Part 1: History of Rome to the Establishment of the Empire
Ante Rōmam conditam magna ea plānitiēs, quae Alpibus et Āpennīnīs montibus continētur, Gallia vocābātur. Huius regiōnis incolās, ferōcissimum genus, Italī valdē timēbant. Īnfrā Gallōs regiōnem obtinēbant Etrūscī; īnfrā hōs Italī, ē quibus Latīnī cēterīs Ītaliae gentibus virtūte praestābant. Vērisimile autem vidētur Latīnōs colōniam ad rīpās Tiberis posuisse eō cōnsiliō nē Etrūscī impūne trāns amnem trānsvectī incursiōnēs in sē facerent. Neque tamen hoc ab antīquīs scrīptōribus trāditur. Quae ante conditam urbem poēticīs magis decōra fabulīs quam incorruptīs rērum gestārum monumentīs trāduntur, ea nec affirmāre nec refellere in animō est. Datur haec venia antīquitātī ut miscendō hūmāna dīvīnīs prīmōrdia urbium augustiōra faciat. Quae memoriae prōduntur haec ferē sunt.
Rōmānum imperium ā Rōmulō exōrdium habet, quī Rheae Silviae, Vestālis virginis fīlius et Mārtis, cum Remō frātre ūnō partū ēditus est. Is cum inter pāstōrēs latrōcinārētur, duodēvīgintī annōs nātus urbem exiguam in Palātīnō monte cōnstituit annō ante Chrīstum nātum septingentēsimō quīnquāgēsimō tertiō. Conditā cīvitāte, quam ex nōmine suō Rōmam vocāvit, haec ferē ēgit. Cum multōs ē fīnitimīs in cīvitātem recēpisset, centum ex seniōribus lēgit, quōs senātōrēs nōmināvit propter senectūtem, quōrum cōnsiliō omnia ageret. Inde, cum uxōrēs ipse et populus nōn habērent, invītātīs ad spectāculum lūdōrum Sabīnīs, virginēs rapuit. Quā iniūriā commōtīs fīnitimīs, Caenīnēnsēs vīcit, Crustumīnōs, Fīdēnātēs, Vēientēs. Posteā cum ortā subitō tempestāte nōn compāruisset ad deōs trānsīsse rēgem aiēbant optimātēs, quōs Rōmulum trucīdāsse satis cōnstat. Deinde Rōmae per quīnōs diēs senātōrēs imperāvērunt, quibus rēgnantibus annus ūnus complētus est.
Posteā Numa Pompilius rēx creātus est, quī bellum quidem nūllum gessit, sed nōn minus cīvitātī quam Rōmulus prōfuit. Nam et lēgēs Rōmānīs mōrēsque cōnstituit, quī propter crēbrās in fīnitimōs incursiōnēs latrōnēs putābantur, et annum dēscrīpsit, in decem mēnsēs prius incertō diērum numerō cōnfūsum. Quibus rēbus gestīs, cum et īnfīnīta Rōmae sacra ac templa cōnstituisset, morbō dēcessit, magnō cum dolōre cīvium quī per tot annōs pāce fructī sunt.
Huic successit Tullus Hostīlius, quī Albānōs Veientēs Fīdēnātēs bellō superāvit, Albānīsque Rōmam trānsportātīs urbem ampliāvit adiectō Coeliō monte. Cum trīgintā duōs annōs rēgnāsset, fulmine ictūs cum domō suā ārsit.
Quō autem modō Rōmānī Albānōs superāverint paucīs referre libet. Forte in duōbus tum exercitibus erant trigeminī frātrēs, nec aetāte nec vīribus disparēs. Horātiōs Cūriātiōsque fuisse satis cōnstat; nec fermē rēs antīqua alia est nōbilior. Cum trigeminīs agunt rēgēs ut prō suā quisque patriā dīmicent ferrō. Nihil recūsātur: tempus et locus convēnit. Priusquam dīmicārent, foedus ictum inter Rōmānōs et Albānōs est hīs lēgibus, ut, cuius populī cīvēs eō certāmine vīcissent, is alterī populō cum bonā pāce imperitāret. Datur signum: īnfēstīsque armīs, velut aciēs, ternī iuvenēs, magnōrum exercituum animōs gerentēs, concurrunt. Cōnsertīs manibus, duo Rōmānī super alium alius, vulnerātīs tribus Albānīs, exspīrantēs corruērunt. Ad quōrum cāsum cum conclāmāsset gaudiō Albānus exercitus, Rōmānās legiōnēs iam spēs tōta, nōndum tamen cūra dēseruerat, exanimēs vice ūnīus quem trēs Cūriātiī circumsteterant. Forte is integer fuit, ut ūniversīs sōlus nēquāquam pār, sīc adversus singulōs ferōx. Ergō ut sēgregāret pugnam eōrum capessit fugam. Iam aliquantum spatiī ex eō locō, ubi pugnātum est, aufūgerat, cum respiciēns videt magnīs intervāllīs sequentēs: ūnum haud procul ab sēsē abesse. In eum magnō impetū rediit. Et dum Albānus exercitus inclāmat Cūriātiīs utī opem ferant frātrī, iam Horātius, caesō hoste victor, secundam pugnam petēbat. Iam clāmōre Rōmānī adiuvant mīlitem suum: et ille dēfungī proeliō festīnat. Prius itaque quam alter, quī nec procul aberat, cōnsequī posset, et alterum Cūriātium cōnficit. Iamque singulī supererant: sed nec spē nec vīribus parēs. Nec illud proelium fuit. Rōmānus hostem obtruncat, iacentem spoliat.
Neque diū pāx Albāna mānsit: nam Albānī imperium Rōmānōrum aegrē ferentēs occāsiōnem nocendī iīs studiōsē quaerēbant. Itaque Fuffetius, dux Albānōrum, Vēientēs adversus Rōmānōs concitāvit. Deinde cōnsertō proeliō cum ā Tullō in auxilium arcessītus esset, suōs in collem vīcīnum subdūxit, ut ēventū proeliī perspectō victōrī auxiliārētur. Quod ubi animadvertit Tullus clārā vōce exclāmāvit ideō in collem suōs subdūxisse Fuffetium quō facilius hostēs ā tergō circumvenīrentur. Quibus dictīs cōnfirmātī Rōmānī hostēs fugāvērunt. Posterō diē Fuffetius cum ad rēgem grātulandī causā vēnisset iussū illīus comprehēnsus est. Tum quadrīgīs religātum in dīversa equī distrāxērunt. Quō factō rēx perfidiae Albānōrum minimē ignārus Albam dīruī iussit, cīvēs Rōmam trānsportandōs cūrāvit.
Post hunc Ancus Mārtius, Numae ex fīliā nepōs, suscēpit imperium. Contrā Latīnōs dīmicāvit, Aventīnum montem cīvitātī adiēcit et Iāniculum, apud ōstium Tiberis cīvitātem condidit.
Deinde rēgnum Prīscus Tarquinius accēpit. Hic numerum senātōrum duplicāvit, Circum Rōmae aedificāvit, lūdōs Rōmānōs īnstituit. Idem victīs Sabīnīs nōn parum agrōrum Rōmānīs fīnibus adiēcit, prīmusque triumphāns urbem intrāvit. Mūrōs etiam fēcit et cloācās. Trīgēsimō octāvō imperiī annō ab Ancī fīliīs occīsus est, rēgis eius, cui ipse successerat.
Post hunc Servius Tullius suscēpit imperium, genitus ex nōbilī fēminā, captīvā tamen et ancillā. Hic quoque Sabīnōs subēgit, montēs trēs, Quirīnālem Vīminālem Ēsquilīnum, urbī adiūnxit, fossās circā mūrum dūxit. Prīmus omnium cēnsum īnstituit, quī adhūc per orbem terrārum incognitus erat. Eō rēgnante Rōmā omnibus in cēnsum dēlātīs habuit capitum octōgintā tria mīlia cīvium Rōmānōrum cum iīs quī in agrīs erant. Tandem occīsus est scelere generī suī Tarquiniī, fīlī eius rēgis cui ipse successerat, et fīliae quam Tarquinius in mātrimōnium dūxerat.
Lūcius Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus rēgum, dum oppidum Ardeam obsidet, imperium perdidit. Nam cum fīlius eius, cui Sextō nōmen erat, nōbilissimae fēminae Lucrētiae, uxōrī Collātīnī, iniūriam intulisset, eā dē iniūriā marītō et patrī questā in omnium cōnspectū sē occīdit. Propter quam causam Brūtus, parēns et ipse Tarquiniī, concitātīs cīvibus Tarquiniō imperium adēmit. Mox exercitus quoque eum, quī oppidum Ardeam obsīdēbat, relīquit. Inde rēx cum ad urbem rediisset, portīs clausīs exclūsus exsulātum abiit.
Hinc cōnsulēs coeptī sunt prō ūnō rēge duo creārī, ut, sī alter mālus esse voluisset, alter eum coercēre posset cum similem potestātem habēret. Placuit etiam nē imperium longius quam annuum habērent, nē per diuturnitātem potestātis īnsolentiōrēs redderentur, sed ut cīvīlēs semper essent, quī sē post annum scīrent futūrōs esse prīvātōs. Fuērunt igitur annō prīmō post exāctōs rēgēs cōnsulēs L. Iūnius Brūtus, quī maximē ēgerat ut Tarquinius pellerētur, et Tarquinius Collātīnus, marītus Lucrētiae. Sed Tarquiniō Collātīnō statim sublāta est dignitās; placuerat enim nē quisquam in urbe manēret quī Tarquinius vocārētur. Itaque cum ex urbe migrāsset locō eius Valerius Pūblicola cōnsul factus est.
Commōvit tamen bellum contrā Rōmānōs rēx Tarquinius, et magnīs cōpiīs cōnscrīptīs, ut in rēgnum posset restituī, dīmicāvit. In prīmā pugnā Brūtus cōnsul et Ārūns Tarquiniī fīlius invicem sē occīdērunt, victōria autem penes Rōmānōs stetit. Brūtum Rōmānae mātrōnae quasi commūnem patrem per annum tōtum lūxērunt. Ineunte autem vērē Tarquinius iterum Rōmānīs bellum intulit, auxilium eī ferente Porsenā Tuscōrum rēge, cuius ope nōn multum abfuit quīn urbs caperētur. Tertiō autem annō Tarquinius, cum urbe potīrī nequīret neque eī Porsena, quī pācem cum Rōmānīs fēcerat, auxilium praestāret, Tusculum sē contulit atque ibīdem tandem mortuus est.
Lars Porsena, Tuscōrum rēx, ut suprā dēmōnstrātum est, fīnēs Rōmānōrum cum magnō exercitū ingressus est, ut Tarquinium in rēgnum restitueret. Cum hostēs adessent, Rōmānī in urbem ex agrīs dēmigrant; urbem ipsam saepiunt praesidiīs; alia mūris, alia Tiberī obiectō vidēbantur tūta. Pōns Sublicius iter paene hostibus dedit. Tum Horātius, cui nōmen Coclitī fuit ob alterum oculum āmissum, suōs monuit ut pontem interrumperent: sē impetum hostium exceptūrum. Vādit inde in prīmum aditum pontis. Duōs tamen cum eō pudor tenuit Sp. Lartium ac T. Herminium, ambōs clārōs genere factīsque. Cum hīs prīmam perīculī procellam parumper sustinuit: deinde eōs quoque ipsōs, exiguā parte pontis relictā, revocantibus quī rescindēbant, cēdere in tūtum coēgit.
Circumferēns inde trucēs mināciter oculōs ad procerēs Etrūscōrum, nunc singulōs prōvocāre, mūne increpāre omnēs, servitia rēgum superbōrum, suae lībertātis immemorēs, aliēnam oppugnātum venīre. Cūnctātī aliquamdiū sunt; pudor deinde commōvit aciem, et, clāmōre sublātō, undique in ūnum hostem tēla coniiciunt. Quae cum in obiectō cūnctā scūtō haesissent, neque ille minus obstinātus ingentī pontem obtinēret gradū, iam impetū cōnābantur dētrūdere virum: cum simul fragor ruptī pontis, simul clāmor Rōmānōrum, alacritāte perfectī operis sublātus, pavōre subitō impetum sustinuit. Tunc Cocles, Tiberīnē pater, inquit, tē, sāncte, precor, haec arma et hunc mīlitem propitiō flūmine accipiās. Ita sīc armātus in Tiberim dēsiluit: multīsque superincīdentibus tēlīs incolumis ad suōs trānāvit.
