Part 1: Simple Sentences
Arīōn citharista praeclārus erat. Is diū apud Periandrum Corinthiōrum rēgem versātus erat. Tum in Ītaliam Siciliamque nāvigāre cupīvit. Ingentibus opibus ibi comparātis, Corinthum redīre voluit. Itaque Tarentō, urbe Ītaliae, profectus est; ibi nāvigium hominum Corinthiōrum condūxerat.
Hī autem eum in mare prōiicere cōnstituērunt; pecūniā enim potīrī cupiēbant. Tum vērō Arīōn cōnsilium intellēxit. Trīstis ad precēs cōnfūgit. Pecūniā omnī nautīs oblātā, vītam dēprecātus est. Nautae vērō precibus virī nōn commōtī, mortem eī statim minātī sunt.
In hās angustiās redāctus Arīōn, in puppī stetit, omnī ōrnātū suō indūtus. Tum ūnum ē carminibus canere incēpit. Nautae suāvī carmine captī ē puppī mediam in nāvem concessērunt. Ille omnī ōrnātū indūtus, captā citharā, carmen perēgit. Cantū perāctō in mare sē prōiēcit. Tum nautae Corinthum nāvigāvērunt.
Arīōn autem ā delphīne exceptus dorsō Taenarum dēlātus est. Ēgressus in terram, Corinthum cum eōdem habitū contendit. Ibi nautārum facta nārrāvit. Periander autem eī crēdere nōluit. Arīōn igitur in cūstōdiā ab eō retentus est.
Interim nautae Corinthum advēnērunt. Ā Periandrō interrogātī sunt dē Arīone. Turpissimē mentītī sunt omnēs. Subitō Arīōn appāruit cum eōdem ōrnātū. Attonitī nautae scelus cōnfitentur. Ā rēge Periandrō omnēs interfectī sunt, et multum pecūniae Arīonī datum est.
Ūtuntur Massagetae et vestīmentō et vītae ratiōne similī Scythārum. Ex equīs pugnant; arcū et hastīs ūtuntur. Ad omnia aurō ūtuntur aut aere. Ad hastās, ad sagittārum cuspidēs aere ūtuntur; ad capītīs ōrnātum, et ad lumbōrum cingula, aurō. Argentum et ferrum in eōrum terrā nōn reperiuntur; sed aeris et aurī est immēnsa cōpia. Senēs interficiunt propinquī, et pecudēs cum iīs; coctā carne deinde epulantur. Terrā autem condunt morbō mortuōs. Sēmentem nūllam faciunt: cibus eōrum ex pecoribus, piscibus, lacte, cōnstat. Deōrum ūnum Sōlem colunt: huic equōs immolant.
In Aegyptō paucae bēstiae reperiuntur. Itaque omnēs sacrae habentur. Fēlēs canēsque coluntur. Mortuā fēle in quāvīs domō, omnēs aedium illārum incolae supercilia sōla rādunt: mortuō cane, tōtum rādunt corpus et caput. Mortuae fēlēs in sacrīs sepulcrīs, Būbastī in oppidō sepeliuntur. Canēs mortuōs in suō quisque oppidō sepeliunt. Mūrēs etiam, arāneōs, accipitrēs. ibidēs, ichneumonēs, colunt.
Hippopotamī ā nōnnūllīs Aegyptiīs sacrī habentur; ab reliquīs vērō nōn sacrī. Hōrum nātūra atque speciēs tālis est. Quadrupēs animal, bisulcum, ungulīs bovīnīs, sīmō nāsō, iubā equīnā, dentibus prōminentibus, caudā et vōce equīnā: magnitūdine taurīs sunt similēs.
Est etiam avis sacra, nōmine phoenīx. Perrārō Aegyptum adit, ex quīngentōrum annōrum intervāllō. Advenit autem mortuō patre suō. Est tantus atque tālis; pennārum color, aliōrum aureus, aliōrum ruber; speciē et magnitūdine aquilae simillimus est. Phoenīx ex Arabiā profectus, in Solīs templum portat patrem suum, myrrhā circumlitum, et in templō Solīs sepelit.
Ineunte vērē in Aegyptum advolant volucrēs serpentēs. Ibidēs autem avēs illīs occurrentēs, aditū prohibent, necantque serpentēs. Ob hanc causam magnī aestimantur ibidēs ab Aegyptiīs. Speciēs autem ibidis tālis est; colōre nigrō avis est, pedibus gruis, rōstrō aduncō. Serpentum fōrma similis est fōrmae hȳdrārum. Ālās habent nōn pennātās, sed vespertīliōnis ālīs similēs.
Sunt in Libyā immānī magnitūdine serpentēs, sunt ibīdem leōnēs, et elephantī, et ursī, et aspidēs, et asinī cornūtī. Sunt etiam hominēs capita cānum habentēs. Sunt aliī sine capitibus, oculōs in pectore habentēs, et ferī hominēs. Sunt etiam mūrēs bipedēs, et parvī serpentēs singulīs cornibus īnstrūctī. Dēnique magnus numerus mīrārum bēstiārum in hīs regiōnibus invenītur.
Crocodīlī autem nātūra haec est. Per quīnque mēnsēs hībernōs cibum nūllum capit. Quadrupēs est terram pariter et aquam habitāns: ōva enim parit exclūditque in terrā, et maiōrem partem diēī in siccō versātur, noctū vērō in fluviō: est enim aqua noctū magis calida quam terra rōre cōnspersa. Omnium vērō animālium hoc ex minimō fit maximum. Ōva enim haud multō maiōra sunt ōvīs ānseris: at pervenit ad septemdecim cubitōrum longitūdinem. Habet autem oculōs porcī, dentēs vērō magnōs. Sōlum ex omnibus animālibus linguam nōn habet: neque īnferiōrem māxillam movet. Habet autem unguēs rōbustōs, et cutem squāmātam. In aquā quidem caecus est, in aere bene videt. Ōs habet intus plēnum hirūdinibus. Iam aliae quidem avēs et bēstiae illum fugiunt: cum trochilō autem pācem colit. Hic ūtilem eī operam praestat: nam in ōs eius sēsē īnsinuāns hirūdinēs dēvorat.
