Quī sunt Campī Ēlysiī, et in quā regiōne iacent? Sēdēs sempiternae sunt eōrum--ita scrībunt poētae et Graecī et Rōmānī--quī, dum vīta manēbat, aut virtūte aut ingeniō praestantēs sē praebuērunt.
Anima enim, cum ē corpore mortālī sē līberāvit, ad flūmen terribile pergit, Stygem nōmine, quod undās Ligrās līmumque horribilem circā mortuōrum sēdēs volvit. Hīc cum aliīs animīs nāvem parvam exspectat, quam Charōn, nauta Īnferōrum, rēmīs ad rīpam impellit, umbrās trāns flūmen trāductūrus; quem simul ac vīdērunt, multae animae ibi collēctae, bracchia manūsque porrigunt, vehementer cupientēs trādūcī; quārum Charōn aliās ab ōrā dēpellit, aliās in nāvem accipit.
Umbrae igitur, ad alteram rīpam prōvectae, ad sēdēs tenebrōsās sē cōnferunt, ubi Plūtō, cum Persephonē rēgīnā, inter mortuōs rēgnat. Quō cum vēnērunt, ad iūdicium arcessuntur; Mīnōs enim, mortuōrum iūdex, omnibus animīs praemia iūsta dēcernit. Nam sī quis in hāc vītā crūdēlem impiumque sē praebuit, sī cīvibus suīs invīsus, fidem lēgēsque violāvit, is ad loca trīstissima mittitur, scelerum poenās gravissimās datūrus.
Quī autem prō patriā cecidit, quī, cīvibus suīs cārus, fidem praestitit, quī hospitem benignē accēpit, quī deōs parentēsque suōs in summō honōre habuit, is ad Campōs Ēlysiōs pergit, cum aliīs beātīs semper vītam sempiternam āctūrus.
Haec terra omnium regiōnum est beātissima; nec imbrēs dē caelō serēnō cadunt, nec agrī nive candidā umquam teguntur, sed semper Zephyrus aurā tepidā campōs aprīcōs fovet, omnia loca lūce aureā fulgent; omnium generum flōribus laeta sunt prāta. Itaque beātī, ad hanc regiōnem adductī, nec tempestātēs violentēs nec hiemem frīgidam timent, sed inter prāta amoena hūc illūc humī prōstrātī, flōribus laetīs capita ōrnant, et cantibus gaudent.
Aliī lūdīs variīs inter sē certant; aliī ferās per silvās vēnantur; quōrum in prīmīs est Achillēs, omnium, quī contrā Troiānōs pugnābant, fortissimus. Hīc Orpheus, quī, dum vīvēbat, mortālēs suāvissimē canere docēbat, nunc sub arbore stāns, vōce lyrāque canit, quem circā cēterae umbrae, in herbā nitidā sedentēs, cantibus dīvīnīs dēlectantur.
Nec hominēs sōlum, sed animālia quoque praeclāra per campōs aprīcōs errant, et in prātīs amoenīs lūdere gaudent; quōrum in numerō est Pēgasus ille, equus mīrus, quī, ālīs candidīs sublātus, ventōs cursū superābat, quō vectus Bellerophōn Chimaeram, mōnstrum fūnestum, interfēcit; et canis ille fortasse hīc inveniētur, quī ē multīs amīcīs sōlus Ulyssem, dominum cārum, post vīgintī annōs domum regressum, agnōvit multōque gaudiō salūtāvit.
Alter quoque equus sine dubiō in Campīs Ēlysiīs incolit, et cum dominō, nōn iam hostēs sed ferās per montēs illōs saltusque sequitur. Hic est Būcephalus, nōbilis fortisque equus, quō vectus Alexander Persicōs hostēs turbāvit, et fūsōs in fugam coniēcit. Hic dēnique, aetāte cōnfectus, in terrā aliēnā mortuus est, et procul ā Graeciā patriā, summīs honōribus sepultus est.
Sed īnfīnīta est umbrārum multitūdō; longum est omnium nōmina et facta nārrāre. Aliae sine dubiō iam nōtae sunt vōbīs; dē aliīs apud poētās ipsī lēgētis. Sed ex omnibus umbrīs ego nōnnūllās dēlēgī, dē quibus, dum vīvēbant, pauca nunc vōbīs pergam nārrāre.
Quis per omnēs gentēs Diānam virginem virginumque deam ignōrat? Illa lūnam in caelō serēnō fulgentem nocte regit; illa vēnātōrēs nūmine secundō cōnservat, ubi sagittīs vēlōcibus cervōs fugientēs per silvās saltūsque vēnantur. Diāna enim cūstōs est silvārum, quae ipsa, cum aliīs virginibus, sagittīs arcūque umerum armat et per saltūs pedibus vēlōcibus ferās sequitur.
Ex omnibus virginibus, quae Diānae comitēs erant, nēmō fōrmōsior fuit, nec deae cārior, quam Camillā. Illa īnfāns ā patre Diānae dēdicāta erat, et adhūc puella per silvās saltūsque Ītalicōs deam sequēbātur, et ā deā super omnēs comitēs magnō amōre amābātur. Sed tōtam fābulam vōbīs ab initiō nārrābō.
Rēx quīdam Ītalicus, Metabus nōmine, ē rēgnō propter superbiam expulsus est. Quī cum Camillā, adhūc īnfante, ā cīvibus īrātīs fugiēns, ad flūmen lātum spūmōsumque vēnit. Ā tergō tēlīs īnfēstīs hostēs eum sequēbantur, nec audēbat pater aut sē cum puellā flūminī committere, aut diūtius in rīpā morārī.
Tandem, "Diānae virginī," inquit, "virginem meam committam; illa fortasse Camillam ex hīs perīculīs cōnservābit."
Quae ubi dīxerat, pavidus timōre, ad hastam ingentem, quam forte portābat, corpus īnfantis parvulum vīnxit. Tum lūnam suspiciēns, lūnae deam ita precātus est: "Ō Diāna, hanc puellam nunc tibi dēdicō. Sī tū ab hostibus īnfēstīs, ex undīs spūmōsīs eam cōnservāverīs, tua erit, et cum comitibus tuīs omnem vītam in silvīs saltibusque aget; etiam nunc tua tēla tenēns per āera volābit."
Dīxit, et hastam summīs vīribus trāns flūmen coniēcit, quae per āera volāns ad alteram rīpam tūta pervēnit, et in viridī campō tremēns haesit. Ipse in medium flūmen dēsiluit, et per undās spūmōsās tūtus natāvit. Tum hastam cum puellā recēpit, et onus cārum in sinū amplectēns ex hostibus sequentibus effūgit.
Metabus, ex hostium tēlīs ita cōnservātus, fidem Diānae datam nēquāquam violāvit. Inter pāstōrēs vēnātōrēsque vītam agēns, Camillam adhūc parvulam artēs Diānae cārās docēbat. In parvā eius manū sagittās posuit--umerum tenerum arcū curvātō armāvit.
Illa igitur, iam ā puellā Diānae dēdicāta, cum deā ferās per silvās vēnābātur: nūlla inter omnēs Diānae comitēs pedibus vēlōciōribus, manibus validiōribus erat, nūlla quae maiōre amōre deam per silvās sequēbātur. Nec aurō nec gemmīs sīcut cēterae puellae, flāvōs capillōs ōrnābat, sed cervī pellem dē umerō suspendēbat.
Multae mātrēs, ubi virginem fōrmōsam per saltūs per montēs currentem vidēbant, hīs verbīs precābantur, "Ō Dī Immortālēs! Fīliō meō tālem virginem coniugem date!"
Sed Camilla nec virum nec līberōs dulcēs dēsīderābat; semper virgō, Diānae virginī dēdicāta, inter montēs silvāsque incolēbat.
Sed tandem nūntius ad Camillam, iam adolēscentem, in silvās vēnit. "Aenēās," inquit, "Troiā expulsus, ad Ītaliam nāvigāvit et patriam nostram vincere cōnātur, in quem Turnus, Volscōrum prīnceps, nunc omnēs Ītaliae gentēs convocat. Num hospes Ītaliam subiectam habēbit? Tū quoque, Ō Camilla, decus Ītaliae vocāta, manūs istās, nōn iam in cervōs, sed in patriae hostem armā. Nōn frūstrā, ut putō, tua patria tē auxilium ōrat."
Illa, laudis amōre adducta, Turnō auxiliō venīre cōnstituit. Itaque sē comitēsque armīs ōrnāvit, et equō vecta ad Turnī castra contendit.