Porsenam nārrant Cloeliam virginem nōbilī gente ortam inter obsidēs accēpisse. Cum eius castra haud procul rīpā Tiberis locāta essent, Cloeliam dēceptīs cūstōdibus noctū ēgressam equum arripuisse et Tiberim nandō trāiēcisse. Quibus nūntiātīs rēgem incēnsum īrā Rōmam lēgātōs mīsisse ad obsidem reposcendam: Rōmānōs eam ex foedere restituisse. Tum Porsenam Cloeliae virtūtem admīrātum eam laudāvisse, ac parte obsidum dōnāre sē dīxisse: proinde ipsa quōs vellet, legeret. Prōductīs obsidibus Cloeliam virginēs ēlēgisse et cum iīs Rōmam rediisse. Rōmānōs novam in fēminā virtūtem novō genere honōris dōnāsse, statua equestrī, virgine scīlicet īnsidente equō in summā viā sacrā posita.
Sed operae est accūrātius nārrāre quantā virtūte Rōmānī prō rēpūblicā ad lacum Rēgillum dīmicāverint. Ā. Postumius dictātor, T. Aebūtius magister equitum, magnīs cōpiīs peditum equitumque profectī ad lacum Rēgillum in agrō Tusculānō agminī hostium occurrērunt: et quia Tarquiniōs esse in exercitū. Latīnōrum audītum est, sustinērī īra nōn potuit quīn extemplō cōnflīgerent. Ergō etiam proelium aliquantō quam cētera gravius atque atrōcius fuit. Nōn enim ducēs ad regendam modo cōnsiliō rem affuēre, sed, suīsmet ipsīs corporibus dīmicantēs, miscuēre certāmina: nec quisquam prōcērum fermē hāc aut illā ex aciē sine vulnere praeter dictātōrem Rōmānum excessit. In Postumium, prīmā in aciē suōs adhortantem īnstruentemque, Tarquinius Superbus, quamquam iam aetāte et vīribus erat gravior, equum īnfēstus admīsit: ictusque ab latere, concursū suōrum receptus in tūtum est.
Et ad alterum cornū Aebūtius magister equitum in Octāvium Mamilium impetum dederat. Nec fefellit veniēns Tusculānum ducem: contrā quem et ille concitat equum: tantaque vīs īnfēstīs venientium hastīs fuit, ut bracchium Aebūtiō trāiectum sit, Mamiliō pectus percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latīnī recēpēre: Aebūtius, cum sauciō bracchiō tenēre tēlum nōn posset, pugna excessit. Latīnus dux nihil dēterritus vulnere proelium ciet; et, quia suōs perculsōs vidēbat, arcessit cohortem exsulum Rōmānōrum, cui L. Tarquiniī fīlius praeerat. Ea, quod maiōre pugnābat vī ob ērepta bona patriamque adēmptam, pugnam parumper restituit. Referentibus iam pedem ab eā parte Rōmānīs, M. Valerius cōnspicātus ferōcem iuvenem Tarquinium ostentantem sē in prīmā exsulum aciē, subdit calcāria equō, et Tarquinium īnfēstō spīculō petit. Tarquinius retrō in agmen suōrum īnfēnsō cessit hostī. Valerium, temere invectum in exsulum aciem, ex trānsversō quīdam adortus trānsfīgit: nec quicquam equitis vulnere equō retardātō, moribundus Rōmānus, lābentibus super corpus armīs, ad terram dēflūxit.
Dictātor Postumius, postquam cecidisse tālem virum, exsulēs ferōciter citātō agmine invehī, suōs perculsōs cēdere animadvertit; cohortī suae dat signum, ut quem suōrum fugientem vīderint, prō hoste habeant. Ita metū ancipitī versī ā fugā Rōmānī in hostem, et restitūta aciēs. Cohors dictātōris tum prīmum proelium iniit: integrīs corporibus animīsque fessōs adortī exsulēs caedunt. Ibi alia inter procerēs coorta pugna. Imperātor Latīnus, ubi cohortem exsulum ā dictātōre Rōmānō prope circumventam vīdit, ex subsidiāriīs manipulōs aliquot in prīmam aciem sēcum rapit. Hōs agmine venientēs T. Herminius lēgātus cōnspicātus, interque eōs īnsignem veste armīsque Mamilium nōscitāns, tantā vī cum hostium duce proelium iniit ut et ūnō ictū occīderit Mamilium, et ipse inter spoliandum corpus hostis verūtō percussus, cum victor in castra esset relātus, exspīrāverit.
Tum ad equitēs dictātor advolat, obtestāns ut, fessō iam pedite, dēscendant ex equīs et pugnam capessant. Dictō pāruēre: dēsiliunt ex equīs. Recipit extemplō animum pedestris aciēs, postquam iuventūtis procerēs aequātō genere pugnae sēcum partem perīculī sustinentēs vīdit. Tum dēmum impulsī Latīnī, perculsaque inclīnāvit aciēs. Equitī admōtī equī, ut persequī hostem posset: secūta et pedestris aciēs. Ibi nihil nec dīvīnae nec hūmānae opis dictātor praetermittēns aedem Castorī vōvisse fertur: ac prōnūntiāsse mīlitī praemia, quī prīmus, quī secundus, castra hostium intrāsset: tantusque ārdor fuit, ut eōdem impetū, quō fūderant hostem, Rōmānī castra caperent. Hōc modō ad lacum Rēgillum pugnātum est. Nārrant etiam veterēs Castorem cum frātre opem Rōmānīs tulisse et inter prīncipēs pugnam cīvisse.
Iam suprā dēmōnstrāvimus cōnsulēs creātōs esse post exāctōs rēgēs: hī patribus praeerant et exercitūs adversus hostēs dūcēbant. Maior inde patrum auctōritās habērī coepta, cum magistrātum annuum obīrent cōnsulēs, ipsī vērō quotannīs in cūriam dēlīberandī causā adīrent. Neque plēbēs diūtius spernī poterat, quae per centuriās, prō ut armātus erat quisque, comitia frequentābat, magistrātūsque creābat. Cōnsulēs plērumque quotannīs creābantur: sed maiōre aliquō perīculō ortō, dictātor cīvitātī praeficiēbātur, quī summō imperiō ūterētur. Neque autem fierī potuit quīn clāde afficerētur iam nāscēns rēspūblica post tantam rērum commūtātiōnem. Vastārī prīmō ab hostibus Rōmānōrum fīnēs; inde opprimī plēbēs aere aliēnō. Intercēdēbant etiam plēbī cum patribus simultātēs, cum patrēs īnfortūnia plēbēiōrum in sua commoda vertere cōnstāret.
Vēientēs fīnēs Rōmānōrum populābantur. Tum Fabia gēns senātum adit. Cōnsul prō gente loquitur: Assiduō magis quam magnō praesidiō, ut scītis, patrēs cōnscrīptī, bellum Veiēns eget. Vōs alia bella cūrātē. Fabiōs hostēs Vēientibus date. Grātiae ingentēs actae. Cōnsul ē cūriā ēgressus, comitante Fabiōrum agmine, quī in vestibulō cūriae, senātūs cōnsultum exspectantēs steterant, domum redit. Iussī armātī posterō diē ad līmen cōnsulis adesse, domōs inde discēdunt. Mānat tōtā urbe rūmor. Fabiōs ad caelum laudibus ferunt. Fabiī posterō diē arma capiunt; quō iussī erant conveniunt. Cōnsul palūdātus ēgrediēns, in vestibulō gentem omnem suam īnstrūctō agmine videt: acceptus in medium, signa ferrī iubet. Numquam exercitus neque minor numerō, neque clārior fāmā et admīrātiōne hominum per urbem incessit.
Inde ā Fabiīs adversus Vēientēs pugnātum. Nec erant incursiōnēs modo in agrōs, sed aliquotiēs collātīs signīs certātum, gēnsque ūna populī Rōmānī saepe ex opulentissimā Etrūscā cīvitāte victōriam tulit. Iamque Fabiī adeō contempserant hostem, ut sua invicta arma neque locō neque tempore ūllō crēderent sustinērī posse. Itaque accidit ut Fabiōs incautius prōvectōs et in īnsidiās dēlātōs magnae hostium cōpiae circum venīrent. Diū summā virtūte resistitur. Ad extrēmum Fabiī ā multitūdine oppressī interfectī sunt. Trecentōs sex periisse satis cōnstat, ūnum relictum puerum. Is posteā cum Rōmānō exercituī praeesset, magnō perīculō cīvēs līberāvit.
Quae cum ita essent, plēbēs annō post exāctōs rēgēs sextō decimō cum sē magnō in aere aliēnō esse vidērent, patrēs simul miseriārum suārum auctōrēs exīstimārent, ubi ex urbe excessēre in monte Sacrō castra posuērunt. Aiēbant etiam sē ibīdem plēbēiam urbem conditūrōs: patribus licēre ut Rōmae habitārent. Patrēs autem valdē commōtī virum quendam sapientem, cui nōmen Menēniō Agrippae erat, quī plēbī suādēret utī in urbem redīrent, mīsērunt. Is in castra intrōmissus ita verba fēcit: Olim artus coniūrātiōne initā cum ventrem ōtiōsum vidērent negārunt sē sua officia praestatūrōs: proinde venter sua negōtia ageret. Sed dum ventrem domāre cōnantur ipsī dēfēcērunt. Quā fābulā flexīs hominum mentibus in urbem rediērunt, eā condiciōne ut tribūnī creārentur quī lībertātem suam adversus patrum iniūriās incolumem praestārent.
Erat inter patrēs vir quīdam cōnsulāris cui nōmen Spuriō Cassiō erat. Eum plēbis aere aliēnō ad extrēmum redāctae miseruit. Itaque lēgem tulit ut ager pūblicus pauperibus dīviderētur. Sed cum agrum pūblicum obtinērent patrēs vehementer eī resistitur. Itaque odiō īnfēnsī patrēs eum accūsāvērunt quod eō cōnsiliō plēbī studēre cōnārētur ut rēx ipse fieret. Fit tumultus: in forum concurritur: vīta extemplō Cassiō ērepta est. Quā lēge quamvīs parum subventum esset plēbī, ūtile exemplum fuit; nam posteā et aliae lēgēs agrāriae lātae quae agrum pūblicum plēbī dīviderent.
Cum tantae patribus cum plēbe intercēderent simultātēs, neque adhūc inopiae cīvium subventum esset, maiōre in diēs auctōritāte tribūnī fīēbant. Plēbēī enim tribūtim convocātī auctōribus tribūnīs dē suīs iniūriīs, frūstrā repugnantibus patribus, querēbantur. Neque tamen adhūc in suīs comitiīs lēgēs iubēre poterant, sed sī quis ē plēbe lātam in comitiīs centuriātīs, ubi plūrimum poterant patrēs, lēgem violāsset, eum tribūnī tuēbantur nē quā eī ā patribus vīs īnferrētur. Quā ex rē appārēbit duōs in ūnā cīvitāte pōpulōs exstitisse. Posteā vērō, diminūtā patrum auctōritāte, summa potestās penes cīvēs in comitia tribūta convocātōs fuit.
Cum ita sē rēs habērent eō miseriae perventum est ut plēbēī prō cōnsulibus tribūnīsque decemvirōs flāgitārent, quī recēnsiōne veterum lēgum factā, novās īnsuper adiicerent, omnēs in tabulīs scrīptās in pūblicō prōpōnerent. Ita modō tūtōs fore cīvēs, sī cōnstitisset cui legī ā quōque pārendum esset. Ecquem nōn paenitēre discordiae tot annōs in rēpūblicā flagrantis? Hīs frūstrā patrēs adversantur: plēbs tandem impetrāvit ut decemvirī creārentur. Tunc prōmulgātae sunt lēgēs magnō cum gaudiō cīvium. Erat autem inter decemvirōs Appius Claudius quīdam, vir aliēnī appetēns suī profūsus, īdem propter superbam indolem minimē cīvibus grātus. Quī cum in servitūtem Virginiam Virginiī ē plēbe cuiusdam fīliam rapere vellet, pater fīliam cultrō interfēcit. Tum cīvēs īrā permōtī decemvirōs sē magistrātū abdicāre coēgērunt, cōnsulēs tribūnōsque restituērunt.