Sunt autem crocodīlī aliīs Aegyptiīs sacrī; aliīs nōn item, sed hī illōs ut hostēs persequuntur. Omnēs circā Thēbās et Moeridis lacum incolae sacrōs illōs dūcunt. Hōrum utrīque ūnum maximē crocodīlum alunt, manū tractārī ēdoctum. Auribus inaurēs īnserunt, et anteriōrēs pedēs aureīs armillīs ōrnant. Eundem pāscunt: mortuum sacrō in sepulcrō sepeliunt.
Aethiopēs, pardōrum leōnumque pellibus amictī, arcūs habent praelongōs: sagittās vērō brevēs: hīs prō ferrō lapidēs acūtī praefīxī sunt. Hastās praetereā habent, hīs praefīxa sunt cornua cervōrum: habent etiam clāvās nōdōsās. Corporis dīmidium, in pugnam prōdeuntēs, crētā dealbātum habent, dīmidium miniō pictum. Aliī caput tēctum habent pelle equīnā, dē capite equī dētractā, cum auribus et iubā. Prō scūtīs gruum pellibus corpora tegunt.
Persae hōc modō īnstrūctī sunt. In capite pilleōs gestant; hōs tiārās vocant: circā corpus, tunicās manicātās variī colōris, et lōrīcās ferreīs squāmīs in piscium similitūdinem: circā crūra, braccās: prō clipeīs vērō, crātēs vīmineās. Ā tergō suspēnsās habent pharetrās: hastae brevēs sunt, arcūs vērō grandēs, tēla ex harundine: praetereā ad dextrum femur ē zōnā suspēnsus est pūgiō.
Croesō, Lȳdiae rēgī, fīlius erat, nōmine Atys. Hunc Croesus in somniō vīdit, ferreā cuspide trāiectum et cruōre cōnspersum. Expergēfactus ille, domī fīlium retinet; deinde iacula et hastās abdit in āreā.
Interim Sardēs vir advēnit obstrictus scelere. Eum Croesus expiāvit, et benignē accēpit. Tum eum percontātur hīs verbīs : "Quis es? Quem virum occīdistī!"
Respondit hospes tālia: "Ō rēx, Gordiae sum fīlius, est autem mihi nōmen Adrastō. Frātrem meum invītus occīdī. Adsum ā patre ēiectus, rēbus omnibus dēstitūtus." Tum Croesus inquit: "Ex virīs amīcīs oriundus es, et ad amīcōs vēnistī." Ita ille in Croesī aedibus vītam agēbat.
Per idem tempus in monte Olympō aper exstitit mīrā magnitūdine. Hic Mȳsōrum arva vastābat.
Mȳsōrum lēgātī ad Croesum vēnēre haec dīcentēs: "Appāruit, ō rēx, in regiōne nostrā immānis magnitūdinis aper. Hic agrestia opera omnia corrumpit. Mitte fīlium tuum et dēlēctōs iuvenēs canēsque; nam bēluam ē terrā nostrā tollere volumus.'
Haec illīs precantibus Croesus, somnium recordātus, ita respondit: "Fīliī quidem meī nē amplius fēceritis mentiōnem. Nōn enim illum vōbīscum ēmittere possum. Lȳdōrum autem dēlēctam manum canēsque mittam.'
Audītīs Mȳsōrum precibus intervenit Atys. Patrem movēre hīs verbīs cōnātur: "Antehāc, ō pater, hoc mihi honestissimum et nōbilissimum vīsum fuit, bellō et vēnātiōne glōriam parāre. Nē igitur mē domī retinuerīs. Quis tandem esse vidēbor cīvibus? Quālīs vidēbor uxōrī?"
Itaque Croesus tālia respondit: "Mī fīlī, in somniō nūper tē cuspide ferreā interfectum vīdī. Ob hanc causam domī tē cūstōdiō."
Rūrsus adolēscēns ita locūtus est: "Ferreā cuspide mē trāiectum vīdistī. At aprō quaenam sunt manūs, quaeve ferrea cuspis? Nihil dictum est dē iniūriā ā dentibus susceptā. Quārē abīre mē patēre, mī pater."
Tum Croesus: "Fīlī," ait, "mē vincis, sententiam somniī dēclārāns. Itaque veniam tibi dō vēnātum exeundī."
Hīs dictīs, Adrastum advocātum ita allocūtus est: "Adraste, ego tē calamitāte obstrictum expiāvī, et in meās aedēs recēpī. Nunc ergō, dēbēs enim dē mē bene merērī, cūstōs sīs fīliī meī vēnātum exeuntīs." Respondit Adrastus: 'Parātus sum exsequī mandātum. Fīlius tuus, ō rēx, cūstōde mē, incolumis redībit."
Proficīscuntur igitur cum dēlēctīs iuvenibus canibusque. Bēluam inventam iaculīs adoriuntur. Cāsū Adrastus Croesī fīlium ferit. Itaque ille, cuspide ictus, somniī monitum explet.
Croesus, fīliī morte nūntiātā, cōnsternātus est. Adrastus sēsē trādidit Croesō. "Interfice mē," dīxit, "super cadāvere fīliī."
Illī Croesus: "Ignōscō tibi, Adraste. Illud invītus fēcistī. Nōn tū auctor es huius malī, sed deōrum aliquis. Hoc mihi somnium iam prīdem significāvit." Adrastus autem sē ipse super bustō iugulāvit. Croesus vērō, fīliō orbātus, duōs annōs ingentī in lūctū remānsit.
Vēnātiō crocodīlōrum multīs atque variīs modīs īnstituitur. Suis tergum, prō ēscā hāmō īnsertum, in medium flūmen dēmittit vēnātor. Ipse in rīpā flūminis vīvum porcellum ferit. Crocodīlus, audīta vōce, ad sonum accurrit. In tergum vērō suis incīdēns, illud dēglūtit, moxque in terram attrahitur. In terrā extractī crocodīlī oculōs lutō oblinit vēnātor. Tum facillimē interficitur.
Sēstō ōlim praeerat Artayctēs Persā. Hic Xerxēm Athēnās contendentem dēcēperat, Elaeuntī clam ablātīs Prōtesilāī thēsaurīs. Xerxēm autem dēcēperat hīs verbīs ūsus: "Ō rēx, hīc habitāvit Graecus quīdam. Is ōlim in rēgnum tuum expedītiōnem faciēns interfectus est. Nunc mihi dā, ōrō, huius dīvitiās: ita enim omnēs in tē expedītiōnem facere numquam posteā audēbunt." Itaque Xerxēs dēceptus, Prōtesilāī domum Artayctī trādidit. Hic vērō omnia Elaeuntī ablāta Sēstum sēcum portāvit.
Posteā vērō Artaycten ex imprōvīsō adortī Athēniēnsēs, Sēstum diū obsēdērunt. Persae tandem intrā moenia ad angustiās redāctī, fūnibus lectulōrum vescī coāctī sunt. Hīs cōnsūmptīs, Artayctēs noctū cum fīliō in fugam sē recēpit. Mox tamen ab Athēniēnsibus captus, in vinculīs Sēstum iterum ductus est.
Dīcitur tāle prōdigium accidisse ūnī ē cūstōdibus, piscēs sale conditōs coquentī. Piscēs in igne iacentēs īnsilīre incēpērunt quasi nūperrimē captī. Obstupuērunt omnēs: sed Artayctēs, vīsō prōdigiō, hominī dīxit: "Hospes Athēniēnsis, nē hoc prōdigium veritus sīs, nōn enim tibi oblātum est. Hoc ad mē pertinet. Prōtesilāus ipse in hīs piscibus est: mihi etiam dīxit: “Tē, ō Artaycta, pūnīre possum ob ablātās dīvitiās.” Nunc igitur eī dīvitiās restituere volō: prō pecūniīs ē templō Prōtesilāī sublātīs, centum talenta dabō: prō mē et fīliīs meīs ducenta talenta Athēniēnsibus solvam."
Nē hōc quidem modō Xanthippō, Athēniēnsium dūcī, suādēre potuit: īnstābant enim Elaeuntīnī dīcentēs: "Interficitō Artaycten;" et interficere eum volēbat ipse Xanthippus. Itaque crucī alligātum sublīmem extulere; et fīlius eius ante oculōs lapidibus oppressus periit. Tālī modō Prōtesilāī dīrae ultrīcēs Artaycten pūniērunt.
Puerī Spartānī nōn gemunt flagellīs lacerātī. Adolēscentēs Spartae dēcertant manibus, pedibus, unguibus, dentibus dēnique, māluntque interficī, quam vincī. Puer etiam Spartānus dīcitur in sinū vestis vulpem cēlāsse, et bēstiae dentibus necātus esse, nec gemitum ēdidisse: praeclārum enim apud Spartānōs habēbātur aliquid clam abstrahere; dēprehendī vērō, turpissimum.
Sophocles ad summam senectūtem tragoediās fēcit: vidēbātur autem rem familiārem negligere propter studium. Itaque ā fīliīs in iūs vocātus est. Hī iūdicēs ōrābant hīs verbīs: "Patrem dēsipientem ā rē familiārī removēte." Tum senex dīcitur tragoediam illam praeclāram, Oedipum Colōnēum, recitāsse iūdicibus, et quaesīsse, "Num hoc carmen dēsipientis vidētur?" Hōc recitātō sententiīs iūdicum est līberātus.
Lȳsander Lacedaemoniōs hoc dīxisse dīcitur; "Lacedaemone optimē vīvere possunt senēs." Nusquam enim tantum tribuitur aetātī, nusquam est senectus honōrātior. Athēnīs ōlim, lūdīs īnstitūtīs quīdam in theātrum grandis nātū vēnit, nec eī locus datus est ā suīs cīvibus; tum ad lēgātōs Lacedaemoniōs accessit; hī autem omnēs cōnsurrēxēre et sēnī locum dedērunt. Hoc factum probantibus Athēniēnsibus, ūnus ē lēgātīs dīxit, "Athēniēnsēs quidem sciunt rēcta facere, sed facere nōlunt."
Diogenēs moriēns dīxit: "Prōiicite mē, nē in sepulcrō posueritis." Tum amīcī: "Volucribusne et ferīs?" "Minimē vērō," inquit, "sed tēlum propter mē pōnitōte: hoc ferās ā mē abigam." "Quōmodo poteris?" illī respondērunt: "nōn enim sentiēs." "Quid igitur mihi nocēbunt ferārum dentēs et volucrum rōstra, nihil sentientī?"
Praeclārum fuit respōnsum illud Anaxagorae philosophī. Is enim, Lampsacī moriēns, quaerentibus amīcīs, "Vīsne in patriam auferrī?" inquit: "Minimē: undique enim ad Īnferōs eadem est via."