Quam ubi Diāna, in nūbibus altīs sedēns, inter equitēs armātōs cōnspexit, "Ēheu," exclāmāvit, "Camilla, omnium mortālium mihi cārissima, glōriae amōre permōta, in proelia īnfēsta vehitur. Sine dubiō laudem maximam cōnsequētur, sed tandem hostium tēlīs vulnerāta, ad Īnferōs adhūc adolēscēns dēscendet. Sed nōn inhumātum virginis corpus inter hostēs iacēbit; nam ego ipsa eam in sinū meō per āera ad patriam portābō et tumulō committam. Nec diū inulta mors eius manēbit. Quī enim tēlō crūdēlī virginem vulnerāverit, ab eō poenās gravissimās sūmam."
Tum ad nympham quandam conversa, arcum suum aureāsque sagittās porrēxit. "Tū," inquit, "haec tēla tenēns, per aurās ad campum volā, ubi exercitus inter sē cōnflīgunt. Quī vērō ex omnibus Troiānīs puellam meam prōsternere audēbit, eum tū hīs tēlīs statim prōsterne."
Dīxit, et nympha, deae arcum sagittāsque tenēns, per aurās vēlōciter volāvit.
Interim Troiānī ē castrīs ēgressī, cum Volscīs Latīnīsque armīs cōnflīgunt, nec nōn Camillam inter hostēs cōnspiciunt. Illa inter virginēs, Diānae comitēs, prōgressa, aureīs armīs super omnēs fulgēbat; nōn iam in cervōs fugientēs, sed in patriae hostēs arcum curvātum tendēbat. Hūc illūc equō vecta, multōs dextrā validā prōsternēbat, multōs sagittīs vēlōcibus ad Īnferōs mittēbat.
Sed tandem Arrūns, Troiānus quīdam, īrā permōtus, "Num fēmina," inquit, "in virōs manum audācem armāre audēbit? Num Troiānōs, sīcut cervōs timidōs, per omnem campum turbātōs sequētur?"
Itaque Camillam ūnam inter hostēs sequitur--Camillam tēlō īnfestō per tōtam aciem fūrtim petit. Quam ubi vīdit armīs gaudentem, et hostium aciem hūc illūc per campum turbantem, tum supplicī vōce Superōs precātus, "Ō Dī Superī," inquit, "datē mihi hanc fēminam, Troiānīs fūnestam, tēlō fēlīcī prōsternere."
Ita precātus, validā dextrā hastam coniēcit, quae summā vī per āera volāns, Camillae in candidō pectore haesit. Illa, miserrima puella, frūstrā tēlum ē pectore trahere cōnāta, iam moritūra humī dēlāpsa est, et frīgidā morte artūs laxāvit.
Tum vērō Volscī, ubi virginem fortem humī iacentem vīdērunt, dolōre īrāque permōtī, hostem ācrius sequēbantur. Arrūns autem, iam terrōre turbātus, ex aciē fugere cōnātus est. Sed nōn ita fātum suum vītāre potuit.
Nympha enim, ut iusserat Diāna, proelium ex altā nūbe spectābat, quae, ubi puellam deae tam cāram vīdit ab hoste crūdēlī prōstrātam, tum dolōre perculsa, "Ō stulta," exclāmāvit, "cūr nōn in silvīs viridibus tūta manēbās? Cūr in bella crūdēlia manūs istās armāvistī? Ille tamen, quī corpus istud tēlō crūdēlī violāvit, morte suā mortis tuae poenās sanguine dabit."
Tum aureum arcum tendēns, in Arruntem, iam ex aciē fugientem, sagittam ēmīsit. Illa, magnō strīdōre volāns, hostis in corpore haesit. Quī vulnere īnfēstō cōnfossus, mortis Camillae poenās sanguine dedit.
Sed Diāna, iam misericordiā et dolōre perculsa, “Nōn inhumāta," inquit, "nec sine honōribus erit Camilla, omnium virginum mihi cārissima. Ipsa in sinū meō puellam ad patriam portābō, et in silvīs viridibus sepeliam."
Itaque dē nūbibus altīs dēlāpsa, mortuam bracchiīs suīs sublātam, per āera ad patriās silvās tulit, et corpus tumulō ipsa commīsit. Quō Ītaliae virginēs multōs annōs dōna ferēbant, et virginem Diānae cāram in amōre et honōre habēbant.
Rōmānī, tōtum orbem terrārum ōlim rēctūrī, ubi gentēs Ītalicās paulātim imperiō subiiciēbant, viās optimē strātās faciēbant, quae Rōmā ad gentēs iam subiectās dūcēbant.
Italī, per hās viās Rōmam itinere factō, bona in urbe pecūniā vēndēbant. Itaque bonīs datīs acceptīsque, Sociī--ita enim vocābantur gentēs imperiō Rōmānō subiectae--amīciōrēs ergā victōrēs factī sunt.
Ex hīs viīs nōtissima est Via Appia, quae, Appiō Claudiō cēnsōre strāta, ad merīdiem dūcēbat. Multīs post annīs, ubi nōn iam Senātus Populusque Rōmānus, sed Prīnceps summum imperium Rōmae habēbat, Chrīstiānus quīdam praeclārus, Paullus nōmine, hāc viā Rōmam ad iūdicium adductus est.
Hāc viā Petrus quoque, terrōre perculsus, Rōmā ōlim fugiēbat, sed haud multa mīlia passuum ab urbe prōgressus, Chrīstum Dominum, ut nārrātur, in viā stantem vīdit, et, "Quō vadīs," inquit, "Dōmine?" Cui ille, "Rōmam," respondit, "eō, mī amīce, in cruce iterum moritūrus."
Tum Petrus, pudōre perculsus, animō ad mortem firmātō, rūrsus ad urbem revertit. Nec umquam posteā ignāvum, sed Chrīstō Dominō dignum sē praebuit, et cum Paullō aliīsque multīs Chrīstiānīs ē vītā libenter excessit.
Vōs quoque fortasse Rōmā Viā Appiā ōlim excēdētis. Rēcta et bene strāta per agrōs cultōs, per oppida parva in summīs clīvīs aedificāta, Brundusium dūcit, quō Rōmānī iter facere solēbant, sī forte ad Graeciam nāvigāre cupiēbant.
Per tōtam Ītaliam incolae oppida in clīvīs aedificāre solēbant, quod clīvōs salūbriōrēs putābant, et contrā hostium impetūs ūtiliōrēs. Itaque viātor, māne profectus, dum per campum viridem iter facit, agrōs cultōs undique videt, sed nocte, ubi terrae umbrīs profundīs teguntur, circum omnem campum, ē multīs oppidīs in clīvīs aedificātīs, lūmina sīcut in caelō fulgere incipiunt.
Ita lūmina parva, sīcut gemmārum corōna, tōtum campum cingere videntur.
Sī vōs aliā quādam viā Rōmā proficīscēminī, haud multa milia prōgressī, clīvum ascendētis, et in oppidō parvō (nōmine Frascātus) sitim, propter pulverem viae collēctam, vīnō relevāre poteritis. Quō factō, nōlīte iam eādem viā pergere, sed, viā relictā, per olīvās et silvās multīs flōribus laetās, clīvōs iūcundōs ascendite.
Mox ad oppidī parvī reliquiās veniētis, quod Tusculum vocābātur, ubi Cicerō, ōrātor ille praeclārissimus, abhinc duōbus paene mīlibus annōrum habitābat. Hīc sub arboribus stantēs, Rōmam, magnam urbem, procul vidēbitis, cuius ē multīs mīlibus tēctōrum fūmus ad caelum surgit.
Viae strātae reliquiae cōnspicī possunt, quā fortasse Cicerōnis servī dominī impedīmenta et ipsum dominum ferre solēbant, ubi ē Magnae Urbis tumultū fugiēns, rūre placidō vīrēs recreābat: praetereā templī theātrīque reliquiae nōn dēsunt, sed Cicerōnis ipsīus vīllae nihil relictum est.
Post quam Tullia, Cicerōnis fīlia, omnium mortālium patrī cārissima, adhūc iuvenis mortua est, tum pater, animō dolōre percussō, hūc sē recēpit, et dolōrem studiīs relevāre cōnātus, librōs multōs doctissimōsque scrībēbat, quōrum nōnnūllōs vōs quoque brevī tempore lēgētis.
Hūc quoque iam senex, ā Mārcō Antōniō inimīcō suō effūgit; sed paulisper morātus, adhūc timēns, Viā Appiā Brundusium perrēxit, ad Graeciam nāvigātūrus. Frūstrā tamen, nam mīlitēs ab illō missī, senem usque ad mare secūtī, tēlīs crūdēliter necāvērunt.
Vīdistīne avēs caeruleās, per undās ālīs coruscīs volantēs, quās Graecī halcyonēs vocāre solēbant? Nōn semper avis, ut nārrant poētae, sed rēgīna fōrmōsa erat Halcyonē, quae cum virō suō, Cēȳcē nōmine, ōlim in Thessaliā prope ōram maritimam incolēbat.
