Part 2: History of Greece to the Macedonian Supremacy
Graeciam incolēbant multae gentēs quae quamvīs eādem linguā, eādem ferē vītae ratiōne ūterentur, plērumque inter sē dissentiēbant. Cuius reī causa vidētur esse quod in complūrēs partēs tōta Graecia montibus dīvidēbātur. Ita fit ut, sī quis rēs ā Graecīs gestās intelligere velit, is cīvitātum multārum facta animadvertere cōgātur. Et propter eandem causam vidēbimus summam potestātem penes plūrēs gentēs dīversīs temporibus fuisse. Itaque Athēniēnsēs, Lacedaemoniī, Thēbānī, Macedonēs, aliī post aliōs summō imperiō potītī, ā potentiōribus invicem dēvictī victōribus servīre coāctī sunt. Graeciam tandem, tot bellīs intestīnīs dīlaniātam, Rōmānī suae ditiōnis fēcērunt et in fōrmam prōvinciae redēgērunt.
Graecī in Asiam colōnōs antīquitus miserant et magnam partem ōrae maritimae obtinēbant. Hae colōniae adeō opibus et potentiā crēvērunt ut ipsīus Graeciae urbibus antecellerent. Bellum tandem iīs indictum est ā Croesō, Lȳdiae rēge, quī tot tamque potentēs urbēs suae ditiōnis facere ēnīxē cupiēbat. Quī cum fortior vidēbātur quam cui resistī posset, Graecī colōnī in dēditiōnem brevī vēnērunt. Neque iīs magnopere ā Croesō nocitum est, quī modicō tribūtō impositō, ut sibi parērent suōque imperiō contentī essent imperāvit. Rēgem tantum ōrae maritimae fierī velle sēsē, neque īrāscī iīs quod suās rēs dēfendere cōnātī essent. Sī sibi parērent, aequō sē in eōs iūre et imperiō ūsūrum. Itaque Iōnēs, ita enim vocābantur, quod Iōnibus Graecōrum gente oriundī erant, cum mandātīs pāruissent, favente Croesō, dītiōrēs fīēbant.
Sed iamdūdum crēscēbat Mēdōrum potestās, quī montānās regiōnēs ultrā Euphrātem fluvium obtinēbant, subiectīs fīnitimīs et inter aliōs Persīs. Cum ferrō et igne vastāssent Asiam, quam nunc Asiam Minōrem nuncupāmus, ad Croesī fīnēs tandem perventum est. Is cōnsiliī hostium minimē ignārus, cōpiīs quam celerrimē cōnscrīptīs, adversus eōs profectus est. Sed dīrēctā utrimque aciē cum mīlitēs signum pugnae exspectārent, extemplō sōl dēfēcit. Quod portentum religiōnī vertentēs cum mīlitēs pugnāre nōllent, foedus eā condiciōne ictum est ut flūmen Halys inter Lȳdiōs Mēdōsque fīnis esset. Itaque metū externae incursiōnis sublātō, eōdem quō anteā statū Iōnēs manēbant, cum sī quid clādis bellō adversus Croesum accēpissent, id brevī compēnsāssent.
Mox autem Persae, quī diū Mēdīs pāruerant, auctōre Cȳrō ab iīs dēfēcērunt. Inde aciē ad Pasargadās cōnsertā Cȳrus Mēdōs fūdit fugāvitque, imperiōque eōrum potītus est. Quod ubi cognitum est, Croesus cum rēge Babylōniae societātem iniit, veritus nē et ipse ā Cȳrō vincerētur nisi auxiliō sociōrum cōnfirmātus esset. Īdem ōrātōrēs Delphōs ad ōrāculum mīsit sciscitātum num bellum Cȳrō indīcī oportēret. Cui cum ambiguē respōnsum esset, Croesus Persīs obviam īvit. Cum incertō ēventū pugnātum esset Croesus Sardēs sē contulit, ibīdem cum Cȳrō iterum pugnātūrus. Is autem nūllā interpositā morā Sardēs rēctā pergit Croesumque commissō proeliō vīcit. Quibus rēbus gestīs Iōnēs dīmicāre cōnstituērunt, minimē ignārī Cȳrum recēns partā victōriā nōn fore contentum, neque multum abesse quīn et ipsī eadem perīcula quae Croesus subīrent.
Neque umquam Iōnēs tantīs sē perīculīs quanta tantum nōn īnsistere vidēbant, sē opposuēre, quamvīs tam atrōciter adversus Croesum nūper dīmicātum esset. Neque ēventus spem fefellit: nam brevī bellum indictum est. Aliquamdiū Persīs resistēbātur dōnec Persae coāctīs undique cōpiīs tōtam Iōniam populātī singulās urbēs aut vī expugnant, aut obsidiōne in dēditiōnem venīre cōgunt. Inde multī ex Iōnibus āctum esse ratī cum domō cessissent novāsque sibi sēdēs quaerere cōnstituissent, nāvēs cōnscendunt: aliī in Ītaliam trānsvectī, aliī in Thrāciam urbēs condidērunt. Multī autem domō cēdere nōlēbant ratī sibi ā Cȳrō, quā esset hūmānitāte, parsum īrī. Itaque Cȳrus obsidibus imperātīs, praesidiōque satis firmō in Iōniā relictō, Babylōna contendit, eandemque dolō cēpit. Mortuō Cȳrō Cambȳsēs successit: īdem Aegyptō potītus est.
Mortuō Cambȳse, cum nūllam masculam stirpem relīquisset, in eius locum Dārīus dux sapientissimus bellīque perītissimus dēlēctus est. Imperium in vīgintī prōvinciās dīvīsum magistrātibus, quī satrapēs vocābantur, dēmandāvit, agrōs accūrātē dīmēnsus ut stīpendium singulīs magistrātibus imperāret. Idem Sūsa caput rēgnī ubi cōnstituit viās inde passim mūnīvit, quō et facilius cōpiae rēgiae contendere possent, sīcubi opus esset, mercātōrēsque negōtiandī causā omnēs urbēs vīcōsque adīrent. Id etiam sibi praecavendum cōnstituit nē quandō Iōnēs rebellārent, penes quōs esset quicquid nāvium habēret. Itaque singulīs Iōniae urbibus tyrannum praefēcit, quem auxiliīs opibusque īnstrūxit, auctōritātis suae stabiliendae causā.
Rēbus ita domī compositīs, Dārīus tyrannīs imperāvit ut classem sexcentārum nāvium ōrnārent pontemque in flūmine Istrō struerent. Ipse Bosporum ubi trāiēcit ad Istrum cum pedestribus cōpiīs contendit. Inde ēdictō tyrannīs ut pontem per duōs mēnsēs cūstōdīrent exercitum adversus Scythās dūxit. Diē cōnstitūtō cum nusquam compārēret quisquam ex exercitū, tyrannī certiōrēs factī sunt rēgis cōpiās in dēsertā longius prōvectās famē et sitī labōrāre neque multum abesse quīn ad ūnum omnēs interficerentur. Quibus nūntiīs allātīs Miltiadēs quīdam ē tyrannīs auctor fuit pontis interrumpendī: ita enim dēlētum in Persās, iugumque peregrīnum excussum īrī. At Histiaeus Mīlēsiōrum tyrannus Miltiadī pārendum esse negāvit; mortuō enim Dārīō tyrannōs ex urbibus pulsum īrī. Quam sententiam ubi comprobārunt tyrannī, pontemque interrumpere nōluērunt, Dārīō cum exercitū regredī licuit.
Tum Dārīus in Asiam rediit, Mardoniō cum magnīs cōpiīs in Thrāciā relictō. Is cum Thrācās dēvīcisset, lēgātōs ad Amyntam, Macedonum rēgem mīsit, quī terram et aquam ab eō expeterent. Amyntās vērō fortiōrem Mardonium quam cui resistī posset ratus, facere sēsē velle quicquid imperātum esset professus est. Tum Histiaeō praemium servātī pontis Myrcinum Thrāciae regiōnem fertilissimam rēx dōnāvit. Is autem cum Mīlētum Myrcinumque obtinēret rēbus novandīs studēre coepit. Quā dē rē certior factus Mardonius ad Dārīum rescrīpsit quaeque Histiaeus in animō habēret docuit. Itaque Dārīus sub speciem amīcitiae arcessītum Histiaeum Sūsa sēcum dūxit, Aristagoramque Histiaeī generum tyrannum Mīlēsiōrum eius vice cōnstituit, negābat enim sē sine amīcō vīvere posse, quī tam bene dē sē meritus esset.
Interim Aristagorae oblāta est occāsiō quā sē suam potestātem auctūrum esse spērāvit. Nam prīmōrēs Naxiī ā plēbe expulsī lēgātōs mīsērunt ut sibi subvenīret ōrantēs. Aristagorās autem cum hoc per sē ipsum facere nequīret, Artaphernī persuāsit ut ūnā expedītiōnem adversus Naxiōs susciperent, ita enim Naxum aliāsque īnsulās in Persārum potestātem redāctum īrī. Sed simultātibus Aristagorae cum duce Persārum intercēdentibus parum prōsperē rēs ēvēnit. Tum Aristagorās īram Artaphernis veritus, suādente simul Histiaeō ut ā Persīs dēscīsceret, cōnsiliō Mīlēsiōrum convocātō, sē diūtius tyrannum fore negāvit: proinde Persārum iugum excuterent. Itaque auctōre Aristagora tyrannī ex urbibus expulsī bellumque Persīs indictum est.
Aristagorās autem gnārus quanta esset potestās rēgis, in Graeciam ipse profectus auxilium in rē tam dēspērātā flāgitāvit. Cum Spartānōs frūstrā temptāvisset, Athēniēnsēs vīgintī nāvēs statim mīsērunt. Et Eretriēnsēs quīnque parāvērunt ubi percrebuit Athēniēnsēs, quī plūrimum id temporis marī poterant, Aristagorae subvenīre cōnstituisse. Itaque Graecī trāns mare Iōnium vectī cum sē cum rebellibus coniūnxissent, Sardēs urbem opulentissimam ex imprōvīsō adortī igne concremāvērunt. Artaphernēs autem coāctīs undique cōpiīs in Graecōs, dum ad lītus redeunt, impetum fēcit. Aliquamdiū cum Graecī restitissent, victor tandem Persā ēvāsit. Fit strāgēs fugientium: quod superfuit vix ad nāvēs sē recēpit.
Cum aliquamdiū atrōciter pugnātum esset, Persae magnīs cōnscrīptīs cōpiīs classe etiam ingentī comparātā Mīlētum caput coniūrātiōnis terrā marīque obsēdērunt. Tum Iōnēs spem ūnicam esse ratī sī quōquō modo Persārum classem possent vincere, nāvēs ad Lādēn īnsulam īnstrūxērunt, ultimā prō salūte expertūrī. Sed cum pugna differrētur Iōnēs morae paenitēre coepit. Itaque nāvibus relictīs in terram dēscendunt neque ūllam disciplīnae aut reī mīlitāris ratiōnem adhibent. Datō tandem pugnae signō in nāvēs ascendunt. Prius autem quam ūlla vīs īnferrētur, nōnnūllī ē sociīs ubi in fugam sē recēpērunt, tantum pavōris Iōnibus incutiunt ut iam sē prō victīs habērent. Dēvictā Iōnum classe et captā Mīlētō in incolās saevītum est. Eō tandem miseriae perventum est ut barbarōs clādis taedēret, Iōnibusque sērō dēmum parcerētur, omnī nocendī facultāte adēmptā.