Gāius Licinius Stolō, Lūcius Sextius, tribūnī plēbis rogātiōnēs tandem tulērunt ut pauperibus aere aliēnō oppressīs nummī ex agrāriō ērogārentur, pars agrī pūblicī iīsdem dīviderētur, cōnsulum alter ē plēbe creārētur. Quibus rogātiōnibus cum patrēs adversārentur, Liciniō Sextōque quotannīs prōrogāta est tribūnīcia potestās. Quī cum iūre intercessiōnis ūsī impedīrent nē cōnsulēs creārentur, plēbēiōsque tūtārentur nē quis ob violātam lēgem capitis damnārētur, patrēs tandem cēdere coāctī sunt. Itaque annō urbis conditae trecentēsimō octōgēsimō septimō cōnsul plēbēius dēsignātus est. Quibus rēbus gestīs victōria penes plēbēiōs stetit, cum alter ē cōnsulibus plēbēius esset, tribūnī etiam plēbem dēfenderent, neque ūllus magistrātus patrum tūtandōrum negōtium habēret.
Quibus odiīs domī flagrantibus, nōn semel adversus hostēs pugnandum erat. Erat Gāius quīdam Marcius gente patriciā oriundus quī ā captīs Coriolīs, oppidō Volscōrum, Coriolānus dictus est. Cōnsul posteā factus, cum magna Rōmae inopia esset, patrēsque advectum ē Siciliā frūmentum populō cōnstituissent vēndere, vēndī dēbēre negāvit. Proinde plēbs agrōs, nōn sēditiōnēs coleret. Quod ubi cognitum tribūnīs, diem C. Marciō dīcunt. Is autem fore ut damnārētur ratus ad Volscōs cōnfūgit. Posteā ā Volscīs imperātor factus, cum fīnēs Rōmānōrum populātus esset, haud procul ab urbe castra posuit. Cīvēs metū perculsī ōrātōrēs ad eum dē pāce mīsērunt. Quī cum rē īnfectā rediissent, sacerdōtēs quoque frūstrā pācem petiēre. Tum Veturia eius māter et Volumnia uxor cum līberīs castra hostium adiēre. Quārum precibus victus Coriolānus exercitum abdūxit neque ita multō post ā Volscīs interfectus est.
Aequī cōnsulem Rōmānum cum exercitū in valle angustā circumsedēbant. Quod ubi Rōmae nūntiātum est, tantus terror cīvibus iniectus est ut T. Quīnctius Cincinnātus omnium cōnsēnsū dictātor dictus sit. Missī igitur lēgātī quī opem eius poscerent. Nūdum eum arantem invēnērunt. Audītīs lēgātōrum precibus Quīnctius togam afferre uxōrem iussit, ut togātus obsequium ergā senātum significāret. Tum lēgātī, quantō in discrīmine rēs sit, perīculumque exercitūs docent, inde dictātōrem cōnsalūtant. Cōpiīs quam celerrimē cōnscrīptīs prīmā lūce profectus, fūsīs hostibus fugātīsque exercitum līberāvit. Quibus rēbus gestīs urbem triumphāns ingressus est, neque tamen imperiō diūtius potīrī voluit, sed ad agrum cum dictātūrā sē abdicāsset prīvātus rediit.
Annō urbis conditae trecentēsimō quadrāgēsimō nōnō cum Veientēs Rōmānīs bellum indīxissent, dictātor contrā eōs missus est Fūrius Camillus. Variē ad Veiōs pugnātum est. Tandem post obsidiōnem diuturnam Veiī urbs antīquissima atque dītissima in dēditiōnem vēnit, neque ita multō post Faleriīs potītus est Camillus, Indē coortā invidiā et accūsantibus inimīcīs quod praedam male dīvīsisset, ob eam causam damnātus exsulātum abiit. Statim Gallī Sēnōnēs ad urbem vēnērunt et dēvictōs ā Rōmānōs apud flūmen Alliam secūtī urbem occupārunt. Neque dēfendī quidquam praeter Capitōlium potuit, cui cum diū obsessum esset et iam Rōmānī famē labōrārent, ā Camillō subventum est. Fūsīs hostibus fugātīsque dux triumphāns urbem ingressus est.
Ūndētrīgintā post annīs T. Quīnctius dictātor adversus Gallōs, quī in Ītaliam rūrsus vēnerant, cum exercitū missus est. Hī nōn procul ab urbe trāns Aniēnem fluvium castra posuerant. Ibi tum nōbilissimus dē senātōribus iuvenis T. Mānlius Gallum quendam immānī corporis magnitūdine ad singulāre certāmen prōvocantem occīdit. Nārrant etiam auctōrēs Mānlium hostī torquem aureum abreptum collō suō imposuisse et inde Torquātī cognōmen et sibi et posterīs in perpetuum accēpisse. Gallīs cum pavōrem iniēcisset virtūs Mānliī suōsque concitāsset, fit hostium fuga, quī nōn ita multō post in aciē ā dictātōre vīctī sunt. Nē tum quidem fīnis bellandī fuit. Et alius ē Gallīs ūnum ex Rōmānīs prōvocāvit. Tum sē M. Valerius tribūnus mīlitum obtulit, et cum prōcessisset armātus, corvus eī in scūtō sēdit. Mox commissā pugnā cum īdem corvus ālīs et unguibus Gallī oculōs verberāvisset ā tribūnō Valeriō interfectus nōn sōlum victōriam eī sed etiam nōmen dedit.
Latīnī autem metū Gallōrum sublātō cum Rōmānīs diūtius pārēre nōllent, lēgātōs Rōmam mīsērunt ut eadem ipsī iūra quae Rōmānī habērent. Neque recūsāre sēsē quīn Rōma urbium Latīnārum caput esset; duplicārī tamen senātum, creārī īnsuper quotannīs duōs cōnsulēs Latīnōs dēbēre. Quās conditiōnēs spernentibus Rōmānīs, Latīnum illud bellum coortum est ut disceptārētur utrum Rōmānus Latīnō an Latīnus Rōmānō imperitāret. Diū ancipitī Mārte certātum est. Nārrant auctōrēs cum utrīque cōnsulī somniō obvēnisset, eum populum victōrem fore cuius dux in proeliō cecidisset, convēnisse inter eōs ut is cuius cornū in aciē labōrāret, Dīīs sē Mānibus dēvovēret. Inclīnante suā parte Decium, cum sē et hostēs Dīīs Mānibus dēvōvisset, armātum in equum īnsiluisse et in mediōs hostēs advectum tēlīs obrutum corruisse. Cōnstat sānē Latīnōs fūsōs fugātōsque esse.
Bellō Latīnō cōnsul T. Mānlius cum mīlitēs parum dictō audientēs animadvertisset, ut licentiae eōrum fīnem impōneret, ēdīxit nē quis iniussū pugnāret. Forte accidit ut fīlium cōnsulis prope statiōnem hostium in equō advectum Latīnus quīdam lacesseret, ad pugnam prōvocandō hīs verbīs ūsus: "Vīsne congredī mēcum ut ab omnibus cernātur quantō Latīnus Rōmānō antecellat?" Tum ferōx iuvenis īrā permōtus Latīnum cōnficit gladiō, spolia in castra ad patrem portat. Cōnsul mīlitēs classicō convocat, quōque modō fīlius sua iussa neglēxerit, docet. Tum ad fīlium conversus, "Disciplīnam," inquit, "tua poena restituēs. Ī, līctor, dēligā ad pālum." Tum iuvenī cervīx secūrī percussa est, flentibus omnibus quī circumstābant et in lāmentā ērumpentibus.
Dēvictīs, ut suprā dēmōnstrāvimus, Latīnīs, urbibusque in potestātem victōrum redāctīs, ūnīcuique eārum nōnnihil largiendō, Rōmānī effēcērunt ut Latīnī magnum ergā sē obsequium adhibērent maiōre ipsōrum quam suī ratiōne habitā. Neque praeteritōrum beneficiōrum oblītī, cum totiēs prō sē dīmicāssent Latīnī, summā in eōs hūmānitāte ūsī tantum cavēbant nē quā sēditiō in posterum inīrētur. Et Latīnī minimē ignārī sibi, sī in officiō permānsissent, cīvitātem aliquandō datum īrī, sēditiōnibus prōrsus dēstitērunt. Quā rē valdē stabilīta est rēspūblica, multīs neque iīs invalidīs cīvitātibus Rōmānōrum ditiōnī parentibus, magnā simul additā clēmentiae opīniōne quā nihil efficācius potest esse ad mentēs hominum cōnfirmandās.
Iam Rōmānī potentēs esse coepērunt, procul enim ab urbe pugnārī coeptum est, cum per tot annōs apud urbem ancipitī bellō certātum esset. Indictō Sabīnīs bellō L. Papīrius Cursor in hostium fīnēs profectus est. Quī cum Rōmam rediisset, Q. Fabiō Maximō, magistrō equitum, quem apud exercitum relīquit, praecēpit, nē sē absente pugnāret. Is occāsiōnem idōneam nactus hostēs vīcit. Ob quam rem ā dictātōre capitis damnātus, quod sē vetante dīmicāsset, ingentī favōre mīlitum et populī līberātus est. Posteā Samnītēs Rōmānōs Veturiō et Postumiō cōnsulibus apud Furculās Caudīnās angustiīs locōrum conclūsōs ingentī dēdecore vīcērunt et sub iugum mīsērunt. Neque is bellī fīnis fuit. Diū cum ancipitī Mārte pugnātum esset, cōnsulēs Rōmānī cum magnīs cōpiīs profectī Samnītēs ad Sentīnum dēvīcērunt, quamvīs iīs Etrūscī Gallīque auxiliārentur. In vīctōs atrōciter saevītum est: Gāius etiam Pontius dux Samnītium bienniō post captus cum cruciātū necātus est.
Indē Tarentīnīs bellum indictum est quia lēgātīs Rōmānīs iniūriam intulērunt. Hī Pyrrhum, Ēpīrī rēgem, contrā Rōmānōs auxilium poposcērunt. Is mox in Ītaliam vēnit, tumque prīmum Rōmānī cum trānsmarīnō hoste dīmicāvērunt. Missus est contrā eum cōnsul P. Valerius Laevīnus, quī cum explōrātōrēs Pyrrhī cēpisset, iussit eōs per castra dūcī, ostendī omnem exercitum, tumque dīmittī, ut renūntiārent Pyrrhō quaecumque ā Rōmānīs agerentur. Commissā mox pugnā, cum iam Pyrrhus fugeret, elephantōrum auxiliō vīcit, quōs incognitōs Rōmānī expāvērunt. Pugnantēs nox dirēmit; Laevīnus tamen per noctem fūgit, Pyrrhus Rōmānōs mīlle octingentōs cēpit eōsque summō honōre tractāvit, occīsōs sepeliendōs cūrāvit. Quōs cum adversō vulnere et trucī vultū etiam mortuōs iacēre vīdisset, tulisse ad caelum manūs dīcitur cum hāc vōce: sē tōtīus orbis dominum esse potuisse, sī tālēs sibi mīlitēs contigissent.
Posteā Pyrrhus iūnctīs sibi multīs ē Samnītibus aliīsque gentibus quī odiō īnfēnsī in Rōmānōs erant, omnia ferrō et igne vastāvit. Lēgātī ad Pyrrhum dē redimendīs captīvīs missī ab eō honōrificē exceptī sunt, captīvī sine pretiō redēmptiōnis Rōmam missī. Ūnum ex lēgātīs Rōmānōrum, cui Fābriciō nōmen erat, sīc admīrātus est, ut cum eum pauperem esse cognōvisset, quārtā parte rēgnī prōmissā sollicitāre vellet ut ad sē trānsīret; quam conditiōnem sprēvisse Fābricium virum expertae probitātis auctōrēs nārrant. Quārē cum Pyrrhus ingentī Rōmānōrum admīrātiōne tenērētur, lēgātum mīsit, virum in prīmīs fācundum, Cīneam nōmine, quī pācem aequīs condiciōnibus peteret, ita ut Pyrrhus quam iam armīs occupāsset, Ītaliae partem obtinēret.
Cum pāx Rōmānīs displicēret, lēgātī ad Pyrrhum missī sunt quī nūntiārent, eum cum Rōmānīs, nisi ex Ītaliā recessisset, pācem habēre nōn posse. Tum Rōmānī iussērunt captīvōs omnēs, quōs Pyrrhus reddiderat, īnfāmēs habērī, quod armātī potuissent cāpī, nec ante eōs ad veterem statum revertī, quam bīnōrum hostium occīsōrum spolia retulissent. Ita lēgātus Pyrrhī reversus est. Ā quō cum quaereret rēx, quālem Rōmam reperisset, Cīneās dīxit, rēgum sē patriam vīdisse; scīlicet tālēs illīc ferē omnēs, quālis ūnus Pyrrhus apud Ēpīrum et reliquam Graeciam putārētur. Inde missī sunt contrā Pyrrhum cōnsulēs. Certāmine commissō Pyrrhus vulnerātus est, elephantī interfectī, vīgintī mīlia caesa hostium, et ex Rōmānīs tantum quīnque mīlia. Pyrrhus igitur Tarentum sē recēpit, nōn enim is erat quī fūsum mīlitem hostī temere obiiceret, gnārus aliquot diērum spatium ad recreandōs suōrum animōs opus esse.
Interiectō annō contrā Pyrrhum Fābricius est missus, cui, ut suprā dēmōnstrāvimus, persuādērī nōn poterat quārtā parte rēgnī prōmissa ut suōs dēstitueret. Inde, cum vīcīna castra ipse et rēx habērent, medicus Pyrrhī ad eum noctū vēnit, prōmīsitque sē Pyrrhum venēnō occīsūrum, sī sibi aurī aliquid darētur. Quem Fābricius vīnctum redūcī iussit Pyrrhōque dīcī quae contrā caput eius medicus spopondisset. Quibus audītīs rēx, "Ille est," inquit, "Fābricius, quī difficilius ā probitāte quam sōl ā cursū suō āvertī potest." Tum rēx ad Siciliam profectus est, Fābricius, victīs iīs quī sē Pyrrhō adiūnxērunt, triumphāvit. Cōnsulēs inde Curius Dentātus et Cornēlius Lentulus adversus Pyrrhum missī sunt. Curius cum atrōciter pugnātum esset, fūsīs rēgis cōpiīs, castra cēpit. Eō diē caesa hostium vīgintī tria mīlia. Dē Pyrrhō triumphum ēgit Curius; idem prīmus elephantōs Rōmam dūxit. Inde Pyrrhus in Graeciam regressus, dum oppidum quoddam vī oppugnat, tēgulā ā muliere coniectā ictūs dēcessit.
Quamvīs posteā Rōmānī dītiōrēs factī sint, fīnēsque lātiōrēs habuerint, eōs optimā vīvendī ratiōne cum contrā Latīnōs Samnītēs Pyrrhum dīmicārent ūsōs esse cōnfitendum est. Id enim temporis in vītā rūsticā ducēs post bellum exāctum cōnsūmpsērunt aetātem, eā contentī largītiōnēs corruptēlāsque spernēbant. Cūriō ad focum sedentī magnum aurī pondus Samnītēs cum attulissent, repudiātī sunt. Nōn enim aurum habēre praeclārum sibi vidērī dīxit, sed iīs quī habērent aurum imperāre. Poteratne tantus animus nōn efficere iūcundam senectūtem? Ecquis C. Fābriciō potius laudandus vidētur, cuius probitātem vel advena mīrātus sit? Nōnne praeclārum exemplum prōdidit Cincinnātus ille, quī dēvictīs hostibus dictātūrā statim sē abdicāvit, prīvātus ad agellum rediit?
Neque adhūc fīliī pietāte in patrēs ūtī dēsierant. L. Mānliō, cum dictātor fuisset, M. Pompōnius tribūnus plēbis diē dīxit, quod Titum fīlium, quī posteā, ut dēmōnstrāvimus, est Torquātus appellātus, ab hominibus relēgāsset et rūrī habitāre iussisset. Quod cum audīvisset adolēscēns fīlius negōtium exhibērī patrī, accurrisse Rōmam et cum prīmā lūce Pompōniī domum vēnisse dīcitur. Cui cum esset nūntiātum, quī illum īrātum allātūrum ad sē aliquid contrā patrem arbitrārētur, surrēxit ē lectulō remōtīsque arbitrīs ad sē adolēscentem iussit venīre. At ille, ut ingressus est, cōnfestim gladium dēstrīnxit, iūrāvitque sē illum statim interfectūrum, nisi iūsiūrandum sibi dedisset, sē patrem missum esse factūrum. Iūrāvit hoc coāctus terrōre Pompōnius. Rem ad populum dētulit: docuit, cūr sibi causā dēsistere necesse esset; Mānlium missum fēcit. Tantum temporibus illīs iūsiūrandum valēbat.
Ūndecim annīs postquam Pyrrhus ex Ītaliā recessit, iterum ā Rōmānīs cum trānsmarīnō hoste pugnātum est. Erat in Āfricā urbs Carthāgō cuius incolae Carthāginiēnsēs aut Poenī vocābantur. Quī cum praedōnēs ex urbe Messānā expellere voluissent, Rōmānīque praedōnibus subvēnissent, bellum exortum est. In Siciliā quidem victōria penes Rōmānōs stetit, quibus tamen magnopere nocēbant Poenōrum nāvēs, cum rērum nāvālium imperītī essent. Quīntō autem annō bellī, prīmum Rōmānī in marī dīmicāvērunt parātīs nāvibus rōstrātīs. Cōnsul Duīlius commissō proeliō Poenōs vīcit. Neque ūlla victōria Rōmānīs grātior fuit, quod invictī terrā marī etiam plūrimum posse vidēbantur. Nē id quidem praetereundum est quod Rōmānī, hāctenus nōnnisi pedestrī pugnā nōbilēs, dē hoste rērum maritimārum perītissimō triumphāvērunt.
Appius Claudius Pulcher, cōnsul adversus Poenōs prōfectus, priōrēs ducēs culpābat sēque quō diē hostium classem vīdisset, bellō fīnem impositūrum iactitābat. Vīsā Poenōrum classe auspicia habērī iussit. Cui cum ā pullāriō esset nūntiātum pullōs neque vēscī neque ē caveā exīre velle, irrīdēns, "Quīn tū," inquit, "in aquam eōs coniice, ut saltem bibant, quoniam ēsse nōlunt." Inde mīlitum animōs religiō incēdere īram deōrum verentium. Commissō proeliō vīctī Rōmānī; octo mīlia caesa, vīgintī mīlia capta sunt. Itaque Claudius ā populō condemnātus est. Posteā Claudia soror eius cum ā lūdīs rediēns turbā premerētur, "O sī frāter," inquit, "meus vīveret, classīque iterum praefectus esset," quā vōce nimiam cīvium frequentiam minuere sē velle significābat. Itaque Claudiae idem quod frātrī fātum obtigit.
Bellum inde in Āfricam trānslātum est. Cōnsul Rēgulus cum fīnēs hostium vastāsset, cōpiāsque eōrum ter vīcisset, Poenī pācem petiērunt. Quam cum Rēgulus nisi inīquīs condiciōnibus dare nōluisset, redintegrātō bellō Rōmānī ā Poenīs Xanthippō duce dēvictī sunt, dux ipse Rēgulus captus. Is posteā Rōmam missus ut dē permūtandīs captīvīs ageret, apud senātum dīxit, sē ex illā diē quā in potestātem Poenōrum vēnisset, Rōmānum esse dēsiisse. Patribus etiam suāsit nē pāx cum Poenīs fieret; illōs enim frāctōs tot cāsibus spem nūllam habēre; neque sē tantī esse ut tot mīlia captīvōrum propter ūnum senem redderentur. Eum, ut prōmīserat, in Āfricam reversum Poenī cum cruciātū necāvisse dīcuntur.
Diū cum ancipitī Mārte pugnātum esset, Poenī proeliō nāvālī magnō cum dētrīmentō vīctī sunt. Terrestribus eōrum cōpiīs tum praeerat Hamilcar, vir clārissimus, idem artis bellicae perītissimus. Is Poenīs quiētē opus esse ratus quō facilius cōpiae cōnscrīberentur quibus Rōmānōs terrā adorīrentur, cum marī plūrimum possent, cīvibus suāsit ut pācem peterent. Cum et Rōmānōs bellī taedēret pācem impetrāvērunt iīs condiciōnibus, ut multum pecūniae Rōmānīs penderent Siciliamque relinquerent. Neque tamen Rōmānōs neque Poenōs fefellit fore ut iterum dīmicandum esset; crēscentibus enim utriusque cīvitātis opibus cōpiīsque, altera alterī nocitūra erat, neque fierī poterat ut orbis terrārum ambābus sufficeret.
Iam suprā dēmōnstrāvimus bellō fīnem impositum esse quod utramque gentem bellī poenitēret, et Hamilcar exercitum vellet cōnscrībere. Nam cīvibus persuāsit ut in Hispāniam cum exercitū contrā barbarōs mitterētur, ita modo vincī posse Rōmānōs ratus sī Poenī iīs disciplīnā mīlitārī antecellerent, id quod ūsū efficī posse spērāvit. Cum iam in eō erat ut proficīscerētur sacra dīs facit, fīliōque suō Hannibale, quī novem tantum annōs nātus erat, advocātō, "Num ad bellum," inquit, "mēcum vīs īre?" Contrā puer: "Etiam." Tum pater, "Quīn tū," inquit, "per hanc āram iūrā numquam tē populī Rōmānī amīcum fore." Quō iūreiūrandō adāctus puer patrem comitātus est, cui posteā dēmortuō successit. Interim Rōmānī Gallōs vīcēre quī in Ītaliam impetum fēcerant, et foedus cum Poenīs fēcēre eā condiciōne nē Ibērum flūmen trānsīrent.
Duodēvīgintī annīs post fīnem prīmī Pūnicī bellī, Hannibal sē satis hominum cōnscrīpsisse et īnstituisse ratus, cum Rōmānīs cōnserere manūs cōnstituit. Erat autem in Hispāniā Saguntum oppidum, cuius cīvēs potestātem Poenōrum veritī, societātem cum Rōmānīs iniēre. Eōs Poenus occāsiōnem nactus adortus est, frūstrā Rōmānīs dēnūntiantibus ut bellō abstinēret. Cui cum diūtius resistī nōn posse vidērētur, optimātēs cum quidquid pretiōsī esset, id omne igne concremāssent, sē quoque ipsōs in incendium coniēcēre. Tum vērō Rōmānī lēgātōs Carthāginem mīsērunt quī dē iniūriā huiusmodī quererentur. Intrōductus in cūriam Q. Fabius prīnceps lēgātiōnis sinū ex togā factō, "Hic," inquit, "portō bellum pācemque; utrum placet, sūmite." Poenīs bellum clāmantibus, Fabius, excussā togā, "Bellum," inquit, "dō vōbīs."
Id autem Hannibal in animō habēbat, nē nāvālī proeliō cum hoste certāret, ita modo sē vincere posse ratus, sī exercitū in Ītaliam ductō, Rōmānōs ibīdem adortus esset. Prius autem quam in Ītaliam venīre posset, Pȳrēnaeī montēs, flūmen Rhodanus, saltūs dēnique per Alpēs erant trāiiciendī. Neque vērō id eum fefellit mātūrātō opus esse nē Rōmānī cum Gallīs coniūnctī iter impedīrent. Sprētīs tamen perīculīs quam celerrimē potuit profectus, montēs flūmenque trānsiit frūstrā repugnantibus Gallīs. Quot autem perīculīs quantīsque difficultātibus sē opposuerit appārēbit sī reputāverīs eum in itinere ex sexāgintā mīlibus hominum ad sex et vīgintī mīlia perdidisse.
Irruentibus Poenīs quam prīmum obviam īre vīsum est patribus, cum certiōrēs quotīdiē fierent Gallōs Cisalpīnōs cum Hannibale sē iungere. Missō igitur exercitū Scīpiōne duce ad flūmen Tīcīnum pugnātum est. Vix Rōmam nūntiātum est vīctōs esse Rōmānōs, et alter nūntius allātus est alterum cōnsulem ad Trebiam flūmen vīctum in fugam sē recēpisse. Magnopere Rōmae trepidātum est, cum vidērētur Hannibal tantum nōn ad urbem pervēnisse. Is tamen in Galliā Cisalpīnā hiemāre cōnstituit, quō facilius recreātīs suōrum vīribus, ipsam Rōmam proximō annō adorīrētur. Quodsī magnīs itineribus ad urbem prius accessisset quam alius exercitus comparārī potuisset, dē Rōmānō imperiō āctum fuisset.