Cum rēx et rēgīna, inter sē vehementer amantēs, paulisper vītam beātissimam ēgissent, tum forte Cēyx nāvem cōnscendere volēbat, ad Apollinis ōrāculum nāvigātūrus, et deum dē rēbus quibusdam cōnsultūrus. Illa autem, coniugis cōnsiliō cognitō, propter maximum amōrem sollicita, "Nōlī," inquit, "cārissime coniūnx, undīs tumultuōsīs, ventīs perfidīs tē committere; sīn autem fīxum immōtumque manet cōnsilium tuum, nec lacrimīs precibusque meīs mūtārī potest, tum ego, tua coniūnx, tēcum nāvem cōnscendam, et per omnia maris perīcula īre audēbō."
Cēyx, lacrimīs eius verbīsque maximē commōtus, nec cōnsilium iam fīxum mūtāre nec mulierem per haec tanta perīcula dūcere volēbat, sed, "Brevissimum tempus," inquit, "ā tē, cārissimā, aberō. Nisi fāta crūdēlia vetābunt, ad tē ante tertium mēnsem laetus redībō."
Quibus dictīs, Cēyx coniugem lacrimantem trementemque amplexus, nāvem iam parātam cōnscendit. Halcyonē, cum, in lītore stāns, nāvem abeuntem diū spectāvisset, tum maesta reversa, ad templum statuamque Iūnōnis sē recēpit. Hoc templum, ē marmore candidō factum, ad mare caeruleum spectābat, quō in templō nautae, ex undīs perīculōsīs tūtī reversī, grātiās deae reddere solēbant.
Hūc etiam Halcyonē, ob virum absentem cūrīs sollicitīs vexāta, dōna cottīdiē ferēbat; hīc, bracchiīs ad caelum sublātīs, deae nūmen ōrābat: "Ō deōrum rēgīna, coniugem meum ex undīs tumultuōsīs servātum, ad haec bracchia tūtum remitte."
Nautae intereā ventō secundō laetī vēla dedērunt, et in rēmōs incubuērunt, sed cum, iam paucōs diēs in altum prōvectī, nusquam trāns pontum caeruleum terram vidēre possent, subitō nūbēs ātrae, in caelum euntēs, sōlem diemque cēlāvērunt.
Ventī adversī inter sē magnō strīdōre cōnflīgunt et bella ferōcia gerunt. Propter strīdōrem vōx nūlla potest audīrī. Nautae perterritī undās tempestāte sublātās vident. Hūc illūc flūctibus iactātī, supplicī vōce deōs precantur.
Cēyx, nē tum quidem coniugis cārissimae immemor, caelum suspiciēns, haec deōs ōrāvit, "Ō Dī Superī, date mihi Halcyonēm iterum vidēre. Sī mē, ex undīs tumultuōsīs servātum, ad eius bracchia remīseritis, tum ego ad templa ārāsque vestrās dōna multa et pretiōsissima feram."
Sed dum ita precātur, flūctus ingēns, ad caelum sublātus, praeceps in nāvem magnō fragōre cecidit, et omnia in undās spūmōsās dēmersit.
Halcyonē autem inter spem metumque dubia, cum coniugis mortem adhūc ignōrāret, Iūnōnis nūmen dōnīs precibusque plācāre cōnābātur. Sed dea, cum iam omnia scīret, ingentī misericordiā permōta, per somnium miseram puellam dormientem omnia docēre cōnstituit.
Īride igitur, nūntia deōrum vocāta, "Ī, nūntia fīdissima," inquit, "vēlōcibus ālīs ad antrum tenebrōsum, ubi Somnus, in ātrō lectō recumbēns, membrīs solūtīs noctem diemque dormit. Hunc iubē ad Halcyonēm, miseram rēgīnam, somnium mittere, et dormientī Cēȳcīs mortem nārrāre."
Hīs audītīs, Īris rēgīnae deōrum iussa facere contendit. Mīlle colōribus corusca, per tōtum caelum quasi arcum curvātum tendēns, Somnī ipsīus domum antrumque petīvit. Hoc antrum, umbrīs profundīs cīnctum, sōlis lūcem numquam accipit, nec māne, ubi Aurōra lūcem in caelum redūcit, nec vespere, ubi Apollō equōs fessōs in Ōceanum dēmergit.
Ante portās papāvera flōrent, aliīque flōrēs quī somnum invītant. Somnia multa, sīcut tenuēs umbrae, hūc illūc volant, quae Somnus ad mortālēs dormientēs mittere solet. Hīc Somnus, omnium deōrum fessīs mortālibus grātissimus, in ātrō lectō membrīs solūtīs recumbēbat, quem circā somnia multa volābant.
Īris, cum, mīlle colōribus fulgēns, ad domum tenebrōsam adīvisset, "Ō Somne," inquit, "quī dīs hominibusque quiētem placidam dare solēs, Halcyonē, misera rēgīna, virum absentem dēsīderāns, noctem diemque reditum eius exspectat, et ad Iūnōnis templum cottīdiē sē cōnferēns, deae nūmen lacrimīs precibusque plācāre cōnātur. Ille autem, nāvē in undās dēmersā, hūc illūc in flūctibus mortuus iactātur. Tū igitur ex istīs somniīs ūnum ad tē vocātum, ad rēgīnae dormientis tēctum volāre iubē. Tum Halcyonē, dē coniugis morte certior facta, nōn iam spēs falsās in animō fovēbit; nōn iam deam frūstrā ōrābit."
Quae ubi dīxerat, ex umbrīs ēgressa, ad lūcem caelumque redīvit; quā vīsā, multī hominēs, arcum curvātum suspicientēs, nitidīs colōribus dēlectātī sunt.
Intereā, ut iusserat Iūnō, Morpheus, ex omnibus somniīs perītissimus, ā Somnō rēge dēlēctus, ad Thessaliae ōram volāvit. Ibi ālīs dēpositīs, Cēȳcis vultum nōtissimum induit, et mediā nocte prope rēgīnae lectum cōnstitit. Halcyonē igitur dormiēns ipsam Cēȳcis imāginem, prope lectum stantem, multīsque lacrimīs sibi loquentem, cōnspicere vidēbātur.
Haec imāgō, "Ō Halcyonē," exclāmāvit, "miserrima coniūnx, nōlī iam spem falsam in pectore fovēre; nōlī iam dōna ad templa deōrum afferre; multōs iam diēs corpus meum in mare dēmersum, hūc illūc flūctibus iactātur; nec vōta tua, in aurās dispersa, umquam tibi coniugem reddere possunt."
Quibus audītīs, Halcyonē, subitō terrōre perculsa, bracchia ad trīstem imāginem porrēxit, sed illa, ē manibus eius ēgressa, in tenuēs aurās, ceu fūmus, fūgit.
Deinde rēgīna, ē somnō excitāta, celeriter ē lectō sē prōiēcit, et praeceps ad ōram maritimam ruit. Quō cum vēnisset, trāns mare iam placidum prōspiciēns, "Ō flūctūs crūdēlēs," exclāmāvit, "inter quōs etiam nunc membra illa cārissima iactantur, Cēȳcem meum etiam mortuum hīs bracchiīs reddite."
Ibi stāns, et trīstī vōce Cēȳcem nōmine vocāns, flūctum ingentem ex altō advenientem prōspexit, quī aquīs spūmōsīs ē marī sublātus, celeriter ad lītus ferēbātur; tum dēmum summō fragōre cadēns, ad rēgīnae pedēs coniugem mortuum prōiēcit.
Quem cum vīdisset, artūs cārōs amplexa, "Ēheu, crūdēlis," inquit, "num ita fidem praestitistī? Num ita ante tertium mēnsem ad uxōrem amantem redīvistī?"
Tum vērō Dī Superī, quod tantum dolōrem mulcēre volēbant, et virum et fēminam in avēs caeruleās convertērunt, quās Graecī halcyonēs vocāre solēbant. Illae, mūtuō amōre iterum gaudentēs, super undās spūmōsās nitidīs ālīs volāvērunt.
Posteā halcyonēs omnium avium Dīs Immortālibus cārissimae fuisse dīcuntur, quamobrem, sī forte hieme nīdōs in mare placidō aedificāre, et parvula fovēre volēbant, tum Iuppiter ventōs tumultuōsōs requiēscere iubēbat, et mare harēnamque sōle tepidō mulcēbat.
Et nōs quoque, ubicumque inter hiemem tempestātēsque diēs serēnī intermittuntur, et prāta aprīca sōle gaudent, hoc tempus "Diēs Halcyōniōs" vocāre solēmus.
