Part 4: Substantive Clauses
Certior factus sum esse in Asiā gentēs, quae tālibus īnstitūtīs ūtantur. Quem prīmum ex hostibus occidit vir, eius sanguinem pōtat. Quotquot in proeliō interfēcit, hōrum capita ad rēgem perfert: allātō enim capite, fit praedae particeps: nōn allātō, partem nūllam capit. Dīcunt autem caput pelle nūdārī hōc modō: cutem in orbem circumcīdere solent circā aurēs: dein excutere dē capite: tum, postquam carnem dētersērunt, subigere pellem manibus: atque ita mollītā utī tamquam mantīlī, et ex frēnō equī, ubi vēnantur, suspendere. Nam quī plūrima mantilia ex hostium pellibus habet, is fortissimus cēnsētur. Nārrant etiam multōs excoriāre tōtōs hominēs, et super lignō extentōs equīs circumdūcere.
Nārrant autem habitārī montēs in Scythicā terrā ab hominibus capripedibus: tum ultrā hōs vīvere aliōs hominēs, quī per sex mēnsēs dormiant. Issedonēs autem huiusmodī utī īnstitūtīs nārrant. Quandō cuipiam pater mortuus est, propinquī cūnctī addūcentēs pecudēs ad eum conveniunt. Quibus mactātīs et in frusta concīsīs, mortuum etiam patrem hominis in frusta concidunt, mixtīsque cūnctīs carnibus epulās exhibent. Dīcunt etiam caput dēpilātum expūrgātumque inaurāre, eōque prō sacrō vāse ūtī, cum magna sacrificia peragant. Issedōnēs autem nārrant esse hominēs ūnoculōs, et grypēs, quī aurī thēsaurōs cūstōdiant in montibus.
Nārrant Persās obsidiōne cīnxisse urbem Barcam, postulantēs ut virī nōnnūllī trāderentur, quī facinus aliquod fēcissent: sed conditiōnem nōn accēpisse oppidānōs, quōrum ūniversa multitūdō particeps caedis esset. Itaque Barcam oppugnārunt novem continuōs mēnsēs, cunīculīs āctīs, ut in urbem intrārent, et in mūrum saepius factō impetū. Sed cunīculōs indāgāvit faber aerārius aēneō scūtō. Circumtulit enim scūtum intrā mūrum, et pavīmentō urbis admōvit. Iam alia loca, ubi illud admovēbat, surda erant; quā parte vērō erant cunīculī, ibi sōnum edēbat aes scūtī. Itaque ibīdem ex adversō cunīculum agentēs oppidānī Persās interficiēbant terram fodientēs.
Hīs rēbus cum multum tererētur temporis, multīque utrimque caderent, dux Persārum hoc cōnsilium capit. Intelligēns vī capī Barcam nōn posse, haec facere īnstituit. Noctū lātam fōdit fossam, cui ligna parum valida īnstrāvit, superque ligna humum ingessit, ita ut superficiēs reliquae terrae aequālis esset. Diē ortō, Barcaeōs ad colloquium invītāvit. Ad extrēmum, super occultā fossā sacrificantēs, ducēs utrimque dīxērunt: "Dum illa terra firma manēret, mānsūrum esse iūsiūrandum: Barcaeōs prōmittere sē pecūniam rēgī solūtūrōs: Persās nihil nōvī in Barcaeōs factūrōs.'
Ictō foedere, Barcaeī ipsī ēgrediēbantur urbe, et hostibus, ut intrā mūrum ingrederentur, permittēbant; at Persae, disruptō occultō ponte, in urbem irruēbant. Persae autem hāc causā pontem, quem fēcerant, rupērunt, ut stārent iūreiūrandō, quod fēcerant cum Barcaeīs, "tamdiū ratum fore foedus, quamdiū terra manēret firma." Ruptō autem ponte, nōn amplius ratum foedus manēbat.
Dārīus exercituī praefēcit Megabazum, virum Persam: quem magnopere honōrāverat, hōc in eum verbō cōram Persīs dictō. Māla pūnica comedere cupīverat Dārīus: quī postquam prīmum aperuit mālum, quaesīvit ex eō frāter Artabānus, "quidnam esset, cuius tantum sibi numerum esse cuperet, quantus numerus grānōrum in mālō esset?" Cui Dārīus respondit: "Velle sē tot Megabazōs habēre; hoc enim mālle, quam Graeciam suae potestātī subiectam."
Nārrant Carthāginiēnsēs esse locum Libyae extrā Herculeās columnās, hominēsque ibi habitantēs: quōs quandō ipsī mercandī causā adeant, expositās ē nāvī mercēs in ipsō maris lītore ā sē dispōnī: tunc sē, cōnscēnsīs rūrsus nāvibus, excitāre fūmum. Indigenās, cōnspectō fūmō, accēdere ad mare, et dēpositō prō mercibus aurō rūrsus procul ā lītore discēdere. Tum Carthāginiēnsēs nāvibus ēgressōs, rem īnspicere; et sī satis magnam aurī cōpiam repererint, ablātō aurō abīre: sīn minus, redīre in nāvēs, dōnec satis aurī repertum sit.
Nārrant Nomadas Libyae hoc facere. Cum puerī quārtum annum complēvērunt, tunc illīs vēnās in vertice capitis lānā ovium ūrunt, nōnnūllī etiam vēnās temporum. Idque hāc causā faciunt, nē īnsequente tempore umquam morbō ūllō capitis afficiantur. Hanc ob causam aiunt optimā sē fruī valētūdine. Rēvērā enim Libyēs prae omnibus hominibus, quōs nōvimus, firmissimā ūtuntur valētūdine. Num hāc dē causā hoc fīat, equidem prō certō nōn dīcō: sunt autem utique fortissimī. Referō autem quae ab ipsīs Āfrīs nārrantur.
temporum: "Tempus" in numerīs plūrālibus significāre potest āream in capitis lateribus super supercilia.
Dārīus Persārum rēx bellum Scythīs intulit. Istrum igitur flūmen ponte iūnxit, pontemque Graecīs Īōnibus cūstōdiendum trādidit. Tum in Scythās cum omnibus cōpiīs profectus est. Scythae autem aciem committere nōlēbant. Ita cum tempus extraherētur, neque fīnis ūllus appārēret, Dārīus, missō equite ad Scythārum rēgem, interrogāvit, "Cūr semper fugeret?" Dīxit etiam, "dēbēre eum aut pugnam committere, aut terram et aquam ferentem, in colloquium venīre."
Ad haec Scythārum rēx haec respondit: "Nōlle sē pugnāre, quī nec oppida nec culta arva habērent, quae dēfendere dēbērent. Prō autem terrā et aquā, quās postulāsset, dōna alia missūrum. In malam crucem proinde abīret." Illud igitur respōnsum praecō ad Dārīum retulit. Tandem Scythae praecōnem mīsērunt, quī dōna ferēbat, avem et mūrem et rānam et quīnque sagittās. Haec dōna afferentem interrogārunt Persae, quaenam esset mēns mittentium. Respondit praecō: "Nihil aliud sibi mandātum esse, nisi ut hīs datīs quam prīmum abīret; ipsōs autem Persās, sī sapientēs essent, posse cognōscere, quidnam ista dōna significārent."
Dārīus quidem putābat, "Scythās sēsē et terram et aquam trādere: quod mūs in terrā vīveret, rāna in aquīs, avis autem similis esset equō: dēnique tēla trādere, tamquam suam fortitūdinem." Gobrias autem, ūnus ē septemvirīs quī Magōs oppresserant, putābat dōna haec significāre: "Nisi avēs factī Persae ēvolārent, aut in mūrēs conversī terram subīrent, aut ut rānae in palūdēs īnsilīrent, sagittīs interfectum īrī."
Scythae vērō, audītō servitūtis nōmine, īram nōn tenuēre. Nūntiōs mīsērunt ad Istrum, quibus imperāvērunt ut in colloquium venīrent Īōnibus, quī pontem cūstōdīrent. Cōnstituērunt autem dē imprōvīsō impetum in Persās facere, cum cibum caperent. Equitātus quidem semper in fugam vertēbat equitātum Persārum: tum recēdēbant Scythae, peditātum metuentēs. Similēs vērō impetus noctū Scythae faciēbant.
Erat tunc Persīs ūtilis, Scythīs vērō inīqua, rēs dictū admodum mīra: nempe vōx asinōrum, et mūlōrum speciēs. Etenim nec asinum nec mūlum fert Scythica terra. Itaque vōx asinōrum et mūlōrum speciēs territābat Scythārum equitātum. Cōnstat autem, cum in Persās impetum facerent, equōs audientēs asinōrum vōcem, et mūlōs videntēs, saepe in fugam sēsē recēpisse.
Dum haec geruntur, nūntiī Scythārum ad Istrum perveniunt, et cūstōdibus pontis ita dīxērunt: "Venīre sē, ut lībertātem illīs pollicērentur, sī pontem relinquere vellent. Solverent pontem et domum abīrent. Ita interfectum īrī Persās, lībertātem autem Īōnibus datum īrī." Haec cum sē factūrōs Īōnēs pollicitī essent, Scythae abiērunt: rēbantur enim Īōnēs prōmissa servātūrōs esse.
Interim Dārīus cōnstituit ad pontem cum exercitū proficīscī: vidēbat enim Scythās invictōs esse. At, cum maior pars Persicī exercitūs pedestris esset, Scythicus autem exercitus esset equester, Scythae multō prius quam Persae ad pontem pervēnērunt. Itaque Īōnibus, quī in nāvibus erant, haec dīxēre: "Nunc quidem solvite pontem, et ōcius ābīte, recuperātā lībertāte. Fugientēs Persās exercitus noster sequitur."
Itaque dē hīs dēlīberārunt Īōnēs. Et Miltiadīs quidem Athēniēnsīs, haec erat sententia: "Parerent Scythis, et Īōniam līberārent." Contrā vērō suādēbat Histiaeus Mīlēsius ut manērent. Huius vīcit sententia. Itaque pontis parte, quae Scythārum rīpam spectābat, ad tēlī iactum solūtā, ut aliquid facere vidērentur, et nē Scythae tentārent vim afferre, ita Histiaeus Scythās allocūtus est: "Virī Scythae, faciēmus quae vultis. Pōns solūtus est. Nunc Persās interficere potestis." Tum Scythae dēceptī reversī sunt, ut Persās adorīrentur.
Interim advēnit Persicus exercitus; sed cum pontem solūtum vīdissent, magnopere timēbant nē ab Īōnibus dēsererentur. Erat tunc apud Dārīum vir Aegyptius, omnium hominum maximā vōce praeditus. Hunc Dārīus iussit, in rīpā stantem, vocāre Histiaeum Mīlēsium. Quod ubi fēcit, Histiaeus statim, nāvibus omnibus ad trāiiciendum exercitum parātīs, pontem iūnxit. Ita Persae ē Scythārum manibus effūgērunt.
Ōlim Sandoces quīdam urbī Cȳmae praefectus erat. Hunc Dārīus rēx, cum invēnisset, eum, cum iūdex fuisset, acceptā pecūniā iniūstam sententiam prōnūntiāsse, in crucem agī iussit. Et iam suspēnsus erat; cum Dārīus, ratiōnem sēcum iniēns rērum ab illō gestārum, reperit multō plūra esse eius merita in rēgiam domum quam malefacta. Quod postquam reperit, agnōscēns properantius ā sē quam sapientius āctum esse, solvī hominem iussit. Ita supplicium ā Dārīō dēcrētum effūgit, superstesque fuit.
Oroetēs Persa, Sardium praeses cōnstitūtus ā Cȳrō, facinus animō agitāvit nefārium: etenim Polycratem Samium, ā quō nec factō ūllō nec dictō quōquam iniūriōsō fuerat laesus, quemque nōn vīderat umquam anteā, capere et interficere cupīvit: idque, ut plērīque trādunt, tālem ob causam. Ad rēgis portam cum sēdisset hīc Oroetēs, et alius Persa, cui nōmen Mitrobatī fuit, hī ambō in verbōrum contentiōnem dīcuntur incidisse. Nārrant autem Mitrobaten, cum dē virtūte inter sē disceptārent, Oroetae haec dīxisse: "Tūne vir es, quī Samum īnsulam tuae praefectūrae proximam, in Rēgis potestātem nōn redēgistī? Cum sit subāctū ita facilis ut indigenārum aliquis, cum quīndecim armātīs īnsurgēns, ea potītus sit atque etiam nunc in ea dominētur!" Dīcunt igitur, Oroetēn hīs audītīs, aegrē ferentem exprobrātiōnem, cupīvisse nōn tam vindictam capere dē eō quī haec sibi dīxisset, quam omnīnō Polycratem perdere, propter quem male exprobrātus esset.
Sunt pauciōrēs nōnnūllī quī trādunt, mīsisse Oroetēn praecōnem Samum, nesciō quid petītūrum: (nec enim hoc memoriae prōdītur:) Polycratem autem tunc in exedrā forte dēcubuisse, et affuisse eī Anacreontem Tēium; atque cum accēdēns Oroetae praecō verba fēcisset, Polycratem ad mūrum tunc forte conversum, nec aspexisse hominem paullisper nec respōnsum dedisse. Sīc causa mortis Polycratis duplicī modō trāditur.
Oroetēs vērō, quī Magnēsiae habitābat, Lȳdum quendam mīsit nūntium ferentem quō Polycratis animum explōrāret. Polycratēs autem magnam spem habēbat fore ut Īōniae et īnsulārum imperiō potīrētur. Oroetēs, intelligēns hoc eum animō agitāre, missō nūntiō, haec dīxit: "Oroetēs Polycratī salūtem dīcit. Intellēxī tē magnās rēs mōlīrī; parum autem pecūniae tibi esse. Nunc tū, sī hocce fēcerīs, et tuās rēs augēbis, et mē quoque servābis. Mortem mihi meditātur Cambȳsēs. Tū ergō et mē ipsum ex hāc terrā ēducās, et pecūniās meās exportēs. Hārum quidem partem tū tenē, partem mē tenēre patere: hārum ope Graeciae imperiō potiēris. Quod sī fidem mihi nōn habuerīs, mitte cīvem, quemcumque fidēlissimum habēs, cui ego pecūniās mōnstrābō."
