Ego dē mē ipsō, dē parentibus, dē frātre, dē sorōribus, dē amīcīs, dē omnī meā vītā sum tibi nārrātūrus. Rōmānus sum puer, annōs nātus duodecim. Nōmina nostra īgnōrās; sciō tē īgnōrāre; nēmo enim tibi dīxit. Nōmina igitur sine morā dīcam. Prīmum dē patre. Ille appellātur Sextus Cornēlius Polliō. Sextus ipsum dēsīgnat, Cornēlius gentem, Polliō familiam. Itaque haec habet tria, praenōmen, nōmen, cōgnōmen. Nunc dē mātre dīcam. Illa nōminātur Terentia. Frātrī praenōmen est Gāius; sorōrēs appellantur Prīma, Secunda, Tertia. Ego autem appellor Lūcius.
Quās rēs tū cottīdiē facis, eās ego quoque faciō. Ē lectulō surgō, patrem, mātrem, frātrem, sorōrēs salvēre iubeō, edō, lūdō adsum, lūdō. In lūdō tamen –mīrābile dictū– nōn lūdō sed discō. Magister enim, quī māximē est sevērus, neque mē sinit lūdere neque cēterōs puerōs. Sī lūdimus, poenās damus. Heu! Quantā sevēritāte pūnit magister! Ego, ō mē miserum, sciō quantā sevēritāte pūniat! Rogāsne quid in lūdō faciāmus? Scrībimus, recitāmus, poētās legimus. Rogāsne quōs legāmus poētās? Ego dīcam dum tū discis. Horātī, Vergilī, Terentī legimus omnia opera. Quālēs hī fuerint, et quando vīxerint, aliquandō fortāsse discēs. Post lūdum domum redeō. Ut gaudeō, ut gaudēmus omnēs, quotiēns ē lūdō alterō exīmus et alterum lūdum petimus! Alterō enim in lūdō, ut iam dīxī, discimus; alter lūdus etiam lūsus nōminātur.
Quī sīmus, mī amīce, iam nōvistī; quālēs sīmus partim scīs, partim nescīs; ubi habitēmus omnīnō īgnōrās. Heu! Multa, īmmō vērō plūrima vel omnia īgnōrās. Opus longum mihi est prōpositum, īmmō vērō longissimum. Dīcam enim dē Ītaliā, dē Brundisiō, dē Rōmā, dē aliīs terrīs urbibusque, dē mīlitibus nostrīs, dē magistrātibus, dē prīncipe, dē cibō, dē vestīmentīs, dē aedificiīs, dē omnibus rēbus hominibusque.
Pater meus est Brundisīnus; nam Brundisiī habitat. Magistrātum tenet ille, nam Brundisium est mūnicipium in quō duo sunt magistrātūs, quī duumvirī nōminantur. Pater igitur meus summō est honōre apud cīvēs Brundisīnōs.
Sed fortāsse negās tē scīre ubi sit mūnicipium Brundisium. Itaque iubeō tē spectāre tabulam; sī spectābis, vidēbis ubi stet mūnicipium. Nōnne vidēs? Ecce in ultimō stat angulō Ītaliae, ad orientem versum. Oriēns ea est regiō ubi oritur sōl; occidēns ea est regiō ubi sōl occidit in ōceanum; merīdiēs ea ad quam sōl mediā hōrā diēī vertitur; septentriō vel septentriōnēs ita nōminatur, quod in eā parte caelī septem sīdera cōnspiciuntur, quae septem triōnēs vocantur, hoc est, septem bovēs. Nōnnūllī autem ursam appellant hoc sīgnum.
Sed regiōnibus caelī relictīs ad oppidum revertimus in quō habitāmus ego et pater et māter et cēterī. Domus nostra in viā māximā est sita, in quā viā habitant cīvēs nōbiliōrēs. Domum intrās per iānuam, quae semper stat clausa nisi quis intrat. Sī vīs intrāre, iānuam pultās. Quō factō ecce venit iānitor (is iānuam intus cūstōdit) et iānuam reserat. Iānuā reserātā in vēstibulum īmus, deinde in ātrium; sīc enim nōminātur aula. Mediō in ātriō est stāgnum, impluvium nōminātum, in quod pluviae cadunt et stāgnum faciunt. Super impluvium nūllum tēctum est, sed spatium apertum quod compluvium vocant. Prope stāgnum est āra; prope āram stant Larēs.
In ātriō nōs omnēs diem agimus. At dormīmus in cellīs, quae multae sunt circum ātrium aedificātae. Servī tamen ante portās cellārum dormiunt.
Post ātrium est tablīnum, quod est prīvātum patris conclāve. Sunt autem bīnae faucēs, alterae ex dextrā, alterae ex sinistrā, per quās in apertum aliquod spatium ītur quod peristȳlium nōminātur. Circum hoc peristȳlium alterae sunt cellae. Postrēmō est aliud conclāve adiūnctum, triclīnium quod vocant; hīc cēnāmus.
Nunc respondē mihi dē domō interrogantī. Dīc mihi per quid domum intrēs? Cūr sedet iānitor in cellā? Cūr iānuam pultās? Num īgnōrās? Ō puerum immemorem! Sī īgnōrās, ego prō tē respondēbō. Sed iubeō tē attentō esse animō, ut discās omnia. Per iānuam intrās domum; in cellā sedet iānitor ut iānuam cūstōdiat; pultās iānuam ut iānitor iānuam reseret. Tū iam respondē, sī poteris. Cūr est impluvium in ātriō? Ubi dormiunt servī? Potesne mihi dīcere cūr istīc dormiant?