Cȳrus minor, prīnceps Persārum praestāns ingeniō atque imperiī glōriā, Lȳsandrum Lacedaemonium, virum summae virtūtis, Sardībus ōlim hospitiō excēpit. Huic quemdam agrum dīligenter cultum ostendit. Mīrantī autem Lȳsandrō arborēs, et humum cultam et bene dispositōs ōrdinēs, Cȳrus respondit: "Ego omnia illa disposuī: meī sunt ōrdinēs; multae etiam illārum arborum meā manū sunt satae." Tum Lȳsander, vidēns ōrnātum eius multō aurō eximium, dīxit: "Rēctē vērō tē, Cȳre, beātum ferunt, virtūtī enim tuae dīvitiae additae sunt."
Quam magnō animō fuit Thērāmenēs! Ōlim enim in carcerem ex mandātō trīgintā tyrannōrum coniectus, venēnum bibit, et reliquum ē pōculō in vās ēmīsit. Sonitū autem redditō, rīdēns inquit, "hōc pulchrō Critiae." Critiās autem in eum crūdēlissimus fuerat. Graecī enim in epulīs pōculum alicui trāditūrī, eum nōmināre solent.
In eundem carcerem paucīs post annīs Sōcratēs iit, eōdem scelere iūdicum. Quī est igitur eius sermō apud iūdicēs? "Libenter," inquit, "mortī obviam ībō. Alterum enim dē duōbus fīet: aut sēnsūs omnīnō omnēs mors auferet, aut in alium quendam ex hīs locīs abībimus. Itaque aut somnō fruēmur, aut cum optimō quoque cīve loquī poterimus et versārī."
Parī animō Lacedaemoniī Thermopylīs cecidērunt. Quid illōrum dux Leōnidās dīcit? "Pergite animō fortī, Lacedaemoniī: hodiē apud īnferōs cenābimus." Nōnne etiam Lacaena pariter fortis fuit? Haec enim, fīliī morte nūntiātā, "In hunc fīnem peperī fīlium," dīxit.
Cȳrēnaeum Theodōrum philosophum praeclārissimum nōnne mīrāmur? Lȳsimachō rēgī crucem minantī, "Istīs," inquit, "ista crūdēlia mināre prīmōribus tuīs: haec ad Theodōrum nihil attinent: humī putrēscere aut in āere, idem est."
Rōmānī lēgātōs Carthāginem mīsērunt. Hōrum ūnus, sinum vestis mōnstrāns, tālia dīxit: "Sunt mihi in hōc sinū pāx et bellum; utrum pācem an bellum māvultis?" Respondērunt Carthāginiēnsēs: "Utrumlibet accipiēmus." Tum dīxit Rōmānus: "Bellum dō vōbīs." Contrā Carthāginiēnsēs: "Libenter bellum accipimus."
Quīdam ōlim Spartānō dīxit: "Cūr moenia nōn habet Sparta?" Contrā Spartānus inquit: "Nē mentītus sīs, optimē; moenia praestantissima, incolārum scīlicet virtūtem, urbs nostra habet."
Phōciōn Athēniēnsis pauper erat. Ōlim centum talentīs ab Alexandrō, Macedonum rēge, missīs, dīxit: "Cūr mihi tantum pecūniae dare vīs?" Respondit lēgātus: "Alexander tē ūnum omnium Athēniēnsium bonum virum exīstimat." Tum Phōciōn inquit: "Aufer pecūniam; bonus esse mālō."
Croesō, Lȳdiae rēgī, fīlius erat, eximiā fōrmā et praestantī ingeniō; loquī autem nōn poterat. Omnī arte ūsī erant medicī, nihil tamen efficere potuērunt. Sardībus ā Cȳrō captīs, mīles quīdam strictō gladiō in Croesum irruēbat. Tum puer amōre commōtus, summā vī loquī cōnātus est. Tandem magnā vōce exclāmāvit: "Nē patrem meum Croesum interfēcerīs."
Vēnit ōlim quīdam ad Aristippum philosophum, eīque dīxit: "Vīsne fīlium meum artēs tuās docēre?" Respondit Aristippus: "Hoc equidem faciam, acceptīs duōbus talentīs." Pater autem pretiō exterritus, dīxit: "At servum minōris emere possum." Contrā Aristippus, "Fac hocce: ita duōs servōs habēbis."
Ōlim delphīn amīcitiam cum puerō quōdam contrāxisse dīcitur. Quotīdiē autem ā puerō vocātus, frusta pānis accipiēbat. In summam aquam veniēbat, et, acceptīs frustīs, puerum dorsō excipiēbat. Mortuō puerō, delphīn prae dolōre mortuus esse dīcitur.
Iuvenis quīdam diū apud Zēnōnem philosophum vīxerat. Domum tandem rediit. Tum pater eum percontātur hīs verbīs: "Quid didicistī, mī fīlī?" Contrā fīlius, "Hoc tibi, pater, mōribus meīs mōnstrābō." Hoc respōnsum aegerrimē ferēns pater, eum flagrīs lacerāvit. Inquit fīlius, "īram patris ferre didicī".
Poētae multa dē Philoctētē nārrant. Dīcitur Herculis armiger fuisse, et ab eō sagittās, venēnātō sanguine Hȳdrae tīnctās, accēpisse. Pēs autem eius aut sagittā cadente aut serpentis dente vulnerātus est. Ex hōc vulnere odor gravissimus ortus est, itaque Graecī eum ā sē expulērunt, et in īnsulā Lemnō relīquērunt. Hīc diū sōlus in antrō vīvēbat. Graecī autem sine sagittīs illīus Troiam capere nōn potuērunt. Tum vērō Ulyssēs et Diomēdēs Lemnum missī, Philoctētēm sēcum Trōiam dūcere cōnātī sunt. Diū restitit: tandem precibus victus, Troiam abiit. Haud multō post Troia, per decem annōs frūstrā oppugnāta, sagittārum ope capta est.
