Proca, rēx Albānōrum, Numitōrem et Amūlium fīliōs habuit. Numitōrī, quī nātū maior erat, rēgnum relīquit; sed Amūlius pulsō frātre rēgnāvit et, ut eum subole prīvāret, Rhēam Silviam, eius fīliam, Vestae sacerdōtem fēcit, quae tamen Rōmulum et Remum geminōs ēdidit. Eā rē cognitā Amūlius ipsam in vincula coniēcit, parvulōs alveō impositōs abiēcit in Tiberim, quī tunc forte super rīpās erat effūsus; sed relābente flūmine eōs aqua in siccō relīquit. Vastae tum in eīs locīs sōlitūdinēs erant. Lupa, ut fāmā trāditum est, ad vāgītum accurrit, īnfantis linguā lambit, ūbera eōrum orī admōvit mātremque sē gessit.
Cum lupa saepius ad parvulōs velutī ad catulōs reverterētur, Faustulus, pāstor rēgius, rē animadversā eōs tulit in casam et Accae Lārentiae coniugī dedit ēducandōs. Adultī deinde hī inter pāstōrēs prīmō lūdicrīs certāminibus vīrēs auxēre, deinde vēnandō saltūs peragrāre et latrōnēs ā rapīnā pecorum arcēre coepērunt. Quā rē cum eīs īnsidiātī essent latrōnēs, Remus captus est, Rōmulus vī sē dēfendit. Tum Faustulus necessitāte compulsus indicāvit Rōmulō quis esset eōrum avus, quae māter. Rōmulus statim armātīs pāstōribus Albam properāvit.
Intereā Remum latrōnēs ad Amūlium rēgem perdūxērunt, eum accūsantēs quasi Numitōris agrōs īnfestāre solitus esset; itaque Remus ā rēge Numitōrī ad supplicium trāditus est; at cum Numitor, adulēscentis vultum cōnsīderāns, aetātem minimēque servīlem indolem comparāret, haud procul erat quīn nepōtem agnōsceret. Nam Remus ōris līneāmentīs erat mātrī simillimus aetāsque expositiōnis temporibus congruēbat. Ea rēs dum Numitōris animum ānxium tenet, repente Rōmulus supervenit, frātrem līberat, interēmptō Amūliō avum Numitōrem in rēgnum restituit.
Deinde Rōmulus et Remus urbem, in eīsdem locīs ubi expositī ubīque ēducātī erant, condidērunt; sed ortā inter eōs contentiōne uter nomēn novae urbī daret eamque imperiō regeret, auspicia dēcrēvērunt adhibēre. Rēmus prior sex vulturēs, Rōmulus posteā duodecim vīdit. Sīc Rōmulus, victor auguriō, urbem Rōmam vocāvit. Ad novae urbis tūtēlam sufficere vallum vidēbātur. Cuius angustiās inrīdēns cum Remus saltū id trāiēcisset, eum īrātus Rōmulus interfēcit hīs increpāns verbīs: "Sīc deinde, quīcumque alius trānsiliet moenia mea." Ita sōlus potītus est imperiō Rōmulus.
753 - 715 (?) ante Chrīstum nātum (a.C.n.)
Rōmulus imāginem urbis magis quam urbem fēcerat; incolae dēerant. Erat in proximō lūcus; hunc asȳlum fēcit. Et statim eō mīra vīs latrōnum pāstōrumque cōnfūgit. Cum vērō uxōrēs ipse populusque nōn habērent, legātōs circā vīcīnās gentīs mīsit, quī societātem cōnūbiumque novō populō peterent. Nusquam benignē audīta lēgātiō est; lūdibrium etiam additum: "Cūr nōn fēminīs quoque asȳlum aperuistis? Id enim compār foret cōnūbium." Rōmulus aegritūdinem animī dissimulāns lūdōs parat; indīcī deinde fīnitimīs spectāculum iubet. Multī convēnēre studiō etiam videndae novae urbis, maximē Sabīnī cum līberīs et coniugibus. Ubi spectāculī tempus vēnit eōque conversae mentēs cum oculīs erant, tum signō datō iuvenēs Rōmānī discurrunt, virginēs rapiunt.
Haec fuit statim causa bellī. Sabīnī enim ob virginēs raptās bellum adversus Rōmānōs sūmpsērunt et, cum Rōmae appropinquārent, Tarpēiam virginem nactī sunt, quae aquam forte extrā moenia petītum ierat. Huius pater Rōmānae praeerat arcī. Titus Tatius, Sabīnōrum dux, Tarpēiae optiōnem mūneris dedit, sī exercitum suum in Capitōlium perdūxisset. Illa petiit quod Sabīnī in sinistrīs manibus gererent, vidēlicet et ānulōs et armillās. Quibus dolōsē prōmissīs Tarpēia Sabīnōs in arcem perdūxit, ubi Tatius scūtīs eam obruī iussit; nam et ea in laevīs habuerant. Sīc impia prōditiō celerī poenā vindicāta est.
Deinde Rōmulus ad certāmen prōcessit et in eō locō ubi nunc Rōmānum Forum est, pugnam cōnseruit. Prīmō impetū vir inter Rōmānōs īnsignīs, nōmine Hostīlius, fortissimē dīmicāns cecidit; cuius interitū cōnsternātī Rōmānī fugere coepērunt. Iam Sabīnī clāmitābant: "Vīcimus perfidōs hospitēs, imbellīs hostīs. Nunc sciunt longē aliud esse virginēs rapere, aliud pugnāre cum virīs." Tunc Rōmulus arma ad caelum tollēns Iovī aedem vōvit, et exercitus seu forte seu dīvīnitus restitit. Itaque proelium redintegrātur; sed raptae mulierēs crīnibus passīs ausae sunt sē inter tēla volantia īnferre et hinc patrēs hinc virōs ōrantēs, pācem conciliārunt.
Rōmulus foedere cum Tatiō ictō et Sabīnōs in urbem recēpit et rēgnum cum Tatiō sociāvit. Vērum nōn ita multō post occīsō Tatiō ad Rōmulum potentātus omnis recidit. Centum deinde ex seniōribus ēlēgit, quōrum cōnsiliō omnia ageret, quōs senātōrēs nōmināvit propter senectūtem. Trēs equitum centuriās cōnstituit, populum in trīgintā cūriās distribuit. Hīs ita ōrdinātīs cum ad exercitum lūstrandum contiōnem in campō ad Caprae palūdem habēret, subitō coorta est tempestās cum magnō fragōre tonitribusque et Rōmulus ē cōnspectū ablātus est. Ad deōs trānsīsse vulgō crēditus est; cui reī fidem fēcit Iūlius Proculus, vir nōbilis. Ortā enim inter patrēs et plēbem sēditiōne, in contiōnem prōcessit iūre iūrandō adfirmāns vīsum ā sē Rōmulum augustiōre fōrmā, eundemque praecipere ut sēditiōnibus abstinērent et rem mīlitārem colerent; futūrum ut omnium gentium dominī exsisterent. Aedēs in colle Quirīnālī Rōmulō cōnstitūta, ipse prō deō cultus et Quirīnus est appellātus.
715 - 673 (?) a.C.n.
Successit Rōmulō Numa Pompilius, vir inclutā iūstitiā et religiōne. Is Curibus, ex oppidō Sabīnōrum, accītus est. Quī cum Rōmam vēnisset, ut populum ferum religiōne mītigāret, sacra plūrima īnstituit. Āram Vestae cōnsecrāvit et ignem in ārā perpetuō alendum virginibus dedit. Flāminem Iovis sacerdōtem creāvit eumque īnsignī veste et curūlī sellā adōrnāvit. Dīcitur quondam ipsum Iovem ē caelō ēlicuisse. Hic ingentibus fulminibus in urbem dēmissīs dēscendit in nemus Aventīnum, ubi Numam docuit quibus sacrīs fulmina essent prōcūranda et praetereā imperī certa pignora populō Rōmānō datūrum sē esse prōmīsit. Numa laetus rem populō nūntiāvit. Postrīdiē omnēs ad aedēs rēgiās convēnērunt silentēsque exspectābant quid futūrum esset. Atque sōle ortō dēlābitur ē caelō scissō scūtum, quod ancīle appellāvit Numa. Id nē fūrtō auferrī posset, Māmurium fabrum ūndecim scūta eādem fōrmā fabricāre iussit. Duodecim autem Saliōs Mārtis sacerdōtēs lēgit, quī ancīlia, sēcrēta īlia imperī pignora, cūstōdīrent et Kalendīs Mārtiīs per urbem canentēs et rīte saltantēs ferrent.
Annum in duodecim mēnsēs ad cursum lūnae dēscrīpsit; nefāstōs fāstōsque diēs fēcit; portās Iānō geminō aedificāvit, ut esset index pācis et bellī; nam apertus, in armīs esse cīvitātem, clausus, pācātōs circā omnēs populōs, significābat.
Lēgēs quoque plūrimās et ūtilēs tulit Numa. Ut vērō maiōrem īnstitūtīs suīs auctōritātem conciliāret, simulāvit sibi cum deā Ēgeriā esse colloquia nocturna, eiusque monitū sē omnia quae ageret facere. Lūcus erat, quem medium fōns perennī rigābat aquā; eō saepe Numa sine arbitrīs sē īnferēbat, velut ad congressum deae: ita omnium animōs eā pietāte imbuit ut fidēs ac iūs iūrandum nōn minus quam lēgum et poenārum metus cīvīs continēret. Bellum quidem nūllum gessit, sed nōn minus cīvitātī prōfuit quam Rōmulus. Morbō exstīnctus in Iāniculō monte sepultus est. Ita duo deinceps rēgēs, ille bellō, hic pāce, cīvitātem auxērunt. Rōmulus septem et trīgintā rēgnāvit annōs, Numa trēs et quadrāgintā.
673 - 641 (?) a.C.n.
Mortuō Numā Tullus Hostīlius rēx creātus est. Hic nōn sōlum proximō rēgī dissimilis, sed ferōcior etiam Rōmulō fuit. Eō rēgnante bellum inter Albānōs et Rōmānōs exortum est. Ducibus Hostīliō et Fūfetiō placuit rem paucōrum certāmine fīnīrī. Erant apud Rōmānōs trigeminī frātrēs Horātiī, trēs apud Albānōs Cūriātiī. Cum eīs agunt rēgēs ut prō suā quisque patriā dīmicent ferrō. Foedus ictum est eā lēge, ut unde victōria ibi imperium esset.
Ictō foedere trigeminī arma capiunt et in medium inter duās aciēs prōcēdunt. Cōnsēderant utrimque duo exercitūs. Datur signum īnfēstīsque armīs ternī iuvenēs, magnōrum exercituum animōs gerentēs, concurrunt. Ut prīmō concursū increpuēre arma micantēsque fulsēre gladiī, horror ingēns spectantēs perstringit. Cōnsertīs deinde manibus statim duo Rōmānī alius super alium exspīrantēs cecidērunt; trēs Albānī vulnerātī. Ad cāsum Rōmānōrum conclāmāvit gaudiō exercitus Albānus. Rōmānō iam spēs tōta dēserēbat. Ūnum Horātium trēs Cūriātiī circumsteterant. Forte is integer fuit; sed quia tribus impār erat, ut distraheret hostēs, fugam capessīvit, singulōs per intervālla secūtūrōs esse ratus. Iam aliquantum spatiī ex eō locō ubi pugnātum est aufūgerat, cum respiciēns videt ūnum ē Cūriātiīs haud procul ab sēsē abesse. In eum magnō impetū redit et, dum Albānus exercitus inclāmat Cūriātiīs ut opem ferant frātrī, iam Horātius eum occīderat. Alterum deinde, priusquam tertius posset cōnsequī, interfēcit.
Iam singulī supererant, sed nec spē nec vīribus parēs. Alter erat intāctus ferrō et geminātā victōriā ferōx; alter fessum vulnere fessum cursū trahēbat corpus. Nec illud proelium fuit. Rōmānus exsultāns male sustinentem arma Cūriātium cōnficit, iacentem spoliat. Rōmānī ovantēs ac grātulantēs Horātium accipiunt et domum dēdūcunt. Prīnceps ībat Horātius trium frātrum spolia prae sē gerēns. Cui obvia fuit soror, quae dēspōnsa fuerat ūnī ex Cūriātiīs, vīsōque super umerōs frātris palūdāmentō spōnsī, quod ipsa cōnfēcerat, flēre et crīnēs solvere coepit. Movet ferōcis iuvenis animum complōrātiō sorōris in tantō gaudiō pūblicō; itaque strictō gladiō trānsfīgit puellam, simul eam verbīs increpāns: "Abī hinc cum immātūrō amōre ad spōnsum, oblīta frātrum, oblīta patriae. Sīc eat quaecumque Rōmāna lūgēbit hostem."
Atrōx id vīsum est facinus patribus plēbīque; quā rē raptus est in iūs Horātius, et apud iūdicēs condemnātus. Iam accesserat līctor iniciēbatque laqueum. Tum Horātius ad populum prōvocāvit. Intereā pater Horātiī senex prōclāmābat fīliam suam iūre caesam esse; et iuvenem amplexūs spoliaque Cūriātiōrum ostentāns ōrābat populum nē sē, quem paulō ante cum ēgregiā stirpe cōnspexissent, orbum līberīs faceret. Nōn tulit populus patris lacrimās iuvenemque absolvit admīrātiōne magis virtūtis quam iūre causae. Ut tamen caedēs manifēsta expiārētur, pater quibusdam sacrificiīs perāctīs trānsmīsit per viam tigillum et fīlium capite adopertō velut sub iugum mīsit; quod tigillum sorōrium appellātum est.
Nōn diū pāx Albāna mānsit; nam Mettius Fūfetius, dux Albānōrum, cum sē invidiōsum apud cīvēs vidēret, quod bellum ūnō paucōrum certāmine fīnīsset, ut rem corrigeret, Vēientēs Fīdēnātēsque adversus Rōmānōs concitāvit. Ipse ā Tullō in auxilium arcessītus aciem in collem subdūxit, ut fortūnam bellī exspectāret et sequerētur. Quā rē Tullus intellēctā magnā vōce ait suō illud iussū Mettium facere, ut hostēs ā tergō circumvenīrentur. Quō audītō hostēs territī et vīctī sunt. Posterō diē Mettius cum ad grātulandum Tullō vēnisset, iussū illīus quadrīgīs religātus et in dīversa distractus est. Deinde Tullus Albam propter ducis perfidiam dīruit et Albānōs Rōmam trānsīre iussit.
Rōma interim crēvit Albae ruīnīs; duplicātus est cīvium numerus; mōns Caelius urbī additus et, quō frequentius habitārētur, eam sēdem Tullus rēgiae cēpit ibique deinde habitāvit. Auctārum vīrium fīdūciā ēlātus bellum Sabīnīs indīxit: pestilentia īnsecūta est; nūlla tamen ab armīs quiēs dabātur. Crēdēbat enim rēx bellicōsus salūbriōra mīlitiae quam domī esse iuvenum corpora, sed ipse quoque diuturnō morbō est implicātus. Tunc vērō adeō frāctī simul cum corpore sunt spīritūs illī ferōcēs ut nūllī reī posthāc nisi sacrīs operam daret. Memorant Tullum fulmine ictum cum domō cōnflagrāsse. Tullus magnā glōriā bellī rēgnāvit annōs duōs et trīgintā.
641 - 616 (?) a.C.n.
Tullō mortuō Ancum Marcium rēgem populus creāvit. Numae Pompilī nepōs Ancus Marcius erat, aequitāte et religiōne avō similis. Tunc Latīnī, cum quibus Tullō rēgnante ictum foedus erat, sustulerant animōs et incursiōnem in agrum Rōmānum fēcērunt. Ancus, priusquam eīs bellum indīceret, lēgātum mīsit, quī rēs repeteret, eumque mōrem posterī accēpērunt. Id autem hōc modō fīēbat. Lēgātus, ubi ad fīnēs eōrum vēnit ā quibus rēs repetuntur, capite vēlātō, "Audī, Iuppiter," inquit, "audīte, fīnēs huius populī. Ego sum pūblicus nūntius populī Rōmānī: verbīs meīs fidēs sit." Deinde peragit postulāta. Sī nōn dēduntur rēs quās exposcit, hastam in fīnēs hostium ēmittit bellumque ita indīcit. Lēgātus quī eā dē rē mittitur fētiālis, rītusque bellī indīcendī iūs fētiāle appellātur.
Lēgātō Rōmānō rēs repetentī superbē respōnsum est ā Latīnīs: quā rē bellum hōc modō eīs indictum est. Ancus exercitū cōnscrīptō profectus Latīnōs fūdit et complūribus oppidīs dēlētīs cīvēs Rōmam trādūxit. Cum autem in tantā hominum multitūdine facinora clandestīna fierent, Ancus carcerem in mediā urbe ad terrōrem incrēscentis audāciae aedificāvit. Īdem nova moenia urbī circumdedit, Iāniculum montem ponte subliciō in Tiberī factō urbī coniūnxit, in ōre Tiberis Ōstiam urbem condidit. Plūribus aliīs rēbus intrā paucōs annōs cōnfectīs immātūrā morte praereptus obiit.
616 - 578 (?) a.C.n.
Ancō rēgnante Lūcius Tarquinius, Tarquiniīs ex Etrūriae urbe profectus, cum coniuge et fortūnīs omnibus Rōmam commigrāvit. Additur haec fābula: advenientī aquila pilleum sustulit et super carpentum, cui Tarquinius īnsidēbat, cum magnō clangōre volitāns rūrsus capitī aptē reposuit; inde sublīmis abiit. Tanaquil coniūnx, caelestium prōdigiōrum perīta, rēgnum eī portendī intellēxit; itaque, virum complexa, excelsa et alta spērāre eum iussit. Hās spēs cōgitātiōnēsque sēcum portantēs urbem ingressī sunt, domiciliōque ibi comparātō Tarquinius pecūniā et industriā dignitātem atque etiam Ancī rēgis familiāritātem cōnsecūtus est; ā quō tūtor līberīs relictus rēgnum intercēpit et ita administrāvit, quasi iūre adeptus esset.
Tarquinius Prīscus Latīnōs bellō domuit; Circum Maximum aedificāvit; dē Sabīnīs triumphāvit; mūrum lapideum urbī circumdedit. Equitum centuriās duplicāvit, nōmina mūtāre nōn potuit, dēterritus, ut ferunt, Attī Navī auctōritāte. Attus enim, eā tempestāte augur inclutus, id fierī posse negābat,nisi avēs addīxissent; īrātus rēx in experīmentum artis eum interrogāvit fierīne posset quod ipse mente concēpisset; Attus auguriō āctō fierī posse respondit. "Atquī hoc," inquit rēx, "agitābam, num cōtem illam secāre novāculā possem." "Potes ergō," inquit augur, et rēx secuisse dīcitur. Tarquinius fīlium tredecim annōrum, quod in proeliō hostem percussisset, praetextā bullāque dōnāvit; unde haec ingenuōrum puerōrum īnsignia esse coepērunt.
Supererant duo Ancī fīliī, quī aegrē ferentēs sē paternō rēgnō fraudātōs esse rēgī īnsidiās parāvērunt. Ex pāstōribus duōs ferōcissimōs dēligunt ad patrandum facinus. Eī simulātā rixā in vestibulō rēgiae tumultuantur. Quōrum clāmor cum penitus in rēgiam pervēnisset, vocātī ad rēgem pergunt. Prīmō uterque vōciferārī coepit et certātim alter alterī obstrepere. Cum vērō iussī essent invicem dīcere, ūnus ex compositō rem ōrdītur; dumque intentus in eum sē rēx tōtus āvertit, alter ēlātam secūrim in eius caput dēiēcit, et relictō in vulnere tēlō ambō forās sē prōripiunt.
578 - 534 (?) a.C.n.
Post hunc Servius Tullius suscēpit imperium genitus ex nōbilī fēminā, captīvā tamen et famulā. Quī cum in domō Tarquinī Prīscī ēducārētur, ferunt prōdigium vīsū ēventūque mīrābile accidisse. Flammae speciēs puerī dormientis caput amplexa est. Hōc vīsū Tanaquil summam eī dignitātem portendī intellēxit coniugīque suāsit ut eum haud secus ac suōs līberōs ēducāret. Is postquam adolēvit, et fortitūdine et cōnsiliō īnsignis fuit. In proeliō quōdam, in quō rēx Tarquinius adversus Sabīnōs cōnflīxit, mīlitibus sēgnius dīmicantibus, raptum signum in hostem mīsit. Cuius recipiendī grātiā Rōmānī tam ācriter pugnāvērunt ut et signum et victōriam referrent. Quā rē ā Tarquiniō gener adsūmptus est; et cum Tarquinius occīsus esset, Tanaquil, Tarquinī uxor, mortem eius cēlāvit populumque ex superiōre parte aedium allocūta, ait rēgem grave quidem, sed nōn lētāle vulnus accēpisse eumque petere ut interim, dum convalēsceret, Serviō Tulliō dictō audientēs essent. Sīc Servius Tullius rēgnāre coepit, sed rēctē imperium administrāvit. Sabīnōs subēgit; montēs trēs, Quirīnālem, Vīminālem, Ēsquilīnum urbī adiūnxit; fossās circā mūrum dūxit. Īdem cēnsum ōrdināvit et populum in classēs et centuriās distribuit.
Servius Tullius aliquod urbī decus addere volēbat. Iam tum inclutum erat Diānae Ephesiae fānum. Id commūniter ā cīvitātibus Asiae factum fāma ferēbat. Itaque Latīnōrum populīs suāsit ut et ipsī fānum Diānae cum populō Rōmānō Rōmae in Aventīnō monte aedificārent. Quō factō bōs mīrae magnitūdinis cuidam Latīnō nāta dīcitur et respōnsum somniō datum, eum populum summam imperī habitūrum cuius cīvis bovem illam Diānae immolāsset. Latīnus bovem ad fānum Diānae ēgit et causam sacerdōtī Rōmānō exposuit. Ille callidus dīxit prius eum vīvō flūmine manūs abluere dēbēre. Latīnus dum ad Tiberim dēscendit, sacerdōs bovem immolāvit. Ita imperium cīvibus sibique glōriam adquīsīvit.
Servius Tullius fīliam alteram ferōcem, mītem alteram habēns, cum Tarquinī fīliōs pārī esse animō vidēret, ferōcem mītī, mītem ferōcī in mātrimōnium dedit, nē duo violenta ingenia mātrimōniō iungerentur. Sed mītēs seu forte seu fraude periērunt; ferōcēs mōrum similitūdō coniūnxit. Statim Tarquinius ā Tulliā incitātus advocātō senātū rēgnum paternum repetere coepit. Quā rē audītā Servius dum ad cūriam contendit, iussū Tarquinī per gradūs dēlēctūs et domum refugiēns interfectus est. Tullia carpentō vectā in Forum properāvit et coniugem ē cūriā ēvocātum prīma rēgem salūtāvit; cuius iussū cum ē turbā ac tumultū dēcessisset domumque redīret, vīsō patris corpore mūliōnem cūnctantem et frēna inhibentem super ipsum corpus carpentum agere iussit. Unde vīcus ille scelerātus dictus est. Servius Tullius rēgnāvit annōs quattuor et quadrāgintā.
534 - 510 (?) a.C.n.
Tarquinius Superbus rēgnum scelestē occupāvit. Tamen bellō strēnuus Latīnōs Sabīnōsque domuit. Urbem Gabiōs in potestātem redēgit fraude Sextī fīlī. Is cum indignē ferret eam urbem ā patre expugnārī nōn posse, ad Gabīnōs sē contulit, patris saevitiam in sē conquerēns. Benignē ā Gabīnīs exceptus paulātim eōrum benevolentiam cōnsequitur, fictīs blanditiīs ita eōs alliciēns ut apud omnēs plūrimum posset et ad postrēmum dux bellī ēligerētur. Tum ē suīs ūnum ad patrem mittit sciscitātum quidnam sē facere vellet. Pater nūntiō fīlī nihil respondit, sed velut dēlīberābundus in hortum trānsiit ibique inambulāns sequente nūntiō altissima papāverum capita baculō dēcussit. Nūntius fessus exspectandō rediit Gabiōs. Sextus cognitō silentiō patris et factō intellēxit quid vellet pater. Prīmōrēs cīvitātis interēmit patrīque urbem sine ūllā dīmicātiōne trādidit.
Posteā rēx Ardeam urbem obsīdēbat. Ibi cum in castrīs essent, Tarquinius Collātīnus, sorōre rēgis nātus, forte cēnābat apud Sextum Tarquinium cum iuvenibus rēgiīs. Incidit dē uxōribus mentiō: cum suam ūnus quisque laudāret, placuit experīrī. Itaque citātīs equīs Rōmam āvolant; rēgiās nurūs in convīviō et luxū dēprehendunt. Pergunt inde Collātiam; Lucrētiam, Collātīnī uxōrem, inter ancillās lānae dēditam inveniunt. Ea ergō cēterīs praestāre iūdicātur. Paucīs interiectīs diēbus Sextus Collātiam rediit et Lucrētiae vim attulit. Illa posterō diē advocātīs patre et coniuge rem exposuit et sē cultrō, quem sub veste abditum habēbat, occīdit. Conclāmant vir paterque et in exitium rēgum coniūrant. Tarquiniō Rōmam redeuntī clausae sunt urbis portae et exsilium indictum.
In antīquīs annālibus memoriae haec sunt prōdita. Anus hospita atque incognita ad Tarquinium quondam Superbum rēgem adiit, novem librōs ferēns, quōs esse dīcēbat dīvīna ōrācula: eōs sē velle vēnum dare. Tarquinius pretium percontātus est: mulier nimium atque immēnsum poposcit. Rēx, quasi ānus aetāte dēsiperet, dērīsit. Tum illa foculum cum ignī appōnit et trēs librōs ex novem deūrit; et, ecquid reliquōs sex eōdem pretiō emere vellet, rēgem interrogāvit. Sed Tarquinius id multō rīsit magis dīxitque anum iam procul dubiō dēlīrāre. Mulier ibīdem statim trēs aliōs librōs exussit; atque id ipsum dēnuō placidē rogat, ut trēs reliquōs eōdem illō pretiō emat. Tarquinius ōre iam sēriō atque attentiōre animō fit; eam cōnstantiam cōnfīdentiamque nōn neglegendam intellegit; librōs trēs reliquōs mercātur nihilō minōre pretiō quam quod erat petītum prō omnibus. Sed eam mulierem tunc ā Tarquiniō dīgressam posteā nusquam locī vīsam cōnstitit. Librī trēs in sacrāriō conditī Sibyllīnīque appellātī. Ad eōs, quasi ad ōrāculum, Quīndecim virī adeunt, cum diī immortālēs pūblicē cōnsulendī sunt.
Haedus, stāns in tēctō domūs, lupō praetereuntī maledīxit. Cui lupus, "Nōn tū," inquit, "sed tēctum mihi maledīcit."
Saepe locus et tempus hominēs timidōs audācēs reddit.
Pāvō cōram grue pennās suās explicāns, "Quanta est," inquit, "fōrmōsitās mea et tua dēfōrmitās!" At grūs ēvolāns, "Et quanta est," inquit, "levitās mea et tua tarditās!"
Monet haec fābula nē, ob aliquod bonum quod nōbīs nātūra tribuit, aliōs contemnāmus quibus nātūra alia et fortasse maiōra dēdit.
Pāvō graviter conquerēbātur apud Iūnōnem, dominam suam, quod vōcis suāvitās sibi negāta esset, dum luscinia, avis tam parum decōra, cantū excellat. Cui Iūnō, "Et meritō," inquit; "nōn enim omnia bona in ūnum cōnferrī oportuit."
Lupus capram in altā rūpe stantem cōnspicātus, "Cūr nōn," inquit, "relinquis nūda illa et sterilia loca, et hūc dēscendis in herbidōs campōs, quī tibi laetum pābulum
offerunt?" Cui respondit capra, "Mihi nōn est in animō dulcia tūtīs praepōnere."
Canis iacēbat in praesaepī bovēsque lātrandō ā pābulō arcēbat. Cui ūnus boum, "Quanta ista," inquit, "invidia est, quod nōn pateris ut eō cibō vēscāmur quem tū ipse capere nec velīs nec possīs!"
Haec fābula invidiae indolem dēclārat.
Vulpēs, quae numquam leōnem vīderat, cum eī forte occurrisset, ita est perterrita ut paene morerētur formīdine. Eundem cōnspicāta iterum, timuit quidem, sed nēquāquam ut anteā. Tertiō illī obviam facta, ausa est etiam propius accēdere eumque alloquī.
Cancer dīcēbat fīliō, "Mī fīlī, nē sīc oblīquīs semper gressibus incēde, sed rēctā viā perge." Cui ille, "Mī pater," respondit, "libenter tuīs praeceptīs obsequar, sī tē prius idem facientem vīderō."
Docet haec fābula adulēscentiam nūllā rē magis quam exemplīs īnstruī.
In eōdem prātō pāscēbantur trēs bovēs in maximā concordiā et sīc ab omnī ferārum incursiōne tūtī erant. Sed discidiō inter illōs ortō, singulī ā ferīs petītī et laniātī sunt.
Fābula docet quantum bonī sit in concordiā.
Asinus pelle leōnis indūtus territābat hominēs et bēstiās, tamquam leō esset. Sed forte, dum sē celerius movet, aurēs ēminēbant; unde agnitus in pistrīnum abductus est, ubi poenās petulantiae dedit.
Haec fābula stolidōs notat quī immeritīs honōribus superbiunt.
Mulier quaedam habēbat gallīnam, quae eī cottīdiē ōvum pariēbat aureum. Hinc suspicārī coepit illam aurī massam intus cēlāre et gallīnam occīdit. Sed nihil in eā repperit nisi quod in aliīs gallīnīs reperīrī solet. Itaque dum maiōribus dīvitiīs inhiat, etiam minōrēs perdidit.
Tubicen ab hostibus captus, "Nē mē," inquit, "interficite; nam inermis sum, neque quidquam habeō praeter hanc tubam." At hostēs, "Propter hoc ipsum," inquiunt, "tē interimēmus, quod, cum ipse pugnandī sīs imperītus, aliōs ad pugnam incitāre solēs."
Fābula docet nōn sōlum maleficōs esse pūniendōs, sed etiam eōs quī aliōs ad male faciendum irrītent.
Vulpēs ūvam in vīte cōnspicātā ad illam subsiluit omnium vīrium suārum contentiōne, sī eam forte attingere posset. Tandem dēfatīgāta inānī labōre discēdēns dīxit, "At nunc etiam acerbae sunt, nec eās in viā repertās tollerem."
Haec fābula docet multōs ea contemnere quae sē adsequī posse dēspērent.
Mūrēs aliquandō habuērunt cōnsilium, quōmodo ā fēle cavērent. Multīs aliīs prōpositīs, omnibus placuit ut eī tintinnābulum adnecterētur; sīc enim ipsōs sonitū admonitōs eam fugere posse. Sed cum iam inter mūrēs quaererētur, quī fēlī tintinnābulum adnecteret, nēmō repertus est.
Fābula docet in suādendō plūrimōs esse audācēs, sed in ipsō perīculō timidōs.
In faucibus lupī os inhaeserat. Mercēde igitur condūcit gruem quī illud extrahat. Hoc grūs longitūdine collī facile effēcit. Cum autem mercēdem postulāret, subrīdēns lupus et dentibus īnfrendēns, "Num tibi," inquit, "parva mercēs vidētur, quod caput incolume ex lupī faucibus extrāxistī?"
Agricola anguem repperit frīgore paene exstīnctum. Misericordiā mōtus eum fōvit sinū et subter ālās recondidit. Mox anguis recreātus vīrēs recēpit et agricolae prō beneficiō lētāle vulnus īnflīxit.
Haec fābula docet quālem mercēdem malī prō beneficiīs reddere soleant.
Asinus equum beātum praedicābat, quī tam cōpiōsē pāscerētur, cum sibi post molestissimōs labōrēs nē paleae quidem satis praebērētur. Forte autem bellō exortō equus in proelium agitur, et circumventus ab hostibus, post incrēdibilēs labōrēs tandem multīs vulneribus cōnfossus, collābitur. Haec omnia asinus cōnspicātus, "Ō mē stolidum," inquit, "quī beātitūdinem ex praesentis temporis fortūnā aestimāverim!"
Agricola senex, cum mortem sibi appropinquāre sentīret, fīliōs convocāvit, quōs, ut fierī solet, interdum discordāre nōverat et fascem virgulārum adferrī iubet. Quibus adlātīs, fīliōs hortātur ut hunc fascem frangerent. Quod cum facere nōn possent, distribuit singulīs virgās, iīsque celeriter frāctīs, docuit illōs quam firma rēs esset concordia quamque imbēcilla discordia.
Asinus onustus sarcinīs equum rogāvit ut aliquā parte oneris sē levāret, sī sē vīvum vidēre vellet. Sed ille asinī precēs repudiāvit. Paulō post igitur asinus labōre cōnsūmptus in viā corruit et efflāvit animam. Tum agitātor omnēs sarcinās quās asinus portāverat atque īnsuper etiam pellem asinō dētractam in equum imposuit. Ibi ille sērō priōrem superbiam dēplōrāns, "Ō mē miserum," inquit, "quī parvulum onus in mē recipere nōluerim, cum nunc cōgar tantās sarcinās ferre ūnā cum pelle comitis meī, cuius precēs tam superbē contempseram."
Mulier vidua, quae texendō vītam sustentābat, solēbat ancillās suās dē nocte excitāre ad opus, cum prīmum gallī cantum audīvisset. At illae diuturnō labōre fatīgātae statuērunt gallum interficere. Quō factō, dēteriōre condiciōne quam prius esse coepērunt. Nam domina dē hōrā noctis incertā nunc famulās saepe iam prīmā nocte excitābat.
Senex in silvā ligna cecīderat iīsque sublātīs domum redīre coepit. Cum aliquantum viae prōgressus esset, et onere et viā dēfatīgātus fascem dēposuit et sēcum aetātis et inopiae mala contemplātus mortem clārā vōce invocāvit, quae ipsum ab omnibus hīs malīs līberāret. Tum mors senis precibus audītīs subitō adstitit et, quid vellet, percontātur. At senex quem iam vōtōrum suōrum paenitēbat, "Nihil," inquit, "sed requīrō, quī onus paululum allevet, dum ego rūrsus subeō."
Corvus alicunde cāseum rapuerat et cum illō in altam arborem subvolārat. Vulpēcula illum cāseum appetēns corvum blandīs verbīs adorītur; cumque prīmum fōrmam eius pennārumque nitōrem laudāsset, "Pol," inquit, "tē āvium rēgem esse dīcerem, sī cantus pulchritūdinī tuae respondēret." Tum ille laudibus vulpis īnflātus etiam cantū sē valēre dēmōnstrāre voluit. Ita vērō ē rōstrō apertō cāseus dēlāpsus est, quem vulpēs arreptum dēvorāvit.
Haec fābula docet vītandās esse adūlātōrum vōcēs, quī blanditiīs suīs nōbīs īnsidiantur.
Societātem iūnxerant leō, iuvenca, capra, ovis. Praeda autem, quam cēperant, in quattuor partēs aequālēs dīvīsā, leō, "Prīma," ait, "mea est; dēbētur enim haec praestantiae meae. Tollam et secundam, quam merētur rōbur meum. Tertiam vindicat sibi ēgregius labor meus. Quārtam quī sibi arrogāre voluerit, is sciat sē habitūrum mē inimīcum sibi." Quid facerent imbēcillae bēstiae, aut quae sibi leōnem īnfēstum habēre vellet?
Mūs ā rusticō in cāricārum acervō dēprehēnsus tam ācrī morsū eius digitōs vulnerāvit ut ille eum dīmitteret dīcēns, "Nihil, mehercule, tam pusillum est, quod dē salūte dēspērāre dēbeat, modo sē dēfendere et vim dēpulsāre velit."
Rānae aliquandō rēgem sibi ā Iove petīvisse dīcuntur. Quārum ille precibus exōrātus trabem ingentem in lacum dēiēcit. Rānae sonitū perterritae prīmum refugere, deinde vērō trabem in aquā natantem cōnspicātae magnō cum contemptū in eā cōnsēdērunt aliumque sibi novīs clāmōribus rēgem expetīvērunt. Tum Iuppiter eārum stultitiam pūnītūrus hydrum illīs mīsit, ā quō cum plūrimae captae perīrent, sērō eās stolidārum precum paenituit.
Puer ovēs pāscēns crēbrō per lūsum magnīs clāmōribus opem rūsticōrum implōrāverat, lupōs gregem suum aggressōs esse fingēns. Saepe autem frūstrātus eōs quī auxilium lātūrī advēnerant, tandem lupō rē vērā irruente, multīs cum lacrimīs vīcīnōs ōrāre coepit ut sibi et gregī subvenīrent. At illī eum pariter ut anteā lūdere exīstimantēs precēs eius et lacrimās neglēxērunt, ita ut lupus līberē in ovēs grassārētur plūrimāsque eārum dīlaniāret.
Rūsticus in agrōs exiit ad opus suum. Fīliolum, quī in cūnīs iacēbat, relīquit canī fidēlī atque validō cūstōdiendum. Arrēpsit anguis immānis, quī puerulum exstīnctūrus erat. Sed custōs fidēlis corripit eum dentibus acūtīs, et, dum eum necāre studet, cūnās simul ēvertit super exstīnctum anguem. Paulō post ex arvō rediit agricola; cum cūnās ēversās cruentumque canis rictum vidēret, īrā accenditur. Temerē igitur cūstōdem fīliolī interfēcit ligōne, quem manibus tenēbat. Sed ubi cūnās restituit, super anguem occīsum repperit puerum vīvum et incolumem. Paenitentia facinoris sēra fuit.
100 - 44 a.C.n.
C. Iūlius Caesar, nōbilissimā genitus familiā, annum agēns sextum et decimum patrem āmīsit. Cornēliam, Cinnae fīliam, dūxit uxōrem; cuius pater cum esset Sullae inimīcissimus, is Caesarem voluit compellere ut eam repudiāret; neque id potuit efficere. Quā rē Caesar bonīs spoliātus cum etiam ad necem quaererētur, mūtātā veste nocte urbe ēlāpsus est et quamquam tunc quārtānae morbō labōrābat, prope per singulās noctēs latebrās commūtāre cōgēbātur; et comprehēnsus ā Sullae lībertō, nē ad Sullam perdūcerētur, vix datā pecūniā ēvāsit. Postrēmō per propinquōs et adfīnēs suōs veniam impetrāvit. Satis cōnstat, Sullam, cum dēprecantibus amīcissimīs et ōrnātissimīs virīs aliquamdiū dēnegāsset atque illī pertināciter contenderent, expugnātum tandem dīxisse eum, quem incolumem tantō opere cuperent, aliquandō optimātium partibus, quās sēcum simul dēfendissent, exitiō futūrum; nam Caesarī multōs Mariōs inesse.
Mortuō Sullā Rhodum sēcēdere statuit, ut per ōtium Apollōniō Molōnī, tunc clārissimō dīcendī magistrō, operam daret. Hoc dum trāicit, ā praedōnibus captus est mānsitque apud eōs prope quadrāgintā diēs. Per omne autem illud spatium ita sē gessit ut pīrātīs pariter terrōrī venerātiōnīque esset. Comitēs interim servōsque ad expediendās pecūniās quibus redimerētur dīmīsit. Vīgintī talenta pīrātae postulāverant; ille quīnquāgintā datūrum sē spopondit. Quibus numerātīs cum expositus esset in lītore, cōnfestim Mīlētum, quae urbs proximē aberat, properāvit ibique contractā classe, invectus in eum locum in quō ipsī praedōnēs erant, partem classis fugāvit, partem mersit, aliquot nāvēs cēpit pīrātāsque in potestātem redāctōs eō suppliciō, quod illīs saepe minātus inter iocum erat, affēcit crucīque suffīxit.
Caesar quaestor factus in Hispāniam profectus est. Quō profectus cum Alpēs trānsīret et ad cōnspectum pauperis cuiusdam vicī comitēs per iocum inter sē disputārent, num illīc etiam esset ambitiōnī locus, sēriō dīxit Caesar, mālle sē ibi prīmum esse, quam Rōmae secundum. Dominātiōnis avidus ā prīmā aetāte rēgnum concupīscēbat semperque in ōre habēbat hōs Eurīpidis, Graecī poētae, versūs:
Cumque Gādēs, quod est Hispāniae oppidum, vēnisset, animadversā apud Herculis templum magnī Alexandrī imāgine ingemuit et lacrimās fūdit. Causam quaerentibus amīcīs, "Nonne," inquit, "idōnea dolendī causa est quod nihil memorābile gesserim in eā aetāte, quā iam Alexander orbem terrārum subēgerat?"
Aedīlis praeter Comitium ac Forum etiam Capitōlium ōrnāvit porticibus. Vēnātiōnēs autem lūdōsque et cum collēgā M. Bibulō et sēparātim ēdidit. Hīs autem rēbus patrimōnium effūdit tantumque cōnflāvit aes aliēnum ut ipse dīceret sibi opus esse mīliēns sēstertium, ut habēret nihil.
Cōnsul deinde creātus cum M. Bibulō, societātem cum Gnaeō Pompēiō et Mārcō Crassō iūnxit Caesar, nē quid agerētur in rē pūblicā, quod displicuisset ūllī ex tribus. Deinde lēgem tulit ut ager Campānus plēbī dīviderētur. Cui lēgī cum senātus repugnāret, rem ad populum dētulit. Bibulus collēga in Forum vēnit, ut lēgī obsisteret, sed tanta in eum commōta est sēditiō ut in caput eius cophinus stercore plēnus effunderētur fascēsque eī frangerentur atque adeō ipse armīs Forō expellerētur. Quā rē cum Bibulus per reliquum annī tempus domō abditus cūriā abstinēret, ūnus ex eō tempore Caesar omnia in rē pūblicā ad arbitrium administrābat, ut nōnnūllī urbānōrum, sī quid testandī grātiā signārent, per iocum nōn, ut mōs erat, "cōnsulibus Caesare et Bibulō" āctum scrīberent, sed "Iūliō et Caesare," ūnum cōnsulem nōmine et cognōmine prō duōbus appellantēs.
Fūnctus cōnsulātū Caesar Galliam prōvinciam accēpit. Gessit autem novem annīs, quibus in imperiō fuit, haec ferē: Galliam in prōvinciae fōrmam redēgit; Germānōs, quī trāns Rhēnum incolunt, prīmus Rōmānōrum ponte fabricātō aggressus maximīs affēcit clādibus. Aggressus est Britannōs, ignōtōs anteā, superātīsque pecūniās et obsidēs imperāvit. Hīc cum multa Rōmānōrum mīlitum īnsignia nārrantur, tum illud ēgregium ipsīus Caesaris, quod nūtante in fugam exercitū, raptō fugientis ē manū scūtō in prīmam volitāns aciem proelium restituit. Īdem aliō proeliō legiōnis aquilifērum ineundae fugae causā iam conversum faucibus comprehēnsum in contrāriam partem dētrāxit dextramque ad hostem tendēns, "Quōrsum tū," inquit, "abīs? Illīc sunt, cum quibus dīmicāmus." Quā adhortātiōne omnium legiōnum trepidātiōnem corrēxit vincīque parātās vincere docuit.
Interfectō intereā apud Parthōs Crassō et dēfūnctā Iūliā, Caesaris fīliā, quae, nūpta Pompēiō, generī socerīque concordiam tenēbat, statim aemulātiō ērūpit. Iam prīdem Pompēiō suspectae Caesaris opēs et Caesarī Pompēiāna dignitās gravis, nec hic ferēbat parem, nec ille superiōrem. Itaque cum Caesar in Galliā dētinērētur, et, nē imperfectō bellō discēderet, postulāsset ut sibi licēret quamvīs absentī alterum cōnsulātum petere, ā senātū suādentibus Pompēiō eiusque amīcīs negātum eī est. Hanc iniūriam acceptam vindicātūrus in Ītaliam rediit et bellandum ratus cum exercitū Rubicōnem flūmen, quī prōvinciae eius fīnis erat, trānsiit. Hoc ad flūmen paulum cōnstitisse fertur ac reputāns, quantum mōlīrētur, conversus ad proximōs, "Etiam nunc," inquit, "regredī possumus; quod sī ponticulum trānsierimus, omnia armīs agenda erunt." Postrēmō autem, "iactā āleā estō!" exclāmāns, exercitum trāicī iussit plūrimīsque urbibus occupātīs Brundisium contendit, quō Pompēius cōnsulēsque cōnfūgerant.
Quī cum inde in Ēpīrum trāiēcissent, Caesar eōs secūtus ā Brundisiō Dyrrhachium inter oppositās classēs gravissimā hieme trānsmīsit; cōpiīsque quās subsequī iusserat diūtius cessantibus cum ad eās arcessendās frūstrā mīsisset, mīrae audāciae facinus ēdidit. Morae enim impatiēns castrīs noctū ēgreditur, clam nāviculam cōnscendit, obvolūtō capite, nē agnōscerētur, et quamquam mare saevā tempestāte intumēscēbat, in altum tamen prōtinus dīrigī nāvigium iubet et gubernātōre trepidante, "Quid timēs?" inquit, "Caesarem vehis!" neque prius gubernātōrem cēdere adversae tempestātī passus est, quam paene obrutus esset fluctibus.
Deinde Caesar in Ēpīrum profectus Pompēium Pharsālicō proeliō fūdit, et fugientem persecūtus, ut occīsum cognōvit, Ptolemaeō rēgī, Pompēī interfectōrī, ā quō sibi quoque īnsidiās tendī vidēret, bellum intulit; quō vīctō in Pontum trānsiit Pharnacemque, Mithridātis fīlium, rebellantem et multiplicī successū praeferōcem intrā quīntum ab adventū diem, quattuor quibus in cōnspectum vēnit hōrīs ūnā prōflīgāvit aciē, mōre fulminis, quod ūnō eōdemque mōmentō vēnit, percussit, abscessit. Nec vāna dē sē praedicātiō est Caesaris, ante vīctum hostem esse quam vīsum. Ponticō posteā triumphō trium verbōrum praetulit titulum: "Vēnī, vīdī, vīcī." Deinde Scīpiōnem et Iubam, Numidiae rēgem, reliquiās Pompēiānārum partium in Āfricā refoventēs, dēvīcit et omnium victor, regressus in urbem omnibus quī contrā sē arma tulerant ignōvit et quīnquiēns triumphāvit.
Bellīs cīvīlibus cōnfectīs, conversus iam ad ōrdinandum reī pūblicae statum, fāstōs corrēxit annumque ad cursum sōlis accommodāvit, ut trecentōrum sexāgintā quīnque diērum esset et intercalāriō mēnse sublātō ūnus diēs quārtō quoque annō intercalārētur. Iūs labōriōsissimē ac sevērissimē dīxit. Repetundārum convictōs etiam ōrdine senātōriō mōvit. Peregrīnārum mercium portōria īnstituit; lēgem praecipuē sūmptuāriam exercuit. Dē ōrnandā īnstruendāque urbe, item dē tuendō ampliandōque imperiō plūra ac maiōra in diēs dēstinābat; imprīmīs iūs cīvīle ad certum modum redigere atque ex immēnsā lēgum cōpiā optima quaeque et necessāria in paucissimōs cōnferre librōs; bibliothēcās Graecās et Latīnās, quās maximās posset, pūblicāre, siccāre Pomptīnās palūdēs; viam mūnīre ā Marī Superō per Appennīnī dorsum ad Tiberim usque; Dācōs quī sē in Pontum effūderant, coercēre; mox Parthīs bellum īnferre per Armeniam.
Haec et alia agentem et meditantem mors praevēnit. Dictātor enim in perpetuum creātus agere īnsolentius coepit; senātum ad sē venientem sedēns excēpit et quendam ut adsurgeret monentem īrātō vultū respexit. Cum Antōnius, Caesaris in omnibus bellīs comes et tunc cōnsulātūs collēga, capitī eius in sellā aureā sedentis prō rōstrīs diadēma, īnsigne rēgium, imposuisset, id ita ab eō est repulsum ut nōn offēnsus vidērētur. Quā rē coniūrātum in eum est ā sexāgintā amplius virīs, Cassiō et Brūtō ducibus, dēcrētumque eum Īdibus Mārtiīs in senātū cōnfodere.
Plūrima indicia futūrī perīculī obtulerant dīī immortālēs. Uxor Calpurnia, territa nocturnō vīsū, ut Īdibus Mārtiīs domī subsisteret ōrābat, et Spūrinna haruspex praedīxerat ut proximōs diēs trīgintā quasi fātālēs cavēret, quōrum ultimus erat Īdūs Mārtiae. Hōc igitur diē Caesar Spūrinnae, "Ecquid scīs," inquit, "Īdūs Mārtiās iam vēnisse?" et is, "Ecquid scīs, illās nōndum praeterīsse?" Atque cum Caesar eō diē in senātum vēnisset, assidentem coniūrātī speciē officī circumstetērunt īlicōque ūnus, quasi aliquid rogātūrus, propius accessit renuentīque ab utrōque umerō togam apprehendit. Deinde clāmantem, "Ista quidem vīs est," Casca, ūnus ē coniūrātīs, adversum vulnerat paulum īnfrā iugulum. Caesar Cascae brāchium arreptum graphiō trāiēcit cōnātusque prōsilīre aliō vulnere tardātus est. Dein ut animadvertit undique sē strictīs pūgiōnibus petī, togā caput obvolvit et ita tribus et vīgintī plāgīs cōnfossus est. Cum Mārcum Brūtum, quem fīlī locō habēbat, in sē irruentem vīdisset, dīxisse fertur: "Tū quoque, mī fīlī!"
Fuisse trāditur excelsā statūrā, ōre paulō plēniōre, nigrīs vegetīsque oculīs, capite calvō; quam calvitī dēfōrmitātem, quod saepe obtrectātōrum iocīs obnoxia erat, aegrē ferēbat. Ideō ex omnibus dēcrētīs sibi ā senātū populōque honōribus nōn alium aut recēpit aut ūsūrpāvit libentius quam iūs laureae perpetuō gestandae. Vīnī parcissimum eum fuisse nē inimīcī quidem negāvērunt. Verbum Catōnis est, ūnum ex omnibus Caesarem ad ēvertendam rem pūblicam sōbrium accessisse. Armōrum et equitandī perītissimus, labōris ultrā fidem patiēns; in agmine nōnnumquam equō, saepius pedibus anteībat, capite dētēctō, seu sōl, seu imber erat. Longissimās viās incrēdibilī celeritāte cōnficiēbat, ut persaepe nūntiōs dē sē praevenīret; neque eum morābantur flūmina, quae vel nandō vel innīxus īnflātīs utribus trāiciēbat.
450 (?) - 404 a.C.n.
Alcibiadēs, Clīniae fīlius, Athēniēnsis. In hōc quid nātūra efficere possit vidētur experta. Cōnstat enim inter omnēs quī dē eō memoriae prōdidērunt, nihil illō fuisse excellentius vel in vitiīs vel in virtūtibus. Nātus in amplissimā cīvitāte summō genere, omnium aetātis suae multō fōrmōsissimus, ad omnēs rēs aptus cōnsilīque plēnus, namque imperātor fuit summus et marī at terrā, disertus ut in prīmīs dīcendō valēret, quod tanta erat commendātiō ōris atque ōrātiōnis ut nēmō eī posset resistere; dīves; cum tempus posceret, labōriōsus, patiēns; līberālis, splendidus nōn minus in vītā quam vīctū; affābilis, blandus, temporibus callidissimē serviēns: īdem, simul ac sē remīserat neque causa suberat quā rē animī labōrem perferret, luxuriōsus, dissolūtus, libīdinōsus, intemperāns, reperiēbātur, ut omnēs admīrārentur in ūnō homine tantam esse dissimilitūdinem tamque dīversam nātūram.
Ēducātus est in domō Perīclī (prīvignus enim eius fuisse dīcitur), ērudītus ā Sōcrate. Socerum habuit Hipponīcum, omnium Graecā linguā loquentium dītissimum, ut, sī ipse fingere vellet, neque plūra bona comminīscī neque maiōra posset cōnsequī quam vel nātūra vel fortūna tribueret.
Bellō Peloponnēsiō huius cōnsiliō atque auctōritāte Athēniēnsēs bellum Syrācūsānīs indīxērunt; ad quod gerendum ipse dux dēlēctus est, duo praetereā collēgae datī, Nīcias et Lamachus. Id cum apparārētur, prius quam classis exīret, accidit ut ūnā nocte omnēs hermae quī in oppidō erant Athēnīs dēicerentur praeter ūnum, quī ante iānuam erat Andocidī. Itaque ille posteā Mercurius Andocidī vocitātus est. Hoc cum appārēret nōn sine magnā multōrum cōnsēnsiōne esse factum, quae nōn ad prīvātam, sed ad pūblicam rem pertinēret, magnus multitūdinī timor est iniectus, nē qua repentīna vīs in cīvitāte exsisteret, quae lībertātem opprimeret populī. Hoc maximē convenīre in Alcibiadem vidēbātur, quod et potentior et maior quam prīvātus exīstimābātur: multōs enim līberālitāte dēvīnxerat, plūrēs etiam operā forēnsī suōs reddiderat. Quā rē fīēbat ut omnium oculōs, quotiēnscumque in pūblicum prōdīsset, ad sē converteret neque eī pār quisquam in cīvitāte pōnerētur. Itaque nōn sōlum spem in eō habēbant maximam, sed etiam timōrem, quod et obesse plūrimum et prōdesse poterat. Aspergēbātur etiam īnfāmiā, quod in domō suā facere mystēria dīcēbātur, quod nefās erat mōre Athēniēnsium, idque nōn ad religiōnem sed ad coniūrātiōnem pertinēre exīstimābātur.
Hōc crīmine in contiōne ab inimīcīs compellābātur. Sed īnstābat tempus ad bellum proficīscendī. Id ille intuēns neque ignōrāns cīvium suōrum cōnsuētūdinem postulābat, sī quid dē sē agī vellent, potius dē praesente quaestiō habērētur quam absēns invidiae crīmine accūsārētur. Inimīcī vērō eius quiēscendum in praesentī, quia nocērī eī nōn posse intellegēbant, et illud tempus exspectandum dēcrēvērunt quō exīsset, ut absentem aggrederentur, itaque fēcērunt. Nam postquam in Siciliam eum pervēnisse crēdidērunt, absentem quod sacra violāsset, reum fēcērunt. Quā dē rē cum eī nūntius ā magistrātū in Siciliam missus esset, ut domum ad causam dīcendam redīret, essetque in magnā spē prōvinciae bene administrandae, nōn pārēre nōluit et in trirēmem quae ad eum erat dēportandum missa ascendit. Hāc Thūriōs in Ītaliam pervectus, multa sēcum reputāns dē immoderātā cīvium suōrum licentiā crūdēlitāteque ergā nōbilēs, ūtilissimum ratus impendentem ēvītāre tempestātem, clam sē ab cūstōdibus subdūxit et inde prīmum Ēlidem, dein Thēbās vēnit. Postquam autem sē capitis damnātum bonīs pūblicātīs audīvit, et (id quod ūsū vēnerat) Eumolpidās sacerdōtēs ā populō coāctōs ut sē dēvovērent, eiusque dēvōtiōnis quō testātior esset memoria, exemplum in pilā lapideā incīsum esse positum in pūblicō, Lacedaemonem dēmigrāvit. Ibi, ut ipse praedicāre cōnsuērat, nōn adversus patriam sed inimīcōs suōs bellum gessit, quod iīdem hostēs essent cīvitātī: nam cum intellegerent sē plūrimum prōdesse posse reī pūblicae, ex eā ēiēcisse plūsque īrae suae quam ūtilitātī commūnī pāruisse. Itaque huius cōnsiliō Lacedaemoniī cum Persē rēge amīcitiam fēcērunt, dein Decelēam in Atticā mūniērunt praesidiōque ibi perpetuō positō in obsidiōne Athēnās tenuērunt. Eiusdem operā Iōniam ā societāte āvertērunt Athēniēnsium. Quō factō multō superiōrēs bellō esse coepērunt.
Neque vērō hīs rēbus tam amīcī Alcibiadī sunt factī quam timōre ab eō aliēnātī. Nam cum ācerrimī virī praestantem prūdentiam in omnibus rēbus cognōscerent, pertimuērunt, nē cāritāte patriae ductus aliquandō ab ipsīs dēscīsceret et cum suīs in grātiam redīret. Itaque tempus eius interficiendī quaerere īnstituērunt. Id Alcibiadēs diūtius cēlārī nōn potuit; erat enim eā sagācitāte ut dēcipī nōn posset, praesertim cum animum attendisset ad cavendum. Itaque ad Tissaphernem, praefectum rēgis Dārēī, sē contulit. Cuius cum in intimam amīcitiam pervēnisset et Athēniēnsium male gestīs in Siciliā rēbus opēs senēscere, contrā Lacedaemoniōrum crēscere vidēret, initiō cum Pīsandrō praetōre, quī apud Samum exercitum habēbat, per internūntiōs colloquitur et dē reditū suō facit mentiōnem. Erat enim eōdem quō Alcibiadēs sēnsū, populī potentiae nōn amīcus et optimātium fautor. Ab hōc dēstitūtus prīmum per Thrasybūlum, Lycī fīlium, ab exercitū recipitur praetorquē fit apud Samum; post suffrāgante Thērāmene populī scītō restituitur parīque absēns imperiō praeficitur simul cum Thrasybūlō et Thērāmene. Hōrum in imperiō tanta commūtātiō rērum facta est ut Lacedaemoniī, quī paulō ante victōrēs viguerant, perterritī pācem peterent. Vīctī enim erant quīnque proeliīs terrestribus, tribus nāvālibus, in quibus ducentās nāvēs trirēmēs āmīserant, quae captae in hostium vēnerant potestātem. Alcibiadēs simul cum collēgīs recēperat Iōniam, Hellēspontum, multās praetereā urbēs Graecās, quae in ōrā sitae sunt Thrāciae, quārum expugnārant complūrēs, in hīs Bȳzantium, neque minus multās cōnsiliō ad amīcitiam adiūnxerant, quod in captōs clēmentiā fuerant ūsī. Ita praedā onustī locuplētātō exercitū maximīs rēbus gestīs Athēnās vēnērunt.
Hīs cum obviam ūniversa cīvitās in Pīraeum dēscendisset, tanta fuit omnium exspectātiō vīsendī Alcibiadis ut ad eius trirēmem vulgus cōnflueret proinde ac sī sōlus advēnisset. Sīc enim populō erat persuāsum et adversās superiōrēs et praesentēs secundās rēs accidisse eius operā. Itaque et Siciliam āmissam et Lacedaemoniōrum victōriās culpae suae tribuēbant, quod tālem virum ē cīvitāte expulissent. Neque id sine causā arbitrārī vidēbantur. Nam postquam exercituī praeesse coeperat, neque terrā neque marī hostēs parēs esse potuerant. Hīc ut ē nāvī ēgressus est, quamquam Thērāmenēs et Thrasybūlus iīsdem rēbus praefuerant simulque vēnerant in Pīraeum, tamen ūnum omnēs illum prōsequēbantur, et (id quod numquam anteā ūsū vēnerat nisi Olympiae victōribus), corōnīs laureīs taeniīsque vulgō dōnābātur. Ille lacrimāns tālem benevolentiam cīvium suōrum accipiēbat, reminīscēns prīstinī temporis acerbitātem. Postquam in āstū vēnit, contiōne advocātā sīc verba fēcit ut nēmō tam ferus fuerit quīn eius cāsuī illacrimārit inimīcumque iīs sē ostenderit quōrum operā patriā pulsūs fuerat, proinde ac sī alius populus, nōn ille ipse quī tum flēbat, eum sacrilegī damnāsset. Restitūta ergō huic sunt pūblicē bona, iīdemque illī Eumolpidae sacerdōtēs rūrsus resacrāre sunt coāctī quī eum dēvōverant, pilaeque illae in quibus dēvōtiō fuerat scrīpta in mare praecipitātae.
Haec Alcibiadī laetitia nōn nimis fuit diuturna. Nam cum eī omnēs essent honōrēs dēcrētī tōtaque rēs pūblica domī bellīque trādita, ut ūnīus arbitriō gererētur, et ipse postulāsset ut duo sibi collēgae darentur, Thrasybūlus et Adīmantus, neque id negātum esset, classe in Asiam profectus, quod apud Cȳmēn minus ex sententiā rem gesserat, in invidiam recidit. Nihil enim eum nōn efficere posse dūcēbant. Ex quō fīēbat ut omnia minus prōsperē gesta culpae tribuerent, cum aut eum neglegenter aut malitiōsē fēcisse loquerentur; sīcut tum accidit: nam corruptum ā rēge capere Cȳmēn nōluisse arguēbant. Itaque huic maximē putāmus malō fuisse nimiam opīniōnem ingenī atque virtūtis: timēbātur enim nōn minus quam dīligēbātur, nē secundā fortūnā magnīsque opibus ēlātus tyrannidem concupīsceret. Quibus rēbus factum est ut absentī magistrātum abrogārent et alium in eius locum substituerent. Id ille ut audīvit, domum revertī nōluit et sē Pactyēn contulit ibique tria castella commūniit, Ornōs, Bizanthēn, Neontīchos, manūque collēctā prīmus Graecae cīvitātis in Thrāciam introiit, glōriōsius exīstimāns barbarōrum praedā locuplētārī quam Grāiōrum. Quā ex rē crēverat cum fāmā tum opibus magnamque amīcitiam sibi cum quibusdam rēgibus Thrāciae pepererat.
Neque tamen ā cāritāte patriae potuit recēdere. Nam cum apud Aegos flūmen Philoclēs, praetor Athēniēnsium, classem cōnstituisset suam neque longē abesset Lȳsander, praetor Lacedaemoniōrum, quī in eō erat occupātus ut bellum quam diūtissimē dūceret, quod ipsīs pecūnia ā rēge suppeditābātur, contrā Athēniēnsibus exhaustīs praeter arma et nāvēs nihil erat super, Alcibiadēs ad exercitum vēnit Athēniēnsium ibique praesente vulgō agere coepit: sī vellent, sē coāctūrum Lȳsandrum dīmicāre aut pācem petere spopondit; Lacedaemoniōs eō nōlle classe cōnflīgere, quod pedestribus cōpiīs plūs quam nāvibus valērent; sibi autem esse facile Seuthem, rēgem Thrācum, addūcere ut eum terrā dēpelleret; quō factō necessāriō aut classe cōnflīctūrum aut bellum compositūrum. Id etsī vērē dictum Philoclēs animadvertēbat, tamen postulāta facere nōluit, quod sentiēbat sē Alcibiade receptō nūllīus mōmentī apud exercitum futūrum et, sī quid secundī ēvēnisset, nūllam in eā rē suam partem fore, contrā ea, sī quid adversī accidisset, sē ūnum eius dēlictī futūrum reum. Ab hōc discēdēns Alcibiadēs, "Quoniam," intuit, "victōriae patriae repugnās, illud moneō, nē iuxtā hostem castra habeās nautica; perīculum est enim, nē immodestiā mīlitum vestrōrum occāsiō dētur Lȳsandrō vestrī opprimendī exercitūs." Neque ea rēs illum fefellit. Nam Lȳsander, cum per speculātōrēs comperisset vulgum Athēniēnsium in terram praedātum exīsse nāvēsque paene inānēs relictās, tempus reī gerendae nōn dīmīsit eōque impetū bellum tōtum dēlēvit.
At Alcibiadēs, victīs Athēniēnsibus nōn satis tūta eadem loca sibi arbitrāns, penitus in Thrāciam sē suprā Propontidem abdidit, spērāns ibi facillimē suam fortūnam occulī posse. Falsō. Nam Thrācēs, postquam eum cum magnā pecūniā vēnisse sēnsērunt, īnsidiās fēcērunt eaque quae apportārat, abstulērunt, ipsum capere nōn potuērunt. Ille cernēns nūllum locum sibi tūtum in Graeciā propter potentiam Lacedaemoniōrum ad Pharnabāzum in Asiam trānsiit: quem quidem adeō suā cēpit hūmānitāte ut eum nēmō in amīcitiā antecēderet. Namque eī Grȳnium dederat, in Phrygiā castrum, ex quō quīnquāgēna talenta vectīgālis capiēbat. Quā fortūnā Alcibiadēs nōn erat contentus neque Athēnās vīctās Lacedaemoniīs servīre poterat patī. Itaque ad patriam līberandam omnī ferēbātur cōgitātiōne. Sed vidēbat id sine rēge Persē nōn posse fierī, ideōque eum amīcum sibi cupiēbat adiungī neque dubitābat facile sē cōnsecūtūrum, sī modo eius conveniendī habuisset potestātem. Nam Cȳrum frātrem eī bellum clam parāre Lacedaemoniīs adiuvantibus sciēbat: id sī aperuisset, magnam sē initūrum grātiam vidēbat.
Hoc cum mōlīrētur peteretque ā Pharnabāzō ut ad rēgem mitterētur, eōdem tempore Critiās cēterīque tyrannī Athēniēnsium certōs hominēs ad Lȳsandrum in Asiam miserant, quī eum certiōrem facerent, nisi Alcibiadem sustulisset, nihil eārum rērum fore ratum quās ipse Athēnīs cōnstituisset: quārē, sī suās rēs gestās manēre vellet, illum persequerētur. Hīs Lacō rēbus commōtus statuit accūrātius sibi agendum cum Pharnabāzō. Huic ergō renūntiat quae rēgī cum Lacedaemoniīs essent, nisi Alcibiadem vīvum aut mortuum sibi trādidisset. Nōn tulit hunc satrapēs et violāre clēmentiam quam rēgis opēs minuī māluit. Itaque mīsit Susamithrēn et Bagaeum ad Alcibiadem interficiendum, cum ille esset in Phrygiā iterque ad rēgem comparāret. Missī clam vīcīnitātī in quā tum Alcibiadēs erat dant negōtium ut eum interficiant. Illī cum ferrō aggredī nōn audērent, noctū ligna contulērunt circā casam in quā quiēscēbat eamque succendērunt, ut incendiō cōnficerent quem manū superārī posse diffīdēbant. Ille autem ut sonitū flammae est excitātus, etsī gladius eī erat subductus, familiāris suī subālāre tēlum ēripuit. Namque erat cum eō quīdam ex Arcadiā hospes, quī numquam discēdere voluerat. Hunc sequī sē iubet et id quod in praesentiā vestīmentōrum fuit arripit. Hīs in ignem coniectīs flammae vim trānsiit. Quem ut barbarī incendium effūgisse vīdērunt, tēlīs ēminus missīs interfēcērunt caputque eius ad Pharnabāzum rettulērunt. At mulier quae cum eō vīvere cōnsuērat muliebrī suā veste contēctum aedificiī incendiō mortuum cremāvit, quod ad vīvum interimendum erat comparātum. Sīc Alcibiadēs annōs circiter quadrāgintā nātus diem obiit suprēmum.
Hunc īnfāmātum ā plērīsque trēs gravissimī historicī summīs laudibus extulērunt: Thūcȳdidēs, quī eiusdem aetātis fuit, Theopompus, post aliquantō nātus, et Tīmaeus: quī quidem duo maledīcentissimī nesciō quō modō in illō ūnō laudandō cōnsentiunt. Namque ea quae suprā scrīpsimus dē eō praedicārunt atque hoc amplius: cum Athēnīs splendidissimā cīvitāte nātus esset, omnēs splendōre ac dignitāte superāsse vītae; postquam inde expulsus Thēbās vēnerit, adeō studiīs eōrum īnservīsse ut nēmō cum labōre corporisque vīribus posset aequiperāre (omnēs enim Boeōtiī magis firmitātī corporis quam ingenī acūminī īnserviunt); eundem apud Lacedaemoniōs, quōrum mōribus summa virtūs in patientiā pōnēbātur, sīc dūritiae sē dedisse ut parsimōniā victūs atque cultūs omnēs Lacedaemoniōs vinceret; vēnisse ad Persās, apud quōs summa laus esset fortiter vēnārī, luxuriōsē vīvere; hōrum sīc imitātum cōnsuētūdinem ut illī ipsī eum in hīs maximē admīrārentur. Quibus rēbus effēcisse ut, apud quōscumque esset, prīnceps pōnerētur habērēturque cārissimus.
Fīnis