Puella Rōmāna
Cloelia
Nōmen mihi est Cloelia. Puella parva Rōmāna sum. Puella decem annōrum sum. Decem annōs Rōmae cum patre et mātre habitāvī. Decem annōs semper laeta eram. Decem annōs tūta et numquam in perīculō eram.
Nunc in magnō perīculō sum.
Timeō, sed tamen puella Rōmāna sum. Cīvis Rōmāna sum. Nōn lacrimō. Cīvēs Rōmānī fortēs sunt. Cīvēs Rōmānī in perīculō nōn timent, sed pugnant. Cīvēs Rōmānī audācēs sunt. Cīvēs Rōmānī in perīculō nōn lacrimant, sed rēs audacissimās gerunt. Ego quoque fortis sum. Ego quoque audāx sum. Nōn lacrimābō. Pugnābō.
In castrīs hostium sum. Pater et māter in castrīs nōn sunt. Pater et māter in urbe sunt. Nunc in urbe cum patre et mātre nōn sum, sed in castrīs cum hostibus.
Cūr in castrīs hostium sum? Rem tōtam tibi narrābō.
Cloelia
In castrīs hostium captīva nunc sum, sed in urbe cum mātre et patre habitābam. Patrem et mātrem amō et vidēre volō. Mātrī nōmen est Valeria. Patrī nōmen est Quīntus Cloelius Siculus Vōcula. Pater est vir magnus, sed tacitus est. Māter tacita nōn est, et semper mihi fābulās narrat.
Fābulae mihi placent. Cum domī eram, domum relinquere volēbam. Magnās rēs gerere volēbam, sīcut in fābulīs. Puellae Rōmānae rēs magnās nōn gerunt. Puellae Rōmānae semper domī manēre et vestīmenta facere dēbent.
Ōlim domī ego et māter vestīmenta faciēbāmus. Lucrētia, amīca mātris, nōbīscum quoque vestīmenta faciēbat. Bona mulier erat et semper mihi fābulās dē magnīs rēbus gestīs narrābat. Vestīmenta facere mihi nōn placet. Dē magnīs rēbus gestīs semper fābulās audīre volēbam.
"Māter, fābulam audīre velim."
"Et quam fābulam audīre velis, Cloelia?" māter inquit.
"Fābulam dē puellā quae vestīmenta nōn faciat!"
Māter et Lucrētia rīsērunt. "Fābulam dē illā Camillā tibi narrābō." Lucrētia inquit, et hanc fābulam narrāre incēpit.
Fābula dē Camillā, Pars Prīma
Ōlim vir erat, quī rēx urbis fuerat, sed cīvēs rēgem nōlēbant et virum expulērunt. Rēx ex urbe fugere dēbuit. Vir fīliam īnfantem habēbat. Nōmen fīliae Camilla erat.
Vir fugiēbat et ad flūmen vēnit. Aqua in flūmine celerrima erat!
"Aqua in flūmine celerrima est." pater sēcum inquit. "Aqua celer īnfantibus perīculō est. Cum īnfante, trāns flūmen īre nōn possum!"
Subitō pater cōnsilium cēpit. Pater tēlum habēbat. Ad tēlum Camillam ligāvit.
Rēx hoc vōtum fēcit: "Diāna, dea virginum et silvārum, servā fīliam meam! Fīliam meam tibi dabō. Fīlia mea virgō semper erit et pudīcitiam servābit!" itaque pater tēlum cum īnfante trāns flūmen ēmīsit!
Fābula dē Camillā, Pars Altera
Audīvitne diāna vōtum rēgis? Pater trāns flūmen iit et fīliam parvam in rīpā vīdit. Īnfāns tūta in illā rīpā erat! Īnfāns neque mortua neque in perīculō erat, sed vīvēbat et rīdēbat.
"Ō fīlia mea, tūta es!" pater clāmāvit. "Diāna tē servāvit! Semper tū amīca diānae eris. Pudīcitiam semper servā, et nōlī cupere virōs."