Antīquīs temporibus, omnēs ferē gentēs doctissimae circum Mare, quod nunc Mediterrāneum vocāmus, incolēbant, quibus fīnitimae erant gentēs ferae barbaraeque. Ā barbarīs igitur cīnctae, illīus temporis gentēs in summō perīculō interdum versābantur, nam barbarī, spē praedae adductī, in agrōs cultōs bellum īnferre solēbant. Scrīptor quīdam Rōmānus, Līvius nōmine, cuius librōs ipsī mox lēgētis, scrībit Gallōs ōlim bellum in Ītaliam intulisse, et multīs iam oppidīs expugnātīs, cum ipsīs Rōmānīs proelium commīsisse.
Hī Gallī, vultū ferōcī, capillīs flāvīs hominēs, pellibus indūtī, trāns Alpēs incolēbant; quī annō trecentēnsimō nōnāgēnsimō ante Chrīstum nātum dē montibus in cultōs Ītaliae campōs dēscendērunt, et agrīs ferrō et ignī vastātīs, tandem Rōmam ipsam advēnērunt. Tum dēmum Rōmānī, ūndecim mīlia passuum ab urbe prōgressī, apud Alliam flūmen aciē īnstrūctā, cum eīs proelium commīsērunt. Sed nōn diū hostium impetum sustinuērunt; in fugam coniectī, ōrdinibus fūsīs, urbem petīvērunt.
Gallī autem, nōn statim fugientēs secūtī, trēs diēs prope flūminis rīpās, victōriā praedāque gaudentēs, morābantur. Rōmānī igitur, cum hostem sentīrent nōn statim aggressūrum esse, prīmum, Deōrum Immortālium memorēs, Virginēs Vestālēs, ignem sacrum ferentēs, in amīcum oppidum ex urbe mīsērunt. Nam hic ignis, ab Aenēā, Troiā fugiente, ēreptus, in templō rotundō ā virginibus sacrīs cōnservābātur, et ā Rōmānīs omnium rērum sacerrima putābātur.
Tum mulierēs puerīque, aliī aliā viā ad oppida amīca iter fēcērunt. Mīlitēs, et omnēs quibus integrae erant vīrēs, ad Capitōlium, Rōmae altissimam partem et ad dēfendendum facillimam, ascendērunt. Sed senātōrēs quīdam, aetāte prōvectī, cum nōn in hostēs, iam urbem oppugnātūrōs, arma ferre possent, nec in Capitōlium cum mīlitibus ascendere, nec cum cēterīs effugere, volēbant.
"Nōs," inquiunt, "aetāte prōvectī, nōn iam prō patriā pugnāre possumus, nec ad fugiendum satis valēmus. Nec nōs fallit cibum vōbīs mox dēfectūrum esse. Nōn igitur in tantā frūmentī inopiā vōbīscum ad Capitōlium ascendēmus, ubi mox ā barbarīs hostibus obsidēbiminī. Sed nōs hīc prope Forum in aedibus nostrīs manēbimus; vōs, iuvenēs, quibus integrae sunt vīrēs, Capitōlium ad obsidiōnem parāte."
Cum igitur Gallī, urbem ingressī, īnferiōrēs urbis partēs vacuās et dēsertās invēnissent, tandem ad Forum pervēnērunt; quī, cum per portās apertās aedēs intrāvissent, rem mīram aspiciēbant. Senēs enim nōbilī aspectū, eīs vestibus indūtī, quās gerere Senātōribus sōlīs licēbat, in sellīs eburneīs, immōtī sedēbant.
Diū Gallī, rē mīrā obstupefactī, vultūs senum gravēs immōtōsque mīrantēs, dubiīs animīs tacitī manēbant. Tandem, eōs statuās esse arbitrātus, ūnus ex hostibus barbam candidam senis cuiusdam manū mulcēre coepit; quō factō ille īrātus, scīpiōne eburneō, quem forte gerēbat, caput Gallī percussit.
Tum dēmum omnēs Gallī, īrā permōtī, senēs ad ūnum interfēcērunt. Deinde, certiōrēs factī Capitōlium modo ā cīvibus dēfendī, cēterīs urbis partibus ferrō et ignī vastātīs, hoc obsīdere coepērunt.
Iam Rōmānī in summīs perīculīs versābantur; quamquam enim Capitōlium, rūpes et arte et locī nātūra bene mūnīta, nōn facile expugnārī poterat, tamen propter frūmentī inopiam famem gravissimam patiēbantur. Quā rē cognitā Gallī, quibus satis superque cibī erat, Rōmānōs verbīs superbīs increpābant. "Ō Rōmānī," inquiunt, "iam famē superātī, victōribus vōs dēdite!"
Quibus illī, pudōre īrāque permōtī, "Ō Gallī," respondērunt, "num arbitrāminī Rōmānōs, etiam famē moritūrōs, tam barbarīs ignāvīsque hostibus sē dēditūrōs esse? Nōndum nōbīs cibus dēficit." Quibus rēbus dictīs, pānem dē summō Capitōliō in hostium castra dēiēcērunt.
Camillus autem, eō tempore dux praeclārissimus, et omnium Rōmānōrum bellī perītissimus, sed propter superbiam cīvibus invīsus, paucīs ante annīs ex urbe expulsus erat. Sed in tantō omnium perīculō Rōmānī, antīquae invidiae immemorēs, virum Rōmam revocāre cōnstituērunt, sī forte urbem ā barbarīs hostibus obsessam līberāre posset.
Nocte igitur obscūrā nūntius fīdus per rūpem praecipitem dēscendit, et cum hostium cūstōdēs fefellisset, ad Camillum in oppidum fīnitimum sē contulit; cui ille, "Dīc," inquit, "Rōmānīs, mē cōpiīs quam maximīs collēctīs, summā celeritāte patriae subventūrum esse."
Nūntius, eādem viā quā vēnerat reversus, haec cīvibus retulit; quibus rēbus audītīs, illī sē ad resistendum cōnfirmāvērunt.
Vestīgiīs autem nūntiī animadversīs, Gallī, longā obsidiōne fessī, eādem viā Capitōlium oppugnāre cōnstituērunt. Silentiō noctis, cum Rōmānī somnō quiētīque dēditī essent, rūpem tam fūrtim ascendērunt, ut nōn sōlum cūstōdēs sed etiam canēs fallerent.
Erant tamen in Capitōliō ānserēs quīdam, Iūnōnī deae sacrī, quōs in summā cibī inopiā Rōmānī tamen alere solēbant. Hās avēs nōn fefellērunt Gallī. Advenientium sonitū excitātī, ānserēs ālīs plaudere et vōcibus clāmāre coepērunt; quō sonitū audītō, mīles quīdam Rōmānus, Mānlius nōmine, cui domus erat prope hunc locum aedificāta, cum sine morā ē lectō surrēxisset, galeam cōnspexit Gallī, iam iam ad summum clīvum ascendentis.
Summā celeritāte cum ad extrēmam rūpem cucurrisset, hominem scūtō suō vehementer percussit; quī dē rūpe praeceps dēlāpsus, proximōs Gallōs prōstrāvit. Deinde cēterī Rōmānī, hōc sonitū excitātī, ad locum contendērunt, et hostēs celeriter fugāvērunt. Posteā cīvēs, prō Rēpūblicā cōnservātā, grātiās maximās Mānliō reddidērunt.
Interim cīvēs, inter spem metumque dubiī, Camillī reditum exspectābant. Tandem, famē iam paene cōnfectī, cōnstituērunt, lēgātīs ad hostēs missīs, pācis condiciōnēs petere; quibus Gallī dīxērunt sē, multō aurō trāditō, ex Ītaliā discēdere velle, et urbem ab obsidiōne līberāre.
Rōmānī igitur, hīs nūntiīs acceptīs, quam maximum aurī pondus undique collēgērunt, et summō dolōre, propter hōc tantum dēdecus, permōtī, in hostium castra dēscendērunt, ut Rempūblicam aurō redimerent. Sed ubi aurum pendēre coepērunt, pondera ā Gallīs allāta inīqua esse sēnsērunt, nec aurī satis erat. Quō vīsō prīnceps Gallōrum, Brennus nōmine, ferus superbusque homō, quī, dum aurum penditur, forte adstābat, gladiō suō ponderibus additō, "Vae victīs!" exclāmāvit.
Tum, ut nārrant nōnnūllī scrīptōrēs, Camillus hōc ipsō tempore advēnit, et sine morā Gallōs fūsōs in fugam coniēcit. Aliī tamen scrībunt Camillum nōn tum Rōmānīs subvēnisse, sed posteā Gallōs aggressum esse, cum, multam praedam agentēs, ē fīnibus Rōmānōrum discēderent, atque eōs dispersīs ōrdinibus ex Ītaliā expulisse.
Temporibus antīquīs, ubi per Graeciam singulīs urbibus rēgēs erant, rēx quīdam iuvenis, Admētus nōmine, in parvō Thessaliae oppidō ōlim rēgnābat. Ad hunc quondam, per fīnēs suōs euntem, agrīsque cultīs ante oculōs sibi positīs gaudentem, hospes advēnit, pāstōris vestibus indūtus, sed fōrmā vultūque haudquāquam pāstōrī similis.
Dum rēx, artūs maximōs candidōsque, capillōs fulgentēs mīrātur, ille, "Ō Admēte," inquit, "hūc Deōrum Immortālium iussū advēnī, ut servī locō apud tē ūnum annum habitem. Dum hīc manēbō, gregēs tuī, mē pāstōre, per montēs saltūsque errābunt, omnī perīculō sēcūrī, nec agnī tenerī, nocte mātribus haerentēs, lupōs saevōs timēbunt. Tē quoque, inter cēnam vespere recumbentem, lyrā meā cantibusque dulcibus mulcēbō, nam super omnēs mortālēs suāvissimē canō."
Cui rēx, vultū benignō, "Haec mea domus," inquit, "omnibus hospitibus amīca est; tē igitur, quisquis es, in rēgnum domumque meam libenter accipiō; nē quis dicat mē ūllō tempore hospitem ā portīs dēpulisse."
Itaque hospes, in hospitium acceptus, et in rēgis servōrum numerō habitus, fidem praestitit; tōtum annum ā gregibus lupōs crūdēlēs, morbōs trīstēs dēpellēbat, et omnem terram ita cūrābat, ut Admētus omnium rēgum dīvitissimus beātissimusque fieret. Praetereā et rēx inter cēnam vespere recumbēns, et omnēs cīvēs per terram habitantēs, cantibus mīrīs dīvīnīsque dēlectābantur.
Ūnō annō tandem cōnfectō, cum iam rēx hospitī, dextrā datā acceptāque, grātiās reddidisset, ille, "Ō Admēte," inquit, "nōn hūmānō genere ortus, sed Iove ipsō, deum hominumque rēge, nātus, ego ā patre īrātō hūc in tuum hospitium missus sum, ut servī locō dominō mortālī parerem. Nōn tamen crūdēlem dominum sed cārum amīcum tē habuī, quamobrem hoc dōnum ego, nunc in caelum reditūrus, ā Fātīs tibi impetrāvī. Omnibus mortālibus certus vītae fīnis ab eīs cōnstitūtus est; tibi autem, ubi ille diēs advēnerit, sī cui persuādēre poteris ut, nūllō cōgente, prō tē moriātur, alteram aetātem agere licēbit."
Quae cum dīxisset, hospes, maior pulchriorque subitō factus, arcum aureum manū tenēns, in sōlis lūcem ex oculīs fūgit. Quō vīsō rēx sēnsit Apollinem, Lātōnae fīlium, sibi adfuisse.
Haud multō post Admētus, cum sē in fīnitimam terram contulisset, rēgis fīliam, Alcēstēm nōmine, vīsam vehementer amāvit, et ā patre eius impetrāvit ut virginem in mātrimōnium dūceret. Domum igitur cum coniuge regressus, paucōs annōs bene beātēque vīvēbat, dōnec dormientī quondam Apollō dīvīnā lūce indūtus, prope lectum adstāre vīsus est.
"Ō Admēte," inquit, "Ecce! Ille diēs, dē quō tibi dīxī, iam tibi imminet. Quaere igitur inter amīcōs--sī ex omnibus ūnus ita tē amat, ut, nūllō cōgente, prō tē morī velit, tū ā mortis timōre sēcūrus alteram aetātem vīvēs. Sīn autem nēminem tē ita amantem invēneris, tum ego, equōs fulgentēs trāns caelum agēns, amīcum meum frūstrā dēsīderābō; tū enim in trīstibus rēgnīs procul ā sōle habitābis."
Admētus, cum ē lectō surrēxisset, deī verbōrum memor, ad patrem aequō animō sē contulit; "Ille enim," inquit, "libenter sibi, prō fīliō moriendō, glōriam cōnsequētur."
Pater autem, hīs rēbus audītīs, vehementer īrātus, "Ō hominum impudentissimē," exclāmāvit, "Nōnne ego īnfantem tē cūrābam, iuvenem dīvitem rēgemque fēcī? Hās rēs oportet patrem fīliō facere; prō fīliō iam adultō morī nēquāquam oportet. Immō etiam et ego et māter tua spērābāmus tē potius nōs, iam senēs, ab omnibus perīculīs servātūrum esse, et tandem mortuōs summīs honōribus tumulō commissūrum."
Hīs et tālibus ex omnibus amīcīs audītīs, Admētus, spē dēiectus, trīstis domum revertit.
Alcēstis autem, cui rēx nihil adhūc dē hīs rēbus dīxerat, cum vultum eius trīstem, caput dēmissum, animadverteret, causam ā virō quaesīvit. Quam ubi cognōvit, "Num putās," inquit, "cārissime coniūnx, mē sine tē cum līberīs orbīs vīvere velle? Putāsne mē tantum dolōrem ferre posse? Tū modo līberōs nostrōs dīligenter cūrā; libenter ego prō tē ē vītā excēdam."
Itaque Mānibus dēdicāta, in diēs languēscēbat, dōnec tandem ille diēs aderat quō ad Īnferōs dēscendere oportuit. Tum corpore ad mortem parātō, cum ad omnēs ārās per tōtam rēgiam aedificātās sē contulisset, manibus sublātīs, deōs precāta est, ut līberōs suōs, iam orbōs futūrōs, nūmine amīcō cōnservārent.
Nec servōs neglēxit, sed, dextrā datā acceptāque, omnēs ad ūnum iussit valēre. Quī, cum dominam amātam vidērent, sine timōre, sine lacrimīs sē ad moriendum parāre, ipsī lacrimās retinēre nōn potuērunt. Flēbant quoque libērī, puer et puella, mātris vestibus haerentēs.
Illa tandem, virum suum amplexa, iam moritūra, haec ultima ōrāvit: "Admēte, quod sine tē vīvere nōlō, ego adhūc iuvenis ad Īnferōs dēscendō; hanc autem veniam, nōn iniūstam, ut putō, ā tē petō. Hōs parvulōs, tuam maximam cūram, semper tēcum cōnservā. Nōlī alteram in mātrimōnium dūcere, nē līberī meī tuīque ab iniūstā novercā crūdēlia patiantur; ōdit enim noverca priōris fēminae nātōs."
Cum rēx haec et alia multa prōmīsisset, illa, in lectum dēlāpsa, in placidā morte requiēvit.
Admētus autem, quod rē vērā Alcēstēm amāverat, tantum dolōrem vix ferre poterat; sērō enim sēnsit melius esse ipsum saepissimē morī, quam tālī uxōre orbum, reliquam vītam maestum sōlumque agere.
Ad quem haec trīstia sēcum volventem, hospes quīdam subitō advēnit--vir ingentibus vīribus praeditus, pelle leōnis indūtus, iam diū rēgis amīcus. Hic erat Herculēs, Iovis fīlius, mātre mortālī nātus, quī posteā, ab omnibus dolōribus solūtus, in caelum ad cēterōs deōs sublātus est.
Prīmum autem, per terrās errāns, in multīs labōribus, multīs perīculīs versātus est. Iam vīribus gaudēns, rēgem magnā vōce salūtāvit. Eō enim ex itinere vēnerat, ut apud amīcum paulisper morātus, corpus fessum cūrāret, et sitim vīnō relevāret.
Admētus autem, iam uxōrem mortuam ad tumulum ductūrus, dubiō animō ita sēcum volvēbat: "Nēminem, quamquam est suō dolōre onerātus, fessum viātōrem ā portīs dēpellere oportet, sed, quisquis est, in hospitium accipere. Hanc lēgem, ā Dīs Immortālibus datam, habēmus. Sīn autem dīxerō mē uxōrem meam iam sepultūrum esse, tum ille hūc in hospitium venīre nōlet, et ego nōn sōlum dolōre sed etiam dēdecore opprimar."
Itaque dolōre sub pectore cēlātō, servōs intrā domum hospitem dūcere iussit, et cibum vīnumque mēnsīs impōnere. Ipse autem, amīcum amplexus, ex aedibus discessit, ut uxōris corpus, omnibus honōribus ēductum, tumulō committeret.
Herculēs autem, cum vīrēs cibō vīnōque recreāvisset, capite flōribus ōrnātō--ut mōs erat Graecīs ad mēnsam recumbentibus--magnā vōce canere incēpit. Sed cum servum quendam animadverteret, capite dēmissō, vultū maestō, adstantem, tum vērō mīrātus, causam quaesīvit. Ille autem vix loquī ausus, diū quidem tacitus manēbat, nec ūllam dē Alcēstē mentiōnem fēcit, ita enim iusserat Admētus, sed tandem coāctus, "Ō hospes," inquit, "mortua est Alcēstis."