Neque tamen ea clādēs Dārīō satisfēcit, quī Athēniēnsēs Eretriēnsēsque pūnīre volēbat quod Sardēs igne concremāvērunt. Itaque ducibus suīs imperāvit ut quam prīmum possent expedītiōnem adversus Graecōs susciperent. Bienniō igitur post captam Mīlētum magnae Persārum cōpiae Hellēspontum Mardoniō duce ubi trāiēcērunt, in Graeciam contendunt, praefectīs nāvium negōtiō datō ut iuxtā lītus pedestrēs cōpiās comitārentur. Neque ea rēs prōsperē ēvēnit, classis enim coortā tempestāte tantum dētrīmentī accēpit ut ab inceptō dēsistere cōgerētur. Mardonius etiam per montēs suōs dūcere cōnātūs impetū ā Thrācibus factō magnāque clāde acceptā, certior necnōn factus quid nāvibus accidisset, exercitum in Asiam redūcere cōnstituit.
Cēterum tantum abfuit ut Dārīus inceptō dēsisteret, ut novīs cōpiīs cōnscrīptīs, lēgātōs ad īnsulās mitteret quī terram aquamque exposcerent, quā rē sē Persīs pārēre significārent. Haud ita multō post rēgis cōpiae Aegēum mare trānsvectae, cum dē Eretriēnsibus poenās sūmpsissent, in lītus ad Marathōna, id nōmen erat vīcō, ēscendērunt. Tum Athēniēnsēs cum parvā manū Plataeēnsium, Miltiade duce, in Persās impetum faciunt. Neque irruentibus vehementer resistēbātur: fūsī Persae fugātīque sunt. Fit strāgēs fugientium, quōrum ad sex mīlia interfectōs esse satis cōnstat, quamvīs Athēniēnsēs ad ducentōs modo āmīserint. Itaque Athēniēnsēs lībertātem Graeciae praestitērunt. Neque dubia rēs est quīn hoc proelium impedīmentō fuerit nē tōta Eurōpa penes Asiāticōs fieret: quod sī fuisset, haud sciō an hodiē servī barbarīque sīmus.
Miltiadēs autem quī patriam suam tam praeclārē servāverat miserrimum vītae exitum habuit. Nam cum tamdiū peregrē vīxisset, tyrannide idem potītus esset, eadem vītae ratiōne Athēnīs ūtī cōnābātur. Itaque Pariīs ob aliquam causam īnfēnsus, cum cīvibus persuāsisset ut classī praeficerētur neque dīxisset quid in animō habēret, Pariōs vī et armīs aggressus est. Sed cum aliquamdiū urbem eōrum frūstrā oppugnāvisset, dolō utī cōnstituit conciliātā fānī sacerdōte. Quam noctū clam adīre cōnātus pavōre subitō correptus dē mūrō dēsilit femurque vulnerat. Inde spē urbis capiendae dēiectus Athēnās ubi rē īnfectā rediit, quod cīvēs dēcēpisset accūsātus est. Nārrant auctōrēs eum cum multam solvere nōn potuisset, corruptō femore in carcere mortuum esse.
Inter Athēniēnsēs id temporis praecipuē ēminēbat Themistoclēs, ut erat prōvidus et in ancipitī rē cōnsiliī plēnus: idem sī quid fierī vellet nūllā difficultāte impediēbātur quīn rem ex sententiā exsequī posset. Itaque dum cēterī gaudent quod Persae in fugam sē recēperant, rēgem alteram expedītiōnem brevī missūrum ratus, id sibi praecavendum esse exīstimāvit nē Athēnae iterum caperentur. Reputantī igitur quanta fuisset Iōnum potestās, quot urbēs essent maritimae īnsulaeque quae classe validā in officiō continērī possent, vim nāvālem comparāre vīsum est. Īdem spērābat summam imperiī brevī apud Athēniēnsēs fore; melius Persīs, sī rūrsus in Graeciam expedītiōnem susciperent, marī quam terrā resistī posse.
Cui cōnsiliō cum nōnnūllī ex optimātibus adversārentur, Persāsque reversūrōs negārent, Themistoclēs sub speciem mūtandī cōnsiliī cīvibus suāsit ut classem ōrnārent adversus Aegīnētās, quibus cum Athēniēnsibus continua ferē bella intercēdēbant. Itaque auctōre Themistoclē ducentae trirēmēs parātae. Is autem gnārus classem tam celeriter comparātam brevī inūtilem fore nisi idōneus nautārum numerus praestō esset, mūnītō ad Pīraeum portū, cīvibus persuāsit ut et aliās nāvēs mercandī causā comparārent. Docēbat etiam quantās opēs Iōnēs, gēns eadem quā ipsī Athēniēnsēs stirpe oriundā, assecūtī essent: sī suō cōnsiliō ūtī vellent, Athēnās reliquīs Graeciae urbibus antecellere posse. Quod cōnsilium cīvibus ūtile vīsum est, et intrā decem annōs classis Athēniēnsium potentissima fuit.
Inter optimātēs Themistoclī praecipuē adversābātur Aristīdēs, Persās terrā vīctōs iterum terrā vincī posse fremēns. Quī ad Marathōna pugnāvissent eōs praedia obtinēre, neque umquam patriae veterisque disciplīnae fore immemorēs. Comparātā classe nautīs opus fore, quī praedia nūlla, nūllās opēs obtinērent. Quod sī Athēniēnsēs classe potissimum valērent, imperium penes eōs fore quī in nāvibus stīpendia fēcissent. Mūtātīs lēgibus, mūtātā vītae ratiōne, futūrum esse ut novī cīvēs rēbus novandīs studeant. Ecquem posse dubitāre quīn bonī mōrēs, Deōrum immortālium cūra, prīstinum mīlitiae decus, essent interitūra sī tam prāvō cōnsiliō pārendum esset? Haec et eius modī alia conciōnātus quantum potuit Themistoclī restitit. Itaque cum appārēret fore ut sēditiō intestīna exārdēsceret, nī simultātibus modus impositus esset, ad populum prōvocātur. Aristīde in exsilium abīre iussō Themistoclī sua cōnsilia exsequī licuit.
Mortuō Dārīō, Xerxēs quī in rēgnum successit, magnīs cōpiīs cōnscrīptīs bellum Graecīs īnferre statuit. Neque immemor quās quantāsque clādēs accēpissent exercitūs patris, Hellēspontum ponte iūnxit, magnōs commeātūs comparāvit, per montem Athōn canālem effodiendum cūrāvit, nē iterum classis circuitum tam perīculōsum facere cōgerētur. Quae cum facta essent, cōpiīs ut in Cappadociam convenīrent ēdīxit. Eōdem igitur, ut nārrant auctōrēs, cōpiae, quās quadrāgintā sex gentēs miserant, convēnēre. Numerum ad deciēs centēna milia fuisse satis cōnstat. Hōs Xerxēs Sardēs in hībernā dēdūxit, in Graeciam annō īnsequentī trāductūrus. Ineunte vērē rēx imperāvit ut per pontem trāiicerent Hellēspontum. Itaque cum septem continuōs diēs totidemque noctēs iter fēcissent, rēgī tandem nūntiātum est omnēs cōpiās in Thrāciam incolumēs pervēnisse.
Interim Lacedaemoniī et Athēniēnsēs, quid sibi cōnstituisset Xerxēs certiōrēs factī, cīvitātum reliquārum prīmōrēs ad Isthmum convocātōs docent quantō in perīculō rēs sit: mātūrātō opus esse nē Persae necopīnantēs aggrederentur. Itaque ōrātōrēs ad colōniās cōnfestim missī opem in rē tam dēspērātā petītum. Quī ubi rē īnfectā rediērunt renūntiant Gelōnem tyrannum Syrācūsānōrum eā modo condiciōne auxilia mittere velle ut ipse sociīs praeesset: Crētēnsēs opem dēnegāsse: Corcȳraeōs classem sānē prōmīsisse: verendum tandem esse ut prōmissa servārent. Quā spē dēiectī sociī, domī etiam auxilium plūribus cīvitātibus propter veterēs simultātēs dēnegantibus, nihilōminus prō patriā fortiter dīmicāre cōnstituunt. Itaque sē iūreiūrandō adigunt, ad ultimum dīmicātūrōs sēsē: sī perīculō līberātī forent, bellum prōditōribus illātūrōs, decimam praedae partem Apollinī dēdicātūrōs.
Dēlīberantibus inde quō modō patriam dēfendī oportēret, cum tantae hostium multitūdinī resistere in aciē nequīrent, in angustiīs montium dīmicāre vīsum: ita enim decem mīlia hominum deciēs centēnīs mīlibus parēs fore. Itaque exercitus Tempe missus est. Quō ubi perventum est, ratiōne locōrum habitā, minimē ducēs fefellit sē ā Persīs circumventum īrī cum aliud esset iter, quod dēfendere nōn possent. Itaque quam celerrimē ad Isthmum redeunt: apud Tempe resistī Persīs parum posse docent, cum duo itinera per montēs essent: proinde caperent cōnsilium senēs, quid faciendum esset. Quod sī idōneus locus invenīrī posset, minimē sē pugnam dētrectāre velle: esse enim parātōs ad extrēma prō patriae salūte experienda.
Quae cum ita essent, senibus, nātūram locōrum per quōs iter ā Persīs faciendum esset percontantibus, vīsum est ad Thermopylās hostī resistere. Nusquam enim itinera per Thessaliam dūcentia per angustiās trānsībant: cum autem ad Thermopylās pervēnerīs, ūnica via per faucēs pergit, quō in locō brevissimum inter montēs et mare intercēdit intervāllum. Itaque Leōnidās rēx Spartānōrum cum exercitū angustiās occupat, datō simul negōtiō ducibus quī classī praeerant, utī quod maris inter Euboeam et continentem intercēderet nāvibus obtinērent, nē classe Persārum praetervecta cōpiae expōnerentur et in Graecōs ā tergō impetus fieret. Leōnidās autem sēmitam per montēs esse certior factus, sociōrum manum servāre eam iussit, ipse cum reliquīs cōpiīs in angustiīs adversus hostem dīmicātūrus.
Persae vērō, ubi tandem ad angustiās accessēre, per quatriduum, castrīs in plānitiē positīs, sēgnēs manēbant, sīve cohibente metū sīve Graecōs sine pugnā discessūrōs ratī. Ea rēs potissimum iīs admīrātiōnem movēbat quod Spartānōs sē lūdīs gymnasticīs exercentēs capillōsque prōmissōs ex mōre pectentēs animum advertēbant. Quīntō tandem diē signō datō in Spartānōs fit impetus. Cum bīduō frūstrā pugnātum esset, tertiō tandem diē Xerxēs dē sēmitā certior factus magnās cōpiās mittit quae Graecōs ā tergō adorīrentur. Quārum per silvās, quibus obsitī erant montēs accessū audītō, pavōre eiusmodī perculsum est praesidium ut in fugam sē reciperent. Quod ubi cognitum est minimē Leōnidam fefellit fore ut circumventus opprimerētur; cum autem lēgēs Spartānae mīlitem vetārent ā statiōne recēdere, dīmissīs cēterīs cum trecentīs Spartānīs ad ultimum dīmicāre cōnstituit. Thespiēnsēs tamen ad septingentōs, quamvīs sine dēdecore regredī licēret, statiōnem dēserere nōluērunt. Cum aliquamdiū ācerrimē pugnātum esset Graecī ad ūnum omnēs interfectī sunt.