Ineunte vērē Rōmānōs ad lacum Trasimēnum circumventōs oppressit Poenus. Quā rē nūntiāta trepidī cīvēs Q. Fabium Maximum dictātōrem creāvēre. Is cum scīret suōs Poenīs esse imparēs, bellī ratiōnem mūtāvit. Neque eum fefellit fore ut hostēs tot mīlibus passuum, tot montibus, tot flūminibus, marī dēnique ā patriā sēmōtī in diēs īnfirmiōrēs ēvāderent, cum in locum dēmortuōrum caesōrumve novae cōpiae supplērī nequīrent. Itaque differendō bellō hostem carpere, pālantēs excipere, quōcumque modō posset nocēre Hannibalī cōnstituit. Quae cōnsilia Rōmānīs multum prōfuēre, cum nōn audēret Poenus ad urbem accēdere, nē agmine per hostium fīnēs iter faciente, impedītum ā tergō Fabius adorīrētur.
Quibus artibus ūsus Fabius Poenum in angustiīs inclūsit; sed ille callidior erat quam quī facile capī posset. Nam ārida sarmenta boum cornibus alligātā noctū incendit: bovēs dolōre et flammae lūce efferātī per montēs silvāsque hūc illūc discurrere. Quod ubi animadvertērunt Rōmānī ē tentōriīs prōruēre mīrāculō reī attonitī: Fabius autem dolōs esse ratus mīlitem intrā vallum retinuit. Dum haec geruntur Hannibal ex angustiīs exercitum ēdūxit. Nārrant scrīptōrēs, Poenum, ut Fabiō apud suōs fidem minueret, agrum eius intāctum relīquisse cum cēterōrum omnium agrōs populātus esset. Fabium autem ut sē suspīciōne līberāret agrum vēndidisse, eiusque pretiō captīvōs redēmisse.
Neque ita multō post Hannibal Tarentō potītus est, cum nōnnūllīs ex optimātibus persuāsisset ut urbem trāderent. Quī per speciem vēnandī urbe ēgressī ab Hannibale monitī sunt ut cum redīrent pecora ad urbem agerent, praedae partem cūstōdibus portae darent. Quod cum saepius esset factum cūstōdēs datō signō portam aperiēbant. Hannibal igitur dē hāc rē certior factus cum satis magnīs cōpiīs vēnātōrēs secūtus est. Datō signō cūstōdēs portam aperiunt. Dum aprum, quem sēcum portābant vēnātōrēs, mīrantur, incautī obtruncantur. Tum impetū factō Poenī in urbem ruere, in Rōmānōs saevīre. Līvius Salīnātor Rōmānōrum praefectus spē salūtis dēiectus, ubi receptuī cecinit in arcem cum paucīs sē recēpit.
Inde Hannibal praesidiō in urbe relictō cum exercitū discessit. Quibus audītīs Fabius quam celerrimē potuit Tarentum contendit. Veritus autem nē Poenus obsessīs auxiliārētur ad dolum sē contulit. Praefectō urbis corruptō Rōmānī mūrum ascendērunt. Fit strāgēs Poenōrum: urbs iterum praesidiō Rōmānō mūnītur. Tum Fabius Salīnātōrī, quī āmissō oppidō fūgerat in arcem, glōriantī atque ita dīcentī, "Mea opera, Q. Fabī, Tarentum recēpistī." "Certē," inquit rīdēns, "nam nisi tū āmīsissēs, ego numquam recēpissem." Poenus quid accidisset certior factus, et Rōmānīs esse suum Hannibalem cōnfessus est; eādem quā ipse cēpisset arte Tarentum āmissum esse.
Pigēbat tamen inertiae Rōmānōs, veritōs simul nē Italī sē cum hoste coniungerent. Itaque cōnsulēs magnīs cōpiīs praefectī apud vīcum quī Cannae appellābātur in Poenōs impetum fēcērunt. Fūsus fugātusque est Rōmānus exercitus, neque usquam graviōre vulnere afflīctā est rēspūblica. Neque tamen urbe potīrī victor potuit minimē ignārus multās cīvitātēs in societāte Rōmānōrum permanēre. Interim Rōmānī cōpiīs in Hispāniam missīs Hasdrubalem, frātrem Hannibalis, impediēbant Hannibalī subvenīre. Itaque Poenus nūntiīs Carthāginem missīs ōrāvit ut quamprīmum cōpiae in Ītaliam mitterentur, aliōquīn Rōmānōs invictōs fore. Quam lēgātiōnem sprēvērunt Carthāginiēnsēs, aiēbant enim eum quī tot victōriās dē Rōmānīs reportāsset satīs hominum habēre.
Itaque Hannibal dē male gestīs in Hispāniā rēbus certior factus, neque ūllam spem aut sibi aut frātrī superfutūram ratus, nisi frātris cōpia cum suīs coniungerentur, Hasdrubalem in Ītaliam cum omnibus cōpiīs ēvocāvit. Is tandem occāsiōnem nactus, eōdem itinere quō Hannibal vēnerat profectus est. Cōnsulēs autem eum in īnsidiīs captum ad flūmen Metaurum vīcērunt. Neque ita multō post Hasdrubalis caput in castra Poenōrum coniectum ad Hannibalem dēfertur, ignārum adhūc quid frātrī accidisset. Quod cum vīdisset āctum esse animadvertit, neque ūllam relinquī spem fore ut Rōmā potīrī posset.
Annō quārtō decimō postquam in Ītaliam vēnerat, Scīpiō, quī multa in Hispāniā bene ēgerat, expulsīs inde Carthāginiēnsibus, cōnsul factus in Āfricam missus est. Cui virō dīvīnī aliquid inesse exīstimābātur, adeō ut putārētur etiam cum nūminibus habēre sermōnem. Is Poenōrum exercitum prōflīgāvit, tentōriīs enim noctū clam incēnsīs, multōs mortālēs inter trepidātiōnem obtruncāvit. Quā clāde perterritus senātus Carthāginiēnsium Hannibalem ex Ītaliā arcessīvit. Quī ubi in Āfricam rediit, omnibus cōpiīs praefectus est, datō negōtiō ut Rōmānōs ex Āfricā expelleret. Cum utrimque perītissimī ducēs essent, atrōciter pugnātum est. Scīpiō autem, equitibus praepollēns, cum iīs Poenum ā tergō adortus, exercitum hostium fūdit fugāvitque. Vīctī Carthāginiēnsēs pācem inīquīs condiciōnibus impetrāvērunt. Hannibal exsulātum coāctus abīre, cum multās regiōnēs adiisset, venēnō tandem sē interemit.
Dēvictīs tandem Poenīs, Philippō, Macedonum rēgī, bellum indictum est, cuius potestās maior vidēbātur quam quae tolerārī posset. Adversus eum T. Quīnctius Flāminīnus rem prōsperē gessit. Pāx data est hīs lēgibus: nē Graeciae cīvitātibus, quās Rōmānī contrā eum dēfendissent, bellum īnferret; captīvōs et trānsfugās redderet; quīnquāgintā sōlum nāvēs habēret, reliquās Rōmānīs daret; per annōs decem quaterna mīlia pondō argentī praestāret, obsidem daret fīlium suum Dēmētrium. Rōmānus etiam Lacedaemoniīs intulit bellum. Ducem eōrum Nabidem vīcit, et quibus voluit condiciōnibus in fidem accēpit. Ingentī glōriā dūxit ante currum nōbilissimōs obsidēs, Dēmētrium Philippī fīlium et Armenēn Nabidis. Posteā Perseā Macedonum rēgem, quī bellum renovāverat, dēvīcit L. Aemilius Paullus, tōtamque Graeciam in prōvinciae fōrmam redēgit.
Hōc ferē tempore Rōmānīs vehementer resistēbātur ab Hispānīs, quī cum Viriāthō duce rebellāssent, nōn semel exercitūs Rōmānōs fūdērunt. Cuius bellī cum, ut fit, Rōmānōs taedēre coepisset, ictō foedere, aliquamdiū quiēs fuit. Interim Q. Caepiō dux Rōmānōrum cum fortiōrem Viriāthum quam quī vincī posset exīstimāret, dolō et fraude ūtī cōnstituit. Itaque tribūs ex Viriāthī sodālibus magnō prōpositō praemiō suāsit ut illum dormientem trucīdārent. Neque tamen omnīnō requiēvit Hispānia, sēditiōne Numantiae initā. Quae cum reprimī nequīret, urbs obsidētur. Diū utrimque summā virtūte pugnātum est: cīvēs tandem plūrēs iīque nōbilissimī, omnī aditū urbis clausō, spē salūtis dēiectī, famē simul adāctī sē ipsī interfēcērunt. Quod cīvium supererat in dēditiōnem vēnit, et Hispānia pācāta est.
Post aliquot annōs Rōmānī, veritī nē Poenī refectīs vīribus clādem suam ulcīscī cōnārentur, occāsiōnem renovandī bellī quaerere cōnstituērunt. Itaque cum Masinissa rēx Numidiae, īdem socius Rōmānōrum, Poenīs bellum indīxisset, Rōmānī lēgātōs Carthāginem mīsērunt quī obsidēs imperārent, arma omnia trādī iubērent. Quibus condiciōnibus cum professī essent Poenī obtemperātūrōs sēsē, senātus rescrīpsit urbem Carthāginem dīruendam, novam decem mīlia passuum ā marī aedificandam. Negantibus bellum indictum est. Inde Carthāgō per triennium obsessa ā Scīpiōne vī expugnātur: incēnsa aedificia, moenia solō aequāta sunt. Triumphum Scīpiō ēgit, quī et ipse nōmen meruit quod avus eius accēperat, scīlicet ut propter virtūtem Āfricānus vocārētur.
Fīnītō Pūnicō bellō cum Rōmānī imperitārent Italīs Graecīs Hispānīs, necnōn iīs quī in Asiā et Āfricā haud procul ā marī habitārent, mare Mediterrāneum lacus, ut ita dīcam, Rōmānus est factus. Itaque cum maior vidērētur Rōmānōrum potestās quam cui resistī posset, vīctae gentēs in officiō plērumque manēbant, sīve in prōvinciae fōrmam redāctae, sīve adhūc suīs rēgibus speciē parentēs, Rōmānīs servitūtem rēvērā servientēs. Inde nōnnisi adversus ignōtās parumque cīvīlēs gentēs bella gerī coepta sunt, quibus prō ut vincēbantur, iūra īnstitūta, ratiō dēnique vītae hūmāniōris trādita est.
Haud mīrum vidēbitur, tot tantīsque rēbus prōsperē gestīs, victōrum mōrēs mūtātōs esse. Neque enim id temporis imperātōrēs, ut anteā, pauperēs virī erant, quī nōnnisi imminentibus reīpūblicae perīculīs sūmēbant arma, et dēbellātō hoste pōnēbant, sed prīmōrēs cīvitātis, sprētā agrōrum cultūrā, in bellum gerendum aut officia pūblica exsequenda tōtī incumbēbant. Simul multae rēs peregrē exquīsītae vulgārī, et artēs disciplīnaque Graecōrum ad effēminandōs hominum animōs tendere coepērunt, cum suum quisque commodum ōtiumque petēns, ad dētrectandam mīlitiam prōnior in diēs fieret. Inde luxūs pervulgārī, neglēctāque deōrum cūrā, prīscī mōrēs in peius ruere coepērunt.
Inter prīmōrēs id temporis praecipuē ēminēbat Pūblius Scīpiō, cui agnōmen Āfricānō post vīctum Hannibalem inditum est, et Mārcus Catō. Hīs gravēs intercēdēbant simultātēs, cum alter Graecīs mōribus et disciplīnae favēret, alter prīscōs mōrēs et antīquās cōnsuētūdinēs probāret. Cum vērō inimīcī Scīpiōnis occāsiōnem nocendī diū quaesīvissent neque ūllam reperīre potuissent, frātrī eius Lūciō Scīpiōnī, cui Asiāticō agnōmen erat propter victōriam dē Antiochō Syriae rēge reportātam, diem dīxērunt. Is accūsātus quod pecūniās pūblicās fūrātus esset, frātris ope crīminis absolūtus est. Posteā Āfricānus exsulātum abiit immemorem beneficiī gentem exprobrāns. Neque Catōnis monitīs obtemperābant Rōmānī, cum molestē ferrent sibi luxum mūtātōsque mōrēs obiicī.
