Deus est bonus. Deus est optimus Deus. Ille gubernat mundum. Ille amat bonōs hominēs. Omnēs bonī hominēs amantur ā Deō. Sum bonus homō. Tū es malus puer. Nōs sumus bonī puerī. Vōs estis malī puerī. Illī sunt malī hominēs. Deus est rēx. Deus est magnus rēx. Amō Deum. Ille est magnus Deus. Ille est suprā omnēs Deōs.
Praeceptor docet discipulōs. Praeceptor amat bonōs puerōs. Nōs sumus omnēs bonī puerī. Bonī discipulī amantur ā bonō praeceptōre. Eram ignāvus puer. Erat dīligēns discipulus. Fuimus bonī fīliī. Bonus fīlius dēlectat suum patrem. Erō dīligēns homō. Eris ignāva puella. Sumus piī. Piī hominēs timent Dominum. Dominus est magnus Deus.
Bonus pater amat suum fīlium. Bonī fīliī amantur ā suīs patribus. Noster pater est bonus. Vestra māter est bona. Habeō bonum patrem. Amō meum bonum patrem valdē. Habēmus bonum patrem et bonam mātrem. Habuī sorōrem et frātrem. Rēx habet quattuor frātrēs et quīnque sorōrēs. Habuit etiam duōs fīliōs et ūnam fīliam.
Deus creāvit caelum et terram. Ille fēcit etiam hominem, et omnia quae sunt in terrā. Bonus Deus fēcit nōs. Ille fēcit tōtum mundum. Prīmus homō fuit Adamus. Deus fēcit Adamum. Prīmus homō fuit bonus, et Dominus fēcit eum. Dominus Deus fēcit prīmum hominem, et fēcit eum bonum. Deus amāvit prīmum hominem.
Bonus fīlius et bona fīlia. Bonus servus et bona famula. Mea fīlia et meus fīlius. Meus fīlius est bonus et mea fīlia est mala. Hic est meus fīlius. Haec est mea fīlia. Meus servus est hīc. Mea fīlia est ibi. Vester servus et nostra famula sunt hīc. Meus bonus fīlius et mea bona fīlia sunt ibi. Tuus servus est malus, sed mea famula est bona. Habeō duōs bonōs fīliōs et trēs bonās fīliās.
Noster magister est hīc. Noster Dominus est vester Dominus. Ille est noster magister. Dominus est rēx caelī. Ille habet rēgnum. Rēgnum Dominī est magnum rēgnum. Illud est nostrum rēgnum. Noster Dominus habet rēgnum. Quī est Dominus? Quod est rēgnum? Rēgnum quod habēmus est bonum. Sī erimus bonī, erimus fīliī Deī. Ēva erat prīma fēmina. Illa erat uxor Adamī. Adamus erat marītus Ēvae. Deus fēcit mē et tē et omnēs. Fēcit etiam silvās, agrōs, et montēs.
Bonus magister monet suōs discipulōs. Studiōsus puer et dīligēns puella. Ignāvus discipulus nōn potest esse fēlīx. Homō nōn potest esse fēlīx sine dīligentiā. Cum bonus rēx rēgnat, nātiō est fēlīx. Vōs estis ignāvī puerī. Sī estis ignāvī puerī, nōn potestis esse fēlīcēs. Moneō vōs igitur esse dīligentēs et nōn ignāvī. Dīligēns discipulus erit bonus vir. Bonus magister amat studiōsōs puerōs. Bonus puer et bona puella sunt dīligentēs.
Cainus et Abēlus fuērunt duo fīliī Adamī. Abēlus fuit bonus vir, sed Cainus fuit malus. Cainus interfēcit suum frātrem Abēlem. Posteā omnia vitia crēvērunt, et hominēs fuērunt pessimī. Deus igitur statuit dēlēre tōtum mundum, et perdidit omnēs hominēs dīluviō, praeter Noēmum et suam familiam. Noēmus servātus est quia fuit pius. Deus iussit eum extruere arcam, in quā ille et sua familia servātī sunt. Omnēs gentēs sunt ā fīliīs Noēmī.
Poena dīluviī nōn dēterruit hominēs ā vitiīs. Fuērunt brevī peiōrēs quam prius. Oblītī sunt Deī creātōris. Adōrābant sōlem et lūnam; dīcēbant mendācium, faciēbant fraudem, fūrtum et homicīdium. Tamen erant quīdam bonī virī quī amābant Deum. Illī coluērunt vēram religiōnem et virtūtem. Inter hōs fuit Abrahāmus. Ille erat vērus cultor Deī. Habuit ūnum fīlium cuius nōmen fuit Isaacus, et ille etiam fuit bonus. Isaacus habuit duōs fīliōs, Esāum et Iacobum. Iacobus habuit duodecim fīliōs inter quōs fuit Iōsēphus.
Fīliī Iacobī vēndidērunt suum frātrem Iōsēphum mercātōribus quī ībant in Aegyptum. Ibi interpretāvit somnia Pharaōnis, rēgis, quī fēcit eum maximum hominem in rēgnō. Nihil factum est sine eius cōnsēnsū. Omnēs amāvērunt eum. Post aliquot annōs erat famēs in terrā in quā frātrēs Iōsēphī habitābant, et profectī sunt in Aegyptum ad emendum frūmentum. Flexērunt sē cōram Iōsēphō, quī fuit prīnceps in illā regiōne. Erant decem quī vēnerant in Aegyptum . Alter, cuius nōmen fuit Beniamīnus, remānsit cum patre.
Quandō decem frātrēs vēnērunt in cōnspectum Iōsēphī, ipse nōn cognitus est ab eīs, sed ille agnōvit eōs. Nōluit indicāre statim quis esset, sed interrogāvit eōs tamquam aliēnōs. Dīxit eīs, "Unde vēnistis?"
Illī respondērunt, "Profectī sumus ē regiōne Chanaanis, ut emāmus frūmentum."
"Nōn est ita," inquit Iōsēphus, "vēnistis hūc hostīlī animō: vultis explōrāre nostrās urbēs et loca Aegyptī."
Sed illī dīxērunt, "Minime! Sumus duodecim frātrēs, et meditāmur nihil malī: minimus retentus est domī ā nostrō patre, et alius nōn est."
Beniamīnus nātus est ex eādem mātre quā Iōsēphus, ideō erat longē cārior eī quam cēterī frātrēs et angēbat eum quod Beniamīnus nōn aderat cum illīs. Tamen iussit eōrum saccōs implērī trīticō, et dīmīsit eōs, praeter Simeōnem, quem retinuit obsidem, dōnec addūcerent Beniamīnum. Itaque frātrēs Iōsēphī profectī sunt, et cum vēnissent ad patrem, nārrāvērunt eī omnia quae acciderant sibi. Ut senex audīvit Beniamīnum arcessī ā praefectō Aegyptī, ille plōrāvit.
"Fēcistis mē orbum līberīs," dīxit, "Iōsēphus mortuus est; Simeon retentus est in Aegyptō, et vultis abdūcere Beniamīnum, sed nōn dīmittam eum."
Tamen, postquam cibī, quōs attulerant, cōnsūmptī sunt, Iacobus dīxit fīliīs, "Proficīsciminī iterum in Aegyptum ut emātis cibum."
Quī respondērunt, "Nōn possumus adīre praefectum Aegyptī sine Beniamīnō; enim, ipse iussit eum addūcī ad sē.
Tunc Beniamīnus profectus est cum frātribus in Aegyptum.
Cum nūntiātum est Iōsēphō, eōsdem virōs advēnisse et cum eīs parvulum frātrem, iussit eōs intrōdūcī. Ille salūtāvit eōs clēmenter, et interrogāvit eōs. "Senex, vester pater, vīvitne adhūc?"
Frātrēs respondērunt, "Noster pater salvus est, et vīvit adhūc."
Tunc Iōsēphus, oculīs coniectīs in Beniamīnum, dīxit, "Est hic vester minimus frāter, quī remānserat domī cum patre?"
Illī respondērunt, "Est noster minimus frāter."
Rūrsus Iōsēphus dīxit, "Deus sit propitius tibi, mī fīlī," et abiit festīnās, lacrimaeque ērumpēbant. Sed regressus est cito et iussit cibōs appōnī.
Tum Iōsēphus fēcit sē cognitum suīs frātribus, et dīxit eīs, "Ego sum Iōsēphus, meus pater vīvitne adhūc?”
Frātrēs nōn poterant respondēre huic, turbātī ad eius cōnspectum. Quibus ille inquit clēmenter, "Accēdite prope ad mē."
Et cum accessissent prope, dīxit, "Ego sum Iōsēphus quem vēndidistis in Aegyptum. Nunc nē sītis īrātī vōbīscum, quod vēndidistis mē: enim Deus mīsit mē ante vōs prō vestrā salūte. Voluntāte Deī, missus sum hūc, ut vītae multōrum servārentur."
Fāma dē adventū frātrum Iōsēphī pervēnit ad aurēs rēgis, quī dedit eīs mūnera perferenda ad patrem cum hīs mandātīs: "Addūcite hūc vestrum patrem et omnem eius familiam, et omnēs opēs Aegyptī erunt vestrae."
Tunc frātrēs Iōsēphī, festīnantēs, reversī sunt ad suum patrem, nūntiāvitque eī Iōsēphum vīvere et esse prīncipem tōtīus Aegyptī. Ad quem nūntium Iacobus recēpit animum et inquit, "Sī Iōsēphus adhūc vīvit, ībō et vidēbō eum antequam moriar."
Igitur profectus est cum suā familiā, et cum vīderat Iōsēphum, addidit, "Nunc moriar in pāce, quoniam licuit mihi fruī cōnspectū tuī, et relinquō tē superstitem."
Abrahāmus appellātus est amīcus Deī. Ut temptāret eius fidem, Deus dīxit eī, "Tolle tuum ūnicum fīlium Isaacum, quem dīligis, et vāde in terram vīsiōnis, et offer eum in sacrificium super ūnum montium quem mōnstrāverō tibi."
Igitur Abrahāmus, surgēns dē nocte, strāvit suum asinum, dūxitque sēcum duōs iuvenēs et Isaacum suum fīlium. Et cum concidisset lignum in sacrificium, abiit in locum quem Deus praecēperat eī.
Tertiō diē itineris vīdit locum procul, et dīxit suīs servīs, "Expectātē hīc cum asinō. Ego et meus fīlius ībimus illūc, et postquam adōrāvimus Deum, revertēmur ad vōs."
Ubī vēnerant ad locum, Abrahāmus aedificāvit altāre et posuit ligna super altāre. Cum ligāsset Isaacum suum fīlium, posuit eum super ligna. Tum extendit suam manum et arripuit gladium ut immolāret fīlium.
Et ecce angelus Dominī ē caelō clāmāvit, dīcēns,"Abrahāme, Abrahāme."
Quī respondit, "Adsum."
Dīxitque eī, "Nē extendās tuam manum super puerum neque faciās quidquam illī. Iam videō tē timēre Deum, cum nōn pepercerīs tuō ūnicō fīliō propter mē."
Et Abrahāmus vīdit post tergum arietem haerentem cornibus in saepe, quem assūmpsit, et obtulit prō fīliō.
Solomon, fīlius Davidis, rēgis Israēlis, fuit sapientissimus homō. Successit patrī in rēgnō. Anteposuit sapientiam dīvitiīs et honōribus. Et quod fēcerit ita, Deus dedit eī nōn sōlum sapientiam, sed etiam dīvitiās et honōrēs. Fāma sapientiae eius perlāta est ad aurēs rēgīnae Sebae, quae vēnit Hierosolymam ut vidēret et audīret eum. Sapientia eius appāret in Prōverbiīs et in librō quī appellātur Ecclēsiastēs.
Solomon aedificāvit templum Hierosolymae, in quō collocāvit arcam foederis. Hoc templum erat immēnsum opus: omnia in eō fulgēbant aurō, argentō, gemmīsque. Ille rēgnābat in summā pāce, affluēns opibus et dēliciīs. Sed posteā Solomon dedit sē voluptātī, et nihil est tam inimīcum virtūtī quam voluptās, itaque āmīsit sapientiam. Exterae mulierēs pertrāxērunt eum ā cultū vērī Deī, quā rē Deus offēnsus est, et dēnūntiāvit illī poenam; scīlicet, ut maior pars rēgnī adimerētur fīliō, et trāderētur servō, atque ita factum est.
Deus creāvit caelum et terram et omnia quae sunt in eīs. Fēcit sōlem, lūnam et stēllās. Mare, fluviī, et silvae sunt opera eius manuum. Omnia animālia facta sunt ab eō. Fōrmāvit hominem ē pulvere terrae et dedit illī vīventem animam. Creāvit eum ad imāginem suam et fēcit eum dominum mundī quem fēcerat. Posuit hominem quem fēcerat in hortō amoenissimō, quī solet appellārī Paradīsus terrestris.
Mundus gubernātur ā Deō. Nihil accidit sine eius permissiōne. In eō vīvimus. Videt omnēs nostrās āctiōnēs et audit omnia nostra verba. Omnēs cōgitātiōnēs cordis sunt huic cognitae. Dedit nōbīs vītam quā fruimur, et sine eō nōn possumus spīrāre. Ubicumque sumus, Deus est nōbīscum. Cum sedeāmus in domō, Deus est ibi, et cum ambulēmus in viā est ad nostram dextram. Est spīritus et complet caelum et terram. Vereāmur eum igitur et oboediāmus verbō eius, omnibus temporibus et in omnibus locīs.
Cum Deus videt omnia quae facimus, dēbēmus vīvere bene. Omnēs quī sunt bonī, sunt amīcī Deī. Amat eōs, et dabit iīs omnia bona. Erunt beātī in hōc mundō; et, cum moriantur, habitābunt cum Deō in caelō in aeternum. Sed Deus ōdit omnēs quī dīcunt mendācia, aut mala verba, et faciunt āctiōnēs malās. Erunt īnfēlīcēs dum vīvunt, et post mortem, expellentur ab eō ad locum tenebrārum. Habēbunt nūllōs aliōs comitēs nisi Diabolum et malōs spīritūs.
Deus sīc dīlēxit mundum, ut daret suum Fīlium ūnigenitum, ut quīcumque crēdit in eum nōn pereat, sed vītam aeternam habeat. Deus enim nōn mīsit fīlium suum in mundum ut condemnāret mundum, sed ut mundus per eum servārētur. Mortuus est prō nostrīs peccātīs, et resurrēxit prō nostrā iūstificātiōne. Ascendit in caelum, ubi sedet ad dextram Deī, et agit nostram causam cum patre. Cito veniet in nūbibus caelī, cum sānctīs angelīs, iūdicātum vīvōs et mortuōs.
Deus cōnstituit diem, quō iūdicābit mundum per Fīlium suum Iēsum Chrīstum. Omnēs, quī umquam vīxērunt in terrā, cōram eō appārēbunt. Iuvenēs et senēs, dīvitēs et pauperēs, sapientēs et ignārī, audient sententiam ab eius ōre. Sēparābit bonōs ā malīs, sīcut pāstor sēparat ovēs ā caprīs. Dabit cuique secundum opera sua. Bonī hominēs accipient corōnam glōriae, et habitābunt cum Deō in vītam aeternam. Sed malī hominēs mittentur ē cōnspectū Dominī in poenam sempiternam.
Postquam Hebraeī profectī essent ex Aegyptō et vēnissent ad lītus maris Rubrī, Deus dīxit Mōsī, "Pertende dextram tuam in mare, et dīvidē aquās."
Mōses fēcit quod Deus iusserat, et dum tenēret manum extēnsam super mare, aquae dīvīsae sunt, et Hebraeī ingressī sunt in mare siccum; enim aqua erat tamquam mūrus ā dextrā eōrum et laeva. Rēx quoque Aegyptiōrum, īnsecūtus Hebraeōs, nōn dubitāvit ingredī cum ūniversō exercitū, sed cum prōgrederentur in mediō marī, Dominus subvertit eōrum currūs et dēiēcit equitēs.
Aegyptiī, metū perculsī, cēpērunt fugere: at Deus dīxit Mōsī: "Extende rūrsus dextram in mare, ut aquae revertantur in locum suum."
Mōses pāruit, et statim aquae refluentēs obruērunt Aegyptiōs. Ūniversus exercitus Pharaōnis in mediīs flūctibus dēlētus est: nec ūnus quidem nuntius tantae clādis superfuit. Sīc Deus līberāvit Hebraeōs ab iniūsta servitūte Aegyptiōrum; et, marī rubrō trāiectō, peragrārunt vastam sōlitūdinem. Tertiō mēnse, pervēnērunt ad montem Sīnae, ubi Deus dedit eīs lēgem cum apparātū terrificō.
Haec sunt verba quae Deus prōtulit: "Ego sum Dominus, quī ēdūxī vōs ē servitūte Aegyptiōrum. Ego ūnus Deus, et nōn est alius praeter mē. Nōn ūsūrpābitis nōmen Deī vestrī temere et sine causā. Sabbatō nūllum opus faciētis. Colite patrem vestrum et mātrem vestram. Nōn occīdētis; nōn adulterābitis; nōn faciētis fūrtum; nōn dīcētis testimōnium falsum adversus proximum vestrum; nōn concupīscētis rem aliēnam." Mōses, ā Deō monitus, iussit cōnficī tabernāculum in quō reposuit tabulās lēgis dīvīnae, et mortuus est. Iōsue successit in locum eius.
Rēgēs Chanaanis, vīribus coniūnctīs, prōgressī sunt adversus Hebraeōs. At Deus dīxit Iōsue, "Nē timeās eōs. Victōria erit tua."
Iōsue igitur magnō impetū eōs adortus est, et illī fūgērunt. Tunc in eōs grandō lapidea cecidit, et multōs interfēcit. Cum autem diēs inclīnāret in vesperum, rē nōndum cōnfecta, Iōsue iussit sōlem cōnsistere; et vērō stetit sōl, et diem prōdūxit dōnec hostium exercitus dēlētus fuisset. Omnibus populīs Palaestīnae dēvictīs, Hebraeī collocātī sunt in sēde dēstinātā.
Samsōn erat vir fortissimus. Affēcit Philistaeōs multīs clādibus, sed tandem trāditus est illīs, et coniectus in catēnās. Tamen rūpit vincula quibus cōnstrictus fuerat, et māxillā asinī arreptā, prōstrāvit ea mīlle hostium.
Quādam diē posteā, ingressus est urbem Philistaeōrum, et Philistaeī occāsiōnem captantēs, portās obserārī iussērunt. Per tōtam noctem expectābant silentēs, ut interficerent eum ex euntem māne.
At Samsōn, mediā nocte surgēns, vēnit ad portam, quam sustulit cum postibus et serrīs, atque in verticem montis vīcīnī supportāvit.
Tandem, Philistaeī, quī Samsōnem comprehendere nequīverant, illīus uxōrem pecūniā corrūpērunt, ut virum prōderet. Mulier persuāsit virō ut causam tantae virtūtis sibi indicāret: et ubi comperit vīrēs eius in capillīs esse sitās, totondit caput dormientis, atque ita trādidit eum Philistaeīs. Illī, oculīs eius effossīs, vīnctum in carcerem coniēcērunt. Sed brevī tempore, capillī eius coepērunt crēscere, et recēpit vīrēs.
Diē quādam, cum Philistaeī convīvium celebrārent, Samsōnem addūcī iubent. Domus in quā epulābantur, subnīxa est duābus columnīs, et Samsōn, adductus, concussit columnās adeō ut turba omnis ruīnā domūs obruta est, simulque ipse.
Troia fuit urbs celebris. Cum Priamus esset rēx, Graecī vēnērunt ad urbem. Obsēdērunt eam decem annōs sine successū. Nōn poterant capere eam vī, quia mūrī eius essent altī et lātī. Sed tandem capta est dolō equī ligneī.
Hic equus, complētus hominibus armātīs, admissus est in urbem ut dōnum Minervae. Sed mediā nocte, cum omnēs dormīrent, hominēs armātī exiērunt uterō equī; incendērunt urbem et interfēcērunt incolās.
Rōmulus condidit urbem Rōmam. Incolae nōminābantur Rōmānī, et habēbantur virī fortissimī. Amāvērunt patriam et ad eam dēfendendam pugnāvērunt. Mōrī quam lībertātem āmittere māluērunt. Mors fuit iīs cārior quam vītā. Multa bella cum Carthāginiēnsibus variō successū gessērunt. Tandem Carthāginiēnsēs vīctī sunt, et urbs Carthāgō dēlēta est.
Iūlius Caesar ortus erat antīquā familiā Iūliōrum. Fuit nōn sōlum magnus imperātor, sed etiam doctus vir. Latīnam linguam maximā ēlegantiā et pūritāte scrīpsit. Fuit līberālis mīlitibus, et sīc eōrum animōs sibi conciliāvit.
Postquam bella cīvīlia fīnīta essent, īnsolenter agere coepit. Dētulit honōrēs ex suā voluntāte, quī anteā ā populō dēferēbantur. Nōluit assurgere senātuī, cum ad sē venīrent. Itaque sexāgintā vel amplius ē senātōribus, equitibusque Rōmānīs, in eum coniūrāvērunt et cōnfōdērunt in cūriā tribus et vīgintī vulneribus. Praecipuī inter coniurātōs erant Brūtus et Cassius.
Brūtus et Cassius, interfectōrēs Caesaris, mōvērunt ingēns bellum: erant enim multī exercitūs per Macedoniam et Orientem, quōs occupāverant. Igitur Caesar Octāviānus Augustus et Mārcus Antōnius, profectī contrā eōs, pugnāvērunt cum iīs apud Philippōs urbem Macedoniae.
Prīmō proeliō Antōnius et Caesar vīctī sunt: tamen Cassius dux nōbilitātis periit. Secundō proeliō, Brūtus et īnfīnīta nōbilitās, quae gesserat bellum cum illīs, periērunt. Rēs pūblica sīc dīvīsa est inter eōs, ut Augustus tenēret Hispāniās, Galliās, et Ītaliam: Antōnius Asiam, Pontum, et Orientem.
Sed Lūcius Antōnius cōnsul commōvit cīvīle bellum intrā Ītaliam. Frāter eius, quī dīmicāverat cum Caesare contrā Brūtum et Cassium, victus est et captus apud Perusiam cīvitātem Tusciae.
Interim ingēns bellum commōtum est in Siciliā ā Sextō Pompēiō, fīliō Gnaeī Pompēiī magnī, hīs cōnfluentibus ad eum, quī superfuerant ex partibus Brūtī et Cassiī. Bellum gestum est per Caesarem Augustum et Mārcum Antōnium, adversus Sextum Pompēium. Postrēmō pāx facta est.
Virgilius fuit ūnus ex optimīs poētīs inter Latīnōs. Nātus est Mantuae, urbis Ītaliae. Omne genus doctrīnae magnā dīligentiā studuit. Aenēis est excellentissimum poēma, et auctōrem eius immortālem reddit.
Vir fuit summā hūmānitāte et benevolentiā. Fuit amīcus omnibus, quī amīcitiā eius indigēbant. Habitus est tantō honōre ā senātū et populō Rōmānō, ut, cum versūs eius legerentur in theātrō, omnēs stārent; tanta fuit opīniō pulchritūdinis et ēlegantiae versuum.
Mortuus est Brundusiī, quīnquāgēsimō quārtō aetātis annō.
Titus Līvius, quī Rōmānam historiam scrīpsit, nātus est Paduae in Ītaliā. Rēgnante Augustō, vēnit Rōmam, et iussū illīus imperātōris, Rōmānī imperiī historiam scrībere cēpit.
Post mortem Augustī, Paduam rediit, et magnīs honōribus acceptus est. Prīnceps historicōrum appellātur. Dīcitur illum fuisse tam magnum ingeniō, quam Rōmānī imperiō fuērunt.
Mortuus est quārtō annō rēgnī Tiberiī, et decimō quīntō nostrī Dominī Iēsu Chrīstī.
Sōcratēs fuit celeberrimus philosophus inter Graecōs. Adhibuit sē praecipuē studiō philosophiae. Ēloquentia eius et virtus fuērunt maxima. Multās ōrātiōnēs contrā trīgintā tyrannōs fēcit. Exīstimāvit scientiam fuisse summum bonum et ignōrantiam maximum malum.
Crēdidit fuisse tantum ūnum Deum et irrīsit stultitiam cīvium suōrum, quod multōs deōs colerent. Hāc dē causā, accūsātus impietātis, venēnum bibere damnātus est.
Mortuus est septuāgēsimō annō aetātis, et laudātus est ab omnibus gentibus propter multās virtūtēs.
Babylōn, urbs celebris in Historiā, ā Bēlō, Hebraeōrum Nimrodō, condita est. Ōrnāta est et amplificāta ā succēdentibus prīncipibus, et praesertim ā Semīramide, uxōre Ninī, annō mundī mīllēsimō nongentēsimō et sexāgēsimō.
Mūrī eius erant septuāgintā quīnque pedēs lātī et trecentōs altī. Flūmen Euphrātēs per mediam urbem flūxit.
Cum Nebuchadnezzar Babylōne rēgnāret, factus est adeō superbus, ut Deus eum prīvāret mente, mitteret inter pecora, faceret edere grāmen sīcut bovēs; dōnec scīret summum Deum regere in rēgnīs hominum et dare quibuscumque velit.
Aegyptiī antīquī fuērunt clārī inventiōne artium et scientiārum. Multī doctī virī Graeciae eō profectī sunt causā scientiae. Quam dīves Aegyptus esset, ingentēs pȳramidēs et alia īnsignia monumenta ostendunt. Incolae coluērunt nōn tantum sōlem, lūnam, et sīdera, sed etiam bēstiās et avēs.
Rēgiō est calida et rārō recreāta imbribus. Sed fluvius Nīlus quotannīs eam exundat et sōlum fertile reddit. Poētae dīxērunt ipsum līmum huius fluviī prōdūxisse animālia.
Annō quīngentēsimō decimō tertiō ab urbe Rōmā conditā, bellum renovātum est inter duās rēs publicās, Rōmam et Carthāginem, et gestum variō successū et marī et terrā. Tandem pāx facta est. Carthāginiēnsēs pollicitī sunt trādere Rōmānīs omnēs eōrum captīvōs sine pretiō. Sīc fīnītum est prīmum Pūnicum bellum, quod vīgintī quātuor annōs dūrāverat.
Rōmānī paulō post Sardiniā potītī sunt. Nunc pācem habuērunt cum tōtō mundō, et Iānī templum clausum est. Sed post quīnque annōs, recēns bellum exārsit cum Illyriīs, quī Dalmatiam incoluērunt.
Eōdem ferē tempore Rōmānī gessērunt bellum contrā Gallōs. Gallī trānsierant Alpēs cum magnō exercitū et ingressī erant in Ītaliam. Vastāvērunt agrōs longē lātēque, dōnec venīrent intrā trīduī iter urbis Rōmae. Dein Rōmānī iīs obviam prōgressī sunt, et prīmō impetū in fugam vertērunt. Posterō diē, proeliō redintegrātō, Gallī fuērunt victōrēs et concidērunt magnum numerum hostium. Sex annōs bellum gestum est. Tandem autem Gallī penitus vīctī sunt ā Mārcō Mārcellō, Rōmānō dictātōre.
Rōmānī iniērunt bellum cum Philippō rēge Macedoniae ut sociōs Athēniēnsēs dēfenderent. Flāminius cōnsul, cum magnō exercitū, in Graeciam missus est. In Thessaliā Philippus victus est et āmīsit ferē dīmidium exercitūs. Flāminius omnēs Graecōrum urbēs in prīstinam lībertātem restituit. Ob hoc factum merētur laudem. Est dignum fortī virō et Rōmānō animō. Omnēs bonī eum laudābunt, et amīcī lībertātis maximō honōre habēbunt.
Solōn urbis Athēnārum clārus lēgislātor fuit. Bonīs et aequīs lēgibus luxuriam cīvium suōrum coercuit, et multās stultās superstitiōnēs abolēvit. Profectus est in Aegyptum et Lȳdiam, ubi vīdit Croesum, quī nōn sōlum prīnceps dītissimus fuit sed etiam doctrīnam et scientiam amāvit. Cum Croesus audīret Solōnem in Lȳdiā fuisse, eum arcessīvit, pulchrum palātium eī ostendit, omnēsque eius thēsaurōs et dīvitiās. Solōn, interrogātus ā Croesō annōn exīstimāret sē fuisse hominem fēlīcissimum, respondit nēminem posse dīcī beātum ante suum obitum.
Antisthenēs hortābātur discipulōs ut darent sēdulam operam sapientiae at paucī obtemperābant. Itaque tandem indignātus dīmīsit omnēs ā sē inter quōs erat etiam Diogenēs.
Cum vērō hic, incēnsus magnō studiō audiendī philosophum, semper venīret ad eum, Antisthenēs percussit caput eius baculō. Diogenēs nōn proptereā recessit, sed dīxit praeceptōrī suō, "Percute, sī ita placet. Ego praebēbō caput meum tibi neque vērō inveniēs fustem tam dūrum ut abigās mē ē tuā scholā."
Tandem Antisthenēs admīsit discipulum tam cupidum doctrīnae et eum maximē amāvit.
Nihil est excellentius sapientiā et doctrīnā. Doctus homō est multō superior homine indoctō.
Quīdam homō accessit ad Aristippum philosophum et rogāvit ut ērudīret suum fīlium. Cum vērō ille prō mercēde petīvisset quīngentās drachmās, pater dēterritus pretiō, quod vidēbātur nimium ignārō avārōque hominī, dīxit sē posse emere servum minōris.
Tum philosophus inquit, "Eme et habēbis duōs."
Tiberius gessit imperium ingentī socordiā, gravī crūdēlitāte, scelestā avāritiā, et turpī libīdine: nam ipse pugnāvit nusquam, sed gessit bellum per suōs lēgātōs. Numquam remīsit quōsdam rēgēs ēvocātōs ad sē per blanditiās.
Archelāus rēx Cappadociae fuit ūnus ex hīs rēgibus, cuius rēgnum etiam redēgit in fōrmam prōvinciae et iussit maximam cīvitātem appellārī suō nōmine.
Mortuus est in Campāniā, tertiō et vīcēsimō annō imperiī, octōgēsimō tertiō aetātis, ingentī gaudiō omnium.
Dēmosthenēs, quī Athēnīs nātus est, fuit clārissimus ōrātor. Artem loquendī magnō labōre et studiō acquīsīvit. Nātūrā nōn habuit bonam vōcem et quaedam verba rēctē prōnūntiāre nōn poterat.
Ut disceret loquī accūrātē, parvōs circulārēs lapidēs in ōs posuit. Solēbat claudere sē in cubiculō et studēre tōtum mēnsem simul. Ad lītus saepe īvit et ōrātiōnēs suās ad flūctūs prōnūntiāvit ut strepitum et clāmōrem populī melius tolerāre posset.
Multās ōrātiōnēs habuit et prīvātīs et pūblicīs occāsiōnibus. Sed praesertim ēloquentiā ūsus est contrā Philippum Macedoniae rēgem et in complūribus ōrātiōnibus Athēniēnsēs excitāvit ut bellum huic īnferrent.
Cicerō Arpīnī, oppidī in Ītaliā, nātus est. Dēmosthenī ēloquentiā ferē aequālis fuit. Cum vīgintī septem annōs nātus esset, in Graeciam profectus est, ubi didicit ēloquentiam et scientiam ā celeberrimīs ōrātōribus et philosophīs Athēniēnsium.
Cōnsul fuit Rōmae cum Catalīna contrā cīvitātem coniūrāret. Hanc coniūrātiōnem patefēcit et frūstrāvit; itaque pater patriae appellātus est. Scrīpsit quāsdam ōrātiōnēs contrā Mārcum Antōnium, quī caput eius abscindendum et in Forō fīgendum cūrāvit, ubi tam saepe magnā laude locūtus erat et patriae lībertātem dēfenderat.
Seneca Cordubae in Hispāniā nātus est, initiō Chrīstiānae aerae. Cum puer esset, pater eius Rōmam cum tōtā familiā migrāvit. Ille fuit maximus philosophus. Liber eius mōrum auctōre dignus est. Multa ūtilia et bona praecepta continet et ab omnibus legī dēbet. Fuit Nerōnis praeceptor; et ille imperātor, dum sequerētur eius cōnsilium, bene sē gessit.
Sed post paucōs annōs dēdidit sē omnī generī nēquitiae. Damnāvit Senecam capitis, quia exīstimāvit coniūrāvisse cum Pīsōne prīvāre eum imperiō. Seneca, vēnīs apertīs, in calidō balneō, morī voluit.
Platō Sōcratis discipulus fuit. Cum adolēscēns esset, pinguescendī studiō sē adhibuit. Sed antequam trīgintā annōs nātus esset, philosophiam sub Sōcrate studēre coepit.
In Aegyptum īvit, ubi exīstimātur acquīsīvisse scientiam religiōnis Iūdaeōrum. Ex Aegyptō trānsiit in Ītaliam ut cum discipulīs Pȳthagorae colloquerētur; et inde profectus esset in Indiam, nisi bella in Asiā eum impedīvissent.
Opīniōnēs eius dē multīs rēbus sunt cōnsentāneae doctrīnae Veteris Testāmentī. Dogmata eius sunt adeō pūra ut Dīvīnus Platō appellātus esset.
Claudius intulit bellum Britanniae, quam nūllus Rōmānōrum attigerat post Iūlium Caesarem; eāque dēvictā per Gnaeum Sentium et Aulum Plautium, illūstrēs et nōbilēs virōs, ēgit celebrem triumphum. Addidit etiam facinora in Britannicā expedītiōne.
Is vīxit sexāgintā quātuor annōs et imperāvit quātuordecim. Post mortem cōnsecrātus est et appellātus Dīvus.
Lēgēs nātūrae nōn possunt mūtārī. Lēgēs Deī sunt bonae et iūstae et omnēs quī oboediunt iīs erunt fēlīcēs. Omnēs quī cupiunt sē esse beātōs, timēbunt Deum, honōrābunt parentēs, et vīvent secundum nātūram.
Deus, quī gubernat mundum et ā quō omnia creāta sunt, est spīritus, quem nēmō vīdit aut potest vidēre. Animī hominum sunt immortālēs, sed corpora eōrum redeunt in pulverem. Nōs omnēs moriēmur et appārēbimus cōram Deō, quī accipiet bonōs in caelum et dīmittet mālōs in gehennam.
Deus omnipotēns, Creātor tōtīus orbis, nōn sōlum ōrnāvit hominem mente sed etiam dedit eī figūram aptam hūmānō ingeniō. Nam, cum dedisset cēterīs animālibus caput prōnum in terram, ērēxit hominem sōlum et excitāvit ad cōnspectum caelī, quasi cognātiōnis et domiciliī suī.
"Cum cētera animālia," inquit Ovidius, "spectent terram, dedit sublīme os hominī et iussit tuērī caelum et tollere ērēctōs vultūs ad sīdera."
Fīnis