Pater Camillae vōtum nōn rūpit. Cum illa puella erat, in silvīs cum patre habitābat. Vestīmenta facere numquam dēbēbat. Fortis erat, et audāx. Sīcut mīles gladiō et tēlīs pugnābat. Neque virōs cupiēbat, sed semper virgō erat sīcut diāna, et pudīcitiam servāvit.
Cloelia
"Camilla fortis et audāx erat! In silvīs habitāre et gladiō tēlīsque pugnāre volō! Fortis sum et virōs nōn cupiō!" clāmāvī.
Lucrētia rīsit. "Cloelia, hanc tōtam fābulam nōn audīvistī."
Fābula dē Camillā, Pars Tertia
Cum hostēs ad italiam vēnērunt, Camilla italiam servāre volēbat. Contrā hostēs bellum gessit. Prō italiā fortiter pugnābat. Multōs virōs fortēs gladiō tēlīsque interfēcit. Omnēs hostēs eam vidēbant et timēbant.
Sed subitō Camilla virum vīdit, quī vestīmenta splendida gessit. Illa haec vestīmenta splendida vīdit et statim cupīvit.
"Numquam vestīmenta tam splendida vīdī, neque habuī!" Camilla sēcum inquit.
Virgō fortis ad virum celeriter iit. Ūnus ex hostibus eam vīdit et in eam tēlum ēmīsit. Quia Camilla eum nōn vīdit, mortua est. Tēlum hostis eam interfēcit.
Cloelia
"Ēheu! Miseram Camillam!" clāmāvī.
"Cloelia," Lucrētia inquit, "Mulierēs vestīmenta, nōn bellum, facere dēbent. Vestīmenta splendida nōbīs magis placent quam mors et bellum. Mulierēs domī esse dēbent, et virī bellum gerere dēbent."
"Vestīmenta mihi nōn placent!" clāmāvī.
"Vīsne per urbem nūda īre?" inquit māter. "Vestīmenta tibi certē placent!" omnēs rīsimus. Sed posteā nōn rīdēbāmus, quia mors ad Lucrētiam et bellum ad urbem vēnērunt.
Cloelia
Posteā, cum mātre iterum vestīmenta faciēbam. Subitō, pater ad nōs celeriter vēnit.
"Ēheu! Erit bellum."
"Quid?" inquit māter. "Cūr bellum erit? Quid dīcis?"
"Sextus, fīlius rēgis, scelus magnum fēcit, et rēx nihil facit. Sextus nūllās poenās dedit. Nōs rēgem expellēmus et rēx fīliusque poenās dabunt."
"Quod scelus magnum fēcit?"
"Lucrētia, amīca tua, mortua est."
"Ā! Ā! Ēheu!" māter clāmāvit et lacrimāre incēpit. "Interfēcitne Sextus Lucrētiam? Cūr?"
"Sextus Lucrētiam nōn interfēcit. Sed tamen Lucrētia mortua est, quia Sextus contrā eam scelus magnum fēcit." Pater rem narrāre incēpit.
Mors Lucrētiae, Pars Prīma
Collātīnus, coniūnx Lucrētiae, cum Sextō et amīcīs bibēbat. Collātīnus Lucrētiam laudābat, quia eam multum amābat.
"Lucrētia mea optima mulier est," inquit Collātīnus. "Numquam aliōs virōs spectat, neque cupit. Semper domī manet et vestīmenta facit, ut mulierēs dēbent."
"Tam bonam mulierem numquam vīdī!" inquit ūnus ē virīs. "Coniūnx mea aliōs virōs nōn spectat neque cupit, sed tamen domī nōn manet. Nocte cum amīcīs per urbem it."
"Certē," inquit Sextus. "Collātīne, Lucrētia tua quoque numquam domī manet, sī tū domī nōn es."
"Haec quae dīcō vēra sunt," inquit Collātīnus. "Tam bona mulier est Lucrētia, ut nocte semper sōla domī vestīmenta faciat."
"Ad domum Collātīnī eāmus et videāmus!" inquit Sextus. "Certē illa quoque cum amīcīs per urbem it."
Omnēs virī ad domum Collātīnī iērunt. Haec quae Collātīnus dīxerat vēra erant! Lucrētia domī erat, neque per urbem cum amīcīs it. Illa tacita vestīmenta faciēbat.
Omnēs virī Lucrētiam laudābant. "Lucrētia optima mulierum in italiā est! Mulier maximae pudīcitiae est!"
Collātīnus laetus erat quia omnēs Lucrētiam laudābant.
Cloelia
Subitō pater mē vīdit, "Puella parva dē hōc scelere audīre nōn dēbet. Satis est dīcere Lucrētiam mortuam esse, et bellum venīre." inquit pater.
Cloelia
"Cloelia puella parva est," māter inquit, "Sed bellum erit. In bellō hostēs scelera contrā mulierēs puellāsque semper faciunt. Puellae dē sceleribus audīre dēbent."
"Haec quae dīxistī vēra sunt," inquit pater tristis, et rem iterum narrāre incēpit:
Mors Lucrētiae, Pars Altera
Sextus, cum tam bonam mulierem vīdit, statim eam cupīvit. Posteā, cum Collātīnus domī nōn erat, Sextus in domum Lucrētiae nocte iit. Illa eum nōn cupīebat, sed tamen Sextus eam cēpit et pudīcitiam violāvit. Lucrētia cum illō pugnāre nōn poterat. Cum Sextus eam relīquit, Lucrētia ad domum patris iit et tōtam rem narrāvit.
"Quia Sextus pudīcitiam meam violāvit," inquit mulier tristissima, "Vōtum mātrimōniī rūpī. Ego dehinc vīvere nōn dēbeō." subitō Lucrētia ē vestīmentīs gladium cēpit et ipsa sē interfēcit. Pater eam servāre nōn poterat. Mortua statim erat.
Cloelia
"Māter!" clāmāvī. Nunc ego quoque lacrimābam. "Cūr? Cūr Lucrētia ipsa sē interfēcit? Nōnne Sextus mortuus esse dēbet, neque Lucrētia misera?"
"Illa Lucrētia mulier maximae pudīcitiae erat. Quia Sextus pudīcitiam Lucrētiae violāvit, illa dehinc vīvere nōlēbat."
"Quid est pudīcitia?"
"Quod virtūs est virīs, pudīcitia est mulieribus. Multa pudīcitia est bonae mulierī. Mulier cui nūlla pudīcitia est, nūllī amīcī sunt. Sī mulier sē virō dat, et vir nōn est coniūnx, vōtum mātrimōniī rumpit. Cum Sextus pudīcitiam Lucrētiae violāvit, vōtum mātrimōniī illius quoque violāvit."
"Lucrētia ipsa vōtum nōn rūpit! Sextus scelus fēcit. Lucrētia ipsa nūllum scelus fēcit."
"Haec quae dīxistī vēra sunt," inquit māter. "Sed tamen hominēs vōta rumpere nōn dēbent. Nefās est vōtum rumpere. Sī homō vōtum rumpit, deī īrātī sunt, et ille homō poenās semper dat.
Cloelia
"Fābulam dē vōtīs tibi narrābō. Fābula est dē illā Kallistōne, quae vōtum rūpit et poenās dedit." inquit māter, et hanc fābulam narrāre incēpit.
Fābula dē Kallistōne
Dea diāna in silvīs cum virginibus amīcīs habitābat. Kallistō virgō erat et cum diānā habitāre volēbat.
Kallistō diānae hoc vōtum fēcit, "Ego semper virgō erō et amīca tibi, diāna. Numquam virōs cupiam et semper pudīcitiam servābō." diāna et virginēs semper pudīcitiam eius laudābant.
*Ōlim Iuppiter eam vīdit et statim cupīvit. "Kallistōnem illam cupiō," Iuppiter sēcum inquit. "Sed certē haec virgō amīca diānae mē nōn cupiet." itaque Iuppiter in fōrmam diānae sē mūtāvit, et ad Kallistōnem iit.
"Amīca mea," inquit Iuppiter. "Dā mihi ōsculum."
Cum Kallistō ad eum vēnit et ōsculum dedit, Iuppiter eam cēpit. Kallistō cum deō pugnāre nōn poterat. Iuppiter eam violāvit et relīquit. Kallistō tristissima ad diānam et amīcās iit.
"Nōnne tū vōtum mihi fēcistī?" inquit diāna cum eam vīdit. "Pudīcitia tua violāta est. Nunc tū neque virgō es, neque amīca mea." dea īrātissima Kallistōnem ē silvīs expulit.
Iuppiter scelus fēcit, neque Kallistō ipsa. Sed tamen quia Kallistō vōtum rūpit, diāna īrātissima erat et Kallistō poenās dedit.
Cloelia
"Certē Lucrētia vōtum rumpere nōluit, neque Sextum cupīvit." inquit māter. "Sed nefās est vōtum rumpere, et quia Lucrētia vōtum rūpit, poenās dedit."
Cloelia
Cum dē morte Lucrētiae audīverant, omnēs Rōmānī īrātissimī erant, sīcut ego. Illa Lucrētia optima mulier Rōmāna fuerat. Pudīcitiam et virtūtem Lucrētiae nōs omnēs laudābāmus. Sextum mortuum esse volēbāmus. Tarquinius, quī erat rēx Rōmae et pater Sextī, nihil fēcit. Sextus nullās poenās dedit. In urbe omnēs multa dē rēge et fīliō dīcēbant.
"Tarquinius fīlium ex urbe expellere dēbet!" aliī Rōmānī clamābant.
"Nōs et tarquinium et fīlium interficere dēbēmus!" aliī Rōmānī clamābant.
Sextus et tarquinius Rōmānōs īrātōs timēbant et ex urbe fūgērunt. Posteā nōs omnēs Rōmānī hoc vōtum fēcimus: "Rōma dehinc numquam rēgem habēbit." Rōmānī duōs magnōs virōs ducēs fēcērunt: Collātīnum, quī coniūnx Lucrētiae fuerat, et Brūtum.
Tarquinius ad amīcum Porsennam fūgit. Porsenna rēx Etruscōrum erat. Porsenna et tarquinius mīlitēs Etruscōs ad urbem dūxērunt. Bellum erat.
Cloelia
Cum bellum incēpisset, adhūc tamen puella parva laeta eram. Tūta in urbe eram. Ōlim ad domum amīcae Iī. Nōmen amīcae Iūnia erat. Decem annōrum quoque erat. Māter Iūniae multa vestīmenta splendida habēbat. Haec vestīmenta nōs spectābāmus. Subitō patrem Iūniae audīvimus. Pater Iūniae erat Brūtus ille, ūnus ē ducibus Rōmānīs.
"Eāmus," inquit Iūnia, "Et patrī salūtem dīcāmus."
Celeriter iimus ad patrem Iūniae, sed subitō Collātīnum et tertium virum vīdimus. Brūtus, pater Iūniae, et Collātīnus ducēs Rōmānī erant. Certē hic tertius vir quoque magnus erat. Tacitae erāmus, quia dē bellō audīre volēbāmus.
"Mūcī, nōnne tū in castra hostium sōlus iistī? Mortuus esse dēbēs!" inquit Collātīnus.
Nōmen tertiō virō mūcius erat. "Hoc quod dīcis vērum est," inquit mūcius. "Sed Porsenna ipse, rēx Etruscōrum, mē nōn interfēcit, sed ēmīsit." mūcius tōtam rem narrāvit.
Rēs Gesta Mūciī
Trāns flūmen ad castra hostium Iī. Sōlus Iī et tacitus quia Porsennam interficere volēbam. Vestīmenta Etrusca gerēbam. Itaque hostēs mē neque cēpērunt, neque interfēcērunt.
In castrīs hostium omnēs mīlitēs duōs virōs spectābant. Ūnus mīlitibus aliquid dīcēbat, et alter audiēbat. Vestīmenta splendida gerēbant.
Certus eram hōs virōs esse ducēs Etruscōrum. Ūnus ē virīs erat Porsenna, rēx Etruscōrum, sed quis erat alter? Nōn certus eram, sed tamen ad hōs virōs celeriter Iī. Gladiō ūnum interfēcī, sed tamen alter adhūc vīvēbat. Mīlitēs mē statim cēpērunt et ad alterum virum dūxērunt.
"Quis es? Certē tū es hostis, nōn Etruscus." vir inquit.
"Gāius mūcius sum, cīvis Rōmānus. Ad castra hostium vēnī quia rēgem Porsennam interficere volēbam."
Vir īrātus erat. "Porsenna ego sum, rēx Etruscōrum. Scrībam meum, neque me, tu interfecisti. Ego ipse, quem interficere volēbās, tē interficiam."
Ego nōn timēbam. "Prīmus sum et mortuus erō, sed tamen trecentī aliī virī Rōmānī quoque tē interficere volunt et venient. Tū mortuus eris, quia nōs Rōmānī fortēs et audācēs sumus. Rōmānī neque perīculum neque mortem timēmus. Virtūs est maior Rōmānīs quam vīta. Rēs magnās gerere nōbīs magis placet quam vīvere."
Subitō manum dextram in ignēs posuī. Cum ignēs manum cōnsūmerent, tacitus tamen eram. Nihil dīxī, sed rēgem spectāvī.
Porsenna vīdit ignēs manum meam cōnsūmentēs, et statim mē laudāvit. "Mūcī," inquit. "Vir maximae virtūtis es. Tam fortem virum interficere nōlō. Tē ēmittam. Ī ad urbem et vīve."
Cloelia
"Nunc," inquit mūcius tristis. "In urbe sum et vīvō, sed tamen rēgem interficere nōn poteram, et ignēs manum dextram cōnsūmpsērunt. Dehinc gladium tenēre nōn possum, neque cum hostibus Rōmae pugnāre."
Subitō mīlitēs Rōmānī in domum vēnērunt. Mīlitēs Rōmānī virum in domum Iūniae duxērunt. Vir vestīmenta Etrusca gerēbat… hostis erat!
"Estisne Brūtus ille et Collātīnus ille, ducēs Rōmānī?" inquit vir Etruscus.
"Ducēs Rōmānī sumus. Quis es et quid vīs?" inquit Brūtus.
"Porsenna ipse, rēx Etruscōrum, nūntium tibi mīsit." vir Etruscus ducibus hoc nūntium dīxit.
Nūntium Porsennae
Porsenna, rēx Etruscōrum, Brūtō et Collātīnō, ducibus Rōmānīs salūtem dīcit,
Magnam rem gestam vīdī. Virtūs illius cīvis Rōmānī gāIī mūciī maxima est. Cīvēs Rōmānī fortissimī et audācissimī sunt. Dehinc contrā Rōmānōs bellum gerere nōlō. Dāte mihi captīvōs: decem puerōs et decem puellās, quī fīliī maximōrum Rōmānōrum sunt. Mīlitēs ego ab urbe dūcam. Sī Rōmānī nōbīscum dehinc pugnābunt, captīvōs interficiam.
Cloelia
Statim ego et Iūnia timēbāmus. Nōs fīliae maximōrum Rōmānōrum erāmus! Nōs ipsae certē erāmus duae ē captīvīs quī ad castra hostium īre dēbērent!
Cloelia
Itaque in castrīs hostium captīva sum. Iūnia quoque captīva est. Iūnia et aliae puellae timent et lacrimant. Ego quoque timeō, quia puella parva sum, sed tamen nōn lacrimō. Nōn lacrimābō quia cīvis Rōmāna sum. Rōmānī fortēs et audācēs sunt. Cīvis Rōmāna captīva esse nōn dēbet. Ego captīvōs ē perīculō dūcam!
"Amīcae," inquam. "Nōlīte timēre. Nōlīte lacrimāre."
"Cloelia," inquit Iūnia. "Puellae parvae sumus. Cum mātribus domī esse dēbēmus. In castrīs hostium esse nōn dēbēmus. In perīculō magnō sumus."
"Haec quae dīxistī vēra sunt," inquam. "Puellae parvae sumus, et nōbīs magis placet domī esse quam in perīculō. Sed tamen nōs quoque Rōmānae sumus. Nōnne Rōmānī fortēs et audācēs sunt? Omnēs nōs audīvimus dē rēbus gestīs illius mūciī. Virtūtem alterīus Rōmānī vōbīs narrābō. Neque est fābula, sed rēs vēra."
Rem narrāre incipiō.
Rēs Gesta Horātiī
Nunc nōs sumus in castrīs hostium, quae trāns flūmen ab urbe est.
Ōlim pōns erat in flūmine. Mīlitēs Etruscī trāns pontem in urbem īre volēbant. Mīlitēs Rōmānī pontem rumpere volēbant, nē Etruscī trāns pontem īre possent. Rōmānī simul cum hostibus pugnāre et pontem rumpere nōn poterant.
Vir fortis et audāx, horātius, clāmāvit: "Mīlitēs Rōmānī, pontem rumpite! In rīpā alterā manēbō! Cum hostibus sōlus pugnābō!"
Ille in rīpā alterā trāns flūmen mānsit et sōlus cum hostibus pugnābat. Cum hostēs in eum multa tēla ēmitterent, horātius tamen gladiō cum multīs hostibus pugnābat.
Cum Rōmānī pontem rūperant, horātius in flūmine per aquam celerrimam ad rīpam iit. Hostēs adhūc tēla in eum ēmittēbant, sed tamen horātius tūtus ad rīpam vēnit. Quia ille sōlus cum hostibus pugnāverat, mīlitēs Rōmānī pontem rumpere potuērunt et urbem servāvērunt.
Cloelia
"Horātius ille certē fortis et audāx est," inquit Iūnia. "Sed vir et mīles est. Nōs puellae sumus, nōn virī. Nōs captīvae sumus, nōn mīlitēs. Virī et mīlitēs magnās rēs gerunt, nōn puellae. Puellae domī manēre et vestīmenta facere dēbent."
"Haec quae dīxistī vēra sunt," iterum inquam. "Puellae sumus, sed tamen nōnne audīvistis dē illā Lucrētiā, quae mulier maximae pudīcitiae erat? Lucrētia illa nōn erat vir, sed tamen magnā cum virtūte prō pudīcitiā mortua est."
"Haec quae Cloelia dīxit vēra sunt," inquit ūna ē puellīs. "Lucrētia fortis et audāx erat. Nōs quoque fortēs et audācēs esse possumus."
Aliae puellae adhūc timent, sed tamen nunc sē ipsās servāre volunt. Tacitae cōnsilium capimus. Nunc diēs est. Cum nox vēnerit, fugiēmus.
Cloelia
Nox obscūra est. Hostēs nōs nōn spectant, quia bibunt. Hostēs quoque bellum gerere nōlunt et domum īre volunt. Itaque hostēs nōs nōn vident.
Per castra hostium ego et puellae īmus. Puerī nōbīscum nōn sunt, quia in alterā parte castrōrum sunt. Dux puellārum sum. Per castra nōn celeriter īmus, sed tacitae rēpimus, sīcut serpentēs. Nihil dīcimus, neque clāmāmus, neque lacrimāmus.
Ad rīpam venīmus. Aqua celerrima est. Aliae puellae timent. "Nōlīte timēre, amīcae." inquam. "Nōs Rōmānae sumus. Fortēs et audācēs sumus. Timēbatne horātius ille, quī cum omnibus hostibus sōlus pugnāvit? Timēbatne mūcius ille, quī ipse manum in ignēs posuit? Timēbatne Lucrētia illa? Trāns hoc parvum flūmen īre dēbēmus, et tūtae erimus."
In aquam obscūram īmus. Omnēs nōs in aquā sumus. Subitō aliquid audīmus!
Hostis clāmat, "Aliquid videō! Aliquid in aquā est!"
Nunc nox tacita nōn est. Nunc omnēs clāmant. Audīmus hostēs tēla ēmittere. Tēla ad nōs veniunt. Aliae puellae timent. Ego quoque timeō! Sed tamen dux sum, et cīvis Rōmāna. "Nōlīte timēre, Rōmānae! Īte! Īte celeriter trāns flūmen sīcut horātius ille!"
Ad rīpam alteram vēnimus. Tūtae sumus. Hostēs nōs adhūc vident, sed tamen tūtae sumus, quia tēla trāns flūmen ēmittere nōn possunt. "Ad rīpam vēnimus, tūtae sumus!" clāmō.
"Sumusne tūtae? Hostēs nōs adhūc vident!" Iūnia inquit.
"Nōlī timēre, Iūnia. Hostēs nōs adhūc vident, sed tamen tēla trāns flūmen ēmittere nōn possunt. Tūtae sumus. Nunc īte ad urbem!" per noctem obscūram nōs ad urbem celeriter īmus.
Cloelia
Tūta ego sum et domī. Lacrimō quia laetissima sum. Cum mātre et patre sum, ut puella parva esse dēbet. Cum māter mē vīdit, clāmāvit "ō fīlia mea! Timēbam nē dehinc tē numquam vidērem!" māter mihi multa ōscula dat. Sed pater mihi ōscula nōn dat.
"Pater, cūr mihi ōscula nōn dās? Nōnne laetus es quia domī sum?"
"Fīlia mea," inquit pater, et mihi ōscula dat. "Laetissimus sum quia tū tūta es, et quia tē vidēre possum, sed tamen tū in perīculō adhūc es. Tū captīva es, et captīva in castrīs hostium esse dēbet. Quia tū fūgistī, nōs omnēs Rōmānī iterum in perīculō sumus."
"Quid?!" clāmō. "Cūr in perīculō sumus? Fortiter ego ē castrīs fūgī, et captīvās servāvī! Nōnne cīvis Rōmāna sum? Nōnne cīvis Rōmāna fortis et audāx esse dēbet?
"Ā," inquit māter. "Hoc quod pater dīxit vērum est. Captīva est vōtum. Nefās est vōtum rumpere."
"Vōtum?" inquam.
"Captīvae sunt vōtum quod nōs Rōmānī fēcimus." inquit pater. "Porsenna dīxit dehinc sē nōbīscum pugnāturum nōn esse, sī sibi captīvōs darēmus. Pugnāre nōluimus, et eī
Captīvōs dedimus. Cum tū captīvās ē castrīs dūxistī, hoc vōtum rūpistī."
Tacita sum. Nefās est vōtum rumpere. Hominēs vōta rumpere nōn dēbent. Timeō tamen! Timeō magis quam cum per castra hostium ībam, et timeō magis quam cum hostēs tēla in mē ēmittēbant. Captīva esse nōlō. Ad castra hostium iterum īre nōlō.
Quid? Aliquid audiō. Quī veniunt? Cūr?
Cloelia
Ducēs Rōmānī ipsī sunt! Brūtus et Collātīnus ipsī ad domum meum vēnērunt! Virī magnī sunt et vestīmenta splendida gerunt!
Pater ducibus salūtem dīcit.
"Salvēte, Brūte et Collātīne." inquit pater. "Fortasse nōn mihi aliquid dīcere vultis, sed fīliae meae?"
"Vērum est," inquit Brūtus. "Cloeliae aliquid dīcere volumus." et nunc ducēs mē ipsam spectant!
Quid?! Ducēs Rōmānī aliquid dīcere volunt, nōn patrī, sed mihi ipsī! Puella Rōmāna sum, et decem annōrum sum. Ducēs tamen Rōmānī ipsī, Brūtus et Collātīnus, mihi aliquid dīcere volunt. Nunc timeō! Audāx tamen erō et nōn fugiam!
Brūtum et Collātīnum spectō et salūtem dīcō. "Salvēte ducēs," inquam.
"Salvē, Cloelia," Collātīnus inquit. "Coniūnx mea, illa misera Lucrētia, multa dē tē dīxit. Semper dīcēbat audācem puellam tē esse."
"Salvē, Cloelia," Brūtus inquit. "Puella fortissima et audācissima es. Rem magnam gessistī, quia captīvās servāvistī. Iūnia, fīlia mea, quoque captīva erat, et eam servāvistī, sed nunc tū Rōmam ipsam quoque servāre potes."
Ducēs spectō. "Quid facere dēbeō?"
"Porsenna, rēx Etruscōrum, īrātus erat, quia tū captīvās ē castrīs dūxistī. Sed tamen virtūs tua eī placuit. Nunc decem captīvās nōn vult, sed ūnam: tē ipsam." inquit Collātīnus.
Timeō. Ad castra īre nōlō. "Māter," tacita inquam. "Dēbeōne ad castra īre?"
"Dēbēs, fīlia mea," māter inquit. "Tū es vōtum quod Rōmam servāre potest."
Mātrī et patrī ōscula dō, et eōs relinquō. Nōn lacrimō. Cīvis Rōmāna sum, et fortis et audāx. Nōn lacrimābō.
Cloelia
Itaque trāns flūmen iterum eō, neque nox est, sed diēs. Mīlitēs Rōmānī mē ad castra hostium ducunt. Trāns flūmen eō nōn sīcut serpēns, sed sīcut mīles Rōmānus. Neque rēpō, sed in equō eō. Neque tacita eō, sed cum tubīs. Omnēs Rōmānī in rīpā sunt et mē spectant. Nōmen meum clāmant. Timeō, sed tamen nōn lacrimō, quia omnēs mē spectant. Cīvis Rōmāna sum, et fortis.
Trāns flūmen est Porsenna ille. Cum rēge sunt puerī Rōmānī quōs servāre nōn poteram. Rēx Etruscus mē videt.
"Salvē, rēx." inquam. Timeō, sed tamen nōn lacrimō, quia cīvis Rōmāna sum.
"Salvē, puella." inquit rēx, et rīdet. "Parva puella es! Sed magnae sunt rēs gestae tuae!"
Nihil dīcō. Rēgem spectō.
"Multōs virōs Rōmānōs vīdī," inquit rēx. "Et multās rēs gestās audācēs virōrum. Numquam vīdī puellam rēs gestās tam audācēs facere. Certē tū es fortissima et audācissima omnium Rōmānōrum."
Rīdetne rēx mē? Certa nōn sum. Nihil dīcō. Rēgem spectō.
"Itaque, puella, tibi haec est optiō. Sī tū mēcum ībis, puerī Rōmānī domum īre poterunt. Sī manēbis cum mātre, ut puellae parvae dēbent, puerī Rōmānī mēcum manēbunt. Servābisne tē ipsam an puerōs?"
Cloelia
Certa nōn sum. Dēbeōne mē ipsam servāre? Certē domī manēre volō. Mātrem et patrem amō, et domum, et urbem. Sed tamen cīvis Rōmāna sum, et audāx et fortis. Puerī quoque sunt Rōmānī. Sī puerī Rōmae habitābunt, virī Rōmānī erunt. Sī cum Etruscīs habitābunt, hostēs erunt. Certē domī manēre et mē ipsam servāre volō, sed quoque Rōmam servāre volō.
Hoc est vōtum meum: Rōmam semper servābō.
"Puerī Rōmānī fortēs et audācēs sunt, et cum virī erunt, cum hostibus Rōmae pugnābunt. Tēcum ībō, et Rōma fīliōs suōs tenēre poterit."
Itaque ego, Cloelia, quae decem annōrum sum, domum relinquam et ad urbem Etruscōrum ībō. Prō domō pugnābō, ut Camilla prō italiā pugnāvit. Vōtum meum tenēbō, ut Lucrētia et Kallistō vōta sua tenēre volēbant.
Cum hostibus habitābō, et fortasse mātrem patremque meum numquam dehinc vidēbō. Puella parva sum, sed tamen nōn lacrimābō. Fortis erō, et audāx, quia cīvis Rōmāna sum.
Multīs annīs posteā, Rōmānī adhūc haec rēs gestās Cloeliae laudābant, quia puella maximae virtūtis erat. Rōmānī Cloeliae statuam posuērunt: Cloelia illa in equō est, et fortiter prae sē spectat. Fortasse castra Etruscōrum prō sē videt. Certē nōn timet, quia cīvis Rōmāna est, et fortis, et audāx.
Fīnis
Cloelia, Puella Rōmāna by Eleanor Arnold is licensed under a Creative Commons Attribution–NonCommercial–ShareAlike 4.0 International License.
This license means that you may reproduce, use, and adapt this work in whatever form you wish provided that (a) you do not make commercial use of it in any form and (b) you freely share any resources or adaptations you create related to this work. For more resources & to share your own, please go to
latintoolbox.blogspot.com