Interim ducēs nāvium Graecārum, quibus, ut suprā dēmōnstrāvimus, datum erat negōtium ut impedīrent quōminus Persae classe praetervectā Leōnidam ā tergō adorīrentur, ubi hostēs appropinquāre animadvertunt, subitō pavōre perculsī in fugam sē recēpērunt. Euboeensēs vērō īram Xerxīs ob incēnsās Sardēs pertimēscentēs, eā condiciōne Themistoclī trīgintā talentum mercēdem obtulērunt, sī ducibus persuādēre potuisset utī in statiōne manērent. Is autem cum partem mercēdis Eurybiadī aliīsque ē ducibus impertīvisset, partem ipse servāsset, ut Persās ultrō aggrederentur Graecīs persuāsit. Id etiam animōs cōnfirmāvit quod Persae subitā procellā cōnflīctātī multās nāvēs āmīsērunt. Ēgregiē utrimque ancipitī Mārte pugnābātur dōnec renūntiātum est Spartānōs ad Thermopylās interfectōs esse. Quibus nūntiātīs Graecae nāvēs ā statiōne recēdunt et ad Salamīna hostem exspectant.
Quae cum ita essent, quamvīs appārēret fore ut Athēnae caperentur, tantum abfuit ut Spartānī exercitum subsidiō Athēniēnsium mitterent, ut ad Isthmum sēgnēs manērent. Tum vērō Athēniēnsēs spē urbis tūtandae dēiectī, gnārī simul rēgem summā celeritāte contendere, relictīs domibus, classe exceptī in tūtum sē recipiunt. Xerxēs autem ubi ad urbem perventum est, poenās ob incēnsās Sardēs sūmpsit. Quod cīvium supererat ferrō trucīdātur: dēiectīs aedibus aliīs, aliīs igne concremātīs, nē fānīs quidem templīsque Deōrum parsum est. Ea dēmum spēs cīvibus relinquēbātur, quod classis, quam auctōre Themistocle cōnfēcerant, ad Salamīna adhūc incolumis in ancorīs sē tenēbat.
Cum iam ad ancorās cōnsisteret Persārum classis in sinū Phalēricō, ipsī ad servandōs hostium mōtus ad Salamīnā manērent, ducēs Graecōrum dubitābant quid faciendum esset, aliīs ad Isthmum recēdendum utī suīs in continentī auxiliārentur, aliīs manendum et cum hoste dēcertandum conclāmantibus. Quibus animadversīs Themistoclēs gnārus ita modo pugnātūrōs esse Graecōs sī locum in quō essent obtinērent, cum iterum atque iterum conciōnātus ducibus Peloponnēsiōrum persuādēre nōn potuisset, ad Xerxēm litterās clam mīsit quae docērent Graecōs in eō esse ut in fugam sē reciperent: proinde rēx haerentēs adorīrētur. Iterum dēlīberantibus ducibus adfuit Aristīdēs, quem exsulātum abīre coāctum memorāvimus, nūntiāvitque, sē noctū classem hostium fefellisse: circumventam iam classem neque ūllam relictam salūtem nisi pugnāre audērent.
Ut illūxit datō signō ā Persīs fit impetus. Quibus irruentibus is pavor ea dēspērātiō Graecōs invāsit, ut aciē relictā prō sē quisque ad lītus fugere cōnārentur. Spē tamen fugae dēiectī et ipsī in Persās īnfēnsī irruunt. Aciē inde cōnsertā cum utrimque summā virtūte pugnārētur fortūna tandem Graecīs favēre coepit. Mox Persīs sua multitūdō nāvium obēsse, quippe propter angustiās cōnfertīs explicāre ōrdinēs et maiōre nāvium numerō utī nōn licēbat. Quod ubi animadvertērunt, Graecīs fīdūciā crēscere: quibus ācrius īnsistentibus nāvēs hostium ad ducentās mersae; reliquae sublātīs vēlīs in fugam sē recipiunt. Nox tandem proelium dirēmit, incertō adhūc ēventū, cum fugientibus quam victōribus multō maior nāvium numerus superesset.
Vīsā suōrum strāge Xerxēs, quem in locō ēditō sēdem sibi faciendam cūrāvisse quō facilius proelium posset intuērī scrīptōrēs veterēs nārrant, adeō metū commōtus est, ut quam celerrimē in Asiam sē recipere cōnstituerit, quamvīs multō plūrēs nāvēs habēret quam ipsī victōrēs. Itaque Mardonium cum magnō exercitū in Graeciā relinquit, datō negōtiō ut dē hostibus prius poenās sūmeret quam in Asiam redīret. Ipse autem veritus nē Graecī pontem in Hellēspontō interrumperent, eō magnīs itineribus contendit, praemissā classe ut pontem tūtārentur dōnec rediisset. Dum iter per Thrāciam facit, incolae agmen impedītum adortī magnam strāgem ēdidērunt, permultīs necnōn morbō et famē absūmptīs. Rēx tandem in Asiam reversus sērō dēmum habuit compertum quantō pretiō cōnstitisset cōnātus, quantōque Persīs Graecī praestārent.
Haud ita multo post nuntius a Sicilia allatus, Gelonem tyrannum Syracusiorum, qui, ut supra demonstravimus, Graecis auxiliari noluerat, nisi ipse omnibus sociorum copiis praefectus esset, Himeram oppidum Siciliae diu a Carthaginiensibus obsessam obsidione liberasse, magno ab hostibus detrimento accepto, Graecorum animos in spem laetiorem erexit. Carthaginienses autem sive Poeni, ea gens Tyro oriunda novas sibi sedes in litore Africae septentrionali antiquitus posuerat, foedere cum Persis icto una cum iis bellum Graecis inferre constituerant, infensi odio propter veteres Ionum simultates. Plurimum enim navibus pollentes nolebant suse auctoritati quidquam detrahi, aliisve licere mercatoribus quaestum facere; qua de causa iam diu crescentibus Ionum opibus invidebant.
Indē Mardonius exercitum in Thessaliam dēdūxit, regiōnem ad secūre hiemandum idōneam ratus, cuius incolās in officiō retinēre posset. Prīmō vērē in Atticam contendit: Athēnīs iterum captīs quod aedium refectum erat solō aequātum. Quod ubi Spartānīs cognitum, convocātīs undique auxiliīs, exercitus duce Pausaniā quī fīliī Leōnidae nōndum pūberis tūtor erat, quam celerrimē contendit. Is, ubi in Boeōtiam perventum est, explōrātōrēs praemīsit quī quid ageret hostis animadverterent. Ā quibus cum certior factus esset castra Persārum ad Thēbās, caput Boeōtiae, posita esse, eō rēctā pergit. Inde aciem īnstrūxit, neque tamen Persae manūs cōnserere volēbant. Ūndecimō tandem diē Graecīs, aquae inopiā labōrantibus pugnandī fīunt auctōrēs ducum fortissimus quisque; Pausaniās autem nātūrae locōrum haud imperītus, gnārus etiam Persās dōnec ibi mānsissent invictōs fore, ut locum magis idōneum caperet receptuī cecinit.
Ubi illūxit Mardonius Graecōs subsecūtus īnferrī signa iussit. Ad Platēam, oppidum Boeōtiae, commissum est proelium Clāmōre sublātō Persae īnstant coniectīs ēminus tēlīs. Neque tamen dīmicāre audēbant Graecī; moris enim erat ut priusquam manūs cōnsererent sacrīs factīs exspectārent dōnec litātum esset. Cum vērō ōmina mala essent Pausaniās signum pugnae dare nōlēbat, neque multum abfuit quīn Graecī dēspērātā rē in fugam sē reciperent. Sacrīs autem iterum factīs litātum est: sociī cōnfestim et ipsī clāmōrem tollunt, strictīs gladiīs rem cōminus gerunt. Fūsus hostis fugātusque est: captīs quoque castrīs victor Pausaniās potītus decimam dīs vōvit, reliquam praedae partem sociīs dīvīsit. Fit caedēs fugientium, neque fīnis sequendī fuit dōnec Persae ad ūnum omnēs caesī captīvē sunt.
Reputantibus autem quō Graecī modō ex rē tam ancipitī victōrēs ēvāserint, vidēbitur deōs immortālēs Graecīs fāvisse. Et velut Xerxēs nōndum satis dētrīmentī accēpisset, forte accidit ut eōdem diē quō Mardonium vīcit Pausaniās, proeliō nāvālī simul et terrestrī ad Mycalēn, quod oppidum haud procul distat ā Mīlētō, Persae iterum vincerentur. Nam cum Persae in Asiam rediissent sequentī Graecōrum classe, dux Persārum pugnāre nōlēns, nāvibus in āridum subductīs expositōs suōs cum terrestribus cōpiīs, quae auxiliō advēnerant, coniūnxit. Īnstant nihilōminus Graecī; victīs hostibus classem igne concremant. Eā victōriā dēbellātum est, neque rēx diūtius Iōnibus imperitāre audēbat. Itaque Iōniae urbēs tot annōs bellō et caedibus lacessītae ubi aliquandō requiēvērunt, brevī āmissās opēs prīstinamque potentiam recuperārunt.
Id fortasse quaeret quispiam, quō pactō Graecī Persīs resistere potuerint. Attentius autem cōnsīderantī liquēbit eius reī laudēs Athēniēnsibus potissimum esse dēferendās, quī strēnuē rem gerentēs Spartānōs aliōsque ē sociīs concitāverint ut salūtem patriae omnibus rēbus prōpōnerent et ad ultimum dēpugnārent. Id quoque animadvertere libet quod propter socordiam aliōrum, aliōrum perfidiam haud multum abfuit quīn Graecia tōta in ditiōnem Persīs venīret. Erant enim in omnī ferē cīvitāte quī Persīs favērent et pietātis ergā patriam immemorēs lībertāte prīvārī vellent dummodo dē inimīcīs suīs poenās possent sūmere. Cēterum dēvictīs Persīs grātiae commūnī cōnsēnsū Athēniēnsibus actae sunt quod patriam servāssent; neque enim hominēs fefellit per Athēniēnsēs stetisse quōminus dēditiō turpissima fieret.
Athēniēnsibus inde domum reversīs Themistoclēs auctor fuit moenium maiōrī circuitū aedificandōrum; ita enim, sī forte bellum incīdisset, eōs quī rūrī habitārent receptum habēre posse. Sed tantum Athēnīs invidēbant cīvitātēs fīnitimae et praecipuē Spartānī, ut Athēniēnsibus dēnūntiārētur nē moenia reticērent; fierī enim posse ut Persa Athēnīs rūrsus potītus ex urbe inde mūnītā fīnēs vīcīnōrum vastāret. Themistoclēs autem quid mōlīrentur inimīcī minimē ignārus, cum dolō Spartānōs dēcēpisset negāretque reficī moenia, tantō studiō opus efficiendum cūrāvit ut prius quam scīrent Spartānī quid agerētur, in eam altitūdinem crēverint moenia ut dēfendī possent. Ēlūsīs igitur Spartānīs neque urbem oppugnāre audentibus moenia ingentī cīvium laetitiā refecta: Pīraeus necnōn validō mūrō commūnītus est.
Quamvīs apud Mycalēn dēbellātum esset Iōnēsque līberī ēvāsissent, Persae nōnnūllōs locōs in utrāque continentī obtinēbant et in hīs Bȳzantium, oppidum dītissimum, nātūrā quoque et opere ēgregiē mūnītum. Neque autem Graecōs fefellit Persās, nisi iīs abreptum esset Bȳzantium, missā classe cum nāvibus Graecōrum nocēre posse, tum expedītiōnem in ipsam Graeciam rūrsus suscipere. Itaque sociī Pausaniā duce Bȳzantium diū obsessum in dēditiōnem accēpērunt. Id autem operae est animum advertere, summum imperium eātenus penes Spartānōs fuisse, quamvīs per Athēniēnsēs stetisset quōminus Graecia ā Persīs in prōvinciae fōrmam redācta esset. Neque id Athēniēnsēs aegrē ferēbant, cum Graeciae prōdesse quam voluntātī suae satisfacere māllent.
Sed Pausaniās, certior factus quantō opere Persae opibus cēterīs gentibus praestārent, ipse rēx fierī cupiēns, litterās ad Xerxēm mīsit, velle sē fīliam rēgis in mātrimōnium dūcere et Graeciam Persīs trādere. Idem prīscae Spartānōrum disciplīnae immemor rēgālī ferē luxū ūtī, satellitibus stīpārī Persīs, iniūriās Graecīs īnferre, velut iam gener rēgis factus esset. Quod ubi Spartānīs cognitum, Pausaniās domum arcessītus prōditiōnis accūsātur, neque ita multō post in fānō, quō sē recēperat, famē exstīnctus est. Interim Iōnēs iniūriās fastumque Pausaniae aegerrimē ferentēs, ut ducēs Athēniēnsium classī praeficerentur flāgitant. Itaque cum dux alius ā Spartānīs missus ad classem pervēnisset, eīdem pārēre nōlēbant Iōnēs: aiēbant etiam paenitēre sē quod Spartānīs tamdiū pāruissent.
Duae inde societātēs factae, quārum alterī praeerant Spartānī, alterī Athēniēnsēs. Neque eādem sibi prōpōnēbant quī hīs societātibus sē adiūnxerant; Spartānī enim terrā praepollentēs gentēs Peloponnēsiacās, et sī qua alia cīvitās propter inopiam nāvium aut simultātis causā Athēniēnsibus diffīderet, sibi adscīvērunt, ut hostibus, sī quī forent, pedestribus cōpiīs resisterent: cum Athēniēnsibus autem sē coniūnxērunt Iōnēs nōnnūllīque ex iīs quī īnsulās in Aegēō marī Thrāciaeque urbēs incolēbant, eō cōnsiliō utī Persae Aegēō marī abstinēre cōgerentur. Cuius societātis lēgātīs in īnsulam Dēlōn convocātīs placuit ut quotannīs quaeque societās certum nāvium numerum parātum habēret, aut prō nāvibus certum argentī pondus penderet; quotannīs etiam lēgātōs in templum Apollinis convenīre vīsum ibīdemque pecūniās servārī.
Cum autem licēret pecūniās prō nāvibus pendere, paulātim nōnnūllās ē minōribus cīvitātibus mīlitiae paenitēre coepit; itaque datā pecūniā mīlitia vacābant; quae rēs sub speciem ūtilitātis magnopere iīs nocēbat. Nam Athēniēnsēs tōtā classe brevī potītī sociīs imperitāre potuērunt. Itaque aliquot post annīs pecūniae quās sociī cōnferēbant Athēnīs servārī coeptae, neque quicquam potestātis sociīs superfuit. Interim bellum Persīs īnferrī, prosperē rem gerentibus sociīs, quī Cīmōne duce īnsignem dē hostibus victōriam ad flūmen Eurymedontem reportārunt, dēlētā Persārum classe pedestribusque cōpiīs magnā cum strāge fūsīs.
Iam suprā dēmōnstrāvimus Pausaniam capitis damnātum esse quod patriam prōdere voluisset. Quaestiōne autem habitā Themistoclēm etiam cōnsiliōrum Pausaniae cōnscium esse appāruit. Is vērō gnārus fore ut prōditiōnis reus fieret, cum in fugam sē recēpisset, et ē multīs perīculīs ēvāsisset, Sūsa tandem, Persiae caput, sē contulit. Deinde cum ad Artaxerxem, quī patrī suō Xerxī nūperrimē successit, litterās mīsisset dīxissetque sē quī tantum Persīs nocuisset, iīsdem multum prōdesse posse, benignē ā rēge exceptus est. Spērābant enim Persae sē auxiliō Themistoclīs ūsōs Graecōs subigere posse, nam per Themistoclēm stetisse cōnstābat quōminus Xerxēs dē Graecīs poenās sūmere potuisset. Neque autem prōmissa praestāre Themistoclī licuit, quī morbō dēcessit rē īnfectā.
Sub id tempus cīvēs Athēniēnsēs, metū Persārum līberātī, memorēs simul quō modō pauperēs idem quod dīvitēs perīculum adiissent, rēbus novandīs studēre. Iam ubīque audīrī in forō et in aedibus prīvātīs vōcēs flāgitantium, quī perīculī participēs fuissent, iīs praemiōrum commodōrumque partem concēdendam esse. An id aequum vidērī summam potestātem penes dīvitēs esse, nōnnisi vulnerum et caedis partem plēbī darī? Quā rē animadversā Aristīdēs, quī prīmōribus praeerat, lēgēs mūtandās esse ratus, nē quā sēditiōne prīmōrēs suā potestāte exuerentur, ipse lēgem tulit, quā vel pauperī cuilibet ē plēbe magistrātus licēret obīre. Mortuō Aristīde optimātibus praeerat Cīmōn fīlius Miltiadis, dux ēgregius īdem vir optimā indole praeditus, quī foederis cum Spartānīs faciendī auctor fuit, et bellī adversus Persās ūnā gerendī.
Periclēs vērō id temporis, vir nōbilī stirpe oriundus, quī populārium partibus praeerat, cum tanta facta esset mūtātiō mōrum ratiōnisque vīvendī, mūtārī etiam dēbēre cīvium cōnsilia exīstimābat. Id etiam formīdolōsissimum vidēbātur quod Cīmōn optimātēsque foedus cum Spartānīs faciendum suādēbant, amīcitiaeque sempiternae auctōrēs fīēbant. Neque ignārus Periclēs fore ut aliquandō cum Spartānīs dē imperiō dēcertandum esset, in nāvēs armandās opēsque comparandās tōtus incubuit, nē necopīnantēs cāsus aliquis Athēniēnsēs opprimeret. Idem humillimum quemque ē plēbe docendum ut suum quisque mūnus praestāre posset, aiēbat: optimātibus in prīmīs diffīdere sēsē, quī prīvilēgia opēsque patriae commodo antepōnerent, amōremque Spartānōrum nōnnisi ideō conciliārent ut cīvēs in officiō ac servitūdine tenērent. Ecquem id malle, ut sprētā cīvium voluntāte paucī ē prīmōribus, suum quisque commodum secūtī, cīvibus imperitārent?
Haec et eiusmodī alia conciōnātus cīvēs in suam sententiam trāxit. Ita sollicitātīs hominum mentibus, nūntiī Spartā missī adeunt docentque Helōtās dēfēcisse. Auxilium in tantō rērum discrīmine ōrant. Itaque auctōre Cīmōne cōpiae subsidiō Spartānīs missae, quās haud ita multō post Ephorī contumēliōsē dīmīsērunt. Quā iniūriā exulcerante animōs, Athēniēnsēs ruptō cum Spartānīs foedere, cum Argīvīs, ea gēns Spartānīs inimīcissima erat, societātem ineunt. Inde in Cīmōnem, tantī dēdecoris auctōrem, īra cīvium vertī Is, frūstrā repugnantibus amīcīs, in exsilium abīre coāctus est. Tum Periclēs idōneam occāsiōnem nactus multum potestātis optimātibus exuit, iubente lēgem populō ut cīvī cuique licēret suffrāgium ferre, et partem administrandae reīpūblicae sibi vindicāre.
Dum haec geruntur bellum Persicum crudescebat; tantum enim aberat ut Athenienses propter recens partas victorias laeti manerent domi, ut in Aegyptum copias mitterent quae Persis ultro vim inferrent. Verebantur tamen ut fines suos tutari possent, si a Peloponnesiis impetus fieret; itaque cum Megarensibus foedus ictum, quod Peloponnesiis ita optime resisti posse videbatur, si montes ad Megaram firmo praesidio obtinuissent. Id Aeginetae et Corinthienses moleste ferentes, bello Athenis indicto, in Megarensium fines incursionem faciunt. Megarensibus in re tam desperata opem flagitantibus copiae subsidio missae hostem magno detrimento fundunt fugantque; proelio quoque navali classis Atheniensium victoriam insignem de Aeginetis reportavit.
Mox optimātēs Thēbānī, quī crēscentī Athēniēnsium potestātī invidēbant, veritī simul nē et ipsī eōdem modō quō prīmōrēs Athēniēnsium imperiō exuerentur, ā Spartānīs impetrāvērunt ut exercitus subsidiō sibi mitterētur, sub speciem auctōritātis optimātium in Boeōtiae urbibus cōnfirmandae. Clam etiam cōnsentiēbant inter sē Thēbānī Spartānīque, ut Athēniēnsibus ex imprōvīsō oppressīs, trucīdātīsque quī plēbī praeessent, summa imperiī rūrsus penes optimātēs esset. Quā coniūrātiōne patefactā Spartānīs ad Tānagram Boeōtiae oppidum obviam fīunt Athēniēnsēs. Quō proeliō quamvīs Athēniēnsēs vīctī essent, Spartānī nōn audēbant Athēnās oppugnāre. Inde Athēniēnsēs incursiōne in Boeōtiam facta, victīsque Thēbānīs, optimātēs expellunt, summam potestātem plēbī dēferunt. Neque ita multō post Aegīnētae proeliō nāvālī dēvictī, datīs obsidibus, stīpendiō īnsuper impositō pācem impetrāvēre.
Indē duo mūrī aedificārī coeptī, quī portum, cui nōmen Pīraeō erat, cum urbe coniungerent. Cui operī tantō studiō incubuērunt cīvēs, veritī nē ab hoste prius fieret impetus quam mūrī aedificārī possent, ut opīniōne celerius opus effectum sit. Inde Athēniēnsibus crēscere fīdūciā gnārīs minimē fierī posse ut inopia cibāriōrum in dēditiōnem venīre cōgerentur dōnec classis superesset: frūmentum enim peregrē ēmptum et nāvibus domum portātum ex portū in urbem īnferrī posse. Cēterum Spartānōs Athēniēnsēsque pugnandī taedēre coepit; indūtiae igitur in quīnquennium factae sunt. Iam adeō crēverant Athēniēnsium opēs et potentia, ut nihil īnfectum esse vidērētur, quibus praestō esset īnfīnīta vīs nāvium, magna simul apud sociōs auctōritās, domī compositīs rēbus, urbe necnōn ēgregiē mūnīta et quōslibet hostium impetus sustentātūra.
Mox autem optimātēs quōs ex urbibus Boeōtiae expulerant Athēniēnsēs, magnīs cōpiīs cōnscrīptīs imperiō iterum potītī Athēniēnsēs cōnserta ad Corōnēam aciē prōflīgārunt. Neque in officiō manēbant Megarēnsēs et Aegīnētae, quī iugum peregrīnum aegerrimē ferentēs, coniūrātiōne factā dēscīvērunt. Et sub idem tempus cum exiissent indūtiae, ā Spartānīs in Atticae fīnēs fit impetus. Quō in discrīmine Periclēs Athēnās servāvit, quī pecūnia corruptīs ducibus hostium persuāsit ut ex Atticā recēderent, pāce in trīgintā annōs factā eā condiciōne ut Athēniēnsēs Boeōtiā reliquīsque in continentī cīvitātibus omnīnō abstinērent. Ita ēvēnit ut in posterum Athēniēnsēs maritimā tantum potestāte fruerentur, cum sociī nūllī nisi incolae īnsulārum in officiō manēre vellent. Sub idem tempus Persicō bellō fīnis impositus est.
Spartānī autem, prīscā maiōrum disciplīnā et dūrō vīctū semper ūsī, Athēnīs valdē invidēbant. Et veterēs simultātēs ut aliquamdiū latēbant, ita minimē exstīnctae esse vidēbantur. Corinthiīs tandem bellum īnferentibus Corcȳraeīs, hīs Athēniēnsēs, illīs Spartānī cōpiās subsidiō mīsērunt. Cum Athēniēnsibus favērent incolae īnsulārum oppidōrumque maritimōrum, reliquae ferē omnēs cīvitātēs sē Spartānīs adiūnxērunt. Appārēbat enim sī qua cīvitās bellī partem suscipere nōllet, illam ab alterutrā hārum factiōnum dēlētum īrī. Et intestīnum in plērīsque cīvitātibus coortum est bellum, cum Spartānīs optimātēs, Athēniēnsibus plēbēs plērumque favērent. Iam vīrēs ambārum hārum nātiōnum attentius cōnsīderantī appārēbit, marī Athēniēnsēs, terrā Spartam plūrimum potuisse.
Indē decem annōs Periclēs stratēgus, id est, dux factus, praefuit Athēnīs. Neque imperium suum vī aut fraude praestāre cōnābātur, sed ut prīvātus, ita cuius esset fācundiae et sapientiae cīvēs optimē regere concalluit. Tantum autem aberat ut eōdem modō quō Spartānī prīmās mīlitiae dēferret, ut pācis artēs glōriae antepōneret. Eō auctōre novō hāctenus splendōre cultus Deōrum īnstaurātus, templa refecta, nova īnsuper addita sunt. Magnus etiam pictōribus sculptōribusque honōs attribūtus, praemia necnōn poētīs data sunt, quōrum opera sūmptū pūblicō histriōnēs docēbant. Inter poētās id temporis praecipuē ēminēbant Aeschylus, Sophoclēs, Eurīpidēs, Aristophanēs, quibus nūlla ferē aetās parēs, nē dicam magis ēgregiōs, genuit. Quā disciplīnā et vīvendī ratiōne hūmānissimī factī sunt cīvēs, quōrum quisque lībertātis, litterārum, Deōrum dēnique sē vindicem esse profitēbātur.
Tum vērō Periclēs minimē ignārus maiōrēs esse Spartānōrum exercitūs quam quibus resistī posset, Athēniēnsibus auctor fuit in urbem sē recipiendī sī quandō ab hostibus in fīnēs eōrum factus esset impetus. An id sua referre, cum mentō importātō ūtī licēret? Spartānīs multō plūs damnī illātūrōs sēsē quam Spartānōs sibi. Quī plūrimum classe possent, iīs licēre in Peloponnēsum impetū factō incolīs dē imprōvīsō valdē nocēre. Spartānīs contrā in animō erat vastātīs quotannīs fīnibus Athēniēnsēs dēfatīgāre, et stīpendiō fraudāre quod sociī pendēbant, sollicitātīs iīs gentibus ut Athēniēnsium iugum excuterent; percrebuit enim opīniō taedēre sociōs Athēniēnsium, neque eōs diūtius sibi imperārī velle.
Inde ineunte vērē impetū in Atticam factō Spartānī omnia ferrō et igne vastāvērunt, neque tamen Athēniēnsēs extrā moenia ad pugnam ēlicere potuērunt. Hoc idem deinceps plūribus fit annīs. Et cum cīvēs colōnīque cōnfertissimī in urbe habitārent, multaque animālia in arctō congregārentur, crūdēscente peste, ingēns hominum multitūdō exstīncta est: multī ē prīmōribus mortuī sunt, et in iīs Periclēs, vir summō ingeniō praeditus, īdem patriae amantissimus. Quō mortuō nōnnumquam fīēbat ut hominēs stultissimī cīvibus spē dēiectīs contiōnābundī persuādērent ut cōnsiliīs prāvissimīs ūterentur. Quod nī in hīs tam foedīs calamitātibus ex īnspērātō saepius subventum esset, minimē dubium est quīn Athēnae captae ultima expertūrae fuerint.
Tertiō bellī annō Plataeae Boeōtiae oppidum Athēnīs amīcissimum ab Archidamō Spartānōrum rēge obsidētur. Is cum saepius oppidum vī expugnāre cōnātus esset neque tamen rēs ex sententiā ēvēnisset, duplicī mūrō oppidum circumdare cōnstituit, ut cīvēs famē in dēditiōnem venīre cōgerentur. Inde post annum exāctum obsessīs inopiā cibāriōrum labōrantibus vīsum partem suōrum ērumpere cōnārī; ita enim quod hominum remānsisset obsidiōnem tolerātūrōs, fore etiam ut Spartānōs morae taedēret. Itaque multī ex obsessīs, idōneam occāsiōnem nactī, ex oppidō noctū ērumpunt et caesīs vigilibus Athēnās incolumēs pervēnērunt. Neque tamen Spartānī obsidiōne dēstitērunt. Cōnsūmptīs tandem commeātibus oppidānī sē dēdidērunt. In incolās atrōciter saevītum, quibus ad ūnum omnibus caesīs, oppidum sōlō aequātum est.
Interim Athēniēnsēs īrā et dēspērātiōne exulcerante animōs occāsiōnem hostibus nocendī opperiēbantur. Erant autem Naupactī, quod oppidum ad os sinūs Corinthiacī situm erat, colōnī Messēniī nōnnūllī quī ā patriā in exsilium pulsī ibīdem auxiliō Athēniēnsium cōnstitūtī erant. Itaque vīsum est inde in Ambraciōtās Spartānōrum sociōs expedītiōnem terrā marīque suscipere. Neque ea rēs omnīnō ex sententiā ēvēnit, cum parum Ambraciōtīs nocitum esset; Phormiōnem autem, quī classī Athēniēnsium praeerat, bis īnsignem victōriam dē Peloponnēsiīs reportāsse cōnstat, quamvīs exiguō nāvium numerō ūsus nēquāquam pār hostibus vidērētur. Cēterum eō studiō eā perītiā in hostium nāvēs ab Athēniēnsibus impetūs factī, ut oppressīs aliīs, aliīs captīs, reliquae in fugam sē recēperint.
Annō īnsequentī Lesbiī ā Spartānīs sollicitātī sēditiōne factā ab Athēniēnsibus dēscīvērunt. Quod ubi cognitum est cōnfestim cōpiae missae quae Mitylenen, caput Lesbī, terrā marīque obsīderent. Neque ita multō post incolae, cum morārentur Peloponnēsiī neque classem subsidiō obsessīs mitterent, inopiā commeātuum labōrantēs sē dēdidērunt. Quibus nūntiātīs Cleōn cīvibus persuāsit ut virōs omnēs trucīdārī iubērent: itaque nāvis missa est, ēdictō ducibus, ut interfectīs virīs, quod superesset sub corōnā vēnderent. Cuius tam saevī cōnsiliī ubi posterō diē Athēniēnsēs paenituit, nāvis altera missa est cum litterīs quae iubērent captīvīs parcī. Nūntiī autem, ut Mitylenen perventum est, iam in incolās saevīrī coeptum esse animadvertērunt, ēdīxērunt tamen ut ab reliquīs abstinērētur.
Sextō bellī annō Dēmosthenēs Athēniēnsis, dum circā Peloponnēsum classe vehitur, subitō coortā tempestāte, ad Pylum in Messēniā expositīs suīs, locum, quam celerrimē potuit, commūnīvit. Quod ubi Spartam allātum est magnae cōpiae Pylum missae, classe etiam praemissā ut portus servārētur. Ubi Pylum est perventum, īnsula Sphacteria quae ante Pylum in aditū portūs sita est satis firmō praesidiō mūnītur. Inde obsidiōne et mūnītiōnibus terī tempus, cum minimē verēbantur Spartānī nē obsessīs subvenīrētur. Interim ex imprōvīsō classis Athēniēnsium nāvēs Spartānōrum adorta, victōriam īnsignem reportāvit. Tum ducēs Spartānōrum foedere in paucōs diēs ictō, missīs Athēnās lēgātīs ōrāvērunt pācem, veritī nē suī in īnsulā interficerentur Quam cum Athēniēnsēs nisi inīquīs condiciōnibus dare nōllent, rūrsus ad arma prōvocātum. Quī in īnsulā erant cum aliquamdiū fortissimē restitissent tandem sē dēdidērunt. Eā dēditiōne multum laudis Spartānī āmīsērunt.
Quā victōriā sublātī Athēniēnsēs, cōnsiliōrum Perīclīs immemorēs, quī iīs ut maritimum imperium adipīscerentur, neu in continentī cum adversāriīs dēcertārent iamprīdem suāserat, in Boeōtiōrum fīnēs cum incursiōnem fēcissent, ad Dēlium magnō cum dētrīmentō vīctī sunt. Et sub idem tempus Brasidās dux Spartānōrum cum magnīs cōpiīs in Thrāciam pervēnisset, adeō hominum animōs concitāvit ut ab Athēniēnsibus dēscīscerent. Tum Cleōnī, cui contigerat ut Spartānōs in Sphacteriā capere posset, datur negōtium ut expulsīs Spartānīs, Thrācēs in officium redūceret. Is, cōnserta ad Amphipolim aciē, cum mīlitiae imperītissimus esset, dēvictus in fugam sē recēpit: fugientem mīles quīdam Spartānus obtruncāvit. Quō in proeliō et Brasidae, dum prīnceps pugnam ciet, vīta ērepta est.
Inde cum utramque gentem bellī paenitēre coepisset, mortuō īnsuper Clēōne, quī auctor bellī in prīmīs fuerat, foedus eā condiciōne ictum est ut captīvī et sī qua loca armīs capta essent, statim restituerentur: exceptīs iīs locīs quae ultrō Athēniēnsibus neque ūllā vī coācta sē trādidissent. Cēterum locīs cēterīs restitūtīs Amphipolis penes Spartānōs fuit. Reputantī autem quidnam eō bellō sit effectum, appārēbit Spartānōs multum dētrīmentī accēpisse, dēdecoris etiam nōnnihil, tot virīs in Sphacteriā captīs, Athēniēnsibus autem parum nocitum esse, cum hostēs nōn semel vīcerint, et sī quam clādem accēperint, eam Dīs potissimum attribuendam esse, quī morbō tot hominibus viduāre urbem voluerint.
Neque tamen ea pāx omnibus neque inter aliōs Alcibiadī cordī erat. Is nōbilī stirpe oriundus, vir aliēnī appetēns, suī profūsus, idem coercentium impatiēns, ut omnia quae vellet sprētīs lēgibus faciēbat, ita cīvibus sua cōnsilia probāre poterat. Cui ubi appāruit nōnnūllās Peloponnēsiōrum cīvitātēs iugum Spartānōrum aegrē ferentēs sociōs sē Argīvīs adiungere, cīvibus persuāsit utī cum Argīvīs foedus icerent. Mox Athēniēnsēs cum illīs in Arcadiam ubi incursiōnem fēcērunt ā Spartānīs ad Mantinēam fūsī fugātīque sunt. Quō in proeliō Āgis rēx Spartānōrum ēgregium virtūtis cōnsiliīque specimen dedit, omnibus palam factō quās ōlim vīrēs Spartānī habuissent eās adhūc praestō esse, neque quemquam Spartānō in aciē parem.
Interim ad Athēniēnsēs vēnērunt ōrātōrēs Egestānī auxilium contrā Syrācūsānōs ōrātum. Quōrum ratiōne audītā Alcibiadēs cīvibus auctor fuit cōpiās in Siciliam mittendī. Dōrēs in Siciliā valēre, Dōrium ibīdem omnia brevī futūra, nisi ab Iōnibus iīs restitum esset. An id tolerātūrōs sēsē ut Dōrēs dēvictīs in Siciliā quicquid amīcissimum ipsīs esset, in Graeciam trāiicerent opem Spartānīs lātūrī? Proinde arma caperent, Dōribus mōnstrārent virtūtem virīlem adhūc sibi superesse. Haec et eiusmodī contiōnābundō cum multī ē cīvibus assentīrentur, quamvīs sapientissimus quisque et praecipuē Nīciās vehementissimē adversārentur, expedītiōnem mittī placuit: cui Alcibiadem Lamachum Nīciam praeficī vīsum.
Quae expedītiō cum in eō esset ut proficīscerētur, māne experrēctī cīvēs Hermās, deī scīlicet imāginēs, in viīs passim mutilātās animadvertunt. Quō facinore sollicitātīs hominum mentibus, in forum concurritur, neque dēerant quī Alcibiadem statim accūsārent. Illum neque quemquam alium eiusmodī sceleris cōnscium fremunt: dē quō nisi extemplō sūmerent poenās, verendum esse nē Deus in sē tamquam facinoris cōnsciōs īrās verteret. An id cīvēs lātūrōs ut optimātēs, et in prīmīs Alcibiadēs, ā sacrilegō facinore ōrsī rēbus novandīs impūne studērent? Quibus cum respondisset Alcibiadēs: diem sibi dīcerent; aut noxium pūniendum aut innocentem suspīciōne līberandum esse, inimīcī eō cōnsiliō rem differunt ut absēns reus fieret.
Itaque paucīs post diēbus classis nāvium longārum, multīs īnsuper onerāriīs adiectīs, Syrācūsās pergit. Inde cum frūstrā contendisset Lamachus ut urbem imparātam statim expugnārent, parte nāvium ad Syrācūsās relictā, pars urbēs Siculōrum adit, quō facilius hominēs sollicitārentur, sociīque cōnscrīberentur. Dum haec geruntur Alcibiadēs domum arcessītur, iterum accūsantibus inimīcīs quod sacra prōfānāsset. Neque regredī ausus Alcibiadēs, ubi Spartam sē recēpit, Spartānīs auctor fuit ducis Spartānī Syrācūsās mittendī, quī obsessīs praeesset: mātūrātō opus esse, nē Athēniēnsēs obsessōs, hominēs reī mīlitāris imperītissimōs, priusquam iīs subventum esset adortī, facilem victōriam reportārent.
Interim Syrācūsae oppidum Siciliae dīvitissimum obsidērī coeptum. Neque enim Athēniēnsēs fefellit, cum oppidānī moenia praealta aedificāssent turribus īnsuper et eiusmodī prōpugnāculīs adiectīs, fierī nōn posse ut vī oppidum expugnārent, sed obsidiōne opus esse ut cīvēs inopiā coāctī in dēditiōnem venīrent. Itaque oppidō aggerem circumdant, aditūs omnēs summā cūrā servant nē quā auxilia intrā moenia recipī possent, portūs necnōn classe cūstōdiunt. Neque ita multō post interfectō Lamachō, ūnus Nīciās exercituī Athēniēnsium praefuit, vir ut reī mīlitāris satis perītus idem summā virtūte praeditus, ita tamen sēgnis neque ad variōs bellī cāsūs parātus.
Spartānī autem auctōre Alcibiade Gylippum ducem perītissimum cum mīlitibus ad tria mīllia mittunt. Is imprūdente Nīciā ubi in urbem suōs per hostem dūxit omnia in melius vertit, victīs Athēniēnsibus et ab obsidiōne dēsistere coāctīs. Et oppidānī quī anteā invictam Athēniēnsium classem rēbantur, successū tam īnspērātō sublātī nāvēs armāre cum hoste proeliō dēcertātūrī. Tum Nīciās ad cīvēs rescrīpsit ōrāns ut quam prīmum subsidiō sibi cōpiās mitterentur: simul vīrēs corporis sibi dēficere, neque sē tantō onerī ferendō parem esse docet: proinde ducem alium ēligerent quī exercituī praeficerētur. Athēniēnsēs autem parvī rem facientēs precēs sprēvērunt. Ineunte vērē classis Athēniēnsium dēvicta est, magnō simul dētrīmentō ā pedestribus cōpiīs acceptō.
Iam summā laetitiā affectī Syrācūsānī quod tam īnsignem victōriam reportāvērunt, dē Athēniēnsibus āctum esse exīstimābant: illī contrā quia nōn vīcerant prō victīs erant, neque spēs ūlla salūtis relinquī vidēbātur. Sed vix pugnandī fīnis fuit, et nova classis in portum pervēnit, quam Athēniēnsēs, dē suōrum perīculō certiōrēs factī, summō studiō nisi comparātam subsidiō suīs miserant, duce Dēmosthene, quī ūnus in tantō discrīmine rērum idōneus vidēbātur. Is cum suōs exposuisset, mūnītiōnēs, quās Gylippus faciendās cūrāverat, noctū ācriter aggressus est, ita modo Syrācūsās aggere circumdarī posse ratus, sī mūnītiōnēs, quae tantum obsessōribus nocērent, vī expugnāsset. Neque ea rēs ex sententiā prōcessit, nam Athēniēnsēs inter tenebrās ignārī quō eundum esset, sē ipsī cōnficiēbant, multumque dētrīmentī accēpērunt.
Tum vērō Dēmosthenēs ūnicam salūtis spem in fugā pōnī ratus, Niciās ut statim domum regrederentur persuādēre cōnātus est. Is autem propter dēfectum lūnae graviter commōtus, monentibus īnsuper haruspicibus nē ante exāctum mēnsem vēla faceret, proficīscī nōluit. Neque Syrācūsānōs fefellit hostem in fugam sē recipere velle; itaque nāvibus apud portūs aditum dispositīs impedīre cōnābantur nē Graecī ēvāderent. Post aliquot diēs, omnibus rēbus summō studiō praeparātīs, classis Athēniēnsis sublātīs ancorīs adversus hostēs īnstrūcta aciē vādit. Cum aliquamdiū atrōcissimē pugnātum esset, vīctī Athēniēnsēs nāvibus in terram subductīs, interiōrā īnsulae fugā petunt. Quōs Syrācūsānī cōnsecūtī magnam ēdidēre strāgem: quod superfuit prō servīs habuērunt. Nīciam vērō et Dēmosthenem venēnō sē interēmisse satis cōnstat.
Interim Spartānī Athēniēnsēs bellō lacessere, neque multum abfuit quīn urbs in dēditiōnem venīre cōgerētur. Nam Āgis, rēx Spartānōrum, incursiōne in Atticae fīnēs factā, ubi Decelēiam, is vīcus haud procul ab Athēnīs aberat, auctōre Alcibiade cēpisset, praesidium ibi relīquit quod fīnēs passim populārētur impedīretque nē agrī colerentur. Alcibiadēs etiam gnārus Athēniēnsēs frūmentō importātō ūtī, cum Spartānīs persuāsisset ut quam celerrimē nāvēs comparandās cūrārent, ipse cum paucīs nāvibus profectus īnsulārum incolās sollicitāre coepit ut ab Athēniēnsibus dēscīscerent. Cui cum nōnnūllī pāruissent, verēbantur Athēniēnsēs nē commeātūs interciperentur; itaque cum nōn modo imperium sed etiam salūs reīpūblicae agī vidērētur, in novam classem armandam summō studiō incubuērunt.
Dum haec geruntur Tissaphernēs Persa, quī magistrātum Asiae minōris obtinēbat, idōneam occāsiōnem ratus, cum ita modo Iōnēs suae ditiōnis sē factūrum spērāret, sī Athēniēnsēs vīctī essent, clam cum Spartānīs agēbat. Itaque foedus ictum est iīs condiciōnibus ut ipse mīlitibus, quōs Spartānī in Asiam mīsissent, stīpendium penderet, Spartānī omnēs Iōnum cīvitātēs Persīs trāderent. Quam spem fefellit alacritās Athēniēnsium, quī impigrē rem gerentēs, neque tot tantīsque calamitātibus frāctī, magnam classem adversus Peloponnēsiōs Persāsque mīsērunt. Neque ita multō post proeliō nāvālī ad Mīlētum dīmicātum est. Quō in proeliō virtūs Athēniēnsium ēminuit; vīctī hostēs multīs nāvibus oppressīs in fugam sē recēpērunt.
Alcibiadī autem iamdūdum intercēdēbant simultātēs cum nōnnūllīs ē Spartānīs, quī eō absente ab ephorīs impetrārunt ut capitis damnārētur. Is vērō quantō in discrīmine versārētur minimē ignārus, ubi Tissaphernem trānsfuga adiit, eum in hunc mōrem allocūtus est: Spartānum sānē cum Athēniēnsī semper dē imperiō contendere, sed utrumque morae esse quōminus Persae Iōnēs suae ditiōnis facerent: neutrī igitur opem ferret; ita enim fore ut bellīs continuīs exinānītī hostēs perīrent, Persīsque quae vellent in Iōniā facere licēret. Quō cōnsiliō comprobātō Tissaphernēs tempus terere et impedīre nē Spartānī rem strēnuē gererent, mox sē iīs auxiliātūrum professus.
Interim Alcibiadēs cum Athēniēnsium ducibus clam agere. Sī sibi Athēnās regredī licēret, Tissaphernem cum cīvibus societātem inīre velle; neque tamen sē id agere velle quoad imperium penes plēbem esset. Proinde summa rērum optimātibus restituerētur.
Erant autem eō tempore in exercitū, quī in īnsulā Samō commorābātur, permultī ē prīmōribus, quibus ōrātiō Alcibiadis acceptissima fuit. Itaque occāsiōnem idōneam rērum novandārum ratī, Pīsandrum quendam Athēnās mīsērunt quī societātēs parāret inter optimātēs dīvitēsque, ut plēbēs imperiō exuerētur. Inde strēnuissimus quisque ex plēbe clam trucīdārī coeptī, et pervolgārī metus, ignārīs omnibus praeter coniūrātōs quamobrem eiusmodī scelera admitterentur, vel quid sibi vellent quī facinora mōlīrentur. Itaque cīvēs partim vī partim metū coāctī imperium quadringentīs ex optimātibus dētulērunt. Inde in inimīcōs multō magis saevīrī coeptum est, missīque Spartam lēgātī quī dē pāce agerent.
Quibus dē rēbus certiōrēs factī, mīlitēs stomachārī, brevī etiam sacrāmentō sē adēgēre, rempūblicam restitūtūrōs sēsē et dē coniūrātīs poenās sūmptūrōs. Quod ubi animadvertit Alcibiadēs mīlitēs adit sociumque sē profitētur, simul graviter in coniūrātōrum perfidiam invectus. Tum mīlitēs dēceptī ducem Alcibiadem ēlēgērunt, cum per eum conciliārī posse Tissaphernem arbitrārentur, immemorēs simul quanta īnfortūnia passa esset rēspūblica; quae omnia Alcibiadī attribuī dēbēre videntur, utpote quī Gylippī Syrācūsās mittendī auctor fuerit, idem incursiōnēs in Atticam faciendās docuerit, īnsulārumque incolās sollicitāverit.
Neque tamen inter sē cōnsentiēbant optimātēs, aliīs modicō imperiō utī volentibus, aliīs in inimīcōs saevīre neque quemquam ūllā lībertāte fruī patī. Mox paenitēre cīvēs quod tamdiū in servitūte retentī erant: an id aequum esse ut quī ōlim rēbus gerendīs imparēs fuissent, iī rempūblicam iterum administrārent? Per aliquot mēnsēs summam rērum penes paucōs contrā lēgēs fuisse: eccuinam id cīvibus prōfuisse vidērī? Neque oblītōs esse sēsē quot virī ā sīcāriīs ignōtīs trucīdātī essent. Proinde arma sūmerent, prīvilēgia lēgibus concessa, iūs prīstinum ūsūrpārentur. Neque iniūriā in eōs vī ūsūrōs sēsē, quī tot tamque scelesta facinora ēdidissent. Haec animadvertentēs, quī ex optimātibus atrōcissima flāgitia comprobābant, lēgātōs clam ad Spartānōs mīsērunt quī profitērentur velle sē urbem potius trādere, quam cīvibus pārēre. Quod ubi percrebuit, undique in forum concurritur: quadringentī imperiō exuuntur, et nōnnūllī ex iīs suppliciō adfectī sunt.
Spartānī autem perfidiā Tissaphernis patefactā cum Pharnabāzō, is partem septentriōnālem Asiae minōris prō rēge administrābat, societātem iniērunt ut nōnnūllīs ex oppidīs, quae ab Athēniēnsibus dēscīverant, opem prius ferrent, quam Alcibiadēs cum suīs auxiliō venīre posset. Id etiam sibi prōposuit Mindarus, quī classī Spartānōrum praefectus erat, ut praeclūsīs Bosporō et Hellēspontō impedīret quōminus frūmentum nāvibus onerāriīs ex oppidīs ad Pontum Euxīnum sitīs Athēnās veherētur; quod sī efficere potuisset, nihil dubiī esse quīn Athēniēnsēs famē subigerentur. Sed Alcibiadēs Spartānōs summō studiō cōnsecūtus, bis aciē cōnsertā victōriam reportāvit; neque ita multō post classis Spartānōrum ad Cȳzicum ab Athēniēnsibus circumsessa, occīsō Mindarō, penitus dēlēta est. Quō dētrīmentō perculsī Spartānī lēgātōs dē pāce Athēnās frūstrā mīsērunt.
Interim rēx Persārum, gnārus sē numquam Iōnās suae ditiōnis facere posse sī Spartānī omnīnō dēvictī essent, Athēniēnsibus ubi resistere cōnstituit, fīlium nātū minōrem Cȳrum mīsit, datō negōtiō ut cum quantum posset Spartānīs subvenīret, tum Athēniēnsibus nocēret. Is societātem iniit cum Lȳsandrō, quī Mindarō nūper successit, multumque argentī dōnō dedit mīlitibus, plūs etiam sē datūrum pollicitus sī Athēniēnsēs dēvictī essent. Ad Aegospotamon tandem dēbellātum est; ibi enim Lȳsander, idōneam occāsiōnem nactus, impetū in Athēniēnsium nāvēs ex imprōvīsō factō, oppressīs aliīs, aliīs captīs, imperiō Aegēī maris potītus est.
Tum vērō Lȳsander cum īnsulās et sī quae cīvitātēs in Asiā in officiō ergā Athēniēnsēs mānsissent, brevī intervāllō cēpisset, cum Āgide Spartānōrum rēge cōnsēnsit ut ipse omnēs portūs aditūs nāvibus servāret, ille castrīs in continentī positīs, urbī mūnītiōnēs circumdaret. Inde cīvēs mēnsēs quattuor obsessī eō miseriae adāctī sunt, morbō simul et peste in urbe crūdēscentibus, ut in dēditiōnem venīrent. Pācem porrō iīs condiciōnibus impetrārunt ut imperiō in sociōs sē abdicārent, mūrīque et mūnītiōnēs, quibus urbs cum Pīraeō coniungerētur, penitus ēverterentur.
Dēlētīs Athēnārum moenibus, Lȳsander in urbe satis firmum praesidium collocāvit, quō facilius cīvēs in officiō ergā Spartānōs manēre cōgerentur, neu quidquam novī mōlīrentur. Trīgintā necnōn virīs summa rērum dēmandābātur, quibus nōmen trīgintā tyrannīs ā cīvibus inditum. Multīs inde capītīs damnātīs, multīs etiam exsulātum abīre coāctīs, eō miseriae perventum est, ut cīvēs, īrā et dēspērātiōne exulcerante animōs, novandīs rēbus studēre coeperint. Et ante exāctum annum exsulēs cōpiīs comparātīs urbem adortī, cum dē trīgintā virīs poenās sūmpsissent, prīstinum rērum statum restituērunt, parvī rem facientibus Spartānīs, quī Athēniēnsēs tot cāsibus frāctōs nihil damnī in posterum sibi posse īnferre arbitrābantur.
Dēvictīs Athēniēnsibus, et fīne discordiīs quae tot annōs Graeciam dīlaniāverant impositō, Lȳsandrō urbēs circumīre vīsum eō cōnsiliō ut cuique lēgātus Spartānus, is harmostēs vocābātur, praeficerētur, quī cum decemvirīs ē cīvibus dēlēctīs rēs administrāret. Neque ea rēs cordī Graecīs fuit, quantum lucrī assecūtī essent quoad Athēniēnsibus pāruissent reputantibus: sibi enim iīs temporibus suās rēs agere licuisse, ventitantibus necnōn mercātōribus suās quemque mercēs vēndere potuisse, quā ex rē factum esse ut paucīs annīs opēs sociōrum Athēniēnsium valdē augērentur. Numquem adeō īnsānīre ut eādem vīvendī ratiōne utī licēre exīstimāret? Dēlētā Athēniēnsium potestāte dēlērī simul commoda sociōrum, quibus Spartānī, hominēs incultī et paupertātī assuēfactī, invidērent. Id iugum sibi minimē esse tolerandum: occāsiōnem igitur vindicandae lībertātis opperīrentur.
Hāc ferē tempestāte Artaxerxēs Xerxī patrī successit. Cuius frāter Cȳrus magnīs cōpiīs cōnscrīptīs, Graecīs necnōn ad decem mīllia spē praedae tractīs, in interiōra Asiae contendit ut expulsō frātre, imperiō ipse potīrētur. Eī fit obviam Artaxerxēs et ad Cunaxam, quī vīcus haud procul ā Babylōne abest, iūstō proeliō dīmicātur. Occīsō Cȳrō ita modo Graecī mīlitēs servārī poterant sī ad mare iter fēcissent. Quī cum ducem sibi Xenophontem praefēcissent, per montēs āviōs quam celerrimē contendunt, gnārī moram exitiōsam fore, cum ā tergō rēgis cōpiae īnstārent, barbarīque crēbrōs impetūs facerent. Nārrat et ipse Xenophōn quō modō tot tantaque perīcula summō studiō ēluctātī ad mare incolumēs pervēnerint.
Mox Spartānōs paenitēre coepit quod Iōnās Persīs trādiderant, neque tam turpī facinore admissō quicquam commodī accēperant: itaque indictō bellō cum Agēsilāus rēx Spartānōrum nōn semel victōriam reportāsset, idem maiōre mōle Persās aggressūrus vidērētur, Pharnabāzus classī summā celeritāte comparātae Conōnem Athēniēnsem praefēcit. Is Peloponnēsiōs ad Cnidum proeliō nāvālī ubi dēvīcit, lēgātōsque Spartānōs ex Iōniae urbibus expulit, trāns Aegēum mare trānsvectus Athēnās rediit. Tum magna cīvium laetitia moenia refecta, Spartānīs recentī clāde cōnsternātīs neque opus impedīre audentibus. Inde fīdūcia rērum Athēniēnsibus crēscere, quī veterēs nāvēs sarciendās, novās quam celerrimē comparandās cūrant, adversus Spartānōs, sī quandō occāsiō data esset, dīmicātūrī.
Interim Thēbānī, quī occāsiōnem exīstimābant adoriendī Spartānōs, sollicitantibus etiam Persārum lēgātīs, ubi sociōs sibi Argīvōs et Corinthiōs adscīvērunt, bellum indīcunt. Tum ephorī veritī ut novīs hīsce hostibus resistī posset, cum parum mīlitum sibi suppeteret, nūntiōs ad Agēsilāum mīsērunt quī docērent, summō in discrīmine rem esse; suōs ergō redūceret ad patriam servandam, cui tot hostēs minitārentur. Is igitur mātūrātō opus esse ratus, nāvem quam prīmum ēscendit, ēdictō ducibus ut suōs quisque domum redūcerent. Inde aliquamdiū in Corinthiōrum fīnibus pugnārī, et tempus terī, cum sociīs audācia dēficeret, Spartānī morā opus esse arbitrārentur ad mīlitēs recreandōs novamque comparandam classem.
Dum in hunc modum inter sē contendunt cīvitātēs Graecae, crēscere Persārum potestās. Neque dēerant hominēs quī suōs quisque cīvēs docērent, pācem cum Persā fierī oportēre; cum barbarī quae ad Marathōna et Salamīna essent passī oblīvīscerentur, tum Graecōs oblīvīscī quōmodo patrēs eās clādēs barbarīs intulissent. Itaque auctōre Antalcidā foedissima pāx cum Persīs facta est, patientibus Graecīs ut barbarus lītēs dirimeret et condiciōnēs eātenus inaudītās Graecīs impōneret: quicquid etiam urbium in Iōniā līberum fuit, id Persīs trāditum est. Thēbānīs potissimum nocēbant condiciōnēs pācis, iubente Persā nē diūtius oppidīs Boeōtiae imperitārent neu quicquam contrā Persās Spartānōsve mōlīrentur.
Indē dum exercitus Spartānus trāns Boeōtiam iter facit, dux eius dolō arcis Thēbānae potītus, ibīdem praesidium satis firmum relīquit. Per triennium Spartānī in arce dominābantur, multumque cum dēdecoris tum etiam incommodī, qua erant superbiā, cīvibus afferēbant. Sed Pelopidās quīdam ex optimātibus, quem dēdecoris eiusmodī valdē paenitēbat, vir expertae virtūtis, idem patriae amantissimus, aliquot ē suīs in arcem muliebrī veste ōrnātōs clam dūxit, Spartānōsque ex imprōvīsō adortōs trucīdāvit. Receptā arce ingentī cīvium studiō Pelopidae grātiae āctae sunt. Quod ubi percrebuit multum opīniōnis āmīsērunt Spartānī, et, ut fit, hostibus animus auctus est.
Sub idem tempus Athēniēnsēs societātem cum nōnnūllīs ex īnsulīs iniērunt eā condiciōne ut quaeque cīvitās certās pecūniās ad armandam classem quotannīs penderet. Cui societātī cum Thēbānī sē adiūnxissent, ut praesidia Spartānōrum ē Boeōtiae urbibus expellerent, bellum Spartānīs terrā marīque ācriter illātum est. Omnia sociīs favēbant; brevī enim expulsīs Spartānōrum praesidiīs, omnis Boeōtia in Thēbānōrum potestāte facta est, neque hostēs classī sociōrum resistere potuērunt. Mox autem Thēbānīs cum Athēniēnsibus simultātēs intercēdere: itaque Athēniēnsēs pāce cum Spartānīs facta diūtius pugnāre nōluērunt.
Inde īrā Spartānōrum in Thēbānōs versā, incursiōnēs in Boeōtiam fierī coeptae. Thēbānīs id temporis praeerat Epamīnōndās, vir bellī perītissimus, idem summā virtūte et sapientiā praeditus. Aciē tandem ad Leuctra, oppidum Boeōtiae, cōnsertā, cum aliquamdiū summō utrimque studiō pugnātum esset, perītia Epamīnōndae victōriam Thēbānīs dedit. Tantum autem aberat ut haec victōria Epamīnōndae satisfaceret ut cīvitātēs Arcadiae ictō foedere adversus Spartānōs concitāret, et Messēniōs, quibus diū imperitāverant Spartānī, ad iugum excutiendum alliceret. Mox autem inter Arcadiōs rixā coortā cum aliī Spartānīs, aliī Thēbānīs favērent, bellum īnstaurātur. Missae igitur ā Spartānīs cōpiae quae suīs auxiliārentur. Quibus cum Epamīnōndās cōnfestim obviam īvisset, ad Mantinēam iūstō proeliō dīmicātur. Victor Epamīnōndās dum pugnam prīnceps ciet iaculō trānsfīxus dēcessit.
Mortuō Epamīnōndā Thēbānī duce cārēbant, neque cōnstābat penes quam cīvitātem summā imperiī esset, cum omnēs pariter īnfortūniōrum taedēret, neque quisquam rūrsus fortūnam bellī experīrī audēret. Macedonum id temporis Philippus rēx fuit, vir callidissimus bellīque perītissimus, quī adolēscēns Thēbīs aliquamdiū commorātus artem bellī ēdidicerat. Itaque cōnscrīptīs cōpiīs id sibi iamdūdum prōpōnēbat ut ūniversae Graeciae imperitāret, gnārus minimē sibi resistī posse, cum Graecī tot intestīnīs bellīs dēfessī, nōnnisi quiētē fruī cuperent, neque ducem habērent quī cum ipsō cōnferendus vidērētur. Diū etiam Macedonum opēs crēverant, cum tot annōs pāce frūctī essent, neque eōdem modo quō reliquī Graecī vīrēs et dīvitiās cōnsūmpsissent. Quae cum ita essent Philippus occāsiōnem bellī gerendī circumspicere; īdem commeātus comparāre, novās cōpiās īnstruere prius cōnstituit, quam Graecōrum vīrēs recreārī possent.
Philippus autem cum Amphipolī, quam urbem, ut suprā dēmōnstrātum est, Athēniēnsēs bellō Peloponnēsiacō āmīserant, vī potītus esset, veritus nē Olynthiācī cum Athēniēnsibus coniūnctī urbem recipere cōnārentur, eōsdem mūneribus corrūpit. Tum Strymōne fluviō trāiectō magnam Thrāciae partem suae ditiōnis fēcit, parvī Athēniēnsēs faciēns, cum et ipse magnās cōnscrīpsisset cōpiās, idem ope Olynthiacōrum frētus omnia domī tūta exīstimāret. Neque Athēniēnsēs fefellit quid rēx mōlīrētur, sed auxiliō Olynthiacōrum dēstitūtī, fortiōrem rēgem esse exīstimābant quam cui resistī posset.
Philippus tandem, occāsiōnem nactus, magnās cōpiās subsidiō Thēbānīs in Phōcida dūxit, accūsantibus Phōcēnsēs Thēbānīs quod campum Crīsaeum sprētā religiōne coluissent; esse enim eam regiōnem Dīīs sacram, neque cuīquam ex eā frūctūs percipere licēre. Phōcēnsēs autem fānō Apollinis Delphicī compīlātō, ingentibus necnōn thēsaurīs potītī, cum Athēniēnsium Spartānōrumque opem impetrāssent, magnum exercitum collēgērunt. Quā rē cognitā Philippus cum sē Thēbānīs coniūnxisset, magnīs itineribus in Thessaliam contendit. Inde dēvictīs Phōcēnsibus Thermopylās rēctā pergit; quās cum ab Athēniēnsibus obtinērī animadvertisset, haud immemor quantō sanguine cōnstitisset cōnātus ille Persārum, rē īnfectā domum rediit.
Tum vērō Olynthiācī potentiam Macedonum pertimēscentēs, lēgātōs Athēnās mīsērunt quī docērent quantō in discrīmine rēs esset, opemque implōrārent. Ad quōs auxiliōrum mittendōrum Dēmosthenēs, ōrātor fācundissimus, in prīmīs auctor fuit: Olynthiacīs quamprīmum subveniendum esse; quī sī vīctī essent, nihil morae fore quīn Philippus in Atticam suōs dūceret. An id passūrōs Athēniēnsēs ut urbs amīcissima in dēditiōnem hostī venīre cōgātur? Quod sī Olynthiacōrum precēs sprēvissent, fore ut sērō dēmum sceleris paenitēret, cum victōris cōpiās sua moenia vāllō circrumdantēs animadverterent. Prīstinae patrum virtūtis memorēs exercitum cōnscrīberent: fideī pietātisque ēgregium specimen ēderent; palam facerent nōndum interiisse martium illum animum, quō patrēs īnstīnctī mortem dēdecorī anteposuissent, Graeciamque Persārum metū līberāssent. Quae contiōnātus quamvīs persuāsisset ut cōpiae mitterentur, rem sēgnius agentibus cīvibus, rēx Olynthō potītus, urbem solō aequāvit, hominēs sub corōnā vēndidit.
Dēlētā Olynthō exterritī Athēniēnsēs Dēmosthenem in Peloponnēsum mīsērunt quī docēret quantō in perīculō ūniversa Graecia versārētur. Is apud nōnnūllās ē cīvitātibus quās aurō rēx corrumpere cōnstāret, ita verba fēcit: dēcipī eōs sī quid commodī ex rēge spērārent. Esse quidem apud eōs quibus Philippus magnā mercēde prōpositā persuāsisset ut cīvēs in suam sententiam traherent: quibus sī pāruissent, fore ut rūrsus servitiō premerentur. Ecquem adeō rēgnī rēgumque amantem esse ut prō rēgibus, prāvō magistrātūs genere, quod maiōrēs antīquitus sprēvissent, rēgem aliēnum habēre vellet? Simultātum discordiārumque oblīvīscerentur; arma adversus commūnem hostem, tamquam commūnem pestem sūmerent, lībertātisque sibi ā maiōribus trāditae vindicēs exsisterent.
Posteā cum lēgātī ā Philippō missī Athēnās vēnissent ut dē pāce agerent, auctōre Dēmosthene sprētī sunt. Is etiam cīvibus persuāsit ut Bȳzantīnīs, quōs id temporis rēx obsīderet, subsidiō cōpiās mitterent. Ducibus rem strēnuē agentibus Philippus inceptō dēsistere coāctus est, Bȳzantīnī obsidiōne līberātī. Indē Dēmosthenēs eadem cōnsilia summō studiō exsequī, lātā lēge ut pecūnia ex aerāriō ad bellum prōsequendum ērogārētur, neu tantum nummōrum ad fēstōs diēs impendērent cīvēs cum eiusmodī perīcula urbī minitārentur: Quam lēgem iubente populō, Dēmosthenēs collātās pecūniās ad veterēs nāvēs sarciendās, novās īnsuper armandās īnsūmpsit, ita modo dē Philippō triumphārī posse ratus sī imperium maris Athēniēnsēs obtinuissent.
Interim Philippus quō facilius sua cōnsilia exsequerētur amīcōs largītiōne et corruptēlīs clam sibi dēvinciēbat. Quōrum in numerō Aeschinēs Athēniēnsis, vir maximus ingeniō idem ōrātor disertissimus, cum in concilium Graecōrum missus esset, ut bellum Amphissae indīcerētur neque iūstam ob causam effēcit, utque Philippus cōpiīs sociōrum praeficerētur impetrāvit. Brevī spatiō interiectō Philippum Elatēia potītum, in Boeōtiam Atticamque prōmptum iter habēre nūntiātum est. Tum apud contiōnem, exterritīs cēterīs neque quidquam prae metū hīscere audentibus, ūnus Dēmosthenēs foederis cum Thēbānīs faciendī bellīque Philippō indīcendī auctor fuit. Cuius monitīs cum obtemperātum esset, Athēniēnsēs Thēbānīque obviam rēgī factī sunt. Atrōciter pugnātum est; sociī tandem magnō cum dētrīmentō ad Chaerōnēam oppidum Boeōtiae vīctī sunt.
Quō proeliō cum dēbellātum esset, neque quisquam diūtius resistere audēret, Philippō omnia, quae vellet, facere licēbat. Conciliō convocātō bellum Persīs indictum; Philippus exercitūs imperātor dictus domum reversus est. Inde tōtus in cūram commeātuum exercitūsque parandī conversus nūllam rem praetermittēbat quīn vōtī compos fieret, gnārus quantās opēs rēgēs Persārum coacervāssent, quibus sī potītus esset, omnibus rēgibus in orbe terrārum praestatūrum sēsē spērābat. Neque tamen id facere Philippō contigit, quī dum fīliae nūptiās celebrat ā sīcāriō pūgiōne cōnfossus occīdit. Eī Alexander fīlius vīgintī annōs nātus successit.
Fīnis