Scīsne quid sit lūdus? Nōnne tū quoque lūdum frequentās?
Locus est, in quō lītterās discimus. Propriē nōminātur lūdus lītterārius. Aliī enim sunt lūdī; saltātōrius, ubi discunt saltāre, gladiātōrius, ubi gladiātōrēs pūgnāre discunt. Nōs tamen, ego et amīcī meī, lūdum frequentāmus ut discāmus lītterās. Ante lūcem lūdum petimus, loculīs lacertō sinistrō suspēnsīs, et servō vel paedagōgō comitante.
Ōlim puer quīdam ad portam lūdī hōs cecinit versiculōs:
Heu! Audit magister ipse. Statim alterum iubet in umerōs eum sublevāre, alterum pedēs retinēre, dum ipse virgīs caedit. Ego taceō, nē in mē quoque saeviat. Ō crūdēlem magistrum! Nōn male Horātius magistrum suum dīxit esse 'plāgōsum'. Quot plāgās, quot verbera patī cōgimur!
Magister in cathedrā solet sedēre, nōs circum eum sedēmus. Ē parietibus dēpendent tabulae; nōn procul in angulō stant capsae, in quibus librī poētārum servantur. Nōs discipulī dextrā tenēmus calamum, sinistrā aut papȳrum aut tabulam cērātam, quam in genū dēpōnimus ut scrībāmus. Discimus scrībere, recitāre, ratiōnēs dūcere. Iam lītterās Graecās et Latīnās ā grammaticō didicimus; mox ā rhētore discam artem rhētoricam.
Plērumque poētās recitāmus, praesertim Horātium et Vergilium. At scrīptōrēs rērum nōn omīttimus. Ōlim magister praeclāram nōbīs recitāvit historiam, quam ego iterum recitābō.
Imperātor Poenus in terrā Siciliā bellō Carthāginiēnsī prīmō contrā Rōmānōs pūgnāns locōs idōneōs prior occupat. Mīlitēs Rōmānī summā cum difficultāte ad locum pergunt perīculōsum et īnsidiīs obnoxium. Tribūnus quīdam ad cōnsulem venit ostenditque cito omnēs esse peritūrōs.
"Imperā," inquit, "sī rem servāre vīs, ut quadringentī aliquī mīlitēs ad montem illum eant atque occupent. Hostēs ubi vīderint, fortissimus quisque in illōs praevertētur, atque illī sine dubiō quadringentī occīdentur. Sed occupātīs hostibus in eā caede, exercitum ex hōc locō ēdūcere poteris. Alia via salūtis nūlla est."
"Sed istōs," inquit, "quadringentōs ad eum locum quisnam erit quī dūcat?"
"Sī alium," inquit tribūnus, "nēminem habēs, ego dūcam. Hanc meam tibi et reīpūblicae animam dō."
Cōnsul tribūnō grātiās agit; tribūnus et quadringentī proficīscuntur. Locō occupātō Rōmānī mīlitēs circumveniuntur, circumventī repūgnant. Intereā cōnsul Rōmānum exercitum in locōs tūtōs subdūcit. Dī immortālēs tribūnō mīlitum dīgnam dedērunt fortūnam. Nam multīs vulneribus saucius inter mortuōs cōgnitus est. Convaluit, et saepe posteā reīpūblicae serviit. Multī aliī bene dē rēpūblicā meritī sīgnīs, statuīs, monumentīs ob virtūtem decorantur; illīus tribūnī haud minor est laus; nē nōmen quidem usque ad nōs permānsit.
Herī pater meus amīcōs suōs ad cēnam vocāvit. Nōnā hōrā adveniunt convīvae, in quibus erant senātōrēs duo Rōmānī, et ipse cōnsul, vir summae dīgnitātis. Omnēs ā servīs dēdūcuntur in ātrium; illinc in triclīnium, ubi cēnātur. Ego tamen nōn comitor convīvās; quam vellem cēnae adfuissem! Sed puerīs in triclīniō nūllus est locus; virīs sōlum cēnae illae splendidae parārī solent. Prōmīsit tamen mihi pater mē mēnsīs secundīs adfore ut aliquid ex poētīs dēclāmārem. Multa enim et pulchra didicī carmina.
Prīmum mēnsīs impositus est gustus, quō magis edere cuperent convīvae. Deinde (rēcta enim erat cēna) multa alia īnferuntur fercula, ut piscēs, capōnēs, aper; neque aberant lactūca, brassica, pānis. Quibus omnibus cōnsūmptīs, continuō secundae mēnsae appōnuntur.
Nunc tandem mē petit servus et ut carmen dēclāmem intrōdūcit. Statim sequor nōn sine spē praemiī; carmine enim recitātō quis praemium mihi neget? Ingrēssus triclīnium vīdī convīvās ōrdine positōs. Trēs erant lectī, quōs ita dispositōs vīdī: medium, summum ad dextram, īmum ad sinistram. In ūnō quōque lectō trēs convīvae accumbēbant, quōs ita ā dextrā numerō: summī lectī summum medium īmum; mediