillōs suōs pampinīs saepe ōrnābat. Nec Italōs Graecōsque sōlum docēbat, sed ad longinquās terrās nāvigābat, aliīsque gentibus vīnum dabat, artēsque rūsticās docēbat.
Deus, ubi trāns mare Aegaeum quondam nāvigābat, ad īnsulam parvam nāvem gubernāvit, et errōribus longīs fessus, sē in ōrā maritimā prōstrāvit et somnō placidō corpus animumque recreābat. Mox autem pīrātae quoque, malī hominēs, nāvem ad īnsulam impulērunt.
Ubi iuvenem fōrmōsum in ōrā vīdērunt, tum vērō magnō gaudiō, "Ecce!" inquiunt, "nōn sine praedā ad patriam nostram nāvigābimus. Hominem raptābimus et in nāvem fūrtim impōnēmus, tum cito cum captīvō ad Āfricam nāvem impellēmus. Āfricae incolae servōs dēsīderant, et pecūniam multam nōbīs dabunt, sī nōs iuvenem tam pulchrum trādiderimus."
Tum pīrātae, malī ignāvīque hominēs, deum raptāvērunt et in nāvem imposuērunt; nec tamen iuvenem fessum ē somnō excitāvērunt.
Ubi autem Bacchus ē somnō sē excitāvit, et undās caeruleās undique vīdit, tum nec īrātus nec perterritus, "Nōn ego," inquit, "stultōs ignāvōsque timeō; mox tamen pīrātae nūmen meum vidēbunt et vehementer timēbunt."
Tum ē mediā nāve vītis flōrēbat et in altum ascendēbat. Ē vīte rāmī, ē rāmīs pampinī flōrēbant, et dē summīs rāmīs ūvae purpureae pendēbant. Nōn iam candida erant vēla, sed lūce purpureā fulgēbant.
Ubi nautae vītem mīram in mediā nāve vīdērunt, tum magnō timōre deum spectāvērunt; capillī in capitibus horruērunt. Subitō ex undīs tigrēs leōnēsque saevī in nāvem ascendērunt et in nautās perterritōs cucurrērunt. Pīrātae, terrōris plēnī, ē nāve in mare sē prōstrāvērunt. Deinde Iuppiter propter misericordiam hominēs in delphīnōs convertit.
Intereā Neptūnus vēla purpurea ventīs secundīs implēvit, et sōlus sub vītium umbra Bacchus ad terrās longinquās nāvigāvit.
Rōmānī alteram Horātium memoriā tenēbant et in summō honōre habēbant. Post Rōmulum sex rēgēs deinceps in urbe rēgnābant. Sed Tarquinius, ultimus rēgum, superbus et crūdēlis erat. Nec iūra bona populō dabat, nec cīvitātem bene gubernābat. Itaque Rōmānī Tarquinium et Sextum, Tarquiniī fīlium, crūdēlem ferōcemque adolēscentem, ex urbe expulērunt. "Nōn iam," inquiunt, "Rōmānīs rēgēs erunt. Cīvēs Rōmānī, nōn rēgēs, urbem cīvitātemque regent."
Intereā Tarquinius ad Porsennam, omnis Etrūriae rēgem, contendit, et omnia nārrāvit. Porsenna, "Ō amīce," inquit, "nōn ferendae sunt iniūriae tuae, nōn ferendae sunt fīliī tuī iniūriae. Multī equitēs, multī peditēs mihi sunt. Equitēs peditēsque meōs omnēs convocābō, et cum multīs mīlitibus tē tuumque fīlium ad urbem scelerātam dūcēmus. Iterum in urbe rēgnābis."
Itaque per tōtam Etrūriam, per clīvōs et agrōs nūntiī contendērunt, et ex omnibus vīcīs Etrūscōs ad arma convocāvērunt. Splendida erant arma Etrūscōrum; cristae rubrae in galeīs horrēbant; scūta lūce coruscā fulgēbant. Porsenna cum mīlitibus Rōmam contendit. Per omnēs vīcōs agricolae vehementer timēbant. Etrūscī frūmentum casāsque incendērunt, arborēs excidērunt, mulierēs līberōsque necāvērunt, multam praedam raptāvērunt.
Intereā Porsennae facta Rōmānōs nōn fefellērunt. Virginēs vestālēs prope ignem sacrum deōs ōrābant; mātrōnae cum līberīs suīs dōna ad templa ferēbant; senēs victimās in ārīs mactābant; iuvenēs in Campō Mārtiō sē ad arma proeliumque parābant, et moenia multō labōre firmābant; vigilēs in moenibus stābant et campōs clīvōsque spectābant.
Subitō vigilēs corusca Etrūscōrum arma procul vīdērunt. Mox inter hostēs Porsennam, et Porsennae ā dextrā Sextum, vīdērunt. Deinde cīvēs odiī et terrōris plēnī magnā vōce clāmāvērunt et animōs ad proelium firmāvērunt. Sed cōnsulēs timēbant, quod paucī erant Rōmānī, multī et validī hostēs.
Hostēs ante urbis mūrōs castra posuērunt. Castra vāllō et fossā firmāvērunt. Tum ē castrīs excessērunt et moenia Rōmāna oppugnāvērunt. Fortiter et ferōciter pugnābant Rōmānī, sed Etrūscī validī Rōmānōs paene vīcērunt. Iam ē parte urbis Rōmānōs fugāverant; iam omnia trāns flūmen vīcerant. Terrōris plēnī cōnsulēs, "Ecce!" inquiunt, "prope pontem sunt! Sī pontem tenēbunt, tōtam urbem vincent."
Tum Horātius, vir fortis, "Ō cōnsulēs," inquit, "in extrēmō ponte angustus est locus; multī sunt hostēs, sed paucī sōlum ibi intrābunt. Vōs pontem cito excidētis, ego cum duōbus amīcīs contrā hostēs in angustō locō pugnābō. Ita omnēs prō ārīs templīsque Rōmānīs, prō uxōribus līberīsque, prō sacrīs virginibus pugnābimus. Ita urbem Rōmam cōnservābimus. Quis mēcum in extrēmō ponte stābit et contrā Etrūscōs pugnābit?"
Tum Lartius, "Ego," inquit, "ā dextrā stābō, et pontem tēcum cōnservābō"; et magnā vōce Herminius, "Ego," inquit, "ā sinistrā stābō et pontem tēcum cōnservābō."
Trēs igitur Rōmānī in angustō locō stetērunt. Nec Etrūscī pugnam dētrectāvērunt. Trēs prīncipēs contrā Rōmānōs prōcēdunt. Superbī et splendidī sunt prīncipēs; gladiīs coruscīs in Horātium et comitēs prōcēdunt. Horātius autem in hostem fulminis modō ruit, et prīnceps Etrūscus magnō fragōre ad terram cecidit. Lartius quoque et Herminius hostēs validīs hastīs vulnerāvērunt et humī prōstrāvērunt. Iterum Etrūscī mīlitēs fortēs ferōcēsque in Rōmānōs mīsērunt; iterum Rōmānī Etrūscōs necāvērunt.
Diū et ācriter pugnābant. Iam multa hostium corpora humī iacēbant. Etrūscī timēbant, et Sextum, Tarquiniī fīlium, incitāvērunt. Sed Sextus quoque Horātium timēbat et pugnam dētrectāvit, nec in Rōmānōs, tam dīrōs hostēs, prōcessit.
Cīvēs Rōmānī intereā pontem summīs vīribus excīdunt. Mox pontem in flūmen prōsternent. Tum Lartius et Herminius hastās in hostem iaciunt, et summīs vīribus per pontem in tūtum locum ruunt. Horātius autem adhūc in extrēmō ponte stat, et sōlus in Etrūscōs ferōciter pugnat.
Rōmānī autem, iam terrōris plēnī, "Ō Horātī retrō," exclāmant, "retrō--nunc tūta est via; mox nūllus pōns trāns flūmen erit, et hostēs tē vincent et necābunt." Sed magnō fragōre pōns in flūmen cecidit, et inter undās spūmōsās omnia ad pontum natābant.
Horātius iam in hostibus sōlus manēbat. Sed adhūc impavidus in flūminis rīpā stābat, et Tiberim ōrāvit: "Ō Tiberīne pater, tē omnēs Rōmānī adōrāmus; tē patrem vocāmus; tū hodiē Rōmānī mīlitis vītam cōnservābis, et undīs tuīs tūtum portābis." Dīxit, et in spūmōsās Tiberīs undās dēsiluit. Multīs vulneribus et onere armōrum fessus, vix in undīs spūmōsīs natāvit, sed Tiberīnus pater tam fortem Rōmānum ad alteram rīpam tulit et tūtum ad cīvēs sollicitōs portāvit.
Magna fuit īra Etrūscōrum, magnum gaudium Rōmānōrum. Nōmen igitur Horātiī inter Rōmānōs et per tōtum orbem terrārum semper erat nōtum et praeclārum, quod prō patriā fortiter pugnāverat. Et omnēs Rōmānī Tiberim flūmen semper adōrābant, et ad flūminis rīpās dōna libenter ferēbant, quia omnium Rōmānōrum est pater, et urbem Rōmam fortemque Rōmānum ē ferōcibus Etrūscīs cōnservāvit.
Amātīsne Graecās Rōmānāsque fābulās? Sī fābulae vōs dēlectant, vōs verba mea in tabulīs scrībite, et magistrō vestrō recitāte. Ita fābulās praeclārās semper memoriā tenēbitis. Post paucōs annōs vōs, iam adolēscentēs, multās aliās fābulās lēgētis.
In Graeciā frātrēs duo, Agamemnōn et Menelāus nōmine, ōlim habitābant. Graecī frātrēs Atrīdās vocābant, quod Atreī fīliī erant, Agamemnōn omnium Argīvōrum rēx erat. Menelāus Lacedaemoniōs regēbat. Helenē, uxor Menelāī, praeclāra et fōrmōsa rēgīna, cum virō in rēgiā multōs annōs habitābat. Sed tandem Paris, Troiānōrum prīnceps, ad hospitium Menelāī vēnit.
Perfidus et ignāvus erat hospes, sed pictīs vestīmentīs, nitidīs capillīs fulgēbat. Diū in rēgiā manēbat, et grātus rēgīnae animō erat hospes fōrmōsus. Tandem nocte obscūrā Helenam fūrtim raptāvit et in nāvem imposuit. Vēla candida ventīs secundīs dedit, et trāns mare ad urbem Trōiam properāvit.
Menelāus, ubi hospitis perfidiam vīdit, ad frātrem contendit et omnia nārrāvit. Agamemnōn īrā terribilī exclāmāvit, "Perfidus est Paris; perfidum est tōtum Troiānōrum genus, sed perfidiae stultitiaeque poenās dabunt. Tōtum exercitum meum ad ōram maritimam convocābō; equitēs peditēsque in nāvēs impōnēmus, et terrā marīque Troiam oppugnābimus. Ita urbem scelerātam excidēmus et genus perfidum ad Īnferōs mittēmus. Praedam quoque multam nōs domum reportābimus. Tū quoque Helenam tēcum domum ad rēgiam tuam redūcēs."
Agamemnōn igitur tōtum exercitum ad portum convocāvit. Multī equitēs multī peditēs aderant; prīncipēs quoque omnēs ē tōtā Graeciā eō convēnērunt. Sed ventī adversī nāvēs in portū diū retinēbant. Itaque Agamemnōn nūntium ad ōrāculum Delphicum mīsit, et ā deō respōnsum petīvit. Trīste et terribile respōnsum dedit Apollō; "Propter īram Diāna nāvēs Graecās in portū retinet, nec ventōs secundōs dat. Numquam Graecī ad Asiam nāvigābunt nisi virginis sanguine deae nūmen plācāverint."
Rēx, ubi ōrāculī respōnsum audīvit, diū sēcum lacrimābat. "Est mihi domī," inquit, "fīlia cāra, Īphigenīa nōmine, sēdecim annōrum puella. Sine dubiō Diāna Īphigenīam victimam petit. Dīra et crūdēlis est dea; sed nōn sine dīs immortālibus ad urbem Trōiam nāvigābimus, et Helenam ex urbe perfidā domum reportābimus."
Nūntium igitur ad Clytaemnēstram, uxōrem suam, mīsit. "Ō Rēgīna," inquit, "fīliam nostrum ad nūptiās ōrnā, et cum fīdīs cūstōdibus ad portum mitte. Achillēs, vir fortis et praeclārus, virginem in mātrimōnium dūcet."
Clytaemnēstra, ubi rēgis dicta audīvit, magnō gaudiō fīliam ad nūptiās parāvit; gemmīs pretiōsīs, vestīmentīs pictīs, puellam ōrnāvit, et tandem cum fīdīs cūstōdibus ad portum mīsit.
Itaque magnā spē Īphigenīa ad castrā Graecōrum vēnit. Simul ac rēgem vīdit, tum cito ad patrem cucurrit,et collō cārō bracchia candida dedit. Sed ubi maestum rēgis vultum vīdit, "Cūr," inquit, "mī pater, vultū maestō, capite dēmissō fīliam tuam salūtās? Nōnne libenter fīliam vidēs?"
Tum Agamemnōn tōtam rem nārrāvit. Ubi autem Īphigenīa dīrum ōrāculī respōnsum audīvit, tum vērō gelidus tremor per omnēs puellae artūs cucurrit. Humī sē prōstrāvit, et patris genua manūsque prehendit. Multīs lacrimīs veniam ōrāvit. "Numquamne," inquit, "chorus iuvenum domum ad marītum mē dūcent? Numquamne līberōs dulcēs vidēbō et parvulōs bracchiīs meīs tenēbō, sed innūpta ad Mānēs dēscendam?"
Sed ubi fātum fīxum immōtumque sēnsit, tum vērō animum ad mortem firmāvit et fortem nōbilemque puellam sē praebuit. "Nōn mortem," inquit, "sed ignāviam recūsō. Libenter ad Mānēs dēscendam; morte meā Graecōs mīlitēs et Graeciam patriam cōnservābō. Nōn innūpta, nōn sine līberīs dulcibus ad Īnferōs dēscendam. Hādēs mē in mātrimōnium dūcet; mīlitēs Graecī et Graecia patria mihi prō līberīs erunt. Ita et Īnferī et Superī mē in summō honōre habēbunt, quia libenter prō patriā ē vītā excesserō.”
Dīxit, et vultū serēnō ad āram prōcessit, et vītam cum sanguine fūdit. Ubi Graecī, misericordiae et amōris plēnī, virginem fortem vīdērunt, ex omnibus mīlitibus nēmō ferē lacrimās retinuit, sed omnēs gemitum profundum dedērunt.
Graecī igitur, simul ac Diānae nūmen virginis sanguine plācāvērunt, vēla candida ventō secundō dedērunt, et ad Asiae ōram nāvigāvērunt. Ibi multōs annōs Troiam vī et armīs frūstrā oppugnābant. Tandem, deōrum immortālium auxiliō, urbem incendērunt et praedam ingentem domum reportāvērunt. Helenam quoque Menelāus Spartam ad rēgiam redūxit.
Nōnne nōbilem praeclāramque virginem Īphigenīam putātis? Īphigenīam memoriā semper tenēte, nam prō patriā libenter ē vītā excessit. Nōnne aliī multī prō patriā ē vītā excessērunt? Multī et Graecī et Rōmānī et Britannī vītam prō patriā libenter dēdidērunt.
Ōlim in Lȳdiā rēgnābat rēx, Croesus nōmine, inter omnēs gentēs propter dīvitiās nōtus, Lȳdia Asiae regiō erat, Persiae fīnitima. Nec procul, trāns mare Aegaeum, Graecī incolēbant. Deōs Graecōs adōrābat Croesus, et saepe ad ōrāculum Delphicum dōna pretiōsissima mittēbat; aurum argentumque aliāsque rēs pretiōsissimās mittēbat, nam omnium rēgum erat dīvitissimus.
Itaque Graecī Croesum amābant, et saepe viātōrēs ad Lȳdiae ōram nāvigābant. Inter viātōrēs forte Solōn, vir sapientissimus, ad Croesī hospitium vēnit. Sapientior erat quam omnēs patriae suae cīvēs. Ubi dīvitiās Croesī et omnēs rēs pulcherrimās laudāvit, tum Croesus, "Ō hospes," inquit, "nōnne mē omnium hominum beātissimum vocās? Nōnne ego beātior sum quam omnēs patriae tuae cīvēs?"
Sed Solōn, "Ō Croese," respondit, "Hodiē sine dubiō beātus es; ōlim tamen fortasse cūrae gravissimae tē vexābunt. Nēminem, adhūc vīvum, beātum vocō.
Post paucōs annōs Cȳrus, Persārum prīnceps, cōpiās in Mēdōrum agrōs dūxit, et tōtam regiōnem celeriter vīcit. Itaque et Mēdiae et Persiae, ingentis rēgnī, rēx erat.
Croesus, ubi cīvēs Cȳrī facta nūntiāvērunt, "Sī Cȳrus," inquit, "adhūc adolēscēns, tam celeriter Mēdōs superāvit, sine dubiō ego, rēx maximus dīvitissimusque, Cȳrum superābō."
Cōpiās igitur cito collēgit et in fīnitimōs agrōs dūxit. Sed nōn bene rem gessit. Nōn diū rēgis exercitus hostium impetum sustinēbat. Persae Croesī mīlitēs fugāvērunt. In Lȳdiam contendērunt et omnia loca ferrō et ignī vastāvērunt; hominēs necāvērunt; vīcōs et frūmentum incendērunt. Rēx perterritus rēgiam petīvit. Eō intrāvit Cȳrus. Cȳrus, vehementer īrātus, "Cūr, Ō Croese," rogāvit, "sine causā bellum in agrōs meōs intulistī? Tū igitur stultitiae tuae poenās gravissimās mihi dabis. Servī meī rogum ingentem trabibus validīs aedificābunt; tē in rogum impōnent; tum tē rogumque incendent."
Māne igitur servī rogum ingentem parāvērunt et Croesum eō imposuērunt. Tum Croesus ubi calamitātem suam sēnsit, trīstī vultū gemitum ab īmō pectore dedit, et, Solōnis verbōrum memor, "Nōn falsa," inquit, "Solōn, vir sapiēns, dīxit. Ego mē omnium hominum beātissimum tot annōs putābam. Nunc autem nēmō per omnēs gentēs miserior est. Superbiae stultitiaeque poenās dō."
Cȳrus, ubi Croesī verba audīvit, et vultum trīstem animadvertit, misericordiae plēnus, "Et ego," inquit, "bonō sum. Hodiē beātus sum, sed nōn semper fortasse rēs bene geram. Et ego fortasse veniam ā Dīs Immortālibus ōlīm petam. Captīvum igitur vinculīs flammīsque līberābō."
Sed iam servī facēs lūcidās ad trabēs porrēxerant; iam flammae rogum paene cingēbant. Croesus autem in summō perīculō manūs ad caelum Deōsque Immortālēs porrēxit. Apollō imbrem dē caelō serēnō mīsit, et aquam in rogum effūdit. Ita Cȳrus captīvum līberāvit, et multōs annōs Croesum cārum amīcum habēbat.
Inter montēs Graecōs vallis iacēbat variīs flōribus laeta et omnium rērum fēcundissima. Dē montibus aquae frīgidae dēsiliēbant, et per campōs viridēs fluēbant. Multī gregēs, multa equōrum boumque armenta in agrīs clīvīsque errābant. Vallis montibus viridibus undique cingēbātur; nūllī viātōrēs eō intrābant, nec hieme, ubi montēs nive candidā teguntur, nec vēre, ubi hirundō argūta nīdum sub trabibus aedificat. Itaque incolae dē rēbus externīs nihil sciēbant, sed bene beātēque vīvēbant, nec cūrīs sollicitīs vexābantur.
Ad incolās in vallem ōlim dē caelō dēscendērunt Mūsae. Novem sunt Mūsae, poētārum carminumque deae. Ā Mūsīs omnēs hominum gentēs, sed in prīmīs poētae, cōnservantur et docentur.
Mūsae, simul ac in vallem dēscendērunt, carmina mīra et dīvīna cecinērunt. Argūtae sunt Mūsārum vōcēs, nec per tōtum orbem terrārum dulcior est sonitus quam cantus deārum; nōn tam suāviter avēs in summīs arboribus canunt, ubi vēre āera cantibus mulcent.
Mīrō sonitū dēlectātī sunt incolae. Diū Mūsae canēbant; diū incolae, cēterārum rērum immemorēs, stupēbant; nec ad cibum nec ad quiētem tempus capiēbant. Multōs diēs, multās noctēs deae canēbant, et māne, ubi Aurōra croceum Tīthōnī lectum relinquit, et sērō, ubi vesper stēllās in caelum redūcit. Ita incolae cēnae prandiīque immemorēs, mīrum sonitum audiēbant. Itaque propter carminum dīvīnōrum amōrem in diēs languēscēbant.
Tandem Mūsae incolās iam tenuissimōs animadvertērunt, et misericordiae plēnae in cicādās viridēs convertērunt. Cicādae igitur, etiam nunc carminum dīvīnōrum memorēs, tōtum diem cantant.
In Forō Rōmānō ruīnae sunt templī Vestae rotundī, nec procul Virginum Vestālium domus. Hae virginēs omnium Rōmānārum sacerrimae putābantur, quod ignem sacrum in templō rotundō cūrābant. Hunc ignem Aenēās, Rōmānōrum pater, Troiā dīligentissimē apportāverat. Omnium Virginum Vestālium nōtissima erat Rhēa Silvia, Rōmulī Rēmīque māter. Haec nōn Rōmae sed Albae Longae habitābat, nōndum enim Rōma aedificāta erat.
Aenēās, ubi ad Ītaliam vēnit, paucōs annōs in hīs regiōnibus habitābat, et tandem ā Dīs Immortālibus ad caelum vocātus est. Deinde Ascanius, Aenēae fīlius, Albam Longam, urbem parvam, aedificāvit, et ibi multōs annōs laetus rēgnābat. Post Ascaniī mortem, aliī deinceps rēgēs rēgnābant. Ex hīs rēgibus Numitor bene benignēque urbem regēbat, et bona iūra cīvibus dabat.
Sed Numitōrī frāter erat, ferōx crūdēlisque vir, Amūlius nōmine. Hic comitēs cōpiāsque collēgit, et contrā frātrem exercitum dūxit. Diū et ācriter pugnābant frātrēs, sed Numitōris mīlitēs hostium impetum nōn sustinēbant, et fugā salūtem petīvērunt. Itaque Numitor ē rēgnō ā frātre expulsus est.
Amūlius igitur urbem iam regēbat. Sed Albae Longae puella erat, Rhēa Silvia nōmine, Numitōris fīlia. Hanc puellam timēbat Amūlius, quod iūstī rēgis fīlia erat, et omnēs cīvēs virginem amābant. "Sī huic puellae," inquit, "fīlius erit, omnēs cīvēs nōn mē sed puerum iūstum rēgem putābunt. Nēmō igitur virginem in mātrimōnium dūcet, sed ignem sacrum cum virginibus sacrīs per tōtam vītam cūrābit."
Mārs autem rēgis verba audīvit et rīsit. "Nōn ita," inquit, "rēx scelerātus fātum vītābit. Ego Rhēae Silviae marītus erō; mox puellae īnfantēs erunt, fīliī meī; ubi hī puerī adolēscentēs erunt, tum vērō Amūlius fātum suum sentiet." Nec falsa deus praedīxit. Mox Rhēa Silvia geminōs, Mārtis fīliōs, in gremiō tenēbat.
Amūliō, ubi in rēgiā sedēbat, cīvēs hanc rem nūntiāvērunt. Tum vērō rēx īrā et timōre vehementer commōtus est. Itaque servīs perterritīs, "Hanc fēminam," inquit, "ad Tiberis rīpās dūcite et in undās iacite; perfida mulier perfidiae poenās dabit. Geminōs quoque ad flūminis rīpās apportāte, sed puerōs nōn ego necābō. Puerōs in rīpā relinquite; lupīs fortasse cibum praebēbunt."
Servī igitur Rhēam Silviam ad flūmen dūxērunt et in undās iēcērunt. Sed Tiberīnus pater misericordiā et amōre commōtus est. "Mea uxor," inquit, "haec puella erit; semper inter undās meās tūta et laeta mēcum habitābit." Itaque Rhēa Silvia nōn necāta sed cōnservāta est.
Post multōs annōs ubi flūminis undae per agrōs effundēbantur, et frūmentum vīneāsque prōsternēbant, tum Rōmānī, "Ecce!" inquiunt, "etiam nunc īrātus est Tiberīnus pater, quod nōs tam crūdēliter Rhēam Silviam, flūminis uxōrem, ex urbe expulimus."
Geminī intereā prope flūminis rīpam ā servīs relictī erant. Mārs autem fīliōrum nōn immemor erat; lupam ad geminōs mīsit. Lupa, ubi puerōs vīdit, bonam benignamque sē praebuit; nōn enim puerōs necāvit, sed in tūtum locum portāvit; deinde lac geminīs, sīcut parvulōs suīs dabat.
Posteā, ubi maiōrēs erant geminī, nec iam cūram dēsīderābant, pāstōrēs petīvērunt, et inter pāstōrēs diū vītam rūsticam agēbant. Ā pāstōribus Rōmulus Remusque vocātī sunt; nihil autem dē orīgine suā sciēbant.
Omnēs hōs annōs Mārs fīliōs suōs dīligenter cōnservābat, et tandem geminīs, iam adolēscentibus omnia mōnstrāvit. Tum frātrēs, propter mātris avīque iniūriās īrātī, "Sine dubiō," inquiunt, "Amūlius hārum rērum poenās gravissimās dabit."
Pāstōrēs igitur omnēsque agricolās ad arma incitāvērunt, et cum exercitū rūsticō ad urbis portās contendērunt. Rēx quoque cōpiās contrā Rōmulum et Remum dūxit, sed rem nōn bene gessit. Superātus et necātus est. Tum adolēscentēs avum suum petīvērunt, et in rēgnum redūxērunt. Maximē gaudēbant oppidānī, quod iterum Numitōrem, iūstum rēgem, Albae Longae vidēbant.
Posteā Rōmulus urbem sibi aedificāvit, et Rōmam, dē suō nōmine, vocāvit. Rōmānī lupam, quod Rōmulum tam dīligenter cūrāverat, semper in summō honōre habēbant. Statuam lupae in Capitōliō posuērunt.
Haec statua in Capitōliō diū stābat, sed tandem fulmine dēiecta est. Alia tamen posteā in Capitōliō posita est. Hanc vōs quoque fortasse ōlim vidēbitis. Nec statuam sōlum sed lupam vīvam vidēbitis, nam Rōmānī, urbis suae orīginis memorēs, etiam nunc lupam vīvam in Capitōliō habent.
Ōlim in Forō Rōmānō terra discessit, et hiātus lātus altusque appāruit. Cīvēs omnēs saxa plūrima in hiātum dēiēcērunt; hiātus autem nūllō modō explēbātur, sed in diēs crēscēbat. Tum cīvēs perterritī, "Sine dubiō," inquiunt, "Dī Immortālēs summam calamitātem Rōmae praedīcunt."
Itaque Rōmānī ē Librīs Sibyllīnīs ōrāculum petīvērunt. Ē Librīs Sibyllīnīs sacerdōtēs respōnsum mīrum cīvibus nūntiāvērunt. "Numquam," inquiunt, "hiātus in Forō Rōmānō explēbitur, nisi eō omnium rērum pretiōsissimam Rōmānī dēiēcerint."
Cīvēs igitur ad Forum aurum, argentum, gemmās contulērunt, et in hiātum dēiēcērunt. Nihilō magis autem hiātus explētus est. Tum Mettius Curtius, eques Rōmānus, "Ūna rēs," exclāmāvit, "Rōmānīs est omnibus aliīs pretiōsior. Nec aurum nec argentum, sed iuvenēs Rōmānōs, arma Rōmāna, in summō honōre habēmus. Ego iuvenem Rōmānum, arma Rōmāna, Dīs Mānibus dēdicō."
Tum armīs splendidīs ōrnātus, equum incitāvit et in hiātum dēsiluit. Statim hiātus explētus est, nec posteā iterum terra discessit.
Nūllī per tōtum orbem terrārum cīvēs libentius quam Rōmānī sē patriae dedērunt. Alteram fābulam vōbīs dē fortī Rōmānō nārrābō.
Prīmō Bellō Pūnicō diū Rōmānī ā Poenīs superābantur, quia paucās nāvēs, nec magnum nāvium ūsum habēbant. Sed tandem Rōmānī nāvēs optimās aedificāvērunt, et Poenōs plūrimīs proeliīs superāvērunt. Itaque Rēgulum cōnsulem ad Āfricam cum exercitū mīsērunt. Rēgulus exercitum in Āfricam terram exposuit. Prīmō rēs bene gessit; agrōs ferrō et ignī vastāvit, et magnā spē Carthāginem contendit.
Intereā Poenī summīs vīribus cōpiās colligēbant, et multa mīlia peditum equitumque in Rōmānōs dūxērunt. Ācriter pugnābant Rōmānī, sed nōn diū hostium impetum sustinēbant. Perturbātī et fugātī sunt. Paucī salūtem fugā petīvērunt, et ad oppidum amīcum cucurrērunt. Maior pars exercitūs aut necātī aut captī sunt.
Inter captīvōs Rēgulus ipse Carthāginem ductus est. Tum summō gaudiō Poenī, "Nunc," inquiunt, "Rōmānōs vīcimus; Rōmānī igitur pācem dēsīderābunt et bonās condiciōnēs ferent. Tē, Rēgule, Rōmam iam mittēmus. Tū lēgātī modo in Senātum intrā--sī verbīs tuīs animōs cīvium tuōrum ad pācem addūxeris, tū vinculīs līberāberis, et līber in līberā urbe tuā habitābis. Sed sī Rōmānī nōn ad pācem amīcitiamque adductī erunt, sed malās condiciōnēs ferent, et Poenōs odiō īrāque petent, tū nōn in urbe tuā manēbis, sed Carthāginem iterum veniēs, et vinculīs mortīque crūdēlī tē trādēs."
Rēgulus igitur Poenīs fidem dedit, et ad patriam celerrimē revertit. Sed ubi Senātum intrāvit, nōn ad pācem amīcitiamque cīvēs suōs addūxit. "Nunc," inquit, "superātī sunt Rōmānī; malās condiciōnēs ferent Poenī. Vōs autem meliōrēs fortiōrēsque estis hostibus; sī igitur bellum summīs vīribus gerētis, et virōs vōs praebēbitis, mox vōs victōrēs eritis et vestrās condiciōnēs hostibus ferētis. Ego Carthāginem nāvigābō nec fidem violābō. Vōs animōs ad bellum firmāte et hostēs sub pedibus prōsternite. Ego nec vincula nec mortem recūsō, sed vestrō amōre mē dignum praebēbō."
Deinde Rēgulus fidem nōn violāvit, sed vultū serēnō Rōmā discessit et Carthāginem revertit. Ibi vinculīs mortīque sē trādidit.
Inter Troiānōs quī tot annōs urbem suam contrā Graecōs dēfendēbant, erat Hector, omnium rēgis fīliōrum fortissimus, et Priamō patrī cārissimus. Hic ā cīvibus suīs maximē amābātur et in summō honōre habēbātur.
Vehementer ā Graecīs timēbātur, ubi ex urbīs portīs ad proelium ruēbat, aut ignibus īnfēstīs hostium nāvēs vastābat. Cottīdiē Troiānī ad arma ab Hectore incitābantur; cottīdiē cīvium animī ad fortia facta firmābantur. Saepe cum Hectore ā proeliō victōrēs revertērunt.
Andromachē, Hectoris uxor, cum virō fīliolōque in rēgiā habitābat. Nūlla ex omnibus Troiānīs mulier magis virum suum amābat, aut virī amōre dignior erat. Ōlim Hector, ad proelium ōrnātus, ē viā in rēgiam vēnit. Andromachē vultū laetō virum salūtāvit et ancillam vocāvit, quae fīliolum in sinū tenēbat. Deinde Hector bracchia ad puerum porrēxit. Sed puer, ubi cristam rubram vīdit, quae ex patris galeā horrēbat, perterritus est, nec ad patrem venīre audēbat, sed multīs lacrimīs in ancillae sinū haerēbat.
Tum vērō Hector, vir maximus, fīliō rīsit, et galeam terribilem humī dēposuit, et bracchia iterum ad fīlium porrēxit. Hic nōn iam perterritus est, sed rīsit, et patris collō bracchia parvula dedit.
Sed Andromachē sollicitō animō virum hīs verbīs culpāvit: "Ō Hector," inquit, "tōtam tuam vītam inter hostēs et proelia agis; multī sunt hostēs, quī tē odiō īrāque petunt, multī quōrum amīcōs ad Īnferōs mīsistī. Ē Troiānīs multī iam vulnerātī, multī necātī sunt. Nōn semper tū ipse vulnera īnfēsta vītābis. Tū igitur hodiē intrā moenia manē, et tē tuamque urbem cōnservā. Nōn enim sine tē Troiānī urbem contrā Graecōs dēfendent."
Cui Hector respondit, "Hī omnēs, quī nunc Troiam dēfendunt, ad mē prīncipem spectant. Propter meam virtūtem cūstōdēs in moenibus stant, mīlitēs ad proelia īnfēsta animō fortī excēdere audent. Sī ego proelia dētrectābō, nec fortem mē praebēbō, nōn iam cīvium amōre erō dignus. Troiānī quoque omnēs timidī erunt et mox ab hoste vincentur. Deinde Troia vastābitur, et vōs ad terram aliēnam in servitūtem dūcēminī. Nōn meum est proelia dētrectāre, sed potius prō patriā cadere."
Dīxit, et ōscula fīliō uxōrīque dedit. Parvulum ancillae trādidit, et armīs ōrnātus in viam excessit. Andromachē ex īmō pectore gemitum dedit, et capite dēmissō domum intrāvit; nam cūrīs sollicitīs vexābātur, et omnium rērum maximē virī suī mortem timēbat.
Hōc modō Troia tandem capta est. Graecī verbīs falsīs Troiānōs dēcēpērunt. "Ō Troiānī," inquiunt, "in hāc terrā in diēs languēscimus. Bellō vulneribusque fessī patriam cāram līberōsque dulcēs dēsīderāmus. Nōn hīc in aliēnā terrā, sed domī inter amīcōs vītam reliquam agere cōnstituimus. Iam satis diū bella gessimus; tempus est hinc, Deōrum Immortālium auxiliō, discēdere. Prīmum autem Minervae nūmen dōnō plācābimus. Tum illa nōs ventīs secundīs domum redūcet."
Deinde Graecī magnō labōre equum ingentem aedificāvērunt, cuius latera trabibus validīs tēxērunt. Nocte obscūrā aliī deinceps in cava eius latera fūrtim ascendērunt, aliī ad nāvēs properāvērunt et vēla candida ventīs dedērunt.
Māne dēceptī sunt Troiānī. "Ecce!" inquiunt, "dōnum illud quō Graecī Minervae nūmen plācāre cōnstituērunt. Domum revertērunt hostēs. Nōs intrā moenia mōnstrum illud dūcēmus; tum nōs quoque Dea nūmine secundō servābit."
Cīvēs igitur mōnstrum īnfēstum in urbem trāxērunt. Iuvenum chorus per viās id dūxērunt; puerī puellaeque innūptae circum equum saltāre et canere gaudēbant et flōribus eum ōrnāre.
"Nunc līberī," inquiunt, "in līberā urbe habitāmus; nōn iam hostēs nōs noctēs diēsque vexant."
Sed ubi nox umbrīs profundīs terrās tegēbat, Graecī, quī in equō sunt cēlātī, ē cavīs lateribus fūrtim dēsiliēbant, et facem lūcidam comitibus mōnstrāvērunt. Illī simul ac trāns pontum facem vīdērunt, nāvēs rūrsus ad ōram impulērunt. Nūllī per moenia cūstōdēs, nūllī in portīs vigilēs urbem dēfendēbant. Per tōtam urbem cīvēs animōs fessōs somnō profundō laxābant.
Flūminis modō Graecī victōrēs in urbem miseram ruērunt. Omnia ferrō et ignī vastāta sunt. Templa domūsque humī prōstrāta, iuvenēs necātī sunt; mulierēs ad terram aliēnam in servitūtem ductae.
Per omnēs gentēs praeclārum est Orpheī nōmen, quī omnium poētārum suāvissimē canēbat. Et vōce argūtā et lyrā canēbat, quō sonitū omnia per terrās animālia dēlectābantur. Ille lupōs ursōsque saevōsque leōnēs dulcī cantū mulcēbat; dulcissimum erat eīs cantum dīvīnum audīre.
Propter carminum amōrem flūmina inter rīpās immōta stābant, nec iam aquae frīgidae ad pontum fluēbant. Avēs, quae in summīs arboribus nīdōs aedificābant, labōris immemorēs circum Orpheum volābant. Omnia flōrum genera sub pedibus eius flōrēbant.
Uxor erat eī Eurydicē nōmine, quam maximē amābat. Cum eā in prātīs nitidīs lūdere gaudēbat. Prope Thrāciae ōram poēta uxorque eius bene beātēque vīvēbant. Mox tamen Eurydicē, misera puella, morbō trīstī languēscēbat, et ad Īnferōs adhūc iuvenis dēscendit.
Diū Orpheus per tōtam ōram sōlus cum lyrā māne sērōque errābat, et āera cantibus trīstibus implēbat; nōn iam agrīs fēcundīs, nōn iam laetīs iuvenum chorīs gaudēbat.
Orpheus tandem ad Mānēs dēscendere cōnstituit, et saevum Plūtōnis animum cantū dulcī mulcēre. "Fortasse," inquit, "Plūtō Persephonēque rēgīna vōce lyrāque meā mulcēbuntur, et veniam mihi dabunt; fortasse Eurydicēn ad virum eius remittent."
Itaque ad Mānēs, in regiōnem tenebrōsam dēscendit, unde nēmō ad lūcem caelumque umquam ascenderat. Ibi circum poētam volāvērunt tenuēs umbrae eōrum quī Superōs relīquerant. Multae erant umbrae. Mātrēs senēsque, puerī puellaeque innūptae, quōs vulnera īnfēsta morbusque trīstis ad Īnferōs miserant, ad poētam properāvērunt, et carmine mīrō dēlectātī sunt.
Orpheus per viam tenebrōsam ad rēgiam vēnit, ubi Hadēs cum rēgīnā in lectō sedēbat; tum vērō vōce argūtā lyrāque cecinit, et ad genua rēgīnae sē prōstrāvit, et multīs lacrimīs veniam ōrāvit.
Illa lacrimīs eius cantūque commōta est, et, "Ūnā condiciōne," inquit, "tibi uxōrīque tuae hoc dōnum dabō. Tū ad Superōs statim properā; illa post tē ad lūcem ascendet. Sī autem tū oculōs ad comitem retrō revertēris, iterum Eurydicē per viam tenebrōsam dēscendet; iterum circum uxōrem tuam tenebrae fundentur."
Iam Orpheus magnā spē ad Superōs ascendēbat; iam Eurydicē post virum ad lūcem properābat, iam ad extrēmās tenebrās veniēbat. Orpheus, verbōrum rēgīnae immemor, oculōs retrō ad puellam revertit. Tum vērō ex īmīs Īnferīs fragor ingēns audītus est.
Eurydicē, "Ō Orpheu," inquit, "iterum fāta crūdēlia retrō mē vocant; per artūs oculōsque meōs somnus profundus funditur. Valē, cārissime vir! Iterum in noctem tenebrōsam feror." Dīxit, et iam tenuis umbra ē manibus virī in tenebrās fūgit.
Haec et alia multa Iūlia ē benignō lūdī magistrō audiēbat. Posteā, iam adolēscēns, ad longinquās terrās nāvigāvit et ipsa rēs multās mīrāsque vīdit. Vōs quoque fortasse ad Ītaliam Graeciamque ōlim ipsī nāvigābitis, et illa loca oculīs vestrīs vidēbitis, ubi poētae habitābant, dē quibus haec omnia nārrāvērunt.
Fīnis