Hīs audītis gāvīsus Polycratēs, accēpit conditiōnem. Prīmum igitur mīsit speculandī causā Maeandrium, quī scrība eius erat. Oroetēs postquam cognōvit exspectārī speculātōrem, hoc fēcit. Cistās octo lapidibus complēvit, brevī spatiō exceptō circā ōrās, super lapidēs vērō aurum coniēcit: tum obsignātās cistās in parātō habuit. Et Maeandrius, ubi advēnit spectāvitque, renūntiāvit Polycratī. Ita omnīnō dēceptum esse Polycratem nārrant.
Tum ille, quamvīs vātēs dissuādērent eī, ipse eō proficīscī parāvit. Ad haec fīlia eius dormiēns tāle vīderat īnsomnium. Vīsus eī erat pater in āere sublīmis esse, et lavārī ā Iove, inungī vērō sōle. Hoc cum eī oblātum esset vīsum, vehementer contendēbat, nē ad Oroetēn pater proficīscerētur; atque etiam, dum ille āctuāriam nāvem cōnscendēbat, illum ōminōsīs verbīs prōsecūta est. Tum ille minātus est, "Quandō salvus rediisset, multōs annōs illam sine marītō mānsūram" et illa precāta est, "ut rata haec fierent: mālle sē enim sine marītō esse, quam patre prīvārī."
Itaque Polycratēs, sprētō omnī cōnsiliō, ad Oroetēn nāvigāvit, cum aliōs multōs comitēs sēcum dūcēns, tum Dēmocēdem medicum praeclārum. Cum vērō Magnēsiam Polycratēs pervēnisset, miserē periit, suppliciō nec rēgiā potestāte dignō, nec ingeniō: nam exceptīs Syrācūsānōrum tyrannīs, nē ūnus quidem ex aliīs tyrannīs Graecīs dignus est quī magnificentia cum Polycrate compārētur.
Turpī modō et nārrātū indignō occīsum, crucī eum Oroetēs affīxit: quīcumque vērō ex comitibus Samiī erant, hōs dīmīsit, grātiam sibi habēre iubēns quod lībertātem servārent; quotquot autem peregrīnī aut servī erant, hōs vīnctōs mancipiōrum locō habuit. Sīc Polycratēs ex cruce suspēnsus ūniversum fīliae somnium explēvit: lavābātur enim ā Iove, quandō pluēbat: et inungēbātur sōle, hūmōrem ipse ē corpore ēmittēns. Itaque suprēma Polycratis fēlīcitās hunc habuit fīnem, quemadmodum eī Amāsis Aegyptī rēx ōminātus erat. Oroetēs autem haud multō post ā Dārīō, rēge Persārum, capitis condemnātus est. Tālī igitur modō Oroetēn persecūtae sunt dīrae Polycratis Samiī ultrīcēs.
Cum Oroetae rēs familiāris Sūsa esset trānsportāta, accidit ut Dārīō rēgī, inter vēnandum ex equō dēsilientī, pēs distorquērētur. Et graviōrī quōdam modō distortus est, nam astragalus ex articulīs exierat. Itaque medicīs Aegyptiīs, quōs praestantissimōs in arte medicōrum putābat, ūsus est. At illī, torquentēs pedem vimque magnam afferentēs, malum auxērunt.
Cum igitur tōtōs septem diēs septemque noctēs īnsomnēs ēgisset; octāvō diē graviter labōrantī Dārīō nūntiat quispiam, sē ōlim Sardibus Democēdis artem forte audīvisse laudārī: rēxque imperāvit, ut ad sē quam prīmum addūcerētur. Quī ubi inter Oroetae mancipia repertus est, prōdūcitur in medium, compedēs trahēns, et lacerōs pannōs indūtus.
In mediō stantem interrogāvit rēx num arte medicā callēret; at ille negāvit, veritus nē, sī cognōscerētur, nūlla spēs reliqua foret in Graeciam redeundī. Dārīus vērō intelligēns dissimulāre hominem, et gnārum esse artis, flagella et stimulōs in medium prōferrī iussit. Tum ille professus ait, accūrātē quidem sē artem nōn doctum esse, sed aliquantulam eius nōtitiam habēre ex amīcitiā quam cum medicō quōdam habuisset. Deinde, cum rēx sē illī permīsisset, Graecīs adhibitīs medicāmentīs et lēnibus post vehementiōra admōtīs, effēcit ut et somnum caperet rēx, et brevī tempore sānum incolumemque praestitit, cum numquam rēctum pedis ūsum sē receptūrum spērāsset.
Inde duābus aureīs compedibus dōnātus ā Dārīō Democēdēs quaerit ex rēge num cōnsultō duplex malum reddat, quod sānum illum praestiterit? Quō verbō dēlectātus Dārīus, ad uxōrēs suās eum ablēgāvit; quibus servī, eum prōdūcentēs, dīxērunt esse hunc quī vītam rēgī praestitisset. Tum eārum ūnaquaeque phiala aurum ē cistā hauriēns, tam largō mūnere aurī Democēden dōnāvit, ut famulus, quī eum sequēbātur, cui nōmen erat Scitōnī, ex statēribus quī in terram dēciderant, ingentem aurī vim sibi colligeret.
Apud Thrācās hic mōs īnstituitur. Uxōrēs quisque vir plūrēs habet. Mortuō autem virō, magna fit inter uxōrēs disceptātiō, quaenam ex uxōribus cārissima fuerit marītō. Deinde, quae tālis esse iūdicāta est, illa, ā virīs et mulieribus collaudāta, iugulātur super tumulō ab propinquīs: tum ūnā cum marītō sepelītur. Reliquae vērō magnae sibi calamitātī id esse arbitrantur.
Lacum Prāsiadem gēns incolit tālī modō. Stant in mediō lacū tabulāta, altīs pālīs īnstrāta, quae angustum habent ex continente aditum. Ūnusquisque vir super tabulātīs illīs tugurium habet, in quō vītam agit. Parvulōs autem puerōs puellāsque fūnibus ex pede alligant, veritī nē imprūdentēs in aquam dēcidant.
Aristagorās Mīlēsius cōnātus est persuādēre Cleomenī Spartānōrum rēgī ut expedītiōnem susciperet adversus Persās. Quī cum nescīret quō modō rem dētrectāret; quaesīvit ex Aristagorā, quot diērum esset iter ā marī Īōniō ad rēgem? Et Aristagorās, aliōquīn callidus homō, et eum pulcrē dēcipiēns, coāctus est respondēre, trium mēnsium esse iter. Tum vērō Cleomenēs, praecīdēns reliquum sermōnem, quem dē itinere illō factūrus erat Aristagorās, ait: "Hospes Mīlēsie, excēde Spartā ante sōlis occāsum: nōn enim sermōnem dīcis audiendum Spartānīs, quī eōs cupiās trium mēnsium viam abdūcere ā marī." Hīs dictīs Cleomenēs domum abiit.
Tum vērō Aristagorās sūmptō oleae rāmō domum adiit Cleomenis, et ingressus supplex illum precātus est, ut, dīmissā fīliolā, sēsē audīret: adstābat enim forte Cleomenī fīlia, cui nōmen erat Gorgō, ūnica illīus prōlēs, annōrum octo aut novem puella. Iussit illum Cleomenēs dīcere quae vellet, nec cessāre puellae causā. Ibi Aristagorās decem incēpit talenta eī pollicērī, sī ea, quae petiisset, sibi effecta dedisset: abnuente Cleomene, prōgressus est augendō subinde pecūniae summam, dōnec postrēmō, cum quīnquāgintā talenta pollicitus esset, exclāmāvit puella: "Pater, corrumpet tē hic hospes, nisi ōcius hinc abscesserīs." Tum dēlectātus Cleomenēs puellae monitō, abiit, et Aristagorās Spartā omnīnō excessit, neque eī licuit dē itinere ad rēgem plūra commemorāre.
Athēnae diū ā tyrannīs oppressae erant. Hīs tandem coāctīs ut exsulātum abīrent, auctae sunt Athēnārum opēs: cīvitāsque flōrentissima facta est. Appāret autem, nōn hōc sōlum exemplō, sed ubīque, quam praeclāra rēs sit iūris aequālitās. Nam et Athēniēnsēs, quamdiū sub tyrannīs erant, nūllīs ex fīnitimīs populīs bellō fuērunt superiōrēs; tyrannīs autem līberātī, longē prīmī factī sunt. Quae rēs dēclārat, quoad ā tyrannīs essent oppressī, illōs minus fortiter rem gessisse, quippe prō dominō nōn prō sē: postquam vērō in lībertātem sunt restitūtī, ūnusquisque prō sē ipse studiōsē dabat operam ut rēctē rem gereret.
Periander, rēx Corinthī, initiō quidem mītis erat; sed, ex quō per nūntiōs commercium habuit cum Thrasybūlō, Mīlēsiōrum tyrannō, crūdēlis et sanguinolentus factus est. Missō ad Thrasybūlum praecōne, quaesīvit ex illō: quō pactō, rēbus omnibus firmissimē cōnstitūtīs, optimē praeesset cīvitātī? Thrasybūlus, homine quī ā Periandrō missus erat extrā urbem ēductō, ingressus est arvum quoddam satum, ambulānsque per segetem, scīscitānsque ex eō cūr ad sē Corinthō missus esset, dētruncābat interim quamque spīcam super aliās ēminentem, dōnec pulcherrimam et pinguissimam segetis partem tālī modō corrūpit; dēnique, postquam agrum ita pervagātus est, dīmīsit lēgātum, nūllum verbum eī praecipiēns. Ubi Corinthum rediit lēgātus, cupidus erat Periander cognōscendī praecepta Thrasybūlī. Respondit lēgātus: nihil sibi mandāsse Thrasybūlum. Tum renūntiāvit, quid agentem Thrasybūlum vīdisset. At Periander, intelligēns factum, reputānsque monērī sē ā Thrasybūlō ut ēminentiōrem quemque cīvem interimeret, tum vērō omnem adversus cīvēs nēquitiam exercēre incēpit. Mox, interfectīs omnibus prīmōribus, omnia facere, quae vellet, facile potuit.
Īōnēs, auctōre Aristagorā, ā Dārīō dēfēcērunt. Itaque vīgintī nāvēs Athēniēnsēs Mīlētum advēnērunt, quās sequēbantur quīnque trirēmēs Eretriēnsium, Īōnibus auxiliō. Tum Aristagorās expedītiōnem adversus Sardēs suscēpit. Urbem capiunt: quōminus vērō captam dīripere possent, haec rēs fuit impedīmentō. Erant Sardibus plēraeque domūs ex harundine cōnstrūctae. Hārum ūnam cum incendisset quīdam ex mīlitibus, ab illō initiō cētera cōnsūmēns ignis, ūniversam urbem dēpāscēbat. Tum Persae, ex arce impetū factō, hostēs adortī sunt. Ācriter pugnātum est. Īōnēs ingentī clāde vīctī sunt. Cōnstat magnum numerum eōrum ā Persīs interfectum esse.
Interim Dārīō nūntiātur, Sardēs incēnsās ab Athēniēnsibus Īōnibusque, illīusque tumultūs auctōrem, cuius auxiliō haec suscepta sint, Aristagoram esse Mīlēsium. Quō acceptō nūntiō, nūllā ratiōne habitā Īōnum, quōs nōverat poenam certam datūrōs, dīcitur rēx quaesīvisse quīnam essent Athēniēnsēs? Deinde, cum audīvisset, poposcisse arcum, et sagittam arcuī impositam ēmīsisse in caelum, exclāmāns, "Prōh Iūpiter, contingat mihi poenās sūmere ab Athēniēnsibus!" Hīs dictīs mandāvit ūnī ē ministrīs, ut quotiēs cēna ipsī appōnerētur, ter dīceret, "Domine, mementō Athēniēnsium!"
Interim in Cyprō haec gesta sunt. Onesilō ducī Cypriōrum nūntiātur, Artybium Persam cum classe et ingentī Persārum exercitū affutūrum esse in Cyprum. Quō cognitō Onesilus Cyprius praecōnem dīmīsit per Īōniam, auxiliō Īōnās advocāns: nec diū rē dēlīberātā, affuērunt Īōnēs cum magnā classe. Eōdem tempore quō Īōnēs advēnēre, Persae etiam, cum nāvibus ē Ciliciā trāiēcissent, pedestrī itinere Salamīnem contendērunt: nāvibus autem Phoenīcēs circumnāvigārunt prōmontorium quae Clāvēs Cyprī vocantur.
Quae cum ita essent, Cypriī tyrannī convocātōs Īōnum ducēs ita allocūtī sunt: "Vōbīs, Īōnēs, nōs Cypriī permittimus ut ēligātis cum utrīs vēlitis cōnflīgere; cum Persīs, an cum Phoenīcibus. Quod sī pedestrī pugnā cum Persīs vultis congredī, oportet vōs, nūllā interpositā morā, nāvibus ēgressōs, pedestrem īnstruere aciem; nōs vērō, cōnscēnsīs nāvibus vestrīs, Phoenīcibus nōs oppōnere. Sīn cum Phoenīcibus tentāre fortūnam māvultis; utramcumque partem ēlēgeritis, operam dare necesse est, ut, quantum per vōs fierī potest, līberae sint et Īōnia et Cyprus."
Ad haec Īōnēs respondērunt: "Nōs Īōnia mīsit ut mare cūstōdiāmus; nōn ut nāvēs nostrās trādentēs Cypriīs, ipsī cum Persīs pedestrī aciē cōnflīgāmus. Nōs igitur, quā parte locātī sumus, in eā ūtilem praestāre operam cōnābimur: vōs autem, memorēs quālia Persīs parentēs passī ab illīs sītis, fortēs virōs esse oportet." Post haec, cum Persae in Salamīniōrum advēnissent campum, aciem īnstrūxērunt rēgēs Cypriōrum: ita quidem ut cēterōs Cypriōs hostium cēterīs mīlitibus oppōnerent, Persīs autem fortissimōs ē Salamīniīs sēlēctōs. Contrā Artybium vērō, ducem Persārum, lubēns stetit Onesilus.
Vehēbātur Artybius equō, quī ērēctus stāre adversus armātum mīlitem ēdoctus erat. Quā rē cognitā Onesilus, cum esset eī armiger genere Car, arte bellicā clārus et animī plēnus, dīxit huic: "Artybiī equum audiō ērēctum stāre, et pedibus atque ōre pugnāre contrā adversārium. Tū igitur ōcius dēlīberā tēcum, mihique ēde, utrum observāre et ferīre vēlīs equum, an ipsum Artybium?"
Ad haec famulus respondit: "Parātus equidem sum, rēx, et utrumque facere, et alterutrum, et omnīnō quidquid tū iusserīs: dīcam tamen id quod tuīs rēbus commodissimum mihi vidētur. Rēgem ducemque aiō oportēre cum rēge et duce congredī: nam sī tū virum ducem interfēcerīs, magnum hoc tibi erit: sīve, quod dīī prohibeant, tē ille; ab dignō etiam homine occīdī, minor calamitās est. Nōs vērō famulōs aiō oportēre cum famulīs congredī, et cum equō; cuius tū artēs nē timuerīs: ego enim tibi polliceor, adversus nūllum hominem porrō illum sē ērēctūrum."
Haec postquam armiger dīxit, mox deinde commissa pugna est, et terrā, et marī. Et nāvibus quidem Īōnēs, ācriter illō diē pugnantēs, superāvērunt Phoenīcēs: et inter Īōnās, Samiōrum prae cēterīs virtūs ēminuit. Pedestrēs vērō ubi congressae sunt cōpiae, magnō impetū invicem irruentēs pugnārunt. Ab imperātōribus autem utrimque haec gesta sunt. Ubi Artybius, equō quem dīxī vectus, adversus Onesilum impetum fēcit, Onesilus, quemadmodum eī cum armigerō convēnerat, ferit ipsum irruentem Artybium: cumque equus scūtō Onesilī pedēs iniiceret, Car falce feriēns pedēs praecīdit equī. Ita Artybius dux Persārum, ūnā cum equō, ibīdem cecidit.
Dum vērō cēterī etiam aciē pugnant, dēserit Cypriōs Stenosor, ūnus ē ducibus cum nōn exiguā mīlitum manū, quōs sēcum habēbat. Postquam Stenosor dēseruit sociōs, prōtinus Salamīniōrum quoque essedariī idem fēcērunt. Quō factō superiōrēs Cypriīs Persae ēvāsērunt. Quōrum exercitū in fugam versō, occīdērunt et aliī multī, et ipse Onesilus, quī Cypriīs auctor fuerat dēfectiōnis. Diū restitērunt sociī, sed ā Persīs circumventī tandem fūsī fugātīque sunt. Magnā praedā, magnō captīvōrum numerō potītī sunt Persae.
Onesilī caput Amathūsiī, quōs ipse obsēderat, abscissum Amathūnta portārunt, et super oppidī portam suspendērunt. Nārrant, postquam cavum caput ita suspēnsum fuerit, apium exāmen, in illud sēsē īnsinuāns, favīs replēvisse. Quod cum accidisset, ōrāculum cōnsulentibus Amathūsiīs, 'Quid facerent?' datur respōnsum, 'auferrent caput humārentque; Onesilō vērō, ut hērōī, annua sacra facerent. Id sī fēcissent, melius cum ipsīs āctum īrī." Hoc fēcērunt Amathūsiī ad meam usque aetātem.
Aristagorās, dum oppidum quoddam obsidet, interficitur. Histīaeus vērō Mīlētī tyrannus, quī sēditiōnis auctor fuerat, ā Dārīō dīmissus Sūsis, Sardēs profectus erat. Quō ubi advēnit, interrogāvit eum Artaphernēs, Sardium praeses, quānam rē inductōs Īōnās ā rēge defecissse putāret. Id cum sē ignōrāre dīceret, mentīrī eum vidēns Artaphernēs ait: "Ita tibi, Histīaee, haec rēs sē habet: calceum hunc tū cōnfēcistī, quem induit Aristagorās." Hoc cum dīxisset Artaphernēs, veritus Histīaeus nē interficerētur, in fugam sē recipit. Tum Mīlētum adit. At Mīlēsiī, libenter Aristagorā līberātī, eum recipere nōlēbant. Itaque cum noctū per vim intrāre Mīlētum cōnātus esset, repulsus est, atque etiam ab aliquō ex Mīlēsiīs in femore vulnerātus est. Inde Bȳzantium nāvigāvit, ibique omnēs nāvēs, quae praeterībant, capiēbat, exceptīs eōrum nāvigiīs quī sē parātōs esse Histīaeō pārēre profitērentur. Mox captus est ab Artapherne, quī corpus suspendit ē cruce, caput autem sale conditum, Sūsa ad Dārīum mīsit. Dārīus autem caput lautum et bene cūrātum sepelīrī iussit, ut virī dē sē praeclārē meritī. Hōc igitur fātō Histīaeus fūnctus est.
Interim ad Mīlētum ingēns et nāvālis et pedester exspectābātur exercitus. Nam Persārum ducēs, iūnctīs cōpiīs, adversus Mīlētum proficīscēbantur. Itaque Īōnēs cōpiās cōnscrībere incēpērunt. Convocātō conciliō placuit nē quis pedester exercitus, quī oppōnerētur Persīs, cōgerētur, sed ut mūrōs dēfenderent ipsī per sē Mīlēsiī: classis autem rēbus omnibus īnstruerētur, atque quam prīmum ad Lādēn occurreret, et pugnā nāvālī dēcerneret. Est autem Lādē parva īnsula, haud procul ab urbe Mīlētō. Erant autem Īōnibus trirēmēs trecentae quīnquāgintā trēs. Nāvēs vērō, quās barbarī habēbant, erant sexcentae.
Deinde vērō, ubi in Lādē īnsulā Īōnēs convēnēre, conciōnēs habitae sunt, et cum aliī apud eōs verba fēcissent, tum Dionȳsius, ūnus ē ducibus, ita locūtus est: "Nunc cum in novāculae aciē sint rēs nostrae, utrum līberī sīmus, an servī; sī quidem volueritis labōrēs suscipere, erit id quidem nunc vōbīs molestum, sed poteritis esse līberī hostibus superātis: sīn, disciplīnā mīlitārī intermissā, vōs ōtiō dederitis, nūllam equidem spem habeō, poenam dēfectiōnis effugere vōs posse. Sed mē audīte, mihique vōs permittite; et vōbīs ego polliceor hostēs magnam clādem acceptūrōs."
Hīs audītīs, Dionȳsiō sē permīsērunt Īōnēs. Tum ille quotīdiē, nāvibus longō ōrdine ēductīs, postquam rēmigēs in discurrendō singulīs nāvibus per bīnās aliās exercuerat, et mīlitēs iusserat armātōs in ponte stāre, reliquam diēī partem in ancorīs tenēbat. Et illī quidem ad septimum diem eī pārēbant; īnsequente vērō diē, cum impatientēs essent tālium labōrum, molestiīs et sōlīs ārdōre lacessītī, hōsce inter sē sermōnēs miscēbant: "Cūr hōs exhaurīmus labōrēs? Nam dēsipientēs nōsmet vānō iactātōrī permīsimus, quī trēs modo nāvēs in commūne contulit. Quantō praestat, quidvīs aliud, quam haec mala, patī! Agite, nē diūtius huic hominī pāreāmus!" Hīs dictīs, nēmō amplius mandāta facere voluit, sed tamquam pedester exercitus, castrīs in īnsulā positīs, dēgēbant in umbrā, nāvēs cōnscendere exercērīque nōlentēs.
Interim Persae cum classe contrā prōgressī sunt. Tum Īōnēs etiam nāvēs suās longō ōrdine ēdūxērunt. Proeliō commissō, nōnnūllī ē ducibus, sublātīs vēlīs, dēsertā aciē in fugam sē recēpērunt. Relīquī vērō, ubi plērōsque sociōs prōdere rem commūnem vīdērunt, nōluērunt fugere, sed pugnārunt discurrentēs per hostium nāvēs, eāsque perrumpentēs; dōnec, cum plūrēs nāvēs cēpissent, ipsī suārum maiōrem partem perdidērunt. Satis cōnstat Īōnās magnō cum dētrīmentō dēvictōs esse. Dionȳsius vērō, āctum esse dē classe intelligēns, in Siciliam vēla fēcit; ex quā coortus praedārī incēpit: Graecīs quidem nāvibus numquam īnsidiātus, sed Carthāginiēnsibus ac Tyrrhēnīs.
Persae, victīs pugnā nāvālī Īōnibus, terrā marīque Mīlētum oppugnārunt, et, suffossīs mūrīs, admōtīsque cuiusque generis māchinīs, cum ipsā arce cēpērunt, sextō ā dēfectiōne Aristagorae annō; captamque in servitūtem redēgērunt. Ita ea ipsa calamitāte dēvicta urbs Mīlētus est, quae in illam ōrāculō praedicta erat.
Cum enim Argīvī Delphōrum ōrāculum dē suae urbis salūte cōnsuluissent, alia dē Argīvīs, alia dē Mīlēsiīs ēdidit Pȳthia. Quae vērō ad Mīlētum attinēbant, haecce erant:
Tunc igitur haec Mīlēsiīs accidērunt, quandō virōrum maior pars interfecta est ā Persīs longōs capillōs alentibus, et templum in Didymīs exspoliātum igne concremātum est.
Athēniēnsēs autem et aliīs multīs modīs mōnstrāvērunt, quantum eā Mīlētī expugnātiōne lūctum percēperint; et, cum Phrynichus, poēta praeclārus, drāma scrīpsisset docuissetque, dē Mīlētī expugnātiōne, in lacrimās ērūpērunt omnēs spectātōrēs, et mīlle drachmīs multātus est poēta, quod domesticārum calamitātum mentiōnem fēcisset; et lēge prohibitum est, nē quis amplius hōc drāmate ūterētur.
Dārīus ob incēnsās Sardēs poenam dē Athēniēnsibus et Eretriēnsibus sūmere cōnstituit. Magnīs igitur cōpiīs Mardonium praefēcit. Hic nāvem ipse cōnscendit, et cum reliquīs nāvibus profectus est: pedestrem vērō exercitum aliī ducēs ad Hellēspontum dūxērunt. Prīmum Thasiōs classe aggressī, quī nē manūs quidem contrā illōs sustulerant, sibi subiēcērunt: tum pedestrī exercitū Macedonās sub iugum mīsērunt. Dein Athon montem nāvibus circumvehī īnstituērunt. Sed maximā coortā tempestāte, maximus nāvium numerus ad montem illīsus est. Aiunt trecentās ex nāvibus periisse, et hominum amplius vīgintī mīlia. Pedestrem vērō exercitum noctū aggressī Thrācēs, magnum mīlitum numerum occīdērunt. Itaque Mardonius, turpiter rē gestā, cōpiās in Asiam dūcere coāctus est.
Nē tum quidem Dārīus inceptō dēstitit. Nam et famulus eum admonēbat ut reminīscerētur Athēniēnsium, et ipse cupiēbat Graecōs subigere. Itaque, Mardoniō ab imperiō remōtō, quī male rem gesserat, Dātin et Artaphernem novīs cōpiīs praefēcit, datō mandātō, ut Athēnās Eretriamque sibi subiicerent, et capta inde mancipia in suum cōnspectum addūcerent. Hī nōminātī imperātōrēs, cum ad mare pervēnissent, magnās cōpiās cōnscrīpsērunt; accessērunt etiam nāvēs equīs trānsvehendīs, quās superiōrī annō Dārīus parandās cūrāverat. Equīs in nāvēs impositīs, et omnī pedestrī exercitū cōnscendere iussō, sexcentīs trirēmibus profectī sunt.
Per Īcarium mare cursum tenuēre, metuentēs maximē, ut mihi vidētur, montis circuitum, in quō superiōrī annō ingentem calamitātem passī erant. Ubi per mare Īcarium trānsvectī Naxon īnsulam advēnēre, omnēs Naxiī in montēs cōnfūgērunt. Persae vērō, in servitūtem redāctīs illīs, quōscumque comprehendissent, et aedem et urbem incendērunt. Quō factō adversus reliquās īnsulās nāvigāre pergēbant.
Dum haec geruntur, Dēliī etiam, relictā īnsulā Tēnum effugiunt. Datis autem, ubi in vīcīniam Dēlī cum exercitū pervēnit, nōn passus est classem ad īnsulam appellere; et postquam cognōvit, quō sē Dēliī recēpissent, missō praecōne, haec iīs ēdīxit: "Cūr fugā ābītis, virī sānctī?Nē mē nēquissimum hominem putāveritis. Hoc mihi mandātum est ā rēge, nē, quā in terrā hī duo dīī nātī sint, eam neu incolās eius laedam. Quārē redite ad vestrās sēdēs." Hīs dictīs trecenta tūris talenta super āram congesta adoluit.
Post dīgressum Persārum ex hāc regiōne, commōta tremuit Dēlos: quod nec ante id tempus, ut aiunt Dēliī, nec post, ad meam usque aetātem, factum est. Et hoc quidem prōdigium ēdidit Deus, ut imminentia hominibus mala significāret. Cōnstat autem rēgnantibus Dārīō, Xerxē, Artaxerxe, plūra mala afflīxisse Graeciam, quam per vīgintī aliās generātiōnēs quae ante Dārīum exstiterint. Itaque nōn sine causā commōta est Dēlos. Et in vāticiniō ita scrīptum est:
Haec autem tria nōmina hoc significant Graecō sermōne: Dārīus coercitōrem, Xerxēs bellātōrem, Artaxerxēs magnum bellātōrem.
Eretriēnsēs autem, ubi cognōvērunt sēsē petī ā Persīs, Athēniēnsēs ōrārunt ut auxilia mitterent. Itaque cōpiae auxiliō iīs cōnfestim missae sunt. At in Eretriēnsibus sānum nūllum erat cōnsilium. Quī Athēniēnsēs vocāverant, ipsī in duās dīvīsī erant sententiās: nam aliīs animus erat, relictā urbe in superiōra Euboeae loca sē recipere: aliī vērō, prīvātum quaestum ā Persīs spērantēs, urbem prōdere parābant. Quibus rēbus cognitīs, quīdam ē prīmōribus Athēniēnsēs ōrāvit, ut domum redīrent, nē simul cum Eretriēnsibus perīrent. Itaque statim omnēs Athēnās reversī perīculum ēvāsērunt.
Persae vērō, cum Eretriam pervēnissent, expositīs cōpiīs, urbem adoriuntur. Oppidānī quidem ēgredī et pugnam committere nōn audēbant, sed mūrōs dēfendere cūrae fuit, quandōquidem vīcerat sententia nōn relinquendam esse urbem. Cum autem ācriter oppugnārētur mūrus, intrā sex diēs multī ex utrāque parte periērunt: septimō vērō diē, nōnnūllī ex cīvibus urbem Persīs prōdidērunt. Quī, urbem ingressī, aedem spoliārunt incendēruntque, poenam hanc rependentēs ob aedem Sardibus cremātam; hominēs autem, ut iusserat Dārīus, in servitūtem abstrāxērunt.
Subāctā Eretria, Persae in Atticam nāvigārunt. Cumque Marathōn esset tōtīus Atticae maximē idōneus equitibus locus, ibi cōpiās expōnere iussit Hippiās, quī ōlim tyrannus Athēnārum fuit. Is apud Dārīum diū vīxerat, ā cīvibus suīs rēgnō expulsus. Quā rē cognitā, Athēniēnsēs etiam ipsī Marathōna obviam hostibus ēgressī sunt. Dūxērunt autem illōs decem imperātōrēs; quōrum decimus Miltiadēs erat, dē quō suprā nārrātum est.
Tum vērō Spartam missus est praecō Phīdippidēs, quī cursū celerrimus fuit. Cui, ut ipse nārrat, deus Pan obviam factus est, compellātōque nōminātim Phīdippide, iussit eum renūntiāre Athēniēnsibus illōs nūllam suī cūram habēre, quamvīs sit amīcissimus Athēnīs, ac iam saepe dē illīs bene meritus fuerit, et posteā etiam bene sit meritūrus. Perāctō igitur bellō, templum Pānī Athēniēnsēs condidēre, eumque annuīs sacrificiīs plācāvērunt.
Tunc Phīdippidēs, postrīdiē eius diēī quō Athēnīs profectus erat, Spartam pervēnit. Prīmōrēs convocātōs ita allocūtus est: "Petunt ā vōbīs Athēniēnsēs, ut sibi subsidiō veniātis. Nē passī sītis ut antīquissima inter Graecōs cīvitās in servitūtem redigātur ā barbarīs. Nam et Eretria nunc sub iugum missa est, et illūstris cīvitās periit." Hīs dictīs, placuit quidem Spartānīs auxilia mittere Athēniēnsibus, sed hoc cōnfestim facere nōn potuērunt, cum nōllent contrā lēgem agere. Erat enim nōnus diēs mēnsis: "nōnō autem diē, et priusquam plēna esset lūna, sē nōn ēgressūrōs," aiēbant.
Hippiae, Pīsistratī fīliō, tālis vīsus erat oblātus. Vīsus erat sibi cum suā mātre colloquī: quō ex somniō intellēxerat, Athēnās sē reditūrum esse. Tunc vērō, ducis mūnere fungēns, barbarōs in terram ēgressōs ōrdināvit. Quae dum facit, accidit eī ut vehementius, quam solitus erat, et sternūtāret et tussīret. Cumque eī, quia aetāte erat iam prōvectiōrī, plūrēs labārent dentēs, dentium ūnum, dum tussit, propter vim ex ōre ēiēcit. Quī cum in arēnam cecidisset, magnum adhibuit studium ut eum reperīret. Postquam vērō nusquam dēns vīsus est, ēditō gemitū ait: "Terra haec nōn est nostra, neque eam in nostram potestātem redigere poterimus: nam quidquid eius ad mē pertinēbat, id dēns meus habet."
Interim Athēniēnsibus auxiliō vēnēre Plataeēnsēs. Conciliō convocātō, imperātōrum bifāriam dīvīsae erant sententiae; nōlentibus aliīs, ut proeliō cōnflīgerētur; aliīs vērō, et in hīs Miltiade, cōnflīgendum cēnsentibus. Ita cum decem ducēs dīxissent, ūndecimus supererat, quī suffrāgium ferret, is quī polemarchus ēlēctus erat. Erat autem tunc polemarchus Callimachus: quem hīs verbīs allocūtus est Miltiadēs.
"In tē nunc situm est, Callimache, utrum velīs Athēnās in servitūtem redigere, an, līberāta patria, memoriam tuī in omne aevum relinquere. Numquam enim in tantum perīculum adductī sumus. Sī ā Persiā vincēmur, dēcrētum est quid nōbīs sit patiendum, Hippiae dēditis: sīn autem superior ēvāserit haec cīvitās, prīmam aiō futūram esse Graecārum cīvitātum. Quō pactō igitur hoc fierī possit, nunc tibi dīcam. Sententiae imperātōrum, quī decem sumus, in duās partēs dīvīsae sunt: aliīs cōnflīgendum ratīs, aliīs nōn cōnflīgendum. Sī tū meae accesserīs sententiae, habēbis līberam patriam, et cīvitātem prīmam ūniversae Graeciae: sīn hīs suffrāgātus fuerīs quī dissuādent proelium; erit tibi contrārium illōrum, quae memorāvī, commodōrum."
Quibus dictīs Miltiadēs in suam sententiam Callimachum trāxit; et accēdente polemarchī suffrāgiō dēcrētum est ut proeliō cōnflīgerētur. Tum eōrum, quī ex imperātōribus pugnandum cēnsuerant, quisque, ut diēs aderat quō imperāre dēbēbat, vicem suam Miltiadī trādidit. Tum in aciem ēductī sunt Athēniēnsēs, tālī modō īnstrūctī: dextrō cornū praeerat polemarchus Callimachus: erat enim tunc lēx apud Athēniēnsēs, ut polemarchus dextrō cornū praeesset. In laevō cornū stābant Plataeēnsēs.
Aciē ita ōrdinātā, cum caesīs hostiīs secunda ōmina nūntiāta essent, Athēniēnsēs datō signō pugnae cursū in hostēs contendērunt. Tum vērō Persae, ubi cursū adversus sē irruentēs hostēs vīdērunt, ad excipiendōs illōs sē parāvērunt. Aiēbant enim "furere Athēniēnsēs, et in perniciem currere, quī tam paucī essent neque equitātum neque sagittāriōs habērent." At Athēniēnsēs, cum manūs cōnseruissent, pugnam commīsēre memorātū dignam. Prīmī enim omnium Graecōrum in Persās impetum facere ausī sunt: et prīmī sustinuērunt Mēdicam vestem aspicere; cum ante illum diem vel nōmen Mēdōrum Graecīs horrōrem incussisset. In mediā aciē vīcērunt barbarī; quī hāc parte victōrēs, perruptā aciē, fugientēs persecūtī sunt. At in utrōque cornū penes Athēniēnsēs et Plataeēnsēs victōria stetit. Et hī quidem, omissīs barbarīs quōs in fugam verterant, illōs aggressī sunt quī mediam aciem perrūperant, et dē hīs quoque victōriam reportārunt. Tunc vērō in fugam effūsōs Persās persecūtī sunt, dōnec ad mare dēlātī, ipsās nāvēs adortī sunt.
In hōc discrīmine et aliī multī periērunt nōbilēs Athēniēnsēs; et Callimachus, polemarchus, fortiter pugnāns interfectus est: ūnus item ex imperātōribus, Stēsilaus. Ibīdemque Cynaegīrus, cum aplustre nāvis manū tenuisset, secūrī manū amputātā cecidit. Cēterum septem nāvibus potītī sunt Athēniēnsēs. Ex Persīs cecidērunt in pugnā Marathōniā circiter sex mīlia et quadringentī; Athēniēnsium vērō centum nōnāgintā duo.
Accidit autem rēs mīra huiusmodī. Epizēlus, cīvis Athēniēnsis, stāns in aciē fortiterque pugnāns, oculōrum ūsū prīvātus est, nūllā corporis parte nec cōminus percussus, nec ēminus ictus: et ab hōc tempore per reliquam vītam caecus permānsit. Memorant autem ipsum dē hāc calamitāte haec nārrāsse: "vīsum esse sibi virum armātum contrā sē stāre, cuius barba tōtum tegeret clipeum: illud autem spectrum praeteriisse ipsum, et virum sibi proximum interfēcisse." Haec Epizēlum solitum esse nārrāre audīvī.
Reliquīs autem nāvibus barbarī Sūnium circumnāvigārunt, ad urbem pervenīre studentēs prius quam rediissent Athēniēnsēs. At dum Sūnium nāvigant Persae, Athēniēnsēs, quantum pedibus valuēre in urbem retrō currentēs, prius affuēre quam Persae vēnērunt. Barbarī vērō, postquam nāvēs ante Phalērum, quī portus erat Athēniēnsium, in marī aliquamdiū tenuissent, retrō in Asiam nāvigārunt. Ita iterum barbarī frūstrātī sunt, dum Graeciā potīrī cōnantur.
Post clādem Persīs ad Marathōnem illātam Miltiadēs, cum iam magnī aestimātus esset apud Athēniēnsēs, maiōre etiam fuit auctōritāte. Itaque, cum petiisset septuāgintā nāvēs et exercitum, quamvīs nōllet dīcere contrā quam terram ductūrus esset, dīceret tamen, "dītātūrum sē eōs, sī sequerentur," Athēniēnsēs spē ērēctī īnstrūctās eī nāvēs dedērunt. Tum Miltiadēs acceptō exercitū Paron nāvigāvit; īnfēnsus enim erat Pariīs ob Lysagoram quendam, quī eum ōlim accūsāverat. Cum ad īnsulam pervēnisset, Pariōs intrā moenia repulsōs obsēdit: missōque praecōne in urbem centum postulāvit talenta, dīcēns, "nisi ea sibi darent, nōn sē abductūrum exercitum, dōnec vī cēpisset urbem." At Pariī omnibus modīs operam dabant, ut urbem dēfenderent. Quem in fīnem et alia excōgitābant, et, ubicumque pars mūrī expugnātū facilior vidērētur, ibi eam noctū duplō altiōrem, quam prius erat, aedificābant.
Nārrant autem, Miltiadī, dē inceptī exitū dubitantī, in colloquium vēnisse mulierem captīvam, cui nōmen Timo, quaeque ministra aedis Deārum Īnferārum esset. Hanc, postquam in cōnspectum vēnisset Miltiadis, cōnsilium eī dedisse, ut, "sī magnī faceret capere Parōn, exsequerētur quicquid ipsa illī esset indicātūra." Deinde, audītīs mulieris huius praeceptīs, Miltiadem in tumulum, quī ante urbem esset, sē contulisse, et mūrum aedī Cereris circumductum trāiēcisse, cum forēs aperīre nōn potuisset: tum ad ipsam deae aedem accessisse. Cum vērō iam ad forēs esset, subitō horrōre correptum, per eandem viam, quā vēnisset, rediisse, et dēsilientem dē mūrō femur luxāsse.
Itaque Miltiadēs retrō nāvigāvit, neque opēs afferēns Athēniēnsibus, nec subāctā Parō. Pariī autem, obsidiōne līberātī, cum intellēxissent Deārum ministram Miltiadī indicāsse quid faciendum esset, poenam huius reī causā sūmere voluērunt. Legātōs igitur Delphōs mīsērunt, quī ōrāculum cōnsulerent, "num ultimō suppliciō afficerent Deārum ministram, quae hostibus viam indicāsset ut patriam caperent: et sacra, quae virīs mōnstrārī nefās esset, Miltiadī aperuisset." At negāvit Pȳthia, dīcēns, "nōn Timo ipsam huius reī causam esse; sed cum in fātīs esset ut vītā male fungerētur Miltiadēs, hanc eī ā dīīs missam esse, ducem malōrum." Haec quidem Pȳthia Pariīs respondit.
Miltiadem autem, Parō reversum, cum aliī omnēs Athēniēnsēs accūsābant, tum prae cēterīs Xanthippus, Ariphronis fīlius; quī eum capitis reum ēgit apud populum, ut quī dolō malō Athēniēnsēs dēcēpisset. Quam ad accūsātiōnem Miltiadēs ipse, quamvīs praesēns esset, nōn respondit: nec enim poterat, femore iam putrēscente. Sed dum ille lectulō impositus in mediō iacēbat, causam prō eō dīxēre amīcī, pugnae Marathōniae multam mentiōnem facientēs. Favente autem illī adeō populō, ut capitis crīmine eum absolveret, tamen propter damnum cīvitātī illātum quīngentīs talentīs multāret, Miltiadēs quidem haud multō post, cariē ossium corruptō femore, mortuus est; quīngenta autem illa talenta fīlius eius Cīmōn solvit.
Cleomenī, Spartānō rēgī Delphicum ōrāculum cōnsulentī, redditum erat respōnsum, "captūrum illum Argos." Itaque in Argīvōrum fīnēs cum exercitū profectus est. Postquam vērō ad fluvium pervēnit Erasīnum, quem aiunt ex Stymphāliō lacū effluere: (dīcunt enim, hunc lacum, postquam in caecam vorāginem sē īnfūderit, rūrsus appārēre in Argolide, et exinde hanc aquam vocārī Erasīnum ab Argīvīs); hostiās flūminī immolāvit. Cum vērō extīs mōnstrārētur, īnfēlīcem fore trānsitum, laudāre sē ait flūmen, quod cīvēs nōn prōderet suōs; sed nē sīc quidem salvōs ēvāsūrōs Argīvōs.
Post haec retrōgressus, et taurō marī immolātō, nāvibus dūxit exercitum in Argīvōrum fīnēs. Quā rē cognitā, ad mare properant Argīvī, opem suīs lātūrī. Tum castra castrīs Lacedaemoniōrum, haud magnō spatiō in mediō relictō, opposuērunt. Ibi pugnam ex apertō nōn verēbantur, sed nē dolō caperentur; Pȳthia enim ōrāculum ēdiderat hīs verbīs:
Proinde cōnsilium cēpērunt ūtendī hostium praecōne: idque ita exsecūtī sunt, ut, quotiēs Spartānus praecō signum aliquod dedisset, Argīvī etiam id ipsum facerent. Quōs ubi Cleomenēs cognōvit idem exsequī, quod ipsīus praecō significāsset; imperat suīs, ut, quandō prandiī signum ēdidisset praecō, tunc arma caperent, et Argīvōs adorīrentur. Quod fēcērunt Lacedaemoniī. Nam, dum Argīvī ex praecōnis imperiō prandium capiēbant, subitō illōs adortī, magnum numerum interfēcērunt, aliōs multōs, quī in Argī lūcum cōnfūgerant, circumsedentēs ibi cūstōdīvērunt.
Deinde hoc fēcit Cleomenēs. Cum ē trānsfugīs quibusdam cognōsset, quīnam essent ex Argīvīs quī in sacrō lūcō inclūsī essent, missō praecōne nōminātim vocāvit singulōs, affirmāns, "sē pretium redēmptiōnis illōrum acceptūrum." Statūtum autem apud Peloponnēsiōs est pretium redēmptiōnis, bīnae minae prō singulīs captīvīs pendendae. Itaque quīnquāgintā ferē Argīvōrum vocātōs interfēcit Cleomenēs; quod reliquīs, quī in lūcō erant, ignōtum erat: cum enim magnus esset lūcus, quī intus erant, nōn vidēbant quid faceret. Postrēmō vērō ūnus illōrum cōnscēnsā arbore vīdit quid gererētur; atque exinde nōn amplius ēgrediēbantur vocātī.
Tum vērō Cleomenēs hīlōtās omnēs iussit māteriem circā lūcum congerere: quō factō lūcum incendit. Iamque dum ārdēbat lūcus, ex trānsfugā quaesīvit, "cui deō sacer lūcus esset." Quī ubi respondit, "Argī lūcum esse;" hōc audītō Cleomenēs, ingentem edēns gemitum, ait: "Ō fātidice Apollō, magnopere mē dēcēpistī, cum mē Argos captūrum dīcerēs. Suspicor enim exīsse mihi id vāticinium." Post haec, maiōre exercitūs parte Spartam dīmissā, ipse cum mīlle fortissimīs ad Iūnōnis templum sē contulit, sacra factūrus. Cum autem sacrificāre vellet, vetuit eum sacerdōs dīcēns, nefās esse peregrīnum sacra ibi facere. At Cleomenēs, iussīs hīlōtīs abductum ab ārā sacerdōtem verberāre, ipse sacra fēcit; quō factō Spartam rediit.
Spartae vērō inimīcī eum apud ephorōs reum ēgērunt: aiēbant enim, "pecūniā corruptum Argos nōn cēpisse, cum capere facillimē potuisset." At ille respondit, "postquam lūcum Argō sacrum cēpisset, vīsum sibi exīsse vāticinium deī: quārē nōn tentandam urbem putāvisse, priusquam sacrīs factīs cognōvisset, utrum trāditūrus sibi eam Deus esset, an impedīmentō futūrus. Litantī autem sibi in Iūnōnis aede, ex simulācrī pectore effulsisse flammam: itaque intellēxisse sē, Argos cāpī nōn posse: nam, sī ex capite simulācrī effulsisset flamma, captūrum sē urbem fuisse: cum vērō ē pectore effulsisset, effecta esse omnia quae Deus fierī voluisset." Itaque crīminis absolūtus est.
Posteā furor eum invāsit: nam quotiēs Spartānus obviam eī venīret, huic scēptrum in faciem īnflīgēbat. Quae cum faceret, et aliēnātā mente esset, vīnxērunt eum propinquī, et lignō alligāvērunt. At ille, ita vīnctus, ubi vīdit ūnum cūstōdem, ēgressīs cēterīs, sōlum relictum, cultrum postulāvit: quem cum eī statim dare nōllet cūstōs, minātus est hominī quae deinde illī factūrus esset; dōnec minīs territus cultrum dedit. Tum vērō, sūmptō ferrō, Cleomenēs, initiō ā crūribus factō, miserē sē ipse lacerāvit. Postrēmō, ubi ad ventrem perventum est, hunc etiam dissecuit, dōnec animam efflāvit.
Argīvī aiēbant "hoc eum fēcisse, quoniam Argīvōs, quī ē pugnā in lūcum Argī sē recēpissent, inde abductōs trucīdāsset, ipsumque sprētā religiōne lūcum incendisset." At Spartānī arbitrantur, "nōn in furōrem āctum fuisse Cleomenēm ā deō quōquam, sed contrāxisse mōrem bibendī merum, eāque dē causā in furōrem incidisse." Haec apud Spartānōs dē Cleomenē fāma est.
Uxor Aristodēmī, rēgis Spartānōrum, peperit gemellōs. Aristodēmus autem brevī tempore mortuus est. Tum Lacedaemoniī dēcrēvērunt rēgem nōminandum eum ex fīliīs quī maior esset nātū. Cum vērō nescīrent, utrum ex illīs ēligerent, quī similēs inter sē et aequālēs erant, mātrem interrogārunt. At illa dīxit, "nē sē quidem ipsam internōscere." Itaque Lacedaemoniī, cum incertī essent, lēgātōs Delphōs mīsērunt, ut cōnsulerent quid fierī dēbēret. Pȳthia autem imperāvit, ut "puerum utrumque rēgem habērent, sed magis honōrārent nātū maiōrem."
Quō acceptō respōnsō, cum nihilōminus incertī essent, quō pactō reperīrent, uter maior nātū esset, cōnsilium dedit vir cui nōmen Panītae erat. Is vērō suāsit Lacedaemoniīs, "ut observārent mātrem, vidērentque utrum puerōrum lavāret priōrem, priōrīque cibum praebēret." Nārrant illōs, observantēs mātrem dēprehendisse eam semper et in cibō praebendō et in lavandō alterum ex puerīs praeferentem. Crēdidisse igitur Lacedaemoniōs hunc, ā mātre alterī praelātum, nātū esse maiōrem. Et hōs ipsōs frātrēs per omne vītae tempus discordēs inter sē fuisse nārrant.
Xerxēs iterum in Graeciam expedītiōnem facere cōnstituit. Itaque magnō exercitū in Asiā cōnscrīptō, ad Hellēspontum manēbat dōnec omnia parāta essent ut in Graeciam iter facere sine perīculō posset. Ac prīmum quidem, quoniam iī, quī circā Athōn sunt circumvectī, calamitātem saepe accēperant, fossam fierī iussit trāns isthmum, quī ad īmum montem situs est. Vidētur autem mihi magnificentiae causā fōdī hanc fossam iussisse Xerxēs, cupiēns et potestātem suam ostentāre, et monumentum relinquere suī.
Haec dum ita facienda cūrat, simul etiam parārī fūnēs iungendīs in Hellēspontō pontibus iussit, partim ex papȳrō, partim ex līnō: quam cūram Phoenīcibus et Aegyptiīs mandāvit. Deinde nē famē perīret aut exercitus aut iūmenta in Graeciam dūcenda, comportārī commeātus iussit; et optima sciscitātus loca, ubicumque locum maximē idōneum reperit, ibi iussit dēpōnī, datō mandātō ut undique ex Asiā onerāriīs nāvibus aliī aliō dēveherent.
Interim iī quibus negōtium datum erat ut Hellēspontum ponte iungerent ex Asiā in Eurōpam pertinente, cōnfēcerant opus. Duōs autem pontēs strūxērunt; alterum Phoenīcēs, rudentibus ex līnō cōnfectīs; alterum Aegyptiī, ex papȳrō. Sunt autem septem stadia ex Abȳdō ad ōram oppositam. At iūnctīs pontibus, ingēns procella coorta est, quae rescidit omnia atque dissolvit.
Quod ubi Xerxēs cognōvit, gravissimē ferēns, trecenta verbera flagellīs īnflīgī iussit Hellēspontō, et compedēs in pelagus prōiicī: nārrant etiam, praeter haec eum hominēs mīsisse, quī stigmata inūrerent Hellēspontō. Imperāvit certē, ut flagellīs caedentēs barbara haec et īnsāna prōnūntiārent verba: "Ō amāra aqua, dominus tibi hanc poenam īnflīgit, quod illum iniūriā affēcistī, nihil malī ab ipsō passa. Et trāiiciet tē rēx, sīve voluerīs, sīve nōluerīs. Meritō autem nēmō hominum tibi sacra facit, nam es dolōsum salsumque flūmen." Simul vērō et marī hās poenās īnflīgī iussit, simulque capita amputārī eōrum, quī pontī fuerant praefectī.
Pontēs autem deinde iūnxērunt aliī architectī, et hōc quidem modō iūnxērunt. Collēctās nāvēs numerō ad sexcentās septuāgintā quattuor statuērunt. Inter hās tribūs in locīs trānsitum relīquērunt, ut in Pontum intrāre possent mercātōrēs, et inde revertī. Tignīs deinde per nāvēs dispositīs ingessērunt sarmenta, et sarmentīs terram: dēnique utrumque latus pontis saeptō mūniērunt, nē iūmenta et equī cōnspectō marī cōnsternārentur.
Postquam Xerxī renūntiātum est pontem et fossam parātam esse, statim proficīscī cōnstituit. Iamque in eō erat ut iter ingrederētur, cum sōl suā sēde relictā ēvānuit; nūllīs nūbibus obductum caelum, sed quam maximē serēnum erat, et mediō diē nox exstitit. Quod ubi cōnspexerat Xerxēs, cūrae eī haec rēs fuit, quaesīvitque ex Magis quid significāret id prōdigium. Respondērunt Magī, "Deum Graecīs significāre urbium excidium: sōlem enim Graecīs futūra significāre, Persīs autem lūnam." Quibus audītīs gāvīsus Xerxēs, ēdūcere cōpiās incēpit.
Tum Pȳthius quīdam, prōdigium veritus, ōrāvit Xerxēm ut ūnum ē quīnque fīliīs, quī in exercitū essent, sibi relinqueret. Cui vehementer īrātus respondit rēx: "Ō homō nēquam! Cum ego fīliōs meōs et frātrēs mēcum dūcam, tū ausus es tuī fīliī facere mentiōnem! Equidem fīlium tuum tibi dabō!" Hōc datō respōnsō, imperāvit ut maximus nātū ē fīliīs Pythiī discinderētur medius, discissīque corporis dīmidium ad dextram viae, dīmidium ad sinistram dispōnerētur, utque illā viā trānsīret exercitus.
Abȳdī vērō Xerxēs ūniversum exercitum oculīs lūstrāre voluit. Et dē industriā ibi in tumulō praeparāta eī erat sēdēs sublīmis ex candidō marmore facta: quam Abȳdēnī rēgis mandātō prius fēcerant. Ibi igitur sedēns, contemplātus est et pedestrem exercitum et nāvēs: quās dum contemplātur, invāsit eum cupīdō certāminis nāvālis spectandī. Quod ubi eī ēditum est spectāculum, in quō vīcēre Phoenīcēs, gāvīsus est et certāmine et exercitū. Cōnspiciēns autem Hellēspontum nāvibus suīs coopertum, et ōram omnem hominibus replētam, beātum sē Xerxēs esse dīxit: haud vērō multō post lacrimās fūdit; dīcēbat enim, "reputāre sē quam brevis esset hominis vīta; cum eōrum, tot numerō hominum, nūllus in centēsimum annum superfutūrus esset."
Et illō quidem diē parābant trānsitum: postrīdiē vērō sōlem exspectābant, cupientēs orientem vidēre, et odōrēs omnī genere in pontibus ūrentēs, et myrtīs viam sternentēs. Oriente sōle, ex aureā phialā vīnum Xerxēs fūdit in mare, et ad sōlem conversus precātus est, "nē quis sibi accideret cāsus, quī ipsum cōgeret ā subigendā Eurōpā dēsistere, prius quam ad extrēmōs terminōs pervēnisset." Perāctīs precibus, phialam in Hellēspontum prōiēcit, simulque aureum crātērem, et Persicum gladium, quem acīnacem vocant. Illud autem certō dīcere nōn possum, utrum in sōlis honōrem illa in mare prōiēcerit, an marī obtulerit, poenitentiā adductus, quod Hellēspontum flagellīs caedī iusserat. Hīs rēbus perāctīs Hellēspontum cōpiae trāiēcērunt.
Per alterum quidem ē pontibus, pedester trānsībat exercitus et equitātus omnis: per alterum vērō, iūmenta cum impedīmentīs, et famulōrum turba. Praecēdēbant decem mīlia Persārum, corōnātī omnēs: quōs sequēbātur mixtus ex variīs populīs exercitus. Hī prīmō diē. Postrīdiē, prīmum equitēs, et illī quī lanceās ad terram conversās gestābant: etiam hī corōnātī: deinde equī sacrī, et sacer currus: tum ipse Xerxēs. Deinde reliquus exercitus. Nārrant autem nōnnūllī auctōrēs, postrēmum omnium trānsiisse rēgem.
Trānsvectīs omnibus, et iter ulterius ingredientibus, ingēns oblātum est prōdigium, cuius ratiōnem nūllam Xerxēs habuit, quamvīs facilis fuisset eius interpretātiō: equa enim lepōrem peperit. Facile autem illud erat in hunc modum interpretārī; "Xerxēm ingentī quidem fastū et magnificentiā exercitum suum ductūrum esse in Graeciam, sed cum propriae vītae perīculō eundem in locum reditūrum."
Cum ad Doriscī plānitiem pervēnisset exercitus, Xerxī placuit reperīre quot sibi essent mīlitēs. Quemnam mīlitum numerum populus quisque contulerit, accūrātē dīcere nesciō: neque enim ab ūllō homine hoc memorātur. Numerus autem repertus est hōc modō. In ūnum locum congregārunt decem hominum mīlia, hīsque (quam artissimē fierī potuit) cōnstīpātīs, circulum extrorsus circumdūxērunt: deinde, dīmissīs hīs decem mīlibus, mūrum in circulō aedificārunt eā altitūdine, ut umbilīcum tangeret hominis. Quō factō, aliōs intrā mūrum introīre iussērunt, dōnec omnium numerum hōc modō reperissent.
Sēlēctīs decem mīlibus Persārum praefuit Hydarnēs. Vocābantur autem hī Persae Immortālēs, hāc dē causā: quandō ex illōrum numerō aliquis dēfēcit aut morte aut morbō coāctus, alius in eius locum vir dēligēbātur, ut semper essent decem mīlia nec plūrēs nec pauciōrēs. Praecipuō autem inter omnēs cultū ēminēbant, et fortissimī erant. Hīs, seorsum ā cēterīs mīlitibus, camēlī et iūmenta commeātus vehēbant.
Erant porrō hominēs nomadēs, Sagartīī nōminātī. Hī armīs nōn ūtuntur, pūgiōnibus exceptīs. Ūtuntur vērō fūnibus: quibus cōnfīsī in bellum proficīscuntur. Est autem pugnae genus hōrum hominum huius modī: quandō cum hostibus congrediuntur, prōiiciunt fūnēs, quōrum in fīne sunt laqueī. Quidquid prehendit fūnis, sīve equus sit, sīve homō, id ad sē trahit eques: et ille laqueō implicātus interficitur.
Tum Xerxēs in Graeciam profectus est. Cum audīvissent Athēniēnsēs appropinquāre Persās, lēgātōs mīsērunt Delphōs ad ōrāculum cōnsulendum. Hīs respōnsum est: "Dīvīnam Salamīnā multīs exitiō futūram: sed mūrum ligneum salūtī fore." Quō audītō respōnsō, aliī rēbantur opus esse ligneō mūrō in arce, aliī nāvēs parandās esse arbitrābantur. Erat autem inter prīmōrēs Themistoclēs, vir praeclārus. Is magnopere suādēbat ut ad pugnam nāvālem sēsē comparārent. Quae sententia vīcit: itaque classis parāta est.
Tum vērō Graecī dēlīberārunt quā ratiōne bellum administrārent. Vīcit sententia, ut Thermopylārum faucēs cūstōdīrentur: callem autem (per quem posteā interceptī sunt Graecī ad Thermopylās), nē esse quidem nōverant. Classem vērō ad Artemisium prōmontorium mittī placuit. Faucēs autem, ubi angustissimae sunt, nōn ultrā quīnquāgintā pedēs patent. Ab alterō latere mōns est praealtus, ab alterō mare et palūdēs. Sunt autem in hīs faucibus aquae calidae, suprā quās āra ērēcta est Herculī. Mūrus autem erat in faucibus, quem Graecī restituere cōnstituērunt. Haec igitur loca idōnea vidēbantur, itaque, quia putābant barbarōs ibi nec magnīs cōpiīs hominum ūtī posse, nec equitātū, excipere ibīdem impetum hostium statuērunt. Cumque certiōrēs factī essent Persās in Thessaliā esse, pedibus aliī profectī sunt ad Thermopylās, aliī marī ad Artemisium.
Dum ita Graecī, bifāriam dīvīsī, occurrere hostī mātūrant: interim Delphensēs deum cōnsuluērunt. Redditum est respōnsum, "precibus vōtīsque plācandōs esse ventōs: hōs enim magnō Graeciae auxiliō fore." Deinde Delphensēs ventīs āram dēdicārunt, sacrificiīsque illōs plācārunt. Atque etiam nunc ex ōrāculī mandātō ventōs plācant Delphensēs.
Erant in statiōne ad barbarōrum mōtūs servandōs trēs speculātōriae nāvēs Graecōrum, Troezēnia, Aegīnensis, et Attica. Vīsā Persārum classe, hae sēsē fugae mandārunt. Et Troezēniam quidem nāvem capiunt barbarī. Quō factō ūnum ex nautīs in prōram nāvis ductum mactant, faustum ōmen sibi esse ratī. Erat autem mactātō huic nōmen Leō. Aegīnēnsis vērō nāvis metum quendam incussit barbarīs. Pugnābat enim in eā Pytheās quīdam, quī fortissimum virum illō diē sē praestitit: is, captā nāvī suā, fortiter pugnāns restitit, dōnec tōtus velutī in frusta erat concīsus. Quem Persae, cum cadēns nōn esset mortuus, sed spīrāret adhūc, propter virtūtem in vītā servāre statim cōnantēs, vulnera virī cūrāvērunt: eundemque, ad castra sua reversī, ūniversō exercituī summā cum admīrātiōne ostendērunt, et benignē eō ūsī sunt. Ita igitur duae ex illīs nāvibus captae sunt: tertia vērō trirēmis ad terram impācta est: et hāc nāvī potītī sunt barbarī; sed virī effūgērunt, nam ēgressī in terram Athēnās rediērunt.
Posterō diē, ubi illūxit, cum serēnum caelum fuisset, subitō effervēscente marī ingēns coorta est procella. Hāc calamitāte barbarōrum nāvēs aiunt periisse nōn minus quadringentās. Trēs enim continuōs diēs tempestās furēbat: quārtō diē dēsiit. Quā clāde cognitā, valdē gāvīsī sunt Graecī; vōta et vīnum Neptūnō Servātōrī obtulērunt.
Dum haec geruntur, Graecī Persās exspectābant ad Thermopylās. Erant Spartānī trecentī, et sociī ad quadringentōs. Hīs praeerat Leōnidās rēx Spartānōrum. Interim Xerxēs speculātōrem mīsit, quī et numerum eōrum, et quid facerent, explōrāret. Ubi ad mūrum accessit, nōnnūllōs ē Graecīs vīdit: quōrum aliī gymnasticīs exercitātiōnibus sē dēlectābant, aliī comam pectēbant. Reversus, Xerxī cūncta quae vīderat renūntiāvit.
Quibus audītīs, Xerxēs ad sē Dēmarātum, trānsfugam ex Spartānīs, vocāvit, cognōscere ex eō cupiēns quid esset quod facerent Spartānī. Cui Dēmarātus, "Adsunt hī virī," inquit, "nōbīscum pugnātūrī ut impediant quōminus intrēmus, et ad hoc sē comparant. Hic enim apud illōs mōs est: quandō perīculum aditūrī sunt, tunc capita cōmunt. Sī hōsce, et eōs quī Spartae manent, subēgerīs: nūllus alius hominum populus est, quī adversus tē, Rēx, manūs tollere audeat. Nunc enim cum rēgnō et populō inter Graecōs praeclārissimō tibi pugnandum est et cum virīs fortissimīs."
Haec locūtus Dēmarātus Xerxī nōn persuāsit. Itaque quattuor rēx intermīsit diēs, spērāns Graecōs fugā sē receptūrōs. Quīntō vērō diē īrātus Mēdōs adversus illōs mīsit, datō mandātō, ut vīvōs caperent et in cōnspectum suum addūcerent. Ut vērō in Graecōs impetum fēcēre, multī ex iīs cecidērunt: quibus aliī successēre: hīs eadem clādēs fuit: et manifēstum erat cuilibet, maximē vērō rēgī ipsī, multōs quidem hominēs esse, sed paucōs virōs. Hīs Persae successēre quōs Immortālēs rēx vocābat. Quī cōnsertīs manibus eandem habuēre sortem; nam in angustiīs pugnābant ubi explicārī multitūdō nōn poterat, et hastīs breviōribus quam Graecōrum ūtēbantur.
Postquam vērō nūllō modō vincere Persae potuērunt, postrēmō hī quoque retrogressī sunt. Spartānī vērō praeclārī factī sunt eā pugnā: nam et aliīs rēbus ostendērunt perītōs sēsē pugnae, et fugientēs, subitōque in persequentem hostem conversī, impetum fēcēre. Ita innumerābilis Persārum multitūdō interfecta est. Dum haec geruntur, nārrant Xerxēm, cum spectandī causā haud procul abesset, ter dē soliō suō exsiluisse, metuentem scīlicet exercituī suō. Per trēs diēs continuōs ācerrimē pugnātum est; īdem pugnae ēventus erat.
Ibi tum rēgem adit Ephiāltēs quīdam trānsfuga, ingēns ab illō praemium sē relātūrum spērāns, indicāvitque eī sēmitam per montēs ad Thermopylās ferentem. Xerxēs vehementer gāvīsus, sub noctem cōpiās mīsit, quae Graecōs circumvenīrent. Graecīs vērō, quī ad Thermopylās erant, vātēs, īnspectīs victimīs, praedīxerat mortem prīmā lūce iīs īnstantem: tum nūntiī dīcunt, Persās circum montem sēmitā illā vēnisse.
Dīcunt autem bis nūntiātīs Leōnidam sociōs dīmīsisse, dīcentem, "sē et Spartānōs nōn decēre statiōnem dēserere, ad quam cūstōdiendam missī essent." Et ego quoque in hāc sum sententiā, Leōnidam, cum minimē prōmptōs esse sociōs vīdisset, abīre illōs iussisse; sibi autem, ut abīret, inhonestum iūdicāsse. Contrā, sī restāret, ingēns eum glōria manēbat, et Spartae fortūna nōn exstinguēbātur. Etenim Spartānīs, ōrāculum in prīmō huius bellī initiō cōnsulentibus, responderat Pȳthia, "aut ēversum īrī Spartam ā barbarīs, aut ipsōrum rēgem peritūrum."
Tum Xerxēs circumsessōs undique Spartānōs adortus est. Manipulōrum ducēs, flagellīs ā tergō īnstantēs, et ūnumquemque caedentēs, suōs concitābant. Itaque multī in mare dēlāpsī periērunt, multī, aliī ab aliīs, vīvī conculcātī sunt: nec ūlla ratiō habēbātur pereuntium. Hastae Graecōrum iam tunc plērīsque frāctae erant, et gladiīs Persās cōnficiēbant. Ibi Leōnidās fortissimē pugnāns interficitur; cuius super cadāvere ācre fuit certāmen. Ita pugnātum est, dōnec advēnēre quī cum Ephiāltē erant. Tum gladiīs sēsē dēfendentēs, quibus gladiī supererant, aliī manibus dentibusque dēpugnantēs, ad ūnum omnēs interfectī sunt.
Tālēs cum sē praestiterint Spartānī, fortissimus tamen ex hīs fuisse dīcitur Diēnecēs: quem aiunt, priusquam cum Mēdīs congrederentur, verbum bonum dīxisse, cum Trāchīnium quendam audīvisset dīcentem, "quandō barbarī tēla ēmīserint, multitūdine tēlōrum sōlem obscūrātum īrī: tantam enim esse hostium multitūdinem." Hunc igitur, nīl perterritum, sed spernentem Mēdōrum multitūdinem, respondisse aiunt, "fausta ōmina nūntiāre Trāchīnium; quandōquidem, sōlē tēlīs obscūrātō, in umbrā pugnātūrī sint." Haec et eiusdem generis alia dicta, Diēnecem fortis animī monumenta relīquisse aiunt.
Interim barbarōrum nāvēs Aphetās sē contulerant; classis autem Graeca ad Artemisium erat. Ducēs Graecī dē capessendā fugā dēlīberāre coepērunt, metū perculsī. Quod ab illīs agitārī cōnsilium ubi cognōvēre Euboeēnsēs, Athēniēnsium dūcī persuāsērunt Themistoclī, prōpositā talentum trīgintā mercēde, eā conditiōne, ut ibi manērent, et pugnā dēcernerent. Et Themistoclēs, ut ibi manērent Graecī, hōc modō effēcit. Eurybiadī, quī classī praeerat, quīnque talentīs oblātīs, persuāsit. Deinde, cum ē reliquīs sōlus Adimantus, Corinthiōrum dux, obnitērētur, hunc allocūtus est: "Nōn tū quidem nōs dēserēs: tibi enim ego maiōra mūnera dabō, quam missūrus tibi esset rēx, sī sociōs dēsererēs." Hīs dictīs, cum in nāvem Adimantī tria mīsisset talenta, omnibus persuāsit ut ibi manērent: ipse autem reliqua sibi retinuit.
Tum vērō barbarī circā Euboeam partem nāvium mīsērunt, ut Graecōs circumvenīrent. Erat autem in barbarōrum classe Scyllias quīdam, omnium optimus ūrīnātor, quī iam prīdem cōnsilium inierat ad Graecōs trānsfugiendī, nec vērō ante hunc diem occāsiōnem cōnsiliī exsequendī nactus erat. Is igitur quō modō nunc Aphetīs ad Graecōs pervēnerit, dīcere nōn possum. Nārrant hunc hominem, postquam Aphetīs mare subiisset, nōn prius ēmersisse quam ad Artemisium pervēnisset, viam hanc octōgintā stadiōrum per mare ēmēnsum. Ubi eō pervēnit, missās esse circā Euboeam nāvēs indicāvit.
Mox Graecī, quōrum classis ad Artemisium erat, datō signō in barbarōs impetum fēcēre. Diū utrimque eximiā virtūte pugnātum est. Tandem ancipitī Mārte pugnantēs ingruēns nox dirēmit; Graecī quidem ad Artemisium reversī sunt: barbarī vērō Aphetās. Mox coortā tempestāte magnum numerum nāvium barbarī āmīsērunt. At, quibus mandātum erat ut circum Euboeam nāvigārent, hīs eadem nox fuit multō atrōcior. Et trīstis illīs fīnis fuit; ventō enim abreptae nāvēs in saxa illīsae sunt. Adeō omnia effēcit Deus, ut Persārum cōpiae aequālēs fierent cōpiīs Graecōrum.
Postrīdiē eius diēī Graecīs vēnēre trēs et quīnquāgintā Atticae nāvēs: quārum et adventus vīrēs illōrum animōsque cōnfirmāvit, et allātus simul nūntius, "Barbarōs Euboeam circumnāvigantēs maximā coortā tempestāte cūnctōs periisse." Itaque eādem diēī hōrā quā prīdiē, sublātīs ancorīs, in Persārum nāvēs impetum fēcērunt: quārum permultīs corruptīs, ingruente nocte ad Artemisium reversī sunt. Accidit autem, at eīsdem diēbus et nāvālēs hae pugnae, et pedestrēs ad Thermopylās committerentur.
Tertiō vērō diē, barbarōrum ducēs aegerrimē ferentēs, tam paucās nāvēs adeō contumēliōsa sibi damna īnferre, veritīque Xerxīs īram, nōn amplius exspectārunt dum Graecī pugnae initium facerent: sed inter sē cohortātī in hostēs impetum faciunt. Et in hāc quidem nāvālī pugnā parēs ferē utrimque fuēre. Dum haec geruntur, Graecī certiōrēs factī sunt Leōnidam cum exercitū periisse: itaque vīsum est Athēnās revertī. Cum advesperāsceret, summā celeritāte ūsī, profectī sunt.
Tum vērō barbarī Athēnās contendere incipiunt; quōrum aliī ad Delphicam aedem adiēre. Eius reī nūntius gravissimum Delphensibus horrōrem iniēcit: quō metū perculsī, ōrāculum dē sacrīs pecūniīs rēbusque pretiōsīs cōnsuluērunt, utrum in terrās dēfoderent, an in aliam legiōnem asportārent. At vetuit Deus locō illās movēre, dīcēns, "sē ipsum ad sua tūtanda sufficere." Quō audītō respōnsō, iam sibi ipsīs Delphensēs cōnsuluērunt maiorque pars eōrum in fugam sē convertērunt.
Ut vērō appropinquārunt barbarī; ibi tunc prophēta, cui nōmen erat Acerātō, sacra arma vīdit ante aedem prōposita, ex penetrālibus prōlāta, quae nūllī hominum fās erat tangere. Quod prōdigium Delphensibus, quī in urbe aderant, nūntiātum abiit. Mox accēdentibus Persīs, dē caelō fulmina dēcidērunt, et dē Parnassō monte abrupta duo cacūmina ingentī cum fragōre in eōsdem cecidēre, multōsque oppressērunt, et ex aede clāmor et ululātus exaudītus est. Quibus rēbus horror barbarīs est incussus: quōs ubi fugam capessere Delphēnsēs intellēxērunt, dēscendentēs dē monte magnam strāgem ēdidēre. Memorant etiam duōs armātōs, maiōrēs quam hominēs Persīs īnstitisse, et caedem fēcisse.
Cum Athēnās rediissent nāvēs, ēdictum est, "quō quisque locō posset, eō līberōs et familiam locāret in tūtō." Itaque properābant omnēs mandātum exsequī. Dīcunt Athēniēnsēs ingentem serpentem, arcis cūstōdem versārī in aede: nec vērō id perhibent solum, sed etiam, tamquam rē vērā ibi versantī, mēnstrua sacra faciunt: est autem mēnstruum sacrificium, placenta melle condita. Haec placenta, cum superiōribus temporibus semper cōnsūmpta fuisset, tunc intācta erat. Quod ubi significāvit antistes, tantō magis urbem relīquērunt, quod dea etiam arcem dēseruerat. Classis autem ad īnsulam Salamīna manēbat.
Interim advēnit Xerxēs cum exercitū, et vacuam dēprehendit urbem. Erant autem Athēniēnsēs nōnnūllī quī in arcem sē contulerant, et aditūs vallīs ligneīs mūnīverant, arbitrātī sē sententiam ōrāculī reperisse, "ligneum mūrum īnsuperābilem fore." Diū vērō hī Persīs restābant. Tandem in arcem irrūpēre Persae omnēsque, quī ibi erant, interfēcērunt, aedemque spoliāvērunt. Tum Xerxēs, Athēnīs penitus potītus, equitem Sūsa mīsit quī rem bene gestam nūntiāret.
Postrīdiē Xerxēs, convocātīs Athēniēnsibus exsulibus, mandāvit, ut in arcem ascenderent, suōque rītū ibi sacra facerent. Cūr autem huius reī fēcerim mentiōnem, dīcam. Est in arce aedēs, in quā inest olea, Minervae sacra. Haec igitur olea cum reliquā aede ā barbarīs cremāta erat: alterō vērō ab incendiō diē ut in aedem ascendērunt exsulēs sacra facere iussī, surculum vīderant ē stīpite ēnātum cubitī ferē longitūdinem; unde appārēbat, Athēnās iterum potentēs fore.
Interim Graecōrum ducēs ad Salamīna concilium convocārunt. Multī autem concilium cēnsēbant ad Isthmum esse pugnandam, nōn ad Salamīna. Ibi tum Themistoclēs vehementer flāgitābat, ut in eōdem locō pugnārent. Quem Corinthius dux Adīmantus ita allocūtus est: 'Themistoclēs, in certāminibus quī ante tempus surgunt, flagrīs caeduntur." Et illī ait: "At, quī pōne manent, nōn corōnantur." Bifāriam dīvīsae erant ducum sententiae: Eurybiadēs et Adīmantus aiēbant, "ad Isthmum dēbēre sē pugnāre." Themistoclēs contrā "ibi manendum, et cum barbarīs dēcertandum.'
Ibi tunc Themistoclēs, clam conciliō ēgressus hominem mīsit in castra Persārum ēdoctum quid dīcere oportēret. Quō ubi pervēnit, apud ducēs barbarōrum haec verba fēcit: "Mīsit mē dux Athēniēnsium clam reliquīs Graecīs: favet enim rēgis partibus: mīsit mē autem quī vōbīs nūntiārem, fugam meditārī exterritōs Graecōs. Nec inter sē concordēs sunt, nec amplius vōbīs resistent. Proinde eōs aggredere, nēve in fugam sē recipere passus sīs." Quibus dictīs statim discessit, Xerxēs autem signum pugnae dedit.
Itaque Graecās nāvēs tantō impetū aggressī sunt barbarī, ut cēterī Graecī omnēs in puppim rēmigārent, et terrae admovērent nāvēs. Ūnus Amīnias Athēniēnsis, longius ēvectus, nāvem hostīlem rōstrō petiit. Quae nāvis cum alterī implicāta haerēret, nec inde abripī posset, tum dēmum cēterī, auxiliō subeuntēs Amīniae, pugnam commīsērunt. Nārrant appāruisse Graecīs mulieris speciem, quae illōs, ita ut ūniversus exaudīret exercitus, ad fortiter pugnandum hortāta sit; eamque prius increpuisse eōs hīs verbīs: "Miserī, quousque in puppim rēmigābitis?" Diū pugnātum est. Maior vērō pars hostīlium nāvium in hāc pugnā periit.
Xerxēs vērō, ubi acceptam vīdit clādem, veritus nē quis Īōnum cōnsilium caperet pontēs solvendī, fugam meditābātur. Itaque nāvēs ad Hellēspontum mīsit, quae pontēs cūstōdīrent, ut in Asiam tūtās redīre posset. Inde, Mardoniō cum exercitū magnō in Thessaliā relictō, ipse ad Hellēspontum contendit. Multī ex exercitū, dum iter faciēbant, morbō aut famē interēmptī sunt. Cōnstat tamen domum tandem reversum esse Xerxēm. Annō īnsequentī Mardonius ā Graecīs ad Plataeam dēvictus est. Trēs igitur expedītiōnēs barbarōrum in Graeciam missae, magnō cum dētrīmentō repulsae sunt, et Graecī līberī ēvāsērunt.
Iam, quod ad aliōs attinet, quō pactō singulī barbarōrum aut Graecōrum pugnāverint, dīcere nōn possum; sed ad Artemisiam quod spectat haec gesta sunt. Postquam rēgia classis in fugam sē recipere incēperat; per id tempus Artemisiae nāvem īnsequēbātur nāvis Attica. Et illa, cum effugere nōn posset; quoniam ante eam multae aliae barbarōrum nāvēs erant, ipsīus autem nāvis hostibus esset proxima, hoc cōnsilium cēpit. Cum enim īnstāret illī Attica nāvis, ipsa nāvem aliquam barbarōrum impetū factō frēgit. Tum Atticae nāvis nautae, ubi illam vīdērunt in nāvem hominum barbarōrum facere impetum, ratī Artemisiae nāvem esse Graecam, aut ā barbarīs ad Graecōs trānsfugere et ipsīs auxiliō esse, aliās barbarōrum nāvēs petiērunt. Itaque hoc prīmum illa commodum habuit, ut salva ēvāserit: eīdem etiam contigit ut, cum damnō affēcisset rēgem, ob id ipsum factum maximē ab eōdem laudārētur. Aiunt enim, cum pugnam Xerxēs spectāret, cōnspexisse eum hanc nāvem in alteram impingentem: et cum aliquis eī dīxisset, "Vidēs, rēx, quam fortiter Artemisia pugnet!" quaesīsse illum, "Vērēne sit hoc Artemisiae factum?" cui illōs respondisse, "Sē bene nāvem eius nōsse." Itaque Xerxēs hoc dīxisse fertur: "Virī mihi factī sunt mulierēs; mulierēs vērō, virī."
Nārrant nāvem, quam Xerxēs cōnscenderat, magnam procellam adortam esse. Ibi tunc, cum magis magisque fureret ventus et nimis magnum onus in nāve esset, nam magnus numerus Persārum in ponte stābat, metū perculsus rēx quaesīvit ē nautīs, num salūtis spēs esset: cui nautae respondērunt, "Nōn alia spēs est, ō rēx, nisi dē numerō multōrum hominum pars in mare īnsiliat." Quibus audītīs nōnnūllī ē Persīs rēgem adōrāvērunt, et in mare sē prōiēcēre. Itaque nāvis onere līberāta, salva in Asiam pervēnit.
Cum domum profectus esset Xerxēs, moenia iterum urbī Athēniēnsēs circumdare incēpērunt. Hoc aegrē ferēbant Lacedaemoniī, quōs dolō huius modī Themistoclēs dēcēpit. Spartam lēgātus adīvit, cumque eō pervēnisset, aedificārī moenia negāvit. "Quod sī," inquit, "mihi crēdere nōn vultis, dēlēctōs virōs mittite, quī haec īnspiciant, mēque interim hīc cūstōdīte." Hoc fēcērunt Lacedaemoniī. Themistoclēs interim nūntium Athēnās clam mīsit, suāsitque ut lēgātī Lacedaemoniī, quōcumque modō possent, Athēnīs cūstōdīrentur, dōnec moenia aedificāta essent, ipsumque recēpissent. Hīs dictīs Athēniēnsēs pāruērunt. Itaque Themistoclē receptō, lēgātīsque restitūtīs, Athēnae invītīs, Lacedaemoniīs iterum mūnītae sunt.
Graecī, post pugnam ad Salamīna, ad Hellēspontum contendere, et pontēs solvere, nē effugerent Persae, cōnstituērunt. Themistoclēs autem dīxit, rēgem ita interceptum, iterum pugnātūrum; et horrōrem interdum efficere quod virtūs nōn posset. Interim nūntium ad rēgem mīsit, quī eum certiōrem faceret, pontēs, nisi ōcius aufugeret, solūtum īrī. Xerxēs igitur fugere mātūrāvit, et victōria penes Athēniēnsēs stetit.
Antisthenēs philosophus iuvenēs monēbat ut verbīs suīs studērent, sed paucissimī ex iīs monitō pārēbant. Tandem īrātus omnēs ē cōnspectū abīre iussit. Diogenēs tamen philosophī verba audiendī magnō studiō captus, ad eum saepius veniēbat, neque abīre volēbat. Itaque Antisthenēs minātus est sē caput eius pulsātūrum; cumque vīdisset, Diogenem minīs nōn exterrērī, hoc fēcit.
Anaxagorās philosophus illūstris erat, nōn modo prae opibus et genere, sed etiam ob animum sapientem. Ut sēsē studiīs omnīnō dēderet, amīcīs opēs suās trādidit, et Athēnās adiit. Quō ubi pervēnit, apud eum veniēbat Periclēs, vir praestantī indole et virtūte, pauperibus idem līberālissimus. Accidit tamen ut, rēbus pūblicīs magnopere studēns, Periclēs Anaxagorae oblīvīscī vidērētur. Quod aegerrimē ferēns senex, veste obductō capite, famē perīre cōnstituit. Quibus audītīs Periclēs, ad Anaxagoram sē contulit, eumque ōrāvit ut vīveret, et sapientem animum servāret, lūcemque illam, quae sibi tantum bonī praebuisset. Cui Anaxagorās, "Periclēs," inquit, "iī, quibus opus est lucerna, oleum praebent." Itaque ex eō tempore, Periclēs magnō studiō Anaxagoram semper coluit.
Rēx ōlim, cum servum vocāre vellet, et signō saepius datō nēminem adesse sēnsisset, ēgressus est, ut certior fieret quā dē causā servus nōn adesset. Quem quidem invēnit dormientem, et, cum vocātūrus esset, litterās vīdit ē sinū vestis lāpsās, quās ille nūper perlēgerat. Rēx vērō omnia sciendī cupidus litterās legere incēpit, cum tamen ā mātre eius scrīptās intellēxisset, quae grātiās ageret quod pecūniam mīsisset, iubēretque tālī dominō fidēlem esse, eā mōtus virtūte litterās cum multō aurō in sinum reposuit. Postquam clam ēgressus in aedēs suās rediit, signō datō servum expergēfēcit. Quī ut exterritus astābat, rēx subitō, "cūr nōn anteā advēnisset," quasi īrātus rogāvit. At ille inter legendās litterās dormīsse sē dīxit. Tum manū ad vestem admōtā nōn litterās modo sed aurum quoque invēnit. Quod ubi metū perculsus cōnspiciēbat, rēx, "bonō esse animō," iubēbat, "fortūnam enim bonam saepe dormientibus contingere: auferret ergō pecūniam, et mātrī dōnāret, rēgemque dīceret illam valdē laudāre, quod tālem fīlium peperisset."
Sōcratēs, omnium philosophōrum celeberrimus dīcere solēbat, nīl dēbērī ā dīs quaerī, quī, quod vīsum esset, id hominibus datūrī forent. Interrogantī cuidam utrum uxōrem dūceret annōn, respondit, "Utrīuslibet factī tē poenitēbit." Ab Athēniēnsibus capitis damnātus, venēnātum pōculum aequō animō, vultūque immōtō, accēpit. Cum pōculum iam in manibus esset, uxorque dolēns dīceret, "līberum illum omnī scelere morī;" "Quid," dīxit, "an vīs mē reum morī?"
Cum Ptolemaeus Euergētēs in Syriam expedītiōnem parāret, uxor eius Berenīcē, quae eum valdē amābat, perīculum verita, cui obviam itūrus erat, sē capillōs suōs Dīs oblātūram pollicita est, sī domum incolumis redīret. Rēx autem salvus, dēvictīs hostibus, domum rediit. Tum vērō Berenīcē abscīssēs capillōs dīs obtulit. Quī cum negligentibus sacerdōtibus invenīrī nōn potuissent, īrātus rēx mortem iīs minātus est. Itaque Conōn quīdam, ut īram rēgis plācāret, capillōs in caelum ā dīs ablātōs esse et signum factum esse ēdīxit.
Ōlim cum Īōnēs quīdam rētis ūnum iactum dē nautīs nōnnūllīs ēmissent, extractō in lītus rētī, tripūs aureus appāruit. Tum dīcentibus nautīs sē modo piscēs quī caperentur vēndidisse, Īōnibus contrā affirmantibus, omnia quae in rētī capta essent, esse sua, dē tripode rixa coorta est. Itaque ut contrōversiam dirimerent, ōrāculum Delphōs cōnsultum mīsērunt. Ēdīxit Pȳthia ut hominī Graecōrum sapientissimō darētur tripūs. Datus est Thalī, quī Biantī trādidit; dēnique ad Solōnem pervēnit, quī Deōs sōlōs sapientēs esse ratus, ad Apollinis aedem mittī dēbērī cēnsuit.
Cambȳsēs Persārum rēx merum extrā modum bibēbat. Praexaspēs, ūnus ex amīcīs, eum ōlim admonuit ut bibere dēsineret, rēgem ēbrium esse inhonestum affirmāns. Respondit Cambȳsēs, "Equidem tibi mōnstrābō statim, meam manum post bibendum mūnus suum praestāre posse." Tum, cum multum vīnī bibisset, fīlium Praexaspis ante sē cōnstituī iussit. Dein adolēscentis pectus tēlō eminus transfixit, et ē patre quaesīvit, num arte manūs callēret.
Alexander, Macedonum rēx, cui nōmen Magnō fuit, Dārīō Persārum rēge ad Issum dēvictō, nūntiōs mīsit, quī Dārīī mātrem uxōremque certiōrēs facerent, sē apud eās brevī tempore aditūrum. Mox in aedēs vēnit cum amīcō Hēphaestiōne, quī rēgī fōrmā praestābat. Itaque mulierēs, Hēphaestiōnem rēgem esse ratae, Persārum mōre ad pedēs eius sē prōiēcēre. Deinde, dē errōre certior facta, māter Dārīī veniam ōrāvit. Quam rēx benignē allocūtus, "Nē veniam ōrāveris," inquit, "nam hic quoque est Alexander."
Alexander, Macedonum rēx, adversus Scythās expedītiōnem fēcit. Lēgātī Scythārum, cum apud rēgem pervēnissent, in hunc modum eum allocūtī esse dīcuntur: "Sī tibi corporis magnitūdinem animō parem dī dedissent, nōn tē continēret mundus ūniversus: alterā enim manū orientem sōlem peterēs, alterā occidentem; neque hoc contentus, ubi sōl lūcem conderet scīre cuperēs. Ab Eurōpā petis Asiam, ab Asiā in Eurōpam contendis. Iam, dēvictō hominum genere ūniversō, cum silvīs, fluviīs, nivibus, bēstiīs, bellum vīs gerere. Quid? An nescīs magnās arborēs interdum ūnīus hōrae spatiō perīre? Stultus est quī frūctū eārum potīrī velit, antequam altitūdinem ēmēnsus sit. Cavē, nē, dum in summam arborem ascendere cōnāris, dē rāmīs dēcidās. Leōnem interdum comedunt avēs. Nihil est tam forte quīn frangī possit. Quid tibi nōbīscum est? Numquam in tuās regiōnēs inīvimus: neque cuīquam pārēre volumus neque imperāre: nihil tibi auferre volumus. Tū autem quī dīcis tē venīre latrōnēs pūnītum, es ipse omnium latrōnum pessimus. Quid opus tibi est dīvitiīs? Quō plūs habēs, eō plūs cupis. Sī deus es, hominibus dare mūnera, nōn auferre dēbēs; sī autem es homō, hoc nē oblītus sīs. Propinquī tibi sumus: nōbīs igitur ut amīcīs ūtī oportet. Utrum amīcōs an hostēs habēre vīs? Numquam enim in servitūtem redigentur Scythae."
Clītus ūnus ex Alexandrī amīcīs erat: idem diū Philippō patrī eius amīcissimus fuerat. Ōlim cum Alexander capite nūdātō cum hoste pugnāret, Clītus Alexandrum clipeō servāvit, et caput hostī abscīdit. Hellenīce etiam eius soror, Alexandrī nūtrīx fuerat: hanc rēx magnopere amābat. Itaque Clītum semper honōrābat Alexander, et prōvinciae magnae praefēcerat. Eō cum profectūrus esset, rēx eum epulīs lautīs excēpit. Cum in epulīs discumberent, dē rēbus ā sē gestīs Alexander dīcere incēpit, Philippī virtūtis nūllā mentiōne factā. Illum etiam maledictīs lacerābat, sē ā patre victōriārum glōriā prīvātum fuisse affirmāns. Tum Clītus Philippum laudāre incēpit, ut quī fīliō praeclārior fuisset. Itaque Alexander valdē īrātus, pectus eius gladiō trānsfīxit. Cum autem meminisset Clītum nūtrīcis suae frātrem esse, factī eum poenituit, neque multum abfuit quīn sē ipsum interficeret.
Alcibiadēs adolēscēns Periclem adiit. Hunc sōlum trīstī vultū sedentem invēnit. Causam quaerit adolēscēns. Tum Periclēs, "Minervae templī," inquit, "propylaea ex mandātō cīvium perfēcī: sed quōmodo pecūniae ratiōnem reddam nesciō." Cui Alcibiadēs: "Hoc potius māchināre, nē ratiōnem reddere cōgāris." Periclēs adolēscentis monitīs pāruit: rem enim ita effēcit, ut cīvēs cum propinquīs initō bellō, ratiōnem poscere nōn possent.
Marcia, Catōnis fīlia, virum mortuum maerēns interrogantī cuidam, quīnam ultimus diēs dolōris futūrus esset, ultimum vītae diem dolōris ultimum fore respondit. Valeria quaedam rogāta, cūr nēminī nūbere vellet, mortuō Serviō virō suō, "Mihi quidem," inquit, "Servius meus semper vīvit." Phōciōnis etiam uxor mulierī, quae dīvitiās ostentābat, haec dīxit: "Glōria mihi praeclārissima est Phōciōn: pauper quidem, sed vīgintī annōs Athēniēnsibus praeest."
Solōn, cum ūnum ex amīcīs ōlim trīstem vīdisset, in arcem sēcum dūxit, et aedificia urbis cōnspicere iussit. Quod cum fēcisset, Solōn, "Reputā," inquit, "tēcum quot dolōrēs sub hīs tēctīs sint, quot fuerint, quot dēnique futūrī sint. Nē diūtius tibi ipsī propria haec mala iūdicāverīs, omnibus enim accidunt." Īdem dīcēbat, sī omnia hominum damna in ūnum locum congererentur, fore ut quisque potius sua quam aliēna ferre vellet.
Epamīnōndās nōn sōlum inter Thēbānōs, sed etiam inter omnēs Graecōs eius temporis praeclārissimus fuit. Nihil enim bonī Thēbānīs accidit, antequam illō duce ūsī sunt: mortuō vērō Epamīnōndā, ob damna sōlum illūstrēs fuērunt. Quam fortiter, quamque libenter vītam prō patriā dēposuerit, nārrābō. Cum aciē īnstrūctā ad oppidum aliquod oppugnandum īret, hostēs in eum impetū factō, graviter vulnerārunt. Posteā, cum in castra reportāssent amīcī, et haud multum abesse quīn morerētur sēnsisset, rogāvit num scūtum salvum esset. Amīcī cum salvum esse respondissent, ad sē afferrī iussit. Tum rogāvit num vīctī essent hostēs. Acceptō respōnsō, dēvictōs esse et in fugam sē recēpisse, "Iam satis est," inquit, "invictus enim morior." Tum extrahī tēlum ē vulnere iussit, quō factō statim mortuus est.
Dēmētrius Poliorcētēs urbem Megara vī expugnāverat. Cui Stilpō philosophus, cum quaereret, num quid perdidisset, hoc respondit: "Nihil perdidī: rēs meae omnēs mihi supersunt." Haec autem dīxerat, abreptā pecūniā, fīliīs cīvibusque in servitūtem redāctīs. Affirmābat tamen, nihil sē perdidisse: vērās enim opēs, virtūtem scīlicet et sapientiam, quās auferre hostēs nōn possent, sibi superesse. "Quae mihi ēripuērunt mīlitēs," inquit, "mea numquam arbitrābor."
Sophanēs ōlim erat Athēniēnsis, quī virtūtis maximam inter Graecōs laudem abstulit. Quō dē virō aliī nārrant, gestāsse eum ferream ancoram ad lōrīcae cingulum fūne adaptātam; eam illum ancoram, quotiēs propius hostēs vēnisset, in terram impingere solitum esse, nē hostēs, impetū in eum factō, ā statiōne repellere possent: fugā autem hostium factā, recipere ancoram solitum esse, et ita hostibus iterum īnstāre. Haec dē hōc virō nārrantur. Aliī autem arbitrantur, in eiusdem clipeō prō signō esse ancoram, nōn gestāsse eum ancoram ferream.
Rhacocī cuidam septem erant fīliī, quōrum nātū minimus, nōmine Cartomēs, frātrēs in diēs lacessēbat. Quem cum saepius frūstrā admonuisset pater, iūdicēs, quī ex mandātō rēgis per Asiam iter faciēbant, in eam regiōnem pervēnērunt ubi Rhacocēs habitābat. Adventū iūdicum cognitō, fīlium vīnctum ante iūdicēs cōnstituit, postulāvitque ut capitis damnārētur. Hoc mīrātī iūdicēs, poenam prōnūntiāre nōlentēs, apud Artaxerxem ambōs duxērunt. Tum vērō Rhacocēs, cōram rēge cōnstitūtus, idem postulāvit. Cui rēx: "An fīlium morientem vidēre sustinēbis?" Contrā Rhacocēs: "Cum surculōs amārōs arborum abscindō, nīl patiuntur arborēs: itaque fīliō līberātus, pāce fruar ipse." Quod respōnsum valdē mīrātōs Artaxerxēs, inter iūdicēs Rhacocem esse iussit, dīxitque, eum, quī fīlium suum pūnīre vellet, bonum iūdicem dē aliīs rēbus fore. Tum fīlium, cum admonuisset, dīmīsit.
Cambȳsēs expedītiōnem in Aethiopās facere cōnstituit. Itaque speculātōrēs mīsit nōnnūllōs ex Ichthyophagīs, quī Aethiopum sermōne callēbant. Hōs ad Aethiopās mīsit, ēdoctōs quid dīcere dēbērent, et dōna ferentēs, pallium, armillās aureās, et vīnī utrem. Dīcuntur autem hī Aethiopēs fortissimī et pulcherrimī esse omnium hominum: quemcumque etiam ex iīs pulcherrimum et corporis vīribus praestantissimum indicant, hunc rēgem faciunt. Ad hōs igitur hominēs ubi advēnērunt Icthyophagī, haec verba fēcērunt: 'Cambȳsēs Persārum rēx, tēcum hospitium, ō rēx, iungere cupiēns, nōs mīsit, et dōna tibi haec dat, quōrum ūsū et ipse maximē dēlectātur."
Quibus Aethiops intelligēns venīre eōs ut speculātōrēs, in hunc modum respondit: "Neque Persārum rēx vōs mīsit dōna ferentēs; nec vōs vēra dīcitis: nec ille vir bonus est: nam sī bonus esset, nōn cupīvisset aliud imperium praeter suum, nec in servitūtem redēgisset hominēs, quī nūllā illum iniūriā affēcissent. Itaque rēx Aethiopum rēgī Persārum suādet, ut quandō ita facile arcubus utī huius modī Persae potuerint, tunc expedītiōnem in nōs suscipiat." Hīs dictīs sagittam ex arcū ēmīsit iīsque quī vēnērunt arcum trādidit.
Tum sūmptō palliō, quaesīvit quid esset, et quōnam modō factum. Cui cum vēra respondissent Ichthyophagī, "dolōsōs hōs hominēs esse," inquit, "et dolōsa illōrum pallia." Deinde dē armillīs quaesīvit. Cumque dē hōc ōrnātū dīxissent, rīdēns rēx, cum compedēs esse putāsset, ait, "apud ipsōs meliōrēs hīsce compedēs esse." Ubi ad vīnum vēnit, valdē dēlectātus pōtū, deinde interrogāvit, "quōnam cibō ūterētur rēx, et quodnam esset hominī Persae longissimum vītae spatium." Et illī "pāne vescī," aiēbant; "octōgintā vērō annōs terminum esse longissimum vītae hominis datum." Tum Aethiops, "nīl mīrum esse," ait, "cum tālī cibō vēscantur, tam exiguum eōs vīvere annōrum numerum; quī nē tot quidem annōs vīvere possent, nisi hōc pōtū ūterentur: hōc enim ūnō ā Persīs sē superārī."
Vicissim interrogantibus rēgem Ichthyophagīs dē vītae spatiō et cibōrum genere: "ad centum et vīgintī annōs," ait, "pervenīre eōrum plērōsque; cibum vērō esse carnem coctam; pōtum lac." Cumque mīrārentur speculātōrēs quod dē annōrum numerō dīxisset, ad fluvium ab illō ductōs sē esse referēbant, ē quō lauta, pellis splendida facta fuisset, quasi oleī fluvius esset; odōrem autem suāvissimum spīrāre illam aquam; et diū vīvere Aethiopās quod hāc aquā ūterentur. Ā fluviō discēdentēs, ductōs sē fuisse nārrābant in locum quō vīnctī hominēs cūstōdīrentur, ibique cūnctōs aureīs vīnctōs compedibus vīdisse. Est enim apud hōs Aethiopās aes metallōrum pretiōsissimum.
Speculātōrēs, postquam ista omnia spectāverant, reversī sunt. Quī ubi haec renūntiārunt, Cambȳsēs valdē īrātus, bellum Aethiopibus īnferre cōnstituit, nūllō dē commeātibus mandātō datō, nec sēcum reputāns in ultima terrārum suscipī hanc expedītiōnem. At mīlitēs, quamdiū ē terrā nancīscī aliquid poterant, rādīcēs comedentēs vītam sustentārunt; ubi vērō in arēnās pervēnēre, dīrum facinus nōnnūllī eōrum fēcēre: sorte enim dēlēctum decimum quemque comēdērunt. Quā rē cognitā Cambȳsēs, omissā adversus Aethiopās expedītiōne, domum reversus est.
Fīnis