Quae cum audīvisset, Herculēs, mēnsā ēversā, vīnō humī effūsō, ē lectō sē prōiēcit; tum, flōribus dē capite dēreptīs, "Ō Admēte," exclāmāvit, "mī amīce, num tū, tantō dolōre oppressus, mē tamen in tēctum hospitiumque accēpistī? Num ego, vīnō cibōque gaudēns, domum trīstem cantibus vexāvī? Sed nōn omnīnō indignum mē esse dīcēs; haec dextra, iam multa et gravia passa, nunc omnium labōrum gravissimum cōnficiet. Ad tumulum illum mē cōnferam, unde nunc, omnium rērum cārissimā relictā, Admētus ad domum orbam trīstis revertitur. Illūc enim veniet Plūtō, ut mortuae animam, sibi dēdicātam, in rēgnum suum addūcat; quem ego, ex īnsidiīs incautum aggressus, summīs vīribus tenēbō, neque ille ex hīs manibus effugiet; tandem, vī ingentī superātus, fēminae animam mihi dēdet."
Hīs dictīs, Herculēs ex aedibus ruit.
Eōdem diē vespere, ad rēgem iam domum regressum, multa et trīstia sēcum volventem, revertit Herculēs; quem fēmina quaedam, capite pallā cēlātō, sequēbātur. Herculēs, ad amīcum adveniēns, "Ego," inquit, "hodiē apud tē paulisper morātus, cum iam, vīribus recreātīs, hinc profectus essem, cīvibus quibusdam, lūdīs inter sē certantibus, obviam īvī, quibuscum ego quoque certāvī, et hanc, labōris praemium, reportāvī; quam hūc ad tē addūxī, ut tū eam inter ancillās tuās cūstōdiās, mihique, ōlim redeuntī, tūtam reddās."
Admētus autem, vehementer tremēns, cum animadverteret eam fōrmā vestibusque similem esse Alcēstī, "Mī amīce," inquit, "nūllam iam fēminam intrā domum accipere volō. Etiam nunc, eam aspiciēns, ipsam Alcēstis fōrmam aspicere videor. Ō per deōs tē ōrō, apud alium quendam eam relinque, nōn tantō dolōre, quantō ego, oppressum."
Hīs et tālibus dictīs, diū quidem dōnum accipere nōlēbat, dōnec tandem, amīcī precibus coāctus, dextram porrēxit, ut intrā domum hospitem addūceret. Quō vīsō Herculēs, pallā dē fēminae capite subitō dētractā, "Aspice nunc," inquit, "fortasse uxōrī tuae simillima est haec mulier."
Tum vērō Admētus, vērā Alcēstis imāgine vīsā, subitō gaudiō obstupefactus, nunc cāram uxōrem amplectī, nunc amīcō grātiās reddere cōnābātur. Cui, propter gaudium vix lacrimās retinentī, Herculēs, "Quod mē," inquit, "in hospitium invītāvistī, nec ā portīs dēpulistī, hoc dōnum, nōn indignum, ut putō, ā Dīs Immortālibus accēpistī. Valē; hīc diūtius morārī nōn mē oportet, sed labōrēs, quōs Fāta dēcrēvērunt, cōnficere."
Quibus dictīs, vir maximus, vīribus gaudēns, in viam perrēxit.
Dē Iāsone illō, quī multa terrā marīque ausus, tandem pellem auream ēreptam domum reportāvit, sine dubiō audīvistis; haec omnia tam brevī spatiō nārrārī nōn possunt. Sed ē quō genere nātus, et quōmodo ēducātus est ille, cuius facta per tōtum orbem terrārum tamdiū praeclārissima sunt? Ex hīs rēbus nōnnūllās vōbīs nunc pergam nārrāre.
Scrībunt Graecī ōlim in montibus silvīsque Thessaliae incoluisse mōnstra quaedam, centaurōs vocāta, mīrō aspectū animālia; nam usque ad mediam corporis partem hominēs erant, sed ab alterā parte, equī. Ex hīs optimus nōtissimusque Chīrōn vocātus est, ē deōrum genere nātus, et omnibus mortālibus sapientior. Nec ferus incultusque fuisse nārrātur, sīcut cēterī centaurī, sed ergā omnēs mītissimus, et omnium artium perītus; lyrā enim canere bene sciēbat, et ferās per saltūs vēnārī, et morbīs vulneribusque medērī.
Ad eum igitur ībant puerī, Graecōrum prīncipum fīliī, ut eō magistrō nōbilēs artēs discerent; quōcum in antrō habitantēs, cotīdiē cervōs per montēs silvāsque vēnābantur; tum vespere regressī praedam umerīs ferentēs, cibum ad cēnam parābant; deinde cēnātī, membrīs circum ignem prōstrātīs, centaurum sapientem lyrā canentem audiēbant. Nec nōn ipsī canere, lūdīsque inter sē contendere, Chīrōne magistrō, discēbant; nam Graecīs mōs erat omnēs puerōs haec studia docēre.
Inter adolēscentēs quī apud Chīrōna discendī causā habitābant, Iāsōn quīdam, Aesonis fīlius, omnium studiōrum perītissimum sē praebēbat. Aesōn enim, cum paucōs annōs Iōlcī, prope Thessaliae ōram, rēgnāvisset, ā Peliā frātre expulsus est. Sed quod, ā patriā fugiēns, fīliolum relinquere nōn audēbat, puerum centaurō sapientī commīsit, ut nōbilēs artēs disceret.
Post decem annōs Iāsōn, iam adolēscēns, dē hīs rēbus ā Chīrōne certior factus, patrem nōn inultum esse patī cōnstituit, sed Iōlcum proficīscī, ut, Peliā expulsō, rēgnum suum reciperet; cui proficīscentī Chīrōn--nam rēs futūrās praedīcere poterat hīs verbīs locūtus est:
"Tū quidem, quō fāta tē vocant, audācter itō; nōlī hīc, iam adultus, diūtius morārī; multa audēbis, multa et gravia patiēris, sed tandem ad summam glōriam perveniēs. Hoc sōlum cūrā ut semper in animō habeās: ergā omnēs, quī tibi obviam venient, mītem benignumque tē praebē, et fidem, semel datam, semper praestā."
Tum Iāsōn, cum prōmīsisset sē haec semper in animō habitūrum esse, magistrō benignō grātiās reddidit, et pedibus vēlōcibus dē monte cucurrit.
Haud multa mīlia passuum prōgressus, ad flūmen lātum pervēnit, quod rapidō cursū dē montibus dēscendēns, saxa arborēsque sēcum volvēbat. Hīc dum dubiō animō morātur, mulierem quandam aetāte prōvectam, vestibus sordidīs indūtam, cōnspexit, quae flūminī adstāns, precibus lacrimīsque auxilium ōrābat.
Iuvenis, quamquam sciēbat eam flūmen trānsīre velle, prīmō quidem nōlēbat aut cuīquam tam sordidō aspectū subvenīre, aut ipse rapidum flūmen onere impedītus trānsīre. Chīrōnis tamen verbōrum memor, mulierem umerīs imposuit, ut in alteram rīpam eam trādūceret. Sed in flūmen spūmōsum ingressus, ita et aquā rapidā et gravī onere impedītus est, ut vix cursum tenēre posset.
Cum tamen, summīs vīribus ūsus, usque ad alteram rīpam pervēnisset, onere humī dēpositō, rē mīrā obstupefactus est. Nōn iam, ut prius, aut miserā aut aetāte prōvectā mulier adstābat, sed Iūnō ipsa, deōrum rēgīna, maxima et pulcherrima vīsū, iuvenī adesse vidēbātur; cui pavidō terrōre trementī, "Nōlī timēre," inquit, "quod tū mihi miserae subvēnistī, numquam ego, deōrum rēgīna, huius grātiae oblīvīscar; per omnia perīcula nūmine meō cōnservātum, domum dēnique tē victōrem redūcam."
Hīs dictīs, in tenuēs aurās dispersa, ad montem Olympum revertit, ubi sub caelō serēnō, ab oculīs mortālium remōtī, Dī Immortālēs vītam beātam placidamque agunt.
Iāsōn autem, cum iter rūrsus inciperet, calceum alterum pedibus sēnsit dēesse, flūmine rapidō ēreptum; nēquāquam tamen morātus, Iōlcum contendit. Quō ubi pervēnit, per viās ad rēgiam sē cōnferēns, omnium cīvium oculōs ad sē convertī animadvertit. Dē hōc mīrātus, cum ā cīve quōdam causam petīvisset, respondit ille: "Ō hospes, ā Delphicō Ōrāculō praedictum est hospitem quendam, alterō calceō pedibus dēficiente, ad hanc urbem ōlim perventūrum esse, et Pēliā rēge interfectō, rēgnum sibi occupātūrum. Quis igitur tū es, et unde vēnistī, alterum sōlum calceum gerēns?"
Cui ille, "Iāsōn," inquit, "vocātus sum, Aesonis fīlius, iūstī Iōlcī rēgis, quem Pēlias malīs artibus decem ante annīs ex hōc rēgnō expulit. Nunc ad patriam revertor, ut ā patruō meō rēgnum meum recipiam."
Peliās intereā, iam certior factus tālem iuvenem ad urbem vēnisse, quamquam ob priōrem iniūriam vehementer perterritus est, odium tamen timōremque cēlāre cōnstituit. Iāsonī igitur obviam prōgressus, "Ō iuvenis," inquit, "tē ad patriam tandem redeuntem summō gaudiō salūtō; nōlī crēdere, ut dīcunt nōnnūllī, mē patrem tuum frātremque meum cārissimum ex hāc terrā expulisse; ipse quidem iam senex, rēgnōque fessus, cēteram aetātem procul ab urbis tumultū agere cupiēbat. Nunc igitur trēs fīliae mihi sunt, ē quibus, ūnā in mātrimōnium ductā, tū apud mē tamquam fīlius meus habitābis; mē mortuō in hāc terrā rēgnābis."
Hīs dictīs iuvenem amplexus, mīrantem in rēgiam dūxit.
Peliās autem multa sēcum in animō volvēbat, sī forte Iāsonem ā fīnibus suīs procul removēret. Paucīs ante annīs Iōlcī rēgī duo fuerant līberī, quōrum puer Phrixus, puella Hellē vocābātur; hōs iniūsta noverca tam vehementer ōderat, ut in animō habēret eōs in ārīs deōrum victimās mactāre. Sed ipsō perīculī tempore, mīrābile dictū, ariēs, aureā pelle tēctus, dē nūbibus dēscendēns, ad līberōs properāvit; quī, cum in dorsum eius cōnscendissent, aureae pellī haerentēs, trāns pontum vectī sunt. Sed paullum in altum prōvecta, Hellē, subitō terrōre turbāta, dē dorsō arietis dēcidit et in mare dēmersa est; quamobrem Graecī hoc mare ab eā Hellēspontum vocārī dīcēbant.
Phrixus autem, summīs vīribus ūsus, arietī haerēbat, et ad regiōnem incultam tandem pervēnit, quam antīquī Colchida vocābant. Hīc, cum in terram dēscendisset, arietem interfectum in Iovis āra mactāvit, et in arbore pellem Deō pependit.
Tum ab Aeētā, illīus regiōnis rēge, hospitiō acceptus, fīliā rēgis in mātrimōnium ductā, paulisper ibi habitābat, dōnec tandem mortuus sepultus est. Sed, procul ā patriā cārā remōtus, in terrā aliēnā sepultus, nē in morte quidem requiēscere poterat; umbra autem misera, cīvibus Iōlcī dormientibus vīsa adesse, lacrimīs precibusque ōrābat, ut ad Colchida vectī, pellem ex arbore ēreptam, ad Thessaliam patriam reportārent; tum dēmum sibi placidam quiētem futūram esse.
Haec omnia Pēlias, dolōs crūdēlēs in pectore volvēns, Iāsonī inter cēnam nārrāvit. Spērābat enim eum, summō laudis amōre adductum, ad Colchida, pellem petītum, nāvigātūrum esse, nec umquam reditūrum. Quis enim ignōrābat hanc pellem, ab Aeētā rēge maximī aestimātam, in silvā Mārtī dēdicātā, multīs perīculīs multīs terrōribus circumventam esse, nec quemquam sine artibus magicīs eam posse ēripere? Nam serpēns, mōnstrum vīsū terribile, noctēs diēsque eam cūstōdiēbat. Iāsōn autem, haudquāquam turbātus, hoc sē libenter susceptūrum esse prōmīsit; hoc sōlum petīvit ut sibi licēret, nūntiīs in omnēs partēs missīs, comitēs suōs, apud Chīrōna sēcum ēducātōs, arcessere, ut pariter sēcum glōriam petītum proficīscerentur.
Quā rē impetrātā, virī ex omnibus Graeciae regiōnibus arcessītī, sine morā Iōlcum properāvērunt, Iāsonī comitī subventūrī et sibi glōriam sempiternam cōnsecūtūrī. Multī erant iuvenēs, aliī hominum, aliī Deum Immortālium ex genere ortī, quōrum facta praeclāra in omnem aetātem nōtissimā erunt. Quōs ubi cīvēs in oppidum properantēs vīdērunt, pictīs tunicīs indūtōs, armīs coruscīs fulgentēs, tantum decus tantam virtūtem mīrātī, deōs ōrābant ut virōs tūtōs remitterent.
Peliās tamen, odiō in pectore cēlātō, fūrtim spērābat, hīs quoque interfectīs, sē ipsum sōlum in Graeciā rēgnātūrum esse.
Virī, ubi Iōlcum ita convēnerant, prīmum omnium arboribus dēcīsīs, nāvem aedificāvērunt; haec nāvis, omnium nāvium, quae tum erant hominibus, vēlōcissima, ab Iāsone Argō vocāta est, nec per tōtam vītam quidquam eī cārius erat. Quā ōrnātā et dē lītore in mare dēductā, cīvēs adstantēs manibus vōcibusque plausērunt.
Tum virī, cum in nāvem cōnscendissent, in rēmōs incubuērunt, et vīribus gaudentēs in altum prōvectī sunt. Multa ausī, multa et gravia passī, tandem ad Colchida pervēnērunt, unde Mēdēae, rēgis fīliae auxiliō, pellem auream ēreptam, domum reportāvērunt. Iūnō quoque, fidem Iāsonī prope flūminis rīpam datam praestitit, nec eī in perīculō dēfuit.
Sed haec omnia longum est nārrāre; vōs ea apud poētās Graecōs Rōmānōsque ipsī lēgētis.
Rōmānī, dum adhūc dē Ītaliae rēgnō certant, cōnstantēs gravēsque sē praebēbant, nec umquam sē suāsque rēs Reīpūblicae antepōnēbant. Sed posteā, multīs dīvitibusque gentibus victīs, dīvitēs ipsī factī, nōn iam patriae sōlum glōriam cupiēbant, sed prō sē quisque pecūniae imperiīque cupidī, inter sē dē honōribus certāre coepērunt.
Ita factum est ut Patrēs in Senātum convocātī, nōn Reīpūblicae sed sibi cōnsulerent; aliī, prōvinciam quandam administrātum missī, summā crūdēlitāte incolās vexābant, nec aliam rem in animō habēbant, quam ut ipsī maximīs dīvitiīs potīrentur; aliī, bellī glōriae cupidī, exercitūs ad ipsās Rōmae portās dūcēbant, et cīvēs perterritōs sibi in omnibus rēbus pārēre cōgēbant.
Iūdicēs quoque, ubi reī in iūdicium vēnerant, saepe vērās sententiās nōn dīcēbant, sed pecūniā corruptī, dīvitem hominem absolvere solēbant, pauperem condemnāre.
In hāc omnium rērum turbātiōne nātus est C. Iūlius Caesar, omnium Rōmānōrum et fāmā et ingeniō praestantissimus. Ē nōbilissimō genere nātus, quamquam ab illō Iūlō ortus est, ut crēdēbant Rōmānī, quī parvulus, Aenēae patris manum tenēns, Troiā incēnsā effūgerat, nōn Senātuī nōbilibusque, sed populō in Rēpūblicā favēbat.
Nam per tōtam aetātem hoc maximē secūtus est, ut omnium ōrdinum grātiā ipse Reīpūblicae praeesset, et orbem terrārum, iam diū multīs bellīs, multīs molestiīs vexātum, in pācem ōtiumque redūceret.
Quās rēs Caesar iuvenis fēcerit, ipsī ē magistrō vestrō quaerite; ille vōbīs nārrābit quam līberālem, quam amīcum ergā omnēs cīvium ōrdinēs Caesar sē praebuerit. Nārrābit quoque--aut ipsī fortasse lēgētis quōmodo ā pīrātīs captus, et pecūniā datā dēnique līberātus, classem ōrnāverit, et pīrātās secūtus, poenās gravissimās ab eīs sūmpserit.
Tandem, iam quadrāgintā ferē annōs nātus, ad Galliam cum legiōnibus quibusdam missus est, ut prōvinciam administrāret, et barbarōs hostēs ex eius fīnibus dēpelleret. Nam semper Rōmānīs hoc perīculum imminēbat, nē barbarī, quī agrōs fīnitimōs incolēbant, in Ītaliam fūsī omnia ēverterent, id quod post Chrīstum nātum quadringentīs annīs rē vērā accidit.
Rōmānī igitur gentēs Ītaliae fīnitimās prīmum vincere, deinde cultum mōrēsque Rōmānōs docēre cōnābantur, ut ipsī contrā barbarōs quasi mūnīmentum habērent. Cum autem Caesar prīmum ad Galliam sē cōnferret, huius terrae parva modo pars, quae inter Ītaliam Hispāniamque iacēbat, adhūc dēvicta est.
Sed Caesar, cum novem annōs huic prōvinciae praefuisset, tōtam Galliam usque ad Rhēnum flūmen imperiō Rōmānō subiēcerat; immō etiam Helvētiōs Germānōsque, barbarās ferōcēsque gentēs, quī Galliae bellum intulerant, in ipsōrum fīnēs tantō dētrīmentō repulerat, ut diū posteā Rōmānī barbarōs haud quāquam timērent.
Ad Britanniam quoque, certior factus ex hāc īnsulā gentēs quāsdam hostibus Rōmānōrum subvēnisse, bis nāvibus vectus est. Nōn tamen īnsulam dēvīcit, sed, incolīs plērīsque proeliīs superātīs, effēcit nē quis inde hostibus Rōmānōrum auxilium ferret.
In omnibus hīs bellīs Caesar, sī quis ē suīs mīlitibus sē aut virtūte aut cōnsiliō praestantem praebuerat, hoc numquam neglēxit, sed laudibus praemiīsque hominem tollēbat; omnēs igitur mīlitēs, quod sciēbant ducem glōriam omnibus rēbus antepōnere, ipsī quoque ad ūnum glōriam certātim sequēbantur.
Dum legiōnēs iter in Britanniā faciunt, cum forte prīmum agmen in palūdem incidisset, hostēs, impetū factō, lēgātōs quōsdam aquā līmōque impedītōs paene oppressērunt; quō vīsō mīles quīdam, ut labōrantibus subvenīret, in mediōs hostēs sē prōiēcit, et ferōciter eōs aggressus, effēcit ut lēgātī effugere possent.
Quō factō ipse, partim natandō, partim pedibus eundō, per aquam līmumque ad terram sē recēpit. Sed inter haec scūtum eius āmissum est, id quod et Graecī et Rōmānī summō dēdecōrī esse mīlitī putābant. Quod ubi sēnsit, et Caesarem ipsum lēgātōsque vīdit cum gaudiō laudibusque obviam sibi euntēs, tum pudōre perculsus ad ducis pedēs sē prōstrāvit, et lacrimīs precibusque veniam ōrāvit. Quem Caesar amplexus grātiīs praemiīsque onerāvit.
Rōmae intereā quamquam plērīque cīvium Caesarī favēbant, et eum rēs tam bene gerere gaudēbant, Senātōrēs tamen timēbant nē, domum regressus, Senātus auctōritātem ēverteret, et ipse sōlus Reīpūblicae praeesset--immō rēx fortasse fieret. Inimīcī igitur eius, aliī timōre, aliī invidiā adductī, in diēs crēscēbant.
Hōrum prīnceps, Pompēius, vir bellī perītissimus, ā cīvibus Magnus vocātus est, quod iuvenis pīrātās terrā marīque dēvīcerat. Hic ōlim quidem Caesarī amīcus sociusque fuerat, atque Iūliam, eius fīliam, omnium mortālium patrī cārissimam, in mātrimōnium dūxerat.
Ea, dum vīvit, inter patrem virumque amōrem amīcitiamque cōnfirmābat. Pompēius autem, coniuge adhūc iuvene mortuā, nōn iam in Caesaris amīcitiā mānsit, sed paulātim, propter eius maximam bellī glōriam, ita eī coepit invidēre, ut dēnique Senātōribus inimīcīsque eius sē adiungeret.
Itaque cum, decem iam annīs intermissīs, Caesar Rōmam regressūrus esset, cīvium aliī Pompēiō Senātōribusque favēbant, aliī Caesarī. Quārē bellum fūnestum ortum est.
In hōc bellō prīmum ab initiō Caesar rem bene gerēbat; nam cum hostēs, partim timōre adductī, partim hoc melius esse arbitrātī, itinere Brundusium factō, inde ad Graeciam sē recēpissent, tōtā Ītaliā potītus est; tum cōpiīs in nāvēs impositīs, ad Graeciam vectus, hostēs in Thessaliam secūtus est. Nec illī proelium dētrectāvērunt, sed apud Pharsālum aciē īnstrūctā, diū et ācriter pugnāvērunt.
Cum autem Caesaris mīlitum impetum sustinēre nōn possent, tergīs versīs, fūsī ad castra fūgērunt. Quō factō, Caesar nōn crūdēlem saevumque ergā hostēs, ut illī exspectābant, sē praebuit, sed sī quis, veniam precātus, sē amīcum fīdumque futūrum esse prōmīserat, eum dextrā datā in fidem et amīcitiam accēpit.
Sed Pompēius--is enim hostibus praefectus erat--cum ā Caesare veniam ōrāre nōllet, ā pugnā effugere properāvit, et cum nāvem cōnscendisset ad Āfricam sē contulit, sī forte ab incolīs auxilium impetrāret. Illī autem, perfidī ignāvīque hominēs, hoc Caesarī grātum futūrum esse arbitrātī, Pompēium, iam ē nāve ēgredientem, ā tergō gladiīs vulnerāvērunt; tum, capite abscissō, corpus inhumātum in harēnā relīquērunt. Caput, miserō aspectū, horribile vīsū, paucīs post diēbus Caesarī, summā celeritāte secūtō, mōnstrāvērunt; spērābant enim sē prō tantō scelere praemia acceptūrōs esse.
Ille autem, cum suum amīcum, cāraeque fīliae coniugem, tam crūdēlī fātō prōstrātum vidēret, nōn sē lacrimīs retinēre potuit; nec illī huius sceleris praemium, quod spērābant, reportāvērunt, sed gravissima passī, perfidiae poenās dedērunt.
Caesar, postquam hostēs multīs in partibus superāvit, Rōmam regressus, summā populī grātiā salūtātus est. Hōc tempore cīvium nōnnūllī eum rēgem facere volēbant; ille autem, quod nēquāquam ignōrābat quam invīsum Rōmānīs esset hoc nōmen, rēx quidem fierī nōluit, sed prīmus inter omnēs Senātōrēs Senātuī praefectus est, et ipse Rempūblicam, nūllō impediente, paulisper gubernābat.
Sed quamquam, ā bellō fūnestō sēcūrī, cīvēs iam pāce ōtiōque ūtēbantur, quamquam prōvinciae et tōta Ītalia longē melius quam anteā administrābantur, nōnnūllī tamen priōra tempora dēsīderābant, ubi Senātus auctōritās maximē valuerat.
In hīs erat Brūtus, ex eō Brūtō ortus, quī Tarquinium rēgem Rōmā multīs ante annīs expulerat. Huic Caesar, post proelium apud Pharsālum commissum, inter multōs aliōs pepercerat, et posteā, multīs honōribus onerātum, fīliī locō habēbat. Hic et aliī, miserābilē dictū, inter sē fūrtim cōnsuluērunt, quōmodo Caesarem dolō interficere possent. Cōnstituērunt eum, diē quōdam in Senātum ingressum, incautum aggredī.
Interim Caesar saepe nōn sōlum ab amīcīs sollicitīs, sed etiam ab ipsā uxōre monitus, summum perīculum sibi imminēre, nihilō magis salūtī suae cōnsulere voluit--immō inter cēnam quondam, cum cēterī inter sē dē morte disputārent, quōmodo quisque, sī dēligere licēret, ē vītā excēdere māllet, ipse suspiciēns, "Ea mors," inquit, "mihi optima vidētur, quae est minimē expectāta."
Itaque Īdibus Mārtiīs, annō ante Chrīstum nātum quadrāgēnsimō quārtō, Caesar, Senātum ingressus, in sellā eburneā, ut solēbat, sēdit. Tum eī, quī hoc cōnsilium inierant, circumstantēs quasi ut veniam quandam ōrārent, eum incautum gladiīs percussērunt. Ille prīmum quidem stilō, quō scrībere solēbat, sē dēfendēbat, sed ubi Brūtum in sē gladiō strictō prōgredientem vidēret, tum vērō tantā perfidiā obstupefactus, "Et tū, Brūte," exclāmāvit, et capite togā cēlātō, multīs vulneribus cōnfossus, ē vītā excessit.
Nec tamen Senātōrēs, id quod volēbant, effēcērunt ut Patrum auctōritās iterum maximē valēret, sed, Caesare mortuō, aliī, nec virtūte nec ingeniō aequē praestantēs, multōs annōs inter sē bella fūnesta gerēbant, prō sē quisque certantēs sī forte ipse cēterōs superāret. Dēnique Octāvius, Caesaris nepōs, quī posteā Augustus vocātus est, cēterīs ducibus victīs, ipse Prīnceps Imperiī Rōmānī factus est.
Fīnis