Part 2: Compound Sentences
Polycratēs, quī sēditiōne factā Samum occupāvit, prīmum trifāriam distribūtam cīvitātem ūnā cum frātribus administrāvit. Dein, alterō occīsō, et nātū minōre ex īnsulā ēiectō, ūniversam Samum imperiō tenēbat. Quō in imperiō cum Amāsī, Aegyptī rēge, hospitium contrāxit, dōnīs eī missīs, et vicissim ab illō acceptīs. Brevī tempore magnopere auctae rēs sunt Polycratis, et per ūniversam Iōniam reliquamque Graeciam celebrātae sunt. Etenim quōcumque cum exercitū proficīscēbātur, omnia eī fēlīciter cēdēbant. Habēbat autem centum āctuāriās nāvēs quīnquāgintā rēmōrum, et mīlle sagittāriōs: cūnctōsque hominēs nūllō discrīmine factō invādēns, agēbat ferēbatque omnia. Aiēbat enim, "Magis amīcō grātificābor, ea quae ēripuī restituēns, quam ab initiō nihil ēripiēns." Multās igitur īnsulās cēperat, multa item continentis oppida. In hīs Lesbiōs nāvālī pugnā superātōs cēpit, quī deinde fossam, mūrum Samī ambientem, vīnctī fōdērunt.
Fēlīcitās Polycratis Amāsī placēbat; sed ea rēs illī cūrae erat. Missīs igitur litterīs haec ad eum perscrīpsit: "Amāsis Polycratī salūtem dīcit. Placet valdē mihi fēlīcitās tua. At mihi nōn placent tuae rēs nimium secundae. Invidum est nūmen deōrum quī mundum regunt. Itaque omnēs, quī nimium flōrentibus rēbus ūsī sunt, postrēmō pessimum fīnem habuērunt. Tū ergō, meum secūtus cōnsilium, adversus illam tuam nimiam fēlīcitātem, fac hocce. Illud abiice, quod maximī tibi est pretiī." Hīs perlēctīs Polycratēs, amīcī monitīs pāruit. Erat eī ānulus, quem gestābat, aurō vīnctus, ex smaragdō lapide, Theodōrī opus, artificis praeclārī. In nāvem cōnscendit, et dētractum dē manū ānulum, cōnspicientibus cūnctīs quī in nāvī erant in mare prōiēcit. Hōc factō domum nāvigāvit. At quīntō aut sextō diē posteā rēs eī accidit huius modī. Piscātor quīdam ingentem piscem, quem cēperat, rēgī dedit. Famulī vērō, quī piscem coquēbant, in eius ventre Polycratis ānulum reperiunt.
Tum rēx in Aegyptum ad Amāsin litterās dē factō mīsit. Amāsis autem lēctīs litterīs valdē commōtus est. Itaque missō praecōne Samum dissolvit hospitium, quod habēbat cum Polycrate, īram deōrum veritus. Polycratēs vērō brevī tempore posteā ab Oroetē, Lȳdiae satrape, interficitur, et cadāver in cruce suspenditur. Ita nimiam fēlīcitātem morte expiāvit.
Prōteō in rēgnum Aegyptī successit Rhampsinītus; quī monumenta suī relīquit propylaea templī Vulcānī, occidentem spectantia. Ex adversō propylaeōrum duās posuit statuās, vīgintī quīnque cubitōrum magnitūdine: quārum illam quae stat ā septentriōne, Aestātem appellant Aegyptiī; alteram, quae ā merīdiē, Hiemem: et illam quidem, quam Aestātem vocant, adōrant et dōnīs plācant; adversus illam, quae Hiems nōminātur, contrārium faciunt.
Hic rēx magnās opēs habēbat, immēnsamque vim argentī. Itaque in tūtō repōnere suās pecūniās cupiēns, aedēs aedificandās cūrāvit lapideās. Is cui mandātum opus erat, pecūniam petēns, hoc māchinātus est. Ex lapidibus ūnum parāvit, quī ē mūrō facile eximī potuit, ā duōbus vel etiam ab ūnō homine. Absolūtō aedificiō, rēx in illō dīvitiās suās dēposuit.
Interiectō autem tempore is, quī aedificium aedificāverat, prope vītae fīnem fuit. Advocātīs igitur fīliīs duōbus exposuit artificium. Perspicuē illōs lapidis speciem mēnsūramque docuit. Hōc igitur vītā fūnctō, fīliī haud multō posteā operī admōvērunt manūs. Noctū ad aedificium accēdentēs, lapidem remōvērunt, et multum pecūniae extulēre.
Posteā rēx aedificium aperuit, vīditque valdē diminūtās pecūniās; sigilla tamen iānuae salva erant, et aedificium clausum. Iterum autem et tertiō aperiēns, minus pecūniae in diēs invēnit. Itaque hoc fēcit: laqueōs statim parāvit, eōsque circā vāsa, in quibus inerat pecūniā, collocāvit. Vēnērunt ut anteā fūrēs; alter, ad vās accēdēns, continuō captus est laqueīs.
Frāter vērō caput frātris abscīdit, adaptātōque iterum lapide domum abiit, caput sēcum ferēns. Manē ingressus rēx in aedificium obstupuit, cōnspectō corpore fūris in laqueō cōnstrictī: vidēbat enim illaesum aedificium, nūllumque vel exitum vel introitum. Itaque haerēns animō hoc fēcit. Cadāver fūris ex mūrō suspendit, et cūstōdēs collocāvit.
Frāter autem cadāver auferre cōnstituit. Dolum igitur excōgitāvit huiusmodī. Īnstrūctīs asinīs utrēs imposuit vīnō plēnōs, eōsque per viam pūblicam agitāvit. Tum vērō praeteriēns locum, in quō cūstōdēs erant, duōs vel trēs utrēs clam solvit. Effluente vīnō, caput pulsāvit ingentī clāmōre, quasi calamitāte attonitus. Cūstōdēs, quī multum vīnī ēlāpsum vidēbant, in viam concurrērunt, vāsa tenentēs, effluēnsque vīnum colligentēs. Ille autem maledictīs eōs lacerāvit. Cūstōdibus vērō eum cōnsōlantibus, paulātim īrā dēsiit. Dēnique ā mediā viā exēgit asinōs, quōs rūrsus īnstruere incēpit. Ibi multīs incīdentibus sermōnibus, illīs ūnum ex utribus dedit. Tum omnēs discumbentēs compōtātiōnī animum applicuērunt. Mox eōs aliō utre dōnāvit, quī cōpiōsō pōtū ūsī inēbriātī fuērunt, et somnō oppressī in eōdem locō, quō pōtāverant, obdormiērunt. Tum vērō, nocte iam multum prōgressā, frātris corpus solvit, et cūstōdum dextrās genās contumēliae causā rāsit. Dēnique cum asinīs, cadāvere impositō, domum rediit.
Rēgī factum renūntiātum est; quam rem prīmō aegerrimē tulit; posteā autem, et audāciā et arte hominis attonitus, veniam et magna dōna prōmīsit. Fūr ēdictō fidem adhibēns, ad rēgem accessit, quī magnā admīrātiōne hominis ductus, fīliam eī in mātrimōnium dedit.
Sunt haud procul ab urbe Ardericca puteī, quī trēs dīversās rērum speciēs exhibent. Nam et bitūmen et sāl et oleum ex illīs hauriuntur, hōc modō. Hauriunt ope tollēnōnis, cui vās alligātum est; quod extulērunt ē puteō, id in magnum vās īnfundunt; ex quō rūrsus in aliud receptāculum trānsvehitur, atque ita in triplicem fōrmam convertitur. Et bitūmen quidem et sāl concrēscunt; oleum vērō in vās colligunt: est autem illud nigrum, et gravem odōrem spīrat.
Xerxēm, Persārum rēgem, sequēbantur mīlle peditēs, fortissimī nōbilissimīque Persārum, ērēctās lanceās tenentēs: deinde aliī mīlle equitēs ex Persīs sēlēctī: et post equitēs, peditum decem mīllia ē reliquīs Persīs sēlēctōrum: quōrum mīlle in hastīs, prō īmīs cuspidibus, aurea habēbant mala pūnica, et reliquōs inclūdēbant; novies mīlle vērō, quī intrā hōs erant, argentea mala pūnica habēbant. Aurea vērō mala pūnica habēbant etiam illī, quī lanceās in terram conversās tenēbant; et mala aurea hī, quī Xerxēm proximē sequēbantur.
Ōlim Xerxēm per Asiam iter facientem excēpit Pȳthius quīdam magnificīs epulīs, pecūniāsque pollicitus est. Quī ubi pecūniās obtulit, Xerxēs ministrōs suōs rogāvit: "Quisnam hominum est Pȳthius, et quantās habet dīvitiās?" Cui illī respondērunt: "Īdem hic est, Rēx, quī patrī tuō Dārīō auream platanum, aureamque vītem dōnō dedit: estque post tē, quōs nōvimus, omnium hominum dītissimus." Mīrātus rēx ipse deinde Pythiō dīxit: "Quantās habēs dīvitiās?" Tum inquit Pȳthius: "Sunt mihi argentī talenta bis mīlle, aurī vērō maxima cōpia. Hās ego pecūniās tibi dō: est enim mihi ex mancipiīs atque agrīs satis victus."
Hīs ab illō dictīs dēlectātus Xerxēs respondit: "Pȳthī, nūllum adhūc, praeter tē, hominum reperī tālia offerentem. Tū vērō magnificē mē excēpistī, et pecūniās ingentēs pollicēris. Tibi ergō invicem ego dōna haecce tribuō: in meōrum hospitum numerō tē repōnō: dō tibi etiam magnum aurī pondus. Perge vērō retinēre quae acquīsīvistī, ac semper tālem tē virum praestā. Haec facientem, neque nunc, nec in posterum tē poenitēbit."
Rādīcēs altōrum montium habitant hominēs, quī calvī sunt omnēs, marēs pariter atque fēminae, et sīmō nāsō. Vestem gestant Scythicam, cēterum arborum frūctū vītam sustentant. Ponticum nōmen arboris est, quā aluntur; fīcō admodum similis est. Frūctum autem fert fabae similem, nucleum intus habentem. Mātūrōs frūctūs pannīs cūstōdiunt, et, quī ab iīs dēfluit niger et crassus, liquōrem et lingunt, et lacte mixtum bibunt. Ex faece massās cōnficiunt, quibus vēscuntur. Pecorum nōn magna illīs cōpia est. Quīlibet paterfamiliās sub arbore habitat. Hieme quidem arborem tegunt tegmine ē lānā factō. Hīs hominibus nēmō iniūriam īnfert: sacrī enim habentur; nec arma ūlla bellica habent; iīdem et fīnitimōrum contrōversiās dirimunt. Hīs nōmen est Argipaeīs.
Erat ōlim Hegesistratus quīdam, quem Spartānī in vincula coniēcerant. Ille vērō, hāc calamitāte circumventus, nōn modo capitis imminente poenā, sed ante mortem etiam multōs exspectāns dolōrēs, facinus commīsit dictū incrēdibile. Ferreum forte īnstrūmentum nactus, partem pedis sibi abscīdit. Quō factō, perfossō pariete ē carcere effūgit, noctū iter faciēns, interdiū vērō inter fruticēta latēns. Audāciā hominis stupefactī sunt Spartānī, quī vidēbant abscissum pedem humī iacentem, hominem autem reperīre nōn poterant. Ille vērō, sānātō vulnere, ligneum pedem sibi ascīvit.
Fīnis