Dionȳsius tyrannus, epulātus apud Lacedaemoniōs dīxit, "Equidem iūre hōc nigrō minimē dēlector." Nam apud mēnsās pūblicās Spartae iūs nigrum, pānem, frūctūs comedunt; lac et aqua bibitur. Tum coquus respondit: "Minimē mīrum est: condīmenta enim dēsunt. Haec autem condīmenta sunt labōrēs, cursūs, famēs, sītis. Sine hīs nēmō hōc iūre dēlectārī potest."
Themistoclēs ōlim, pugnā nāvālī dēvictīs Persīs, Athēnīs apud contiōnem dīxit: "Cōnsilium in animō habeō: hoc ūtile reīpūblicae erit, cēlārī tamen oportet. Ūnī ē prīmōribus rem dīcere volō." Aristīdēs ad hoc mūnus dēlēctus est. Huic dīxit Themistoclēs: "Lacedaemoniōrum classis in ancorīs in portū est. Hanc clam incendere poterimus. Ita illōrum potestās nāvālis dēlēbitur." Hīs audītis, ad concilium Aristīdēs rē versus in hunc modum locūtus est: "Themistoclīs cōnsilium cum ūtile, tum minimē honestum est." Itaque Athēniēnsēs nē audītum quidem cōnsilium sprēvērunt.
Zeuxis et Parrhasius pictōrēs celeberrimī fuērunt. Hī ōlim inter sē dē arte contendēbant. Zeuxis prīmō ūvās pīnxit. Avēs in tabulam advolābant, ūvās comedere cupientēs. Tum Parrhasius pannum pīnxit. Zeuxis autem artificiī huius modī ignārus, Parrhasiō dīxit: "Aufer pannum; tabulam vidēre volō." Mox intellēctō errōre dīxit: "Ā tē victus sum: ego enim avēs dēcēpī, tū autem ipsum Zeuxin."
In valle Nemeae leō ingēns vīvēbat, et pecora hominēsque quotīdiē interficiēbat. Eurystheus, rēx Tirynthis, Herculem ad sē advocāvit, eīque dīxit: "Cūrae tibi sit hunc leōnem quam celerrimē interficere." Statim proficīscitur Hercules. Clāvā sagittīsque frūstrā ūsus, impetū factō, leōnem manibus interfēcit. Tum ad Eurystheum reversus est, mortuum leōnem umerīs impositum ferēns.
Ōlim in palūde versābātur hȳdra. Haec novem capita habēbat. Capita vērō octo abscīdit Hercules, nōnum autem vulnerāre nōn poterat; immortāle enim erat. Abscissō quoque capite, bīna statim ēnāscēbantur. Hīs tandem igne cōnsūmptīs, caput immortāle sub saxō ingentī condidit Hercules. Bēluā ita dēvictā, sagittās venēnātō sanguine tīnxit.
Exstitit in monte Erymanthō aper mīrā magnitūdine. Hunc capere iussus Hercules statim profectus est. Per nivēs diū īnsecūtus aprum, tandem laqueīs implicātum capere potuit, et ad Eurystheum rettulit.
In Arcadiā cervus erat aureīs cornibus, pedibus vērō aēneīs. Hunc sequī Hercules ab Eurystheō iussus erat. Frūstrā per tōtum annum cervum īnsecūtus est; tandem sagittā vulnerātum cēpit.
Augeās, rēx Ēlidis, tria mīllia boum habēbat. Hōrum stabula per trīgintā annōs nōn erant lauta. Hercules Augeān adiit, eīque dīxit: "Ūnō diē haec stabula lavābō. Vīsne mihi, hōc factō, decimam boum partem dare?" Respondit Augeās: "Dabō libenter." Tum Hercules, conversō per stabula amne, opus facillimē intrā ūnum diem perēgit.
Vīvēbant ōlim in lacū ad Stymphālum in Arcadiā avēs pedibus et rōstrīs et pennīs aēneīs: ūtēbantur autem pennīs suīs prō sagittīs, et carne hominum vēscēbantur. Avēs adortus Hercules, sīstrō aēneō exterruit, tum fugere cōnantēs sagittīs interfēcit.
Bovem mīrae magnitūdinis et eximiae fōrmae ē marī ēmīsit Poseidon. Hunc sacrificāre Mīnōs, Crētae rēx, iussus erat; captus autem bovis speciē, alium eius vice sacrificāvit. Poseidon vērō īrātus, bovem in furōrem ēgit. Tum bōs per tōtam īnsulam magnam hominum strāgem edēbat, et opera agrestia corrumpēbat. Hunc tandem captum Hercules ad Eurystheum portāvit.
Diomēdēs, Bistonum rēx, equās carne hominum pāscēbat. Hercules vērō equās clam abstulit, et ad mare dūxit. Hīc autem Bistonēs eum adortī sunt. Diū pugnātum est. Dēvictīs tandem Bistonibus, Hercules rēgem interfēcit, et corpus equābus dedit. Tum reversus est incolumis equās sēcum dūcēns. Hae vērō mānsuēfactae sunt carne dominī suī pastae.
Hippolyte, Amāzonum rēgīna, zōnam pulcherrimam habēbat. Hāc autem potīrī volēbat Admēte, Eurystheī fīlia: itaque Herculēs eam asportāre iussus est. Tandem ad Amāzonum terram pervēnit. Ibi prīmum benignē excēpit Hippolyte, zōnamque prōmīsit, sed coortā rixā, contrā Herculem Amāzonēs manūs cōnseruērunt. Hīs victīs et occīsā Hippolyte Hercules zōnā potītus est.
Gēryonēs gigās triplicī corpore in īnsulā Erythīā habitābat, multōs bovēs habēbat īdem, ā gigante Eurytiōne et ā cane bicipite cūstōdītōs. Hercules hīs potīrī volēbat, itaque in Libyam et Hispāniam profectus est. Ibi ad utrumque latus maris columnās statuit: hīs igitur nōmen Herculis columnīs datum est. Calōre sōlis lacessītus in Helion tēla coniēcit: hic vērō audāciam mīrātus, eum aureā cymbā dōnāvit: itaque Erythīam pervenīre potuit. Interfectō Gēryonē cum Eurytiōne et cane, cum bōbus reversus est.
Mox opus difficilius Herculī imperātum est; mala scīlicet Hesperidum iussus est asportāre, nōn enim locum sciēbat. In monte autem Atlante habitābant Hesperidēs. Ibi cum serpente ingentī mala aurea cūstōdiēbant. Locum tandem nactus Hercules, Atlantī dīxit: "Vīsne mihi mala aurea auferre? Hoc tē faciente caelum umerīs impositum tuī vice sustinēbō." Cum malīs reversus Atlās Herculī dīxit: "Nunc tibi licet caelum umerīs semper sustinēre, ipse autem abībō." Tum Hercules per dolum onere umerīs Atlantis iterum impositō, cum malīs recessit.
Hīs labōribus perāctīs, opus difficillimum Herculī imperātur. Erat in Tartarīs canis triceps, nōmine Cerberus. Hic aditum in Tartara cūstōdiēbat. Hunc in terram ferre iussus est. In Tartara profectus est cum Hermā et Athēnā. Tum summō labōre Cerberum manibus captum in terram sēcum portāvit. Hīs labōribus fūnctus Hercules servitūte ab Eurystheō līberātus est.
Ōlim Aristippō Corinthum iter faciente, ingēns procella coorta est. Dīxerat autem aliquis: "Nōs nautae nihil timēmus: vōs vērō philosophī omnia timētis." Contrā Aristippus, "Nōn est mīrum," inquit, "nōn enim similēs animī perībunt." Quīdam prō eōdem causam dīxerat, eumque crīminis absolverat. Tum Aristippum hīs verbīs interrogāvit: "Quidnam bonī ā Sōcrate percēpistī?" Eī philosophus respondit: "Haecce percēpī: dē mē multa bona dīxistī, et vēra sunt."
Spartānī in pūblicō locō cēnābant. Singulīs mensīs plūrēs hominēs ūtēbantur. Singulīs mēnsibus, frūmentum, vīnum, frūctūs, lac, quisque afferēbat. Diū in pūblicō cēnāre coāctī sunt. Ōlim rēx ipse Āgis, bene gestō bellō reversus, cum uxōre domī cēnāre voluit. Nē tum quidem hoc passī sunt Ephorī. Ob hanc causam īrātus rēx sacra post victōriam solita facere nōluit; itaque pecūniā eum multāvērunt.
Psammetichus, Aegyptī imperiō potītus antīquissimam mundī gentem reperīre voluit; tālī igitur artificiō ūsus est. Duōs puerōs nūperrimē nātōs servō trādidit, eīque dīxit: "Nē cōram hīs vōcem ūllam ēdiderīs, lac modo praebē." Haec per duōs continuōs annōs fēcit servus. Tandem portam aperientī puerī "becōs" clāmābant. Hoc servus prīmum audiēns, cēlāvit: sed saepius idem verbum dictitantibus puerīs, rēgī nūntiāvit, eiusque mandātō in cōnspectum addūxit. Pānis autem Phrygiō sermōne becōs dīcitur. Itaque Phrygēs omnium populōrum antīquissimī ab Aegyptiīs habitī sunt.
Ars medica apud Aegyptiōs in hunc modum distribūta est: singulōrum morbōrum singulī sunt medicī, nec plūra morbōrum genera ūnus īdemque cūrat. Suntque apud illōs aliī oculōrum medicī, capitis aliī, aliī dentium, aliī occultōrum morbōrum.
Lāmenta et sepultūrae in hunc modum īnstituuntur. Ex domō quāvīs mortuō homine, mulierēs ex eā domō omnēs lutō oblinunt caput aut ipsum etiam ōs, deinde relictō domī cadāvere, ipsae per urbem currunt gementēs, et cum hīs propinquae omnēs. Aliā ex parte gemunt virī. Hīs factīs, cadāver ad condiendum efferunt.
Quīdam autem hominēs artem condiendī mortuōs exercent. Allātō cadāvere, prīmum ferrō per nārēs extrahunt cerebrum. Tum, extractīs vīsceribus, corpus vīnō lavant, iterumque trītīs odōribus pūrgant. Deinde corpus myrrhā et casiā aliīsque odōribus, tūre exceptō, explent. Hīs ita factīs cadāver per diēs septuāgintā condiunt: nec enim licet diūtius. Perāctīs septuāgintā diēbus, lavant cadāver, et pannīs tegunt. Tum propinquī arcam hominis figūrā cōnficiunt; hanc in arcam cadāver pōnunt, et in sepulcrō, ad mūrum statuentēs, relinquunt.
Hominēs autem, sīve Aegyptiī, sīve peregrīnī, ā crocodīlō abreptī, aut ipsō flūmine interēmptī magnō honōre afficiuntur. Ēiectum enim cadāver incolae eius locī, quam maximā cūrā sepeliunt: neque aliī cuīquam, nec propinquō, nec amīcō, tangere licet tāle cadāver: sed sōlī sacerdōtēs Nīlī sepeliunt.
Adversus culicēs hoc faciunt. Turrēs aedificant praealtās; in hās dormītūrī ascendunt, nam ventō prohibentur culicēs. Hominēs autem circā palūdēs habitantēs, prō turribus hāc ratiōne sē mūniunt. Quisque vir rēte habet: hōc per diem piscēs vēnātur, noctū autem ūtitur in aedibus: lectulō impōnit rēte, deinde sēsē īnsinuāns, sub illō dormit. Culicēs enim per vestēs mordēre possunt: per rēte vērō, nē cōnantur quidem.
Rhampsinitus, Aegyptiōrum rēx, dīcitur vīvus sub terram dēscendisse, et apud Īnferōs cum Cerere āleam lūsisse, et partim victor ēvāsisse, partim etiam ab illā victus fuisse: dēnique iterum inde reversus, mūnus ab eādem retulisse pallium aureum. Propter hoc Rhampsinītī iter ad Īnferōs, epulās agunt Aegyptiī. Ūnus ē sacerdōtibus pallium induit, eōdem diē ab illīs cōnfectum: huic reliquī pilleō tegunt oculōs, eumque in viam dūcunt ad Cereris templum ferentem: tum ipsī retrō discēdunt. Tum sacerdōs, ā duōbus lupīs ad templum Cereris, rūrsusque in eundem locum dūcī dīcitur.
Prīmīs omnium Aegyptiīs anima hominis immortālis esse vīsa est. Dē animā autem haec dīcunt: intereunte corpore in aliud animal anima intrat: circuitū per omnia terrestria animālia et marīna et volucria absolūtō, tum rūrsus in hominis corpus redit: circuitus autem ille tribus annōrum mīllibus absolvitur. Hāc vērō sententiā nōnnūllī ē Graecōrum philosophīs posteā ūsī sunt.
Cyaxarī, Mēdōrum rēgī, successit fīlius Astyages. Hic Mandānen fīliam, ob somnium sibi oblātum, hominī Persae, nōmine Cambȳsī, in mātrimōnium dedit. Mandāne posteā fīlium peperit. Hunc puerum, aliō somniō exterritus, Astyages Harpagō cuidam trādidit necandum. Harpagus autem puerum servō trādidit expōnendum in montibus: sed ille suum puerum mortuum exposuit, Cȳrumque prō suō ēducāvit. Posteā vērō Cȳrus Persārum rēx factus, Astyagen bellō dēvīcit, imperiōque Mēdōrum potītus est.
Solōn Athēniēnsis peregrē profectus, in Aegyptum sē contulit ad Amāsīn, atque etiam Sardēs ad Croesum. Ibi in rēgiā domō hospitiō exceptus est ā Croesō. Tum tertiō aut quārtō post diē, iubente Croesō, ministrī rēgis circumdūxērunt Solōnem thēsaurōs omnēs ostentantēs. Tum tālī modō eum percontātus est Croesus: "Hospes Athēniēnsis," inquit, "multa ad nōs dē tē fāma pervēnit, cum sapientiae tuae causā, tum itinerum: sapientiae enim studiō dēditus multās terrās spectandī causā adiistī. Nunc igitur ingreditur in mē cupīdo ex tē scīscitandī. Quemnam adhūc vīdistī omnium hominum beātissimum?" Vidēbātur autem sibi omnium beātissimus esse.
At Solōn, nūllā ūsus assentātiōne respondit: "Ego vērō, beātissimum vīdī Tellum Athēniēnsem." Hoc dictum mīrātus Croesus quaerit: "Quā tandem ratiōne Tellum beātissimum iūdicās?" Cui Solōn: "Tellus," inquit, "flōrente cīvitāte, fīliōs habuerat bonōs virōs honestōsque, fīliōrumque fīliōs līberōs, eōsque omnēs superstitēs: idemque vītae fīnem habuit praeclārum: nam in pugnā prō patriā fortissimē pugnāns, dēvictīs hostibus, interfectus est: tum in eōdem locō ab Athēniēnsibus sepultus est, virum praestantissimum laudantibus." Tum Croesus inquit: "Quemnam secundum ab illō vīdistī beātissimum?"
At ille inquit: "Cleobīn et Bitōnem. Hīs enim satis victus erat, et magnae corporis vīrēs. Dīcuntur etiam mātrem, iugum ipsī subeuntēs, currū in templum Iūnōnis trāxisse, bovēs enim ex agrō nōn aderant. Hōc factō, vītae fīne praeclārissimō fūnctī sunt. Laudantibus enim omnibus iuvenum vīrēs, et mulieribus mātrem fīliōrum tālium fēlīcem dīcentibus: tum māter stāns ante simulācrum, deam precāta est hīs verbīs: "Ō dea, Cleobī et Bitōnī fīliīs meīs, mūnus optimum praebē." Sacrīs factīs, epulātī iuvenēs somnō sē dedērunt, et māne mortuī inventī sunt. Eōrundem dēlūde statuās, ut hominum praestantissimōrum, in deae aede cīvēs posuērunt."
Cȳrus, Persārum rēx, in Croesum expedītiōnem suscēperat. Interim tāle prōdigium Croesō oblātum est. Appāruit ad urbem ingēns serpentum multitūdō. Hōrum equī, omissō solitō cibō, cōpiam ingentem edēbant. Id Croesō prōdigium esse vidēbātur: itaque statim hominēs consulere haruspicēs iussōs mīsit. Hīs dīxērunt haruspicēs: "Exercitus peregrīnus ingrediētur terram Croesī, et incolās opprimet: serpentēs enim sunt terrae fīliī, equī autem hostēs et peregrīnī.' Et haec quidem respondērunt haruspicēs, Croesō iam captō, sed ignārī adhūc ipsī ēventūs.
Cȳrus, ūniversā continente īnferiōris Asiae potestātī suae subiectā, Assyriōs aggressus est. Sunt autem Assyriae cum aliae urbēs praestantēs multae, tum praeclārissima omnium et mūnītissima, Babylōn. Erant autem moenia ducēnōs pedēs alta. Propius urbem accēdente Cȳrō, proeliō cum eō cōnflīxērunt Babylōniī: vīctī autem in urbem repulsī sunt. Tum Cȳrus, dērīvātō fluviō, per alveum Euphrātis, nescientibus incolīs, in urbem ingressus est. Capta autem est Babylōn Labynētō rēge.
In flūmine Araxe sunt īnsulae multae. In hīs habitantēs hominēs aestāte rādīcibus vēscuntur cuiusque generis: frūctūs autem arborum servant, iīsque per hiemem vēscuntur. Frūctūs nōnnūllōs in ignem coniiciunt; hōrum odōrē ēbriī fīunt, ut Graecī vīnō: maiōre vērō cōpiā frūctuum incēnsā, magis ēbriī fīunt: dēnique ad saltandum surgunt et ad canendum. Hīs tālis est vītae ratiō.
Erat eō tempore Massagetārum imperium penes mulierem; hanc mortuus rēx viduam relīquerat. Tomyris rēgīnae nōmen fuit. Hanc Cȳrus missīs lēgātīs voluit sibi dēspondēre, cupiēns in mātrimōniō habēre. Tomyris autem Cȳrum sprēvit. Post haec Cȳrus, exercitū ad Araxem ductō, apertō bellō Massagetās adortus est. Multōs interfēcēre et cēpēre Persae: cum aliōs, tum rēgīnae fīlium. Hic autem sē ipse interemit. Sed Tomyris, collēctīs cōpiīs, pugnā cum Persīs cōnflīxit. Diū pugnātum est: tandem superiōrēs Massagetae ēvāsēre. Inter aliōs et ipse Cȳrus periit. Tum Tomyris Cȳrī caput in vāse cruōre replētō suspendit; mortuō hīs verbīs irrīdēns ait: "Tū mē vīvam, tuīque victrīcem, perdidistī: fīlium enim meum interfēcistī: tē vērō ego cruōre satiābō."
Samiī ōlim, ā Polycrate expulsī, Spartam vēnērunt. Intrōductī apud Ephorōs multa fēcērunt verba, opem ōrantēs. At illī respondērunt: "Priōra verba oblītī sumus, posteriōra nōn intelligimus." Post haec iterum intrōductī, saccum ferentēs nihil aliud dīxērunt, nisi haec verba: "Saccus frūmentō eget." Hīs Spartānī respondērunt: "Nunc intelligimus: opem vōbīs praestābimus."
Ōlim servī contrā Scythās sēditiōne factā, aciem commīsēre. Diū pugnātum est. Tandem ūnus ē Scythīs tālia dīxit: "Quid tandem facimus, Scythae? Cum servīs nostrīs pugnantēs interficimur ipsī: hīs etiam interfectīs, pauciōrēs deinde habēbimus. Itaque omissīs hastīs et sagittīs, capiāmus flagella, et in servōs impetum faciāmus: putant enim sē nōbīs aequālēs et similēs; sūmptīs vērō flagellīs, servitūtem recordābuntur." Hīs dictīs pāruērunt Scythae: servī autem flagella videntēs, in fugam sē recēpēre.
Gȳges ōlim quīdam, hiante terrā post magnōs quōsdam imbrēs, dēscendit in illum hiātum, aēneumque equum cōnspexit. Huius in lateribus forēs erant: hīs apertīs, hominis mortuī vīdit corpus mīrā magnitūdine, ānulum aureum in digitō habentis. Ānulum ipse induit (erat autem servus rēgis), tum in concilium sē servōrum recēpit. Ibi palam eius ānulī in manum convertēns, ā nūllō vidēbātur; ipse autem omnia vidēbat: idem ānulum in locum restituit, tum rūrsus vidēbātur. Itaque, hāc occāsiōne ānulī ūsus, rēgem dominum interfēcit, et inimīcōs sustulit: nec in hīs facinoribus eum quisquam vidēre potuit. Sīc ānulī ope rēx Lȳdiae factus est.
Scīpiō Nāsīca Enniō poētā amīcissimō ūtēbātur. Ōlim ad eum vēnit, et ad portam dē eō quaesīvit: ministra autem inquit: "Ennius domī nōn est." Vidēbat autem Ennium Nāsīca: nihil tamen dīxit, sed domum reversus est. Paucīs post diēbus ad Nāsīcam vēnit Ennius. Huic ipse Nāsīca exclāmāvit, "Nōn sum domī" Tum Ennius: "Quid? Nōnne cognōscō vōcem tuam?" Nāsīca autem respondit: "Homō es impudēns; ego enim ministrae tuae crēdidī: tū nōn mihi crēdis ipsī."
Alexander, Macedoniae rēx, latrōnem captum hīs verbīs interrogāvit: "Quō tandem iūre mare lacessis?" Latro nihil timēns respondit: "Ego et tū eōdem iūre ūtimur; ūnam autem parvam nāvem habeō; latro igitur vocor: tū autem magnīs classibus et exercitibus praees; itaque victor vocārīs."
Solōn iuvenēs haec praecepta docuisse dīcitur. "Fidem plūrīs quam iūsiūrandum habētōte: nē umquam mentītī sītis: rēbus magnīs operam date; nē amīcitiās ōcius contrāxeritis, contractās nē absolveritis; pārēre imperiō ēdoctī, ipsī aliīs imperāte. Nē suāvissima cōnsilia dederitis, sed optima; ducī pārēte ratiōnī: cum malīs habitāre nōlīte: deōs colitōte, patrēs mātrēsque nē neglēxeritis."
Fīnis