Iam plūrīs habērī dīvitiae coeptae sunt, adeō ut omnēs ferē magistrātūs obīrent locuplētēs virī, neque iī multī, ē dītissimīs gentibus ortī. Hīs nōmen optimātibus datum est. Penes quōs cum summa potestās esset, senātus ex eiusdem generis hominibus cōnstābat, quī populō imperitābant; neque multum potestātis cōnsulibus concessum est, quibus reīpūblicae cūra ā patribus dēmandābātur. Dum adhūc bellum adversus Poenum gerēbātur, rēs bene administrābantur, sed post vīctam Asiam, neglēctā reīpūblicae cūrā, patrēs prō sē quisque dīvitiās coacervāre cupiēbant. Inde in dēterius adeō vertī mōrēs ut optimus quisque verērētur nē qua clādēs aliquandō orīrētur, cum cōnstāret patrēs suō quemque commodō studēre, neque cīvitātis ūllam habēre ratiōnem.
Tot populīs victīs, cum nusquam esset cīvitās pār Rōmānīs, ūna urbs tōtī orbī terrārum imperitābat. Cīvēs autem in trēs partēs dīvīsī sunt, optimātēs equitēs vulgus. Optimātēs, ut suprā dēmōnstrāvimus, reīpūblicae praeerant, sed cum lēgēs in comitiīs ferrī oportēret, patribus cūrae erat vulgō placēre, nē, nōlentibus cīvibus, quod facere vellent, id nūllō modō exsequī possent. Itaque frūmentum cīvibus dīvidēbant magistrātūs, quī etiam lūdōs in circō magnā impēnsā exhibēbant. Itaque cīvēs dēteriōrēs in diēs fīēbant cum appārēret cibum lūdōsque circēnsēs grātīs datum īrī. Equitēs autem, quī ōlim stīpendia faciēbant, rārō merērī, in opēs comparandās tōtī incumbere. Itaque omnia in peius ruēre, patribus summam potestātem penes sē habēre cōnantibus, equitibus dīvitiās coacervantibus, sēgnī plēbe neque quicquam agente.
Ītaliā vērō tamdiū ab Hannibale vastātā, relictīs agrīs hominēs in oppidīs habitābant. Cum enim dīvitēs agrōs magnī emere vellent neque colōnī satis pecūniae ad emendum habērent, penes paucōs praedia fuērunt, quae colēbant servī, cum facilius esset servōrum opera utī quam līberōs condūcere. Quae rēs effēcit ut colōnī in oppidīs sēgnēs habitārent, aut mercēde conductī stīpendia facerent. Itaque, quamvīs dīvitiōrēs essent Rōmānī, minus aptī ad bella gerenda fīēbant, cum agrestium genus, quōrum victōria totiēs penes Rōmānōs steterat, nusquam compārēret. Neque grātō in Latīnōs animō fuērunt Rōmānī, quamvīs in officiō permānsissent, sed etiam iīs spem cīvitātis adēmērunt.
Mōs erat ut cōnsulārēs post cōnsulātum prōvinciās administrārent. Cōnsulēs autem cum ā plēbe dēsignārentur, lūdīs faciendīs, mūneribus distribuendīs plēbī grātī esse cōnābantur. Quās propter largītiōnēs vulgō fīēbat ut prōcōnsulēs, id nōmen prōvinciārum administrātōribus fuit, priusquam in prōvinciās abīre possent, magnō essent in aere aliēnō. Itaque ut aes persolvī posset, pecūniae ā prōvinciīs extorquendae erant. Prōcōnsulēs autem, sī quandō admissō quō facinore reī fierent, iūdicibus, quī senātōrēs erant, pecūniā corruptīs, plērumque crīminis absolvēbantur, cum eō mūnere aliquandō et ipsī fungī cuperent patrēs.
Tiberius quīdam Gracchus corruptōs cīvium mōrēs aegrē ferēns, Italōrum simul Latīnōrumque miseritus, cum tribūnus plēbis esset, ab optimātibus dēscīvit, lēgem agrāriam tulit. Agrō enim pūblicō ūtēbantur optimātēs, neque pauperēs rūrī habitāre poterant. Cīvitātem etiam Italīs omnibus dare volēbat, veritus nē iī propter superbiam Rōmānōrum īrātī coniūrātiōnem aliquam inīrent. Lēgem populus iussit auctōre Tiberiō. Itaque odiō īnfēnsī patrēs dēlīberāvērunt quidnam faciendum esset. Cum Tiberius in īnsequentem annum tribūnātum ambīret, coortā rixā interfectus est; mortuī corpus in Tiberim prōiectum.
Decem post annīs Gāius Gracchus, frāter Tiberiī, eadem cōnsilia exsequī cōnātus est. Itaque plēbem conciliāvit lātā lēge ut frūmentum minimī ā cīvibus ēmerētur. Equitibus idem persuāsit ut suīs cōnsiliīs favērent, auctā eōrum potestāte. Inde cum cīvitātem equitēsque sibi conciliāsset, lēgem agrāriam tulit, agrumque pūblicum cīvibus distribuit. Posteā cīvitātem Latīnīs dare cōnātus, cīvibus valdē displicuit, quī lēgem antīquārunt, cum pānem et circēnsēs commūnī Ītaliae commodō antepōnerent. Posterō annō Gāius tribūnus esse dēsiit, et eōdem modō quō frāter, coortā rixā ab inimīcīs trucīdātus est.
Pīsō ille Frūgī semper contrā lēgem frūmentāriam dīxerat. Is, lēge lātā, cōnsulāris ad frūmentum accipiendum vēnerat. Animadvertit Gracchus in conciōne Pīsōnem stantem. Quaerit audiente populō Rōmānō, cūr frūmentum petat quī lēgem frūmentāriam dissuāserit. "Ōlim," inquit, "mea bona, Gracche, tibi virītim dīvidere libeat, sed sī faciās, partem petam. Parumne dēclārāvit vir gravis et sapiēns lēge Semprōniā patrimōnium pūblicum dissipārī?"
Post Carthāginem dēlētam summa potestās in Āfricā penes Numidās fuit. Hōrum rēx, cui nōmen Micipsae erat, moriēns fīliīs duōbus et prīncipī cuidam quem adoptāverat rēgnum trādidit. Is frātrēs trucīdāvit ut sōlus Numidiae imperiō potīrētur. Cognitō Rōmae scelere bellum Iugurthae indictum est. Missus adversus eum cōnsul, corruptus rēgis pecūniā, pācem flāgitiōsissimam fēcit. Iugurtha tandem ā Quīntō Metellō, quī pecūniam accipere nōlēbat, fūsus fugātusque est; quae victōria Metellō nōmen Numidicō dedit.
Erat autem in exercitū Metellī lēgātus quīdam, cui nōmen Gāiō Mariō erat, humilī locō nātus, vir singulārī virtūte idem bellī perītissimus. In locum Metellī suffectus bellum Iugurthīnum prōsperē coeptum cōnfēcit, Iugurtham triumphāns ante currum ēgit. Inde cum exercituī praeesset et patrōcinium plēbis suscēpisset, omnium cīvium potentissimus fuit. Cum enim bella peregrē gererentur, multī hominēs stīpendia ob lucrum faciēbant, neque ut anteā cīvēs indictō bellō sūmēbant arma, fīnītō pōnēbant. Marius et ipse mīles mīlitibus grātissimus erat, itaque ope exercitus quicquid vellet id exsequī poterat.
Dum bellum in Numidiā contrā Iugurtham geritur, Cimbrī et Teutonī adiūnctīs aliīs Germānōrum et Gallōrum gentibus Ītaliae minābantur, trēsque Rōmānōrum exercitūs vīcērunt. Hī novī hostēs, ab extrēmīs Germāniae et Galliae fīnibus profugī, novās sēdēs quaerēbant. Ingēns fuit Rōmae timor, verentibus cīvibus nē iterum Gallī urbem occupārent. Itaque Marius cōnsul creātus, eīque bellum contrā Cimbrōs et Teutonōs dēcrētum est; bellōque prōtractō, tertius eī et quārtus cōnsulātus dēlātus est. Teutonōs prīmō adortus proeliō oppressit, tantaque caedēs hostium fuit ut victōrēs dē cruentō flūmine, quod prope hostium castra erat, nōn plūs aquae bibisse quam sanguinis dīcerentur. Dēlētīs Teutonīs Cimbrōs similī clāde affēcit; nē mulieribus quidem et īnfantibus parsum est.
Magnam laudem assecūtus propter dēlētōs barbarōs Marius potentior in diēs fīēbat. Neque tamen prōdesse cīvitātī volēbat sed commodō studēbat suō. Itaque plēbem plūs valēre ratus, Lūciō Sāturnīnō tribūnō plēbis lēgēs agrāriās ferentī auxiliō fuit. Factō deinde tumultū Marium ōrāvērunt patrēs ut sēditiōnem comprimeret. Is cum aliquamdiū dubitāsset quidnam faciendum esset, armātīs tandem cīvibus Sāturnīnum obtruncāvit. Neque ex eō tempore quisquam Mariō adhibēre fidem voluit, cum cōnstāret eum utrasque partēs fallere, et nōnnisi suō ipsīus commodō studēre.
Interim crēscere tumultūs et simultātēs, querentibus Italīs sibi iniūriās ā Rōmānīs īnferrī. Et odiō īnfēnsī Latīnī, quibus dēnūntiātum erat ut ex urbe extemplō excēderent, sēditiōnem adversus Rōmānōs inīvērunt. Ecquem eiusmodī iniūriās tolerātūrum, cum quī semper in officiō mānsissent, iīs spem cīvitātis omnīnō abreptam? Nē id quidem sibi concēdī ut prō servīs habitī in urbe relinquerentur. Quā ex sēditiōne nē clādēs orīrētur M. Līvius Drūsus tribūnus plēbis lēgem tulit ut cīvitās Italīs omnibus darētur. Sed īrātīs patribus et plēbe, eō diē quō lēgem rogārī oportēbat, tumultus exortus est. Drūsus pūgiōne ā sīcāriō cōnfossus periit.
Quod scelus ubi percrebuit, cum appārēret nihil umquam ā Rōmānīs impetrārī posse, Italī bellum cīvibus indīxērunt. Inter Italōs praecipuē ēminēbat Samnītium virtūs. Diū atque atrōciter pugnātum est; tandem vīctī sociī ā Lūciō Cornēliō Sullā, quī artem bellī didicerat in Āfricā cum Marius contrā Iugurtham dīmicāret. Ītalīs tamen, exceptīs Samnītibus et Lūcānīs, cum in dēditiōnem vēnissent, cīvitās data est. Appārēbat enim, nisi numerus cīvium auctus esset, Rōmānōs dēlētum īrī, neque aliter concordem fore Ītaliam, nisi novī cīvēs veteribus cīvibus parēs factī, onera reīpūblicae suscipere vellent eā conditiōne ut commodōrum partem acciperent. Cum enim in diēs crēscerent Rōmānōrum fīnēs totque hostēs in officiō continendī essent, id cīvibus exitiōsissimum fore vidēbātur sī domī quoque inimīcī eādem quā Rōmānī stirpe oriundī reīpūblicae invidērent.
Cum Mithradātis, rēgis Pontī, nimia vidērētur potestās, bellum eī indictum est, Lūciō Cornēliō Sullae, ūnī ex cōnsulibus, negōtiō datō. Sed cum C. Marius eī hunc honōrem ēripere cōnātus esset, Sulla quī adhūc cum legiōnibus suīs in Ītaliā commorābātur, cum exercitū Rōmam vēnit, inimīcōrum aliōs trucīdāvit, aliōs atque ipsum Marium in exilium abīre coēgit. Tum rēbus Rōmae compositīs in Asiam quam celerrimē proficīscī cōnstituit. Interim Mithradātēs cum Italōs quī in Asiā erant interficiendōs cūrāvisset, cōpiās auxiliō Graecīs quī ā Rōmānīs dēfēcerant, mīsit. Sulla tamen, Graecīs in dēditiōnem venīre coāctīs, plūribus proeliīs vīctum Mithradātem coēgit ut pācem ā Rōmānīs peteret, et prōvinciīs, quās invāserat, relictīs, rēgnī suī fīnibus contentus esset.
C. Marius, ut suprā dēmōnstrāvimus, exsulātum abīre coāctus vix ex Ītaliā excēdere potuit. Cum enim in Āfricam sē recipere cōnārētur, ad Minturnās, ā nautīs expositus, aliquamdiū in palūde, mentō tenus in caenō sedēns, dēlituit, Dēprehēnsum tamen hostēs in cūstōdiam ubi coniēcērunt, servum mīsērunt quī eum occīderet. Eum cum ad sē gladiō strictō accēdentem vīdisset Marius, "Tūne," inquit, "Marium trucīdāre audēbis?" Quā vōce exterritus servus abiectō gladiō in fugam sē recēpit, Marium ē carcere Minturnēnsēs ēmīsēre. Is deinde in Āfricam trāiēcit, et ad Carthāginis ruīnās sē recēpit. Inde ā magistrātibus abīre iussus, nisi vellet in sē animadvertī, "Abīte," inquit, "Gāium Marium in Carthāginis ruīnīs sedentem vīdistis."
L. Sullā Rōmā profectō parum cōnsentiēbant inter sē cōnsulēs, quōrum alter Sullae, alter, cui nōmen Cinnae erat, Mariī partibus favēbat. Itaque Cinna cōnscrīptō exercitū Marium ad urbem redūxit. Is, tot suīs perīculīs et īnfortūniīs efferātus, ubi dē inimīcīs poenās sūmere cōnstituit, per quīnque diēs quōscumque vellet ex optimātibus trucīdābat. Inde septimum cōnsul factus, eō magistrātū brevī frūctus est. Septuāgintā annōs nātus morbō dēcessit, nē mīlitibus quidem grātus, quōs saevitiae eius poenitēbat. Haud ita multō post Sulla in Ītaliam regressus est, sed fortiōrēs adversāriōs certior factus quam quibus resistī posset, in merīdiōnālī Ītaliae regiōne aliquamdiū commorātus, animōs hominum sibi conciliābat, idōneam occāsiōnem regrediendī ad urbem opperiēns.
Samnītēs, quī adhūc invictī erant, optimātēs Rōmānōs perōsī, sē cum Mariānīs coniūnxērunt. Quī Sullae diūtius resistī nōn posse ratī, Rōmam contendērunt, eō cōnsiliō ut urbem igne concremārent, nē Sullae in dēditiōnem venīret. Quod ubi cognitum Sullae, magnīs itineribus et ipse Rōmam contendit. Haud procul ab urbe atrōciter pugnātum est. Vīctīs Samnītibus Sulla urbe potītus potestātem optimātium restituere cōnstituit. In inimīcōs summā crūdēlitāte saevītum est, quōrum ad quīnque mīlia caesōs esse satis cōnstat. Deinde adversāriīs trucīdātīs aut exsulātum abīre coāctīs, Sulla dictātor creātus multās lēgēs tulit quae auctōritātem senātūs stabilīrent. Neque ita multō post cum dictātūrā et cōnsulātū sē abdicāsset, omissā reīpūblicae cūrā in vīllam prīvātus recessit. Ibīdem morbō exstīnctum, cīvēs quam maxima pompa sepeliendum cūrāvērunt.
Neque diū ōtiō fruī potuit cīvitās, quamvīs patrum auctōritāte stabilītā, domī rēspūblicā iūre administrārētur. Mox crūdēscere mala, quibus cīvitās tamdiū labōrābat. Ītaliā enim tot tantīsque bellīs vastātā, colōnīs in urbēs ex agrīs remōtīs, cum Sulla mīlitibus suīs praedia dīvīsisset, neque tamen eōs agrōrum cultūrae assuēfacere posset, quī dīvēnditīs praediīs brevī in urbēs redīre coepērunt, idem quod anteā passim agrōrum silentium, eadem pauperum in urbibus frequentia fuit. Patrēs quoque et optimātēs in comparandās dīvitiās tōtī incumbere; dum magistrātūs suō tantum commodō student, invalida foris rēspūblica fierī coepta est, cum satis cōnstāret iniūriārum, sī quae īnferrentur, aut tardius aut omnīnō nōn vindicem exstitūrum.
Itaque in Hispāniā sēditiōnem init Quīntus Sertōrius ūnus ē C. Mariī lēgātīs, quī regressō Sullā in exsilium abiit. Cum barbarōs sibi conciliāsset, is enim erat quī eiusmodī hominibus persuādēre posset, idem multōs Rōmānōs sēcum habēret, mox tantīs praefuit cōpiīs, ut quae vellet, facile exsequī posset. Quod ubi animadvertērunt patrēs, Cn. Pompēium cum magnō exercitū adversus eum mīsērunt. Cum diū pugnātum esset, neque fīnis bellī appārēret, Hispānōs tandem clādis poenitēre coepit. Tum nōnnūllī ē lēgātīs Sertōrium in tentōriō inter pōcula trucīdāvērunt. Ita fīnis bellō impositus est et Hispānia tamdiū vastāta requiēvit.
Nec in Hispāniā sōlum acceptae clādēs. Nam id temporis pīrātae mare mediterrāneum latrōciniīs īnfēstum habeant, captās mercātōrum nāvēs ad suās sēdēs inter īnsulās dēvehēbant. Adversus eōs susceptae nōnnūllae expedītiōnēs, neque ex sententiā Rōmānīs ēventus fuit, cum quī classī praeerant remissius rem agerent. Et in Asiā parum prōsperē rēs gerēbantur, ubi Mithradātēs, vetus reīpūblicae hostis, ita modō vincēbātur, ut maiōre alacritāte victōrēs adorīrētur. Magnā sānē virtūte ūtēbantur exercitūs cōnsulārēs, sed nusquam fīnis bellī appārēbat, cum nōndum dux exstiterat quī prohibēre posset quōminus Mithradātēs novīs sociīs sibi coniūnctīs bellum traheret.
Quae rēs cum documentō sint patrum auctōritātem foris sprētam, domī etiam invalidam esse palam fēcit novum in Ītaliā bellum commōtum. Septuāgintā enim quātuor gladiātōrēs duce Spartacō, ē lūdō gladiātōriō, quī Capuae erat, cum effūgissent, per Ītaliam vagantēs paene nōn levius bellum, quam ipse Hannibal, mōvērunt. Quibus cum fugitīvī servī et gladiātōrēs quotīdiē sē coniūnxērunt, Spartacus brevī tantīs praefuit cōpiīs ut multōs ducēs et duōs Rōmānōs cōnsulēs posset vincere. Sed cum, ut ferē fit, apud indoctōs hominēs et coercentium impatientēs simultātēs intercēderent, et ipsī vīctī sunt in Āpūliā ā M. Liciniō Crassō prōcōnsule. Mox dēbellātum est ā Cn. Pompēiō quī mortuō Sertōriō ab Hispāniā arcessītus erat.
Quibus rēbus gestīs verēbantur cīvēs nē Pompēius, id quod fēcerant Marius et Sulla, in urbem cum exercitū ingressus summā potestāte potīrētur. Neque tamen hoc ēgit Pompēius prīvātus in urbem regressus: quī cum optimātibus plēbīque placēre cōnārētur, omnium sibi favōrem conciliāvit. Taedēbat enim cīvēs bellī tot tantīsque clādibus affectōs, Pompēiusque ūnus omnium bellīs fīnem impōnere posse vidēbātur. Itaque magnīs cōpiīs praefectus, summō patrum plēbēiōrumque studiō, pīrātās adhūc invictōs oppressit, quōrum classe dēlētā nōn īnsulīs modo quō sē recipere solēbant, potītus est, sed et castella in continente vī expugnātā igne concremāvit.
Mox eī dēlātum est bellum contrā Mithradātem et Tigrānem. Quō susceptō Mithradātem proeliō cōnsertō vīctum castrīs exuit. Is cum in fugam sē recēpisset comitantibus uxōre paucīsque ex amīcōrum numerō, haud ita multō post, nē in potestātem Rōmānōrum venīret, venēnō sē interemit. Tigrānī deinde Pompēius bellum intulit. Eum brevī vīctum parte rēgnī multāvit et grandī pecūniā. Indē in Iūdaeam trānsgressus, Hierosolyma caput gentis expugnāvit, duodecim mīlibus Iūdaeōrum occīsīs, cēterīs in fidem receptīs. Tum Rōmam reversus triumphum īnsignissimum ēgit. Ante triumphantis currum ductī sunt fīliī Mithradātis, fīlius Tigrānis, et Aristobulus rēx Iūdaeōrum.
Dum haec geruntur auctōritās senātūs minōris in diēs habērī coepta est: erant enim in urbe multī hominēs neque iī invalidī quī optimātibus adversābantur. Ad quōs comprimendōs cum ūnus Pompēius valēret, quī ē familiāribus Sullae fuerat, eundem verēbantur optimātēs et parum fideī eī adhibēbant. Praecipuē inter optimātēs ēminēbat M. Porciī Catōnis virtūs, quī laudātor āctī temporis prīstinā Rōmānōrum probitāte adhūc ūtēbātur. Magnā etiam potestāte erat M. Licinius Crassus, quī magnīs opibus praeditus, largiendō blandiendōque omnēs sibi conciliāre cōnābātur. Ōrātor id temporis fācundissimus erat M. Tullius Cicerō, vir moderātiōnis expertae idem incorruptissimus quī ut meliōra semper probābat ita auctōritātis patrum suāsor fuit. Interim maiōre semper apud plēbem potestāte fierī C. Iūlius Caesar quī quamvīs nōbilī stirpe Iūliōrum oriundus esset, plēbī grātissimus fuit.
Quantō in discrīmine rēs Rōmae fuerint, documentō est sēditiō ā Lūciō Sergiō Catilīnā inita. Is nōbilī patre genitus, Sullae idem coniūnctissimus, cum aere aliēnō labōrāret, rēbus novandīs studēbat, ita modo sē ruīnam effugere posse ratus, sī magistrātus oppressisset. Itaque cum sē plēbī favēre professus esset cōnsulātum petiit absente Pompēiō. Quā spē dēiectus ubi urbe excessit magnās cōpiās comparāvit. Quī eī favēbant indictā causā ā M. Tulliō Cicerōne, quī eō annō cōnsul fuit, capitis damnātī sunt. Īnsequentī annō cōnsertō proeliō exercitus Catilīnae fūsūs fugātusque, ipse fortissimē dīmicāns interfectus est. Posteā Cicerōnī diem dīcunt inimīcī, quod cīvēs indictā causā capitis damnāvisset. Is, cum causam praestāre nōn potuisset, exsulātum abiit.
In hōc statū rērum verēbantur cīvēs nē Pompēius exercitū in urbem ductō omnia suae ditiōnis faceret. Quam exspectātiōnem fefellit Pompēius, quī exercitū dīmissō prīvātus in urbem iniit. Prīmum quidem omnēs grātō in Pompēium animō erant cum metū līberātī essent. Is tamen brevī tempore intermissō ubi animadvertit sē minōre apud plēbem grātiā esse, intercēdentibus etiam simultātibus adversus patrēs, cum C. Iūliō Caesare et M. Crassō societātem init ut quod quisque vellet, id efficere possent. Itaque Caesar cōnsul factus lēgem agrāriam tulit quae veterānīs Pompēī agrōs distribueret. Inde iubente populō prōcōnsul Galliae dēsignātus magnās cōpiās cōnscrīpsit.
Ineunte vērē Caesar in Galliam ingressus intrā septem annōs tōtam regiōnem suae ditiōnis fēcit, et in Britanniam expedītiōne factā rēgulōs aliquot proeliīs vīcit. Erant Caesarī multa simul agenda, cum continuum ferē bellum in Galliā gererētur, neque tamen audēret rēs Rōmae negligere. Per tōtum hoc tempus omnia ex sententiā ēvēnērunt. Parcēbat victīs, quōrum sī quī in officiō manēre vellent, in eōs summā hūmānitāte ūtēbātur. Ita conciliātīs Gallōrum animīs, viās mūnīre, flūmina pontibus iungere, mōrēs et īnstitūta Rōmāna īnferre coepit. Quanta autem prūdentia prōvinciam administrāverit, documentō est quod Gallī adversus Rōmānōs dīmicāre dēsiērunt neque sēditiōnem iniērunt nē eō quidem tempore cum Caesar exercitum in Ītaliam redūxit.
Interim Caesar occāsiōnem opperiēbātur, neque tamen ē Galliā excēdere volēbat cum magnō in aere aliēnō neque pār solvendō esset, multōsque hominēs quī plūrimum apud plēbem valēbant sibi conciliāre cuperet. Cum omnia penes trēs virōs essent, Pompēius et Crassus cōnsulēs factī, imperium Caesaris in quīnquennium alterum prōrogāvērunt. Pompēiō Hispānia, Syria Crassō prōvincia obtigit. Quae patribus minimē cordī esse, quōs nōn fefellit fore ut auctōritās sua minuerētur, simul quantō opere mūtāta esset rēspūblica, gnārōs imperiō potītūrum potentissimum quemque prō ut occāsiō eī oblāta esset.
Circā hoc tempus M. Crassus in Syriam profectus adversus Parthōs expedītiōnem suscēpit. Sed cum ad Carrhās, id vīcō nōmen fuit, contrā ōmina et auspicia proelium commīsisset, ā Sūrēnā, Orōdīs rēgis duce, victus et interfectus est cum fīliō, clārissimō et praestantissimō iuvene. Mortuō Crassō inter sē dissentīre coepērunt Caesar et Pompēius, cum vidērent summam potestātem penes sē esse, neque alter alterī, ut fit, vellet dēcēdere. Inde ambō cōpiās cōnscrībere, favōrem cīvium conciliāre sibi cōnārī, minimē ignārī bellum cīvīle tantum nōn adesse et prō imperiō dīmicandum fore.
Pompēius, cui ut suprā dēmōnstrātum est Hispānia ēvēnerat, contrā lēgem in urbe commorātus senātuī persuāsit ut magistrātus sibi in quīnquennium prōrogārētur. Quō cōnsiliō sē Caesarem potentiā superātūrum esse rēbātur, quod ipse exercitum habitūrus esset eō tempore cum Caesar sē magistrātū abdicāsset. Interim maiōre in diēs potestāte fierī Pompēius, cum quotīdiē rixae in urbe exārdēscerent, neque cīvēs ā patribus, quibus parum auctōritātis fuit, retinērī possent. Quod ubi cognitum Caesarī, rēbus novandīs studēbat, cōnsiliōrum Pompēī minimē ignārus. Quae cum ita essent, bellum cīvīle imminēre cōnstābat, neque aliter iūdicārī posse utrī summa potestās dēferenda esset.
Itaque Caesar litterīs ad senātum missīs poposcit ut aut ipse Pompēiusque magistrātū simul sē abdicārent aut ut sibi cōnsulātum petere licēret absentī, nōlle enim sēsē Rōmam venīre nisi eadem sibi quae Pompēiō auctōritās concessa esset. Renuentibus patribus duo ē tribūnīs plēbis ubi Caesaris causam frūstrā suscēpērunt, relictā urbe ad Caesaris castra sē recēpēre. Is autem occāsiōnem tandem nactus fīnēs Ītaliae trāiēcit, sē tribūnōs hominēs sacrōsānctōs contrā patrēs iuvāre velle professus. Quā rē cognitā Pompēius eī resistī nōn posse ratus in Graeciam sē contulit. Caesar autem cum sexāgintā diēbus tōtam Ītaliam suae ditiōnis fēcisset in Hispāniam summā celeritāte profectus est. Inde victīs Pompēī ducibus in urbem regressus animōs cīvium, quā erat hūmānitāte, brevī sibi conciliāvit.
Caesar ineunte vērē in Graeciam trāiēcit. Diū cum ancipitī Mārte hostīlēs exercitūs dīmicāssent, in plānitiē satis magnā ad Pharsālum, id vīcō nōmen fuit, aciēs cōnserta. Eximiā utrimque virtūte pugnātum est. Caesar tandem ubi suīs imperāvit ut ōra hostium gladiīs peterent, tantum terrōrem hostibus iniēcit ut in fugam sē reciperent. Pompēius āctum esse dē exercitū suō ratus in nāvem ēscendit. Haud ita multō post in Aegyptō ā sīcāriīs interfectus est. Eum Caesar in Aegyptum secūtus, cum caput cruentum dēfōrmātumque vīdisset, valdē flēvisse dīcitur. Neque victōriā abūsus summā hūmānitāte ergā vīctōs fuit, minimē ignārus ita modo stabilītum īrī novam potestātem sī palam fēcisset sē cum iūre tum clēmentiā rem administrāre velle.
In Aegyptō autem id temporis prō imperiō certābant Ptolemaeus mortuī rēgis fīlius et soror eius Cleopatra. Quam ubi adiuvāre Caesar cōnstituit bellum Ptolemaeō indīxit. Is in aciē victus in Nīlō flūmine periit, inventumque est corpus eius cum lōrīcā aureā. Tum Caesar Alexandrīā potītus rēgnum Cleopatrae dēdit. Inde ubi in Asiam trāiēcit rebellibus fūsīs fugātīsque Rōmam ad senātum rescrīpsit tālia: vēnī, vīdī, vīcī. Quibus rēbus gestīs Rōmam reversus est, neque diū quiēte fruī potuit, in Āfricā cōnscrīptās esse cōpiās ab iīs quī Pompēī partibus favērent certior factus. Quō ubi perventum est cōnsertō ad Thapsum proeliō Pompēiānōs dēvīcit. Inde in Hispāniam contendere coāctus est. Ibi dē fīliīs Pompēī quī magnās cōpiās cōnscrīpserant victōriam apud Mundam reportāvit.
Pācātō dēnique orbe terrārum Caesar ad urbem rediit. Eum patrēs dictātōrem creātum summīs honōribus cumulāvēre. Caesar autem rēx fierī cupiēns rēbus novandīs studēre, cum ā patribus rem minimē administrārī posse arbitrārētur, idem parum magistrātibus ā plēbe tam corruptā tamque vēnālī creātīs cōnfīderet. Quod cōnsilium utī praestāre posset, in cīvitātem accipere prōvinciālēs, patrēs nōnnisi prō cōnsiliāriīs habērī voluit. Sed in fātīs erat ut sī quis rēx fierī vellet is magnō in discrīmine versārētur. Neque Caesar ipse tantum sibi honōrem statim arrogāre audēbat, gnārus cīvēs Tarquiniōrum nōndum oblītōs esse. Itaque nōndum mātūrātō opus esse ratus, cīvēs sibi conciliāre memoriamque tot īnfortūniōrum dēlēre cōnstituit.
Interim cum multōs cīvēs tot tantārumque mūtātiōnum poenitēre coepisset, neque dēessent quī Caesarem ōdissent, coniūrātiō clam inita est, auctōribus M. Iūniō Brūtō, C. Cassiō Longīnō. Iī rempūblicam incolumem praestāre dēbēre ratī, neque fās esse ut ūnus vir omnibus cīvibus imperitāret, dictātōrem strictīs pūgiōnibus dum in cūriam init adortī sunt: vīta eī extemplō ērepta. Reputantibus quidem quantā fuerit virtūte, quotiēs hostēs vīcerit, quam bene rempūblicam administrāverit, quae dēnique inter tot labōrēs scrīpserit, nōn sōlum aequālibus, sed etiam omnibus cuiuslibet aetātis ducibus praestitisse vidēbitur. Erat sānē vir magnā et praeclārā indole praeditus, et, quamvīs glōriae nimium appetēns fuerit, patriae multum prōfuit.
Mortuō Caesare tantus lūctus omnēs ferē ōrdinēs invāsit ut quantō opere dēsīderārētur Caesar plānē cōnstāret. Neque Brūtō et Cassiō ēventus rērum ex sententiā fuit, cum per tredecim annōs discordia cīvīlis ac tumultus in urbe crūdēscerent. Hērēdem Caesar īnstituerat C. Octāvium sorōris fīliā genitum, cum prōlēs dēficeret. Is iam tum duodēvīgintī annōs nātus in Graeciā commorābātur, mōs enim fuit ut iuvenēs Rōmānī urbēs Graecās adīrent ubi philosophōs disserentēs audīrent. Quī ubi certior factus est quid accidisset Rōmam reversus est. Inde mūtātō nōmine ūsus, cum agnōmina eī data essent, Gāius Iūlius Caesar Octāviānus appellātus est.
Mortuō Caesare M. Antōnius quī ex eius ducibus erat adeō populum concitāvit, ut Brūtus et Cassius cum cēterīs coniūrātī, veritī nē poenās darent, ex urbe excēderent. Tum veterānī Caesaris cum Antōnium adiissent ōrāvērunt ut sibi mortem dūcis tam dīlēctī tamque expertae bonitātis ulcīscī licēret. Quōrum precibus haud invītus obtemperāvit Antōnius, sē hōc modō reīpūblicae praeesse posse ratus. Quod ubi cognitum Octāviānō, quī tum forte aberat, Rōmam redit. Inde paullātim vīrēs eī accrēscere, adiūnctīs multīs ē Caesaris veterānīs, multōrum simul cīvium favōre conciliātō. Neque ita multō post cum patrēs bellum Antōniō indīxissent, eōs quantum potuit adiūvit. Aciē ad Mutinam cōnsertā victus est Antōnius magnō dētrīmentō; neque ea victōria incruenta fuit, duōbus cōnsulibus cum multīs mīlitibus interfectīs.
Indē Octāviānus cōnsul factus cum adversus tot hostēs pugnāre nōllet, pāce cum Antōniō factā, societātem cum eōdem init, cui societātī tertium adscrīpsit M. Lepidum, quī et ipse magnīs praeerat cōpiīs. Tum, id quod anteā fēcerat Sulla, in inimīcōs saevīrī coeptum: multī et clārī virī interfectī sunt et inter aliōs M. Tullius Cicerō quī in M. Antōnium ōrātiōnem habuit. Quibus rēbus gestīs bellum Brūtō et Cassiō quī magnās in Macedoniā cōpiās cōnscrīpserant, indictum est. Quibus proeliō ad Philippōs commissō victīs, Cassius sibi mortem cōnscīvit, neque ita multō post Brūtus, ad eundem vīcum iterum victus, suā manū pūgiōne cōnfossus periit.
Tum inter trēs virōs convēnit ut Antōnius Asiae, Octāviānus Ītaliae, Galliae, Hispāniae, Lepidus Āfricae imperitāret. Itaque Antōnius in Asiam profectus, ubi aliquamdiū in Aegyptō apud Cleopatram commorātus est, amōre captus illam in mātrimōnium dūxit. Multae et gravēs difficultātēs Octāviānō obiiciēbantur, adversus quem Sextus Pompēius Magnī fīlius pugnāret. Is cum magnae classī praeesset mare īnfēstum reddiderat commeātusque intercipiēbat, quā ex rē verēbātur Octāviānus nē inopiā cīvēs labōrārent. Et M. Lepidus sē Sextō socium adiūnxit cum nimia vidērētur Octāviānī potestās. Hunc tandem vīctum imperiō exuit Octāviānus, Sextum in Asiam fugere dēlētā classe coēgit, ubi ab Antōniō interfectus est.
Interim Antōnius mōribus Asiae assuēfactus Rōmānīs odiō esse coepit. Mox eī cum Octāviānō simultātēs intercēdere, cuius potestās nimia vidērētur, neque enim eum fefellit haud fierī posse ut uterque summō imperiō potīrētur. An id aequum esse ut alter favōrem plēbis domī conciliāret, alterīus potestās in diēs dīminuerētur? Brevī sēsē prō rēgulō Asiāticō habitum īrī nisi crēscentem illīus intolerandamque arrogantiam refrēnāre posset. Itaque bellum annō ante Chrīstum nātum trīgēsimō prīmō indictum est. Ad Actium nāvālī proeliō atrōciter pugnātum: victus Antōnius in Aegyptum sē contulit. Inde certior factus Cleopatram morsū serpentis, quem ipsa suō brāchiō imposuisset, interēmptam esse, mortem sibi cōnscīvit. Itaque cum nusquam Octāviānō pār superesset, summā rērum penes eundem fuit.
Fīnis