Thomās cupit esse nauta. Cūr hōc facit? Quia nautae sunt līberī et nōn dēbent Latīnam linguam discere.
Pater eius eī dīcit, "Mēlius est domī manēre et discere."
Hōc nōn placet Thomae. "Cupiō," inquit, "nauta esse."
"Ergō," inquit pater, "crās in nāve iter faciēmus."
"Eugē!" Thomās respondet.
Diēs posterus venit. Iter faciunt in nāve Thomās et pater eius. Ventus fortis est. Mare ventō turbātur. Nāvis hūc illūc marī volvitur. Thomās iacet in nāve et dolōrem maximum patitur: cupit ad terram redīre. Tandem ad terram redeunt. Pater puerī dīcit, "Vīsne etiam nauta esse?"
Puer respondet, "Cupiō domī manēre et Latīnam linguam discere."
Vīsne etiam nauta esse?
Thomās iacet in lectulō suō post hōram tertiam. Māter eī dīcit, "Cūr iacēs in lectulō tuō, et nōn vīs īre ad scholam?"
"Quia aeger sum," inquit.
"Quōmodo aeger es?" māter rogat.
"Caput meum dolet," puer respondet.
Medicus venit ad Thomam. "Aegrī puerī," inquit, "medicīnam bibere dēbent. Dabō tibi valdē taetram medicīnam, et sānus eris."
"Nōn sum tam aeger quam fuī nūper," dīcit Thomās.
"Bibēs eam quater in diē ex magnō cocleārī," medicus inquit.
"Nunc caput meum omnīnō nōn dolet," puer respondet.
"Praetereā," medicus dīcit, "manēbis in lectulō tuō et prandium nūllum habēbis." Thomās amat prandium.
Bibēs eam quater in diē ex magnō cocleārī.
Henrīcus, dentium morbō affectus, maximum dolōrem patitur. Pater eī dīxit, "Sī medicum petīverīs, medicus dentem extrahet, et dēnārium tibi dabō."
Cum hōc Henrīcus audiisset, medicum petiit et eum dentem, in quō morbus erat, extrahere iussit. Quō factō pater eius eī dēnārium dedit. Laetus erat puer, quia dēnārium habēbat et dolōrem nūllum patiēbātur.
Posterō diē Thomam convēnit et dēnārium quem habēbat eī mōnstrāvit. Rogat Thomās quis eī istum dēnārium dedisset. "Pater meus," inquit Henrīcus, "mihi nūper dedit, quia dentem, quī dolēbat, medicum extrahere iussī."
"Quid," inquit Thomās, "pater propter hōc dēnārium tibi dedit?"
"Vērum est," ait Henricus, "quod tibi dīcō."
Abiēns Thomās sibi dīcit: "Ego quoque duōs dēnāriōs eōdem modo habēre possum."
Posterō diē medicum petiit et duōs dentēs extrahere iussit. Medicus puerum in cathēdrā locat, et duōs sānōs dentēs statim extrahit. Thomās dolōrem maximum patitur. Statim Thomās patrem suum iussit sibi duōs dēnāriōs dare.
Pater autem, "Nūllum tibi dēnārium dabō," respondet. "Praetereā," inquit pater, "vāpulābis quia stultus es et avārus." Itaque Thomās vāpulat.
Thomās dolōrem maximum patitur.
Nūlla rēs est melior sapientiā. Melius autem est dēnārium habēre quam nūllam rem habēre. Ergō dēnārius melior est quam nūlla rēs. Ergō sine dubiō dēnārius est melior sapientiā. Cūr hōc nōn vērum est? Sī puer magistrum rogāverit, fortasse magister eī dīcere poterit.
Henrīcus in mare īre vult, ut lavētur. Māter autem īre eum nōn sinit, quia Henrīcus nōndum artem nandī didicit.
"Disce prius artem nandī," māter eī dīcit, "et deinde fortasse in mare īre tē sinam."
"Sed nūllō modō discere poterō," ait Henrīcus, "nisi in mare eundō."
"Nōlī hōc facere," māter respondet. 'Est enim rēs admodum perīculōsa."
Quid ergō dēbet Henrīcus facere? Puer patrī dīcit, "Māter mea mē in mare īre nōn sinet, nisi prius artem nandī discere poterō." Patrem suum rogat, quid sit faciendum.
Itaque pater puerum capit et in mare eum coniicit, ut artem nandī discat. Māter puerī
nōn laeta est et maximōs clāmōrēs tollit, sed Henrīcus tandem ad terram redit. Hōc modō nāre discit.
In mare eum coniicit ut artem nandī discat.
Pater et māter Henrīcō dedērunt rubrum petasum, quem admodum pulchrum esse putat. Mōnstrat puerīs petasum suum, quia est omnium pulcherrimus. Cēterī puerī invident Henrīcō, quia petasum rubrum habet. Omnēs volunt petasōs habēre similēs eī quem Henrīcus habet. Ambulant in agrīs cēterī puerī et Henrīcus.
Taurus est in agrō, in quō ambulant: est taurus malus et crūdēlis. Omnēs taurī sunt īrātī cum rēs rubrās vident. Nisi Henrīcus stultus esset, nōn mōnstrāret petasum rubrum in agrō, in quō taurus est.
Taurus Henrīcī petasum videt et fit admodum īrātus: currit, ut Henrīcum cornibus vulneret. Cēterī puerī tūtī sunt, quia petasōs rubrōs nōn habent.
Currit ut Henrīcum cornibus vulneret.
Nunc omnīnō nōn invident Henrīcō: nōn volunt similem petasum habēre.
Henrīcus nōn ambulat, sed fugit: taurus sequitur. Celerior est taurus quam Henricus.
Puer ad arborem currit et eum scandit ut taurī īrātī cornua ēvītet. Dum scandit, petasum āmittit: taurus petasum cornibus vulneret. Vult Henrīcum quoque cornibus vulnerāre.
Henrīcus sedet in rāmīs arboris et maximōs clāmōrēs tollit. Veniunt rūsticī et taurum īrātum abigunt.
Taurus petasum cornibus vulneret.
Apēs mel faciunt sed aculeōs habent, quibus ūtuntur, cum īrātī sunt.
Henrīcus, quia amat apēs, alit multōs in hortō suō quī iuxtā scholam est. Itaque magistrum scholae in agrō ambulantem apis quaedam aculeō vulnerāvit: quō factum est ut magister dolōrem maximum paterētur, et admodum īrātus esset.
Itaque petit Henrīcus et eum accūsat, quia apem quandam alit quae magistrum aculeō vulnerāvit.
"Quid!" inquit puer magistrō, "tūne meam apem esse putās, quae tē aculeō vulnerāvit?"
"Certē tuam esse putō," respondet magister.
Puer autem hōc vērum nōn esse dīcit. "Nōvī," inquit, "istam apem; est apis mala et crūdēlis. Saepe eam vīdī, et laetus fuī, quia nōn mea erat. Meae autem apēs, quās alō, sunt omnēs bonae et misericordēs, et nēminem umquam aculeīs vulnerāre volunt. Domī semper manent et mel faciunt."
Magister autem nōn minus īrātus fuit, quam anteā fuerat.
Tūne meam esse apem putās quae tē vulnerāvit?
Robertus parvus est puer, sed est admodum doctus. Citharā lūdere potest. Gallicā linguā tam bene quam suā ūtitur. Ita paene omnibus placet. Robertum, quia Gallicā linguā loquitur et citharā lūdit, paene omnēs admīrantur.
Gulielmus est puer multum Robertō maior et fortior, sed nōn est ita doctus. Artēs, quās Robertus habet, numquam didicit. Itaque nēmō eum admīrātur.
Hōc nōn placet Gulielmō. Invidet Robertō, quia plūra, quam ipse, facere potest, et semper omnēs Robertum admīrantēs videt.
Itaque nūper, cum Robertum Gallicā linguā loquendō et citharā lūdendō omnibus placentem vīdisset, dīxit eī Gulielmus, "Ego neque citharā lūdere neque Gallicā linguā loquī possum, sed tamen tuum caput pugnīs contundere possum."
"Nōn potes," Robertus eī respondet.
Itaque pugnant puerī. Vīcit Gulielmum Robertus, quamquam parvus erat, quia melius pugnīs ūtī didicerat. Nōn semper vincunt parvōs puerōs iī quī maiōrēs et fortiōrēs sunt.
Posteā autem Robertus Gulielmum pugnīs ūtī docuit: et nunc puerī amīcī sunt, et Gulielmus nōn invidet Robertō, sed ipse Gallicā linguā loquī et citharā lūdere discit.
Nōn semper vincunt iī quī maiōrēs et fortiōrēs sunt.
Miseret Henrīcum pauperum: cupit iīs subvenīre. Dēdit eī nūper amīcus quīdam duōs
dēnāriōs. Num hōs duōs sibi habēre voluit? Nōluit hōc facere: dīxit illī amīcō quī dederat, "Alterum tantum ipse servābō: alterum dabō pauperibus, ut illīs subveniam." Bonus est puer Henrīcus et misericors.
Posterō diē Henrīcus alterum hōrum dēnāriōrum āmittit. Omnia loca explōrābat, quia dēnārium reperīre cupiēbat. Nusquam tamen dēnārius reperīrī poterat. Itaque alterum tantum tūtum habēbat, alterum āmīserat.
Nōn tamen multum plōrāre vidēbātur. Dīxit eī quīdam, "Cūr nōn vidēris plōrāre? nunc ūnum tantum dēnārium habēs, et dīmidiam eius partem pauperibus dare dēbēs."
"Nōn est ita," Henrīcus respondet. "Āmīsī illum dēnārium, quem pauperibus dare dēbēbam. Itaque nunc nihil pauperibus dare possum, quamquam cupiō iīs subvenīre."
Itaque Henrīcum plūs etiam quam anteā pauperum miseret quia bonus est semper et misericors.
Gulielmus est bonus puer et mentīrī nōn potest. Magister eius eum semper admonet, nē mentiātur. Semper melius esse vērum dīcere et cōnfitērī dīcit magister, sī quis male fēcerit. Itaque Gulielmus mentīrī nōn potest.
Pater Gulielmī habet citharam admodum pretiōsam. Gulielmus nūper citharā lūdere voluit, et eam cōnfrēgit. Imprūdēns hōc fēcit. Nōn voluit citharam cōnfringere.
Pater Gulielmī domum rediit et admodum īrātus fuit, cum citharam suam vīdisset. Rogat, quis eam cōnfrēgerit. Gulielmus respondet, "Pater, mentīrī nōn possum. Quod
vērum est, dīcam. Ego tuam citharam cōnfrēgī."
"Quid!" inquit pater, "Puer improbē, etiam cōnfitēris et ultrō glōriāris! Quia hōc fēcistī? Sī nihil dīxissēs, vāpulāvissēs. Nunc etiam plūs vāpulābis."
Itaque Gulielmus vāpulat et dolōrem maximum patitur. Tamen eī magister dīcit, melius esse semper cōnfitērī et vērum dīcere, quam mentīrī.
Quid! Etiam cōnfitēris et ultrō glōriāris quia hōc fēcistī.
Henrīcus bonus est puer et industrius, et magistrō suō semper anteā placuit. Nūper autem accīdit ut illī nōn placēret. Ea rēs hōc modō facta est.
Paulus quīdam, quī Henrīcī amīcus est, puer est nōn optimae indolis. Semper segnis est. Lūdere, quam Latīnam linguam discere, māvult. Praetereā, multōs albōs mūrēs habet, quamquam puerī haec animālia in scholā alere nōn dēbent. Itaque, dum iuxtā Henrīcum in scholā nūper sedēbat, Paulus duōs mūrēs in sinum vestis Henrīcī clam immīsit.
Nesciit ille, Paulum mūrēs in sinum suum immīsisse.
Itaque mūrēs in sinū vestis dormiēbant. Deinde accīdit ut magister Henrīcum surgere et Virgilium Anglicē reddere iubēret. Mūrēs, quia mōtū Henrīcī surgentis excitātī erant, ē sinū eius exsiluērunt.
Videt eōs magister et admodum īrātus factus est: dīxit Henrīcō, "Puer improbē, cūr istōs mūrēs in scholam attulistī?"
"Nōn attulī," respondet Henrīcus.
"Quōmodo igitur," ait magister, "ē sinū tuō exsiluērunt?"
Henrīcus hōc sē nescīre dīxit.
"Improbe puer, mentīris," inquit ille, "et poenam maximam sine dubiō dabis." Itaque Henrīcus poenam dedit.
Nēmō sciēbat mūrēs ā Paulō in sinum vestis Henrīcī esse immissōs neque Paulus cōnfitērī sē hōc fēcisse voluit. Sed Paulus posterō diē Henrīcō mūrem ūnum dedit, ut eī sōlātiō esset. Itaque nunc omnēs contentī sunt.
Mūrēs ē sinū eius exsiluērunt.
Thomās cupit avunculī suī similis esse, et harundinem habēre plēnam herbae nicotiānae. Amīcī eum admonent, nē hōc faciat.
"Sī fēcerīs," inquiunt, "aeger eris et praetereā sine dubiō vāpulābis."
Thomās autem avunculum suum harundinem habēre et neque aegrum esse neque vāpulāre dīcit. Amīcī Thomam admodum stultum esse dīcunt. Thomās amīcōs suōs stultiōrēs esse respondet.
Itaque locum longinquum petit et harundinem implet herbā nicotiānā deinde incendit, et fūmum in ōs dūcit. Harundo habet malum sapōrem. Thomam pallidum et aegrum facit.
Tandem ad scholam Thomās redit, sērus et olēns herbam nicotiānam. Magister, cum eum
videt, dīcit eī, "Thomā, cūr sērus ad scholam redīs?"
Puer tacet et nihil dīcit.
"Cūr olēs herbam nicotiānam?" inquit magister.
"Quia voluī similis esse avunculī meī," puer respondet.
"Male fēcistī," inquit magister, "et vāpulābis." Itaque Thomās vāpulat.
Rīdent omnēs eius amīcī: dīcunt eī, "Hōc tibi futūrum esse praedīximus, sed tū nōbīs nōn crēdidistī."
Thomās nihil habet, quod iīs respondēre possit.
Thomam pallidum et aegrum facit.
Henrīcus domī habitat cum patre et mātre et sorōribus suīs et nōnnisi hōrā diēī tertiā in scholam venit.
Magister scholae dat quotīdiē pēnsum aliquod, quod perficere dēbet, antequam in scholam posterō diē veniat.
Henrīcus autem saepe negat sē pēnsum hōc perficere posse.
Dīcit enim sē ā sorōribus suīs semper prohibērī, nē quod magister sibi perficiendum
dederit perficiat.
"Quotiēs legere aut scrībere incipiō," inquit, "semper sorōrēs meae veniunt et rēs aliās mē facere iubent. Modo rogant ut ad convīvia cum iīs veniam, modo ut ad chorēās itaque tempus nōn habeō, in quō pēnsa mea perficere possim. Sī autem semper nōn domī sed in scholā, sīcut aliī puerī, habitārem, multō melius discere possem, quia tempus ad hōc faciendum habērem."
Paulus nōn habitat cum patre et mātre et sorōribus suīs. Habitat in scholā, et nōnnisi quotiēs tempus fēriārum venit domum redit.
Illī quoque dat magister pēnsum, quod quotīdiē perficere dēbet. Hōc tamen Paulus
saepe negat fierī posse, quamquam bonum sē puerum et industrium esse dīcit: tempus enim sē habēre negat.
"Semper," inquit, "alia rēs est facienda. Quotīdiē enim cum cēterīs puerīs pilam fuste ferīre aut follem pedibus calcāre iubeor; deinde, cum vesper est, veniunt multī ex amīcīs meīs, quī dē omnibus rēbus mēcum loquī cupiunt; itaque mē nē scrībam et legam prohibent. Sī autem domī sīcut Henrīcus cum sorōribus meīs et patre et mātre habitārem, tempus sine dubiō ad scrībendum et legendum habērem.
Fīne igitur annī neque Henrīcus neque Paulus ūllam rem didicisse vidētur. Cum rogantur dē iīs rēbus quās eōs in scholā magister docēre voluit, tacent, et nihil rogantibus respondēre possunt.
Henrīcus, cum rogātur quod nōmen habeat Imperātor Germānicus, sē nescīre dīcit. Paulus Ōceanum Pācificum inter Eurōpam et Americam esse crēdit: id quod sine dubiō nōn vērum est. Itaque cēterī puerī praemia habent, quia multās rēs didicērunt; Paulō et Henricō nūlla praemia ā magistrō dantur.
Cum puerī domum redeunt, et patrēs et mātrēs et sorōrēs puerōrum eōs rogant, ubi sint ista praemia quae fīne annī habēre dēbeant, nūlla sibi ā magistrō data esse puerī respondent.
Patrēs Paulī et Henrīcī admodum sunt īrātī, quia fīliī suī nūlla praemia habeant. Magistrum scholae petunt, ut eum rogent, cūr fīliīs suīs nūlla praemia dederit.
Respondet patribus magister, "Nihil fīliīs vestrīs dedī, quia neque bonī sunt puerī neque industriī. Lūdere semper cupiunt, discere autem nōlunt." Tālēs puerōs sē ūllam rem docēre posse magister negat.
Hōc autem, quod magister dīcit, absurdum esse Paulī et Henrīcī patrēs dīcunt. Bonōs enim esse puerōs, et pēnsa semper perficere solēre, quotiēs tempus habeant. Culpam igitur esse nōn puerōrum, sed magistrī, quod nihil discere potuerint.
Īrātī sunt ambō. Displicet magister puerōrum patribus neque patrēs magistrō placent.
Pilam fuste ferīre.
Henrīcus piscātor est et piscandō admodum dēlectātur. Calamum habet piscātōrium, quem eī pater et māter nūper dedērunt. Igitur quotiēs tempus fēriārum venit, quotīdiē vermiculum hāmō īnfīgit et per tōtum diem usque ad vesperem sedēre solet in rīpā flūminis, sī forte piscem hāmō capere possit.
Piscēs autem quī in aquā nant semper Henrīcī vermiculum ēvītāre solent, quia metuunt, nē ab eō capiantur. Itaque usque ad hesternum diem Henrīcus nihil calamō cēperat. Heri autem piscem magnum ex aquā extrāxit.
Rēs hōc modō facta est. Sedēbat in rīpā Henrīcus et piscābātur, ut solet. Nihil autem capere poterat. Itaque domum rediit, ut alium vermiculum afferret, quem hāmō īnfīgeret. Eum enim vermiculum, quem habēbat, malum esse crēdidit, quia nihil eō capere poterat. Calamum autem in rīpā iacentem et hāmum aquā flūminis submersum relīquit.
Dum aberat, vēnit ad locum quīdam ex Henrīcī amīcīs. Calamum in rīpā iacentem et hāmum aquā submersum invēnit. Erat autem prope hunc locum magnus quīdam piscis, quī iamdūdum mortuus erat et in rīpā flūminis iacēbat. Hunc igitur piscem amīcus Henrīcī hāmō īnfīxit, ut aliquandō Henrīcus piscem aliquem sē cēpisse dīcere posset. Ipse
celeriter abiit, postquam hoc fēcerat.
Tandem Henrīcus ad rīpam rediit alium vermiculum quem petierat afferēns. Statim, cum rediisset, piscem maximum hāmō īnfīxum videt. Admodum laetus erat. Piscem ex aquā et
hāmum ē pisce extrahit. Domum celeriter rediit ut piscem illum, quem sē cēpisse crēdidit, patrī et mātrī mōnstrāret.
Quem cum pater et māter procul venientem vīdissent, prīmum laetī erant, quia Henrīcus, quī iamdūdum piscābātur, aliquandō piscem cēpisset. Cum autem propius vēnisset, rogāvērunt eum num omnēs piscēs, quī in flūmine essent, ita male olērent.
Illī cum hoc dīxissent, Henrīcus sē ab aliquō esse dēceptum vīdit. Omnēs igitur quōs habēbat amīcōs rogāvit, quis sē hōc modō dēcēpisset. Illī autem omnēs sē nescīre dīxērunt.
Sedet tamen Henrīcus in rīpā flūminis et piscātur, ut anteā. Bonī etiam et industriī piscātōrēs etiam magis piscandō quam piscēs calamīs capiendō dēlectantur.
Hunc piscem amīcus Henrīcī hāmō īnfīxit.
Vēnātor quīdam, postquam per tōtum diem in agrīs erat vēnātus neque tamen vēnandō ūllās ferās occīdere poterat, sērō tandem vespere domum redībat.
Semper cupiunt vēnātōrēs aliquid occīsum domum sēcum referre. Puduit igitur hominem nūllīs ferīs occīsīs domum redeundī, nē ab amīcīs suīs contemnerētur, et vēnātor malus esse vidērētur.
Itaque cum prope domum suam vēnisset, anatēs quāsdam in parvō lacū nōn procul ā terrā nantēs videt, hominem autem, id quod dominī facere solent, stantem in rīpā et anatēs illās spectantem. Cui vēnātor, "Amīce mī," inquit, "sī tibi ego vīgintī dēnāriōs dederō, num mihi permittēs ut istās anatēs sagittīs occīdam?"
Homō libentissimē sē vēnātōrī esse permissūrum respondet.
Itaque vēnātor cum hominī vīgintī dēnāriōs, sīcut prōmīserat, dedisset, anatēs illās omnēs sagittīs occīdit. Deinde collēctās umerīs impōnit, ut domum sēcum referret.
Ante autem quam ē locō abiisset, hominī dīxit, "Bona mea et tua fortūna hodiē hūc convēnimus. Ambō enim fēlīcēs sumus et contentī esse dēbēmus. Tū enim vīgintī iam habēs dēnāriōs. Ego autem anatēs habeō, quās occīdī."
Cui homō sē esse praecipuē fēlīcem et contentum respondit, "Istae enim anatēs," inquit, "quās vīgintī prīmum mihi datīs dēnāriīs occīdistī, nōn meae erant, sed tuae ipsīus!"
Istae anatēs nōn meae erant sed tuae ipsīus!
Sīmiae et aliīs in rēbus nōbīs hominibus admodum similēs sunt, et in hōc quoque, quod omnibus, quī eās laedunt, īrāscī solent, et eōs poenās dare, sī possunt, cōgunt. Cuius reī haec fābula, quae vēra est, argūmentum esse vidētur.
Fuit quīdam in Hispāniā mīles, quī omnēs sīmiās ōderat, et sīmiam in eādem urbe habitantem omnibus modīs laedēbat atque vexābat: lapidēs in eam coniciēbat, cibum eī, quotiēns poterat, adimēbat. Itaque nōn modo mīles sīmiam sed sīmia pariter mīlitem ōderat. Ea nihil dīxit, quia, cum sīmia esset, loquī nōn poterat. Quantō autem minus dīxit, tantō plūra animō cōgitābat.
Forte diēs vēnit, in quō dux quīdam magnus exercitum quī in illā urbe erat vidēre voluit. Itaque hōc diē omnēs mīlitēs pulcherrimīs et mundissimīs vestibus vestītī ante ducem appārēre iussī sunt, et inter illōs mīles īdem crūdēlis, quī sīmiam īnsontem vexāre solitus est. Accīdit autem, ut ad locum ducem conveniendī mīles praeter ipsam domum in quā sīmiā habitābat esset itūrus.
Dē quā rē cum sīmia certior facta esset, pēlvem magnam lutō et aquā implētam ad fenestram posuit, quae in superiōre domūs parte erat. Ipsa iuxtā fenestram stetit, ut mīlitem in viā venientem vidēre posset.
Vēnit igitur mīles ille, admodum mundus, rubrā veste vestītus, argentō aurōque pulcherrimē ōrnātus, ut magnō dūcī placēret. Quī enim in hunc modum ōrnātī et mundī sunt, fortissimī semper esse putantur. Simul autem atque sub fenestram vēnerat, sīmia, quae ad fenestram stābat, omne illud lutum atque omnem aquam in caput mīlitis ē pēlve dēfundit. Itaque quī anteā mundus fuerat, nunc aquā lutōque foedus vidētur.
Ō diem īnfēlīcem! Dux igitur cum mīlitem vidēret nōn modo nōn laudāvit, sed etiam eī valdē īrātus factus est. Itaque mīles ille īnfēlīx sīmiam nōn minus quam anteā ōderat, sed cavēbat nē posteā vexāret. Metuēbat enim nē tālēs poenās iterum dare cōgerētur.
Aquam in caput mīlitis ē pēlve dēfundit.
Fuit quīdam in Galliā sacerdōs, quī ānulum pretiōsissimum, quia tōtus ex aurō factus est, habēbat. Hunc ānulum āmīsit sacerdōs, neque in ūllō locō, quamquam dīligentissimē omnia loca explōrābat, reperīre poterat. Quō factum est ut aliquem ē ministrīs quī quotīdiē in templō esse solērent, hanc rem pretiōsissimam fūrātum esse crēderet.
Omnēs tamen sē id fēcisse negāvērunt. Itaque, cum omnēs negāvissent, palam et magnā vōce sacerdōs in templō precātus est, ut quīcumque suum ānulum fūrātus esset, nisi statim culpam esset cōnfessus, is dolōrem maximum omnī modō paterētur: ut pauper et aeger fieret, ut rēs omnēs quās habēret āmitteret, dēnique ut eī omnia mala acciderent, quae hominibus accidere possent.
Quibus precibus audītīs omnēs aliquem aut statim culpam esse cōnfessūrum aut omnia mala, quae hominibus accidere possent, esse passūrum putāvērunt. Nēmō tamen sē ānulum fūrātum esse cōnfessus est. Neque in tōtā quisquam aut pauper, aut aeger, aut ūllō modō īnfēlīx fierī vīsus est.
Ecce autem diē quōdam sollemnī cum sacerdōs et ministrī in templum convēnissent, subitō appāret ante eōs in mediō templō parvus quīdam grāculus, quem in templō nīdum habēre omnēs sciēbant. Manifēstum omnibus erat, cum dolōrem maximum patī. Ita aeger erat, ut vix stāre posset. Praetereā paene omnēs quās anteā habuerat plūmās āmīserat.
Mīrābantur omnēs, quī in templō erant. Miserēbat grāculī sacerdōtem et ministrōs omnēs, quī in templum convēnerant. Multō autem magis sunt mīrātī cum grāculum illum ipsum ānulum, quem sacerdōs āmīserat, rōstrō afferentem et ad pedēs sacerdōtis dēpōnentem vidērent.
Tum omnibus manifēstum factum erat, hunc esse quī ānulum esset fūrātus, hunc esse quī propter precēs sacerdōtis aeger esset factus et plūmās paene omnēs āmīsisset. Laetus erat sacerdōs, quia grāculus eī ānulum reddiderat. Avis autem ānulō dēpositō trīstissimē in nīdum suum quī in templō erat, rediit.
Sacerdōtem igitur grāculī miserēbat, quia culpam cōnfessus erat, et precātus est iterum, ut sānus fieret. Ex quō diē grāculus ille omnīnō sānus factus est, et novās plūmās etiam meliōrēs iīs quibus anteā erat vestītus habēbat, neque posteā sacerdōtis ānulum fūrātus est.
Ānulum ante pedēs sacerdōtis dēpōnit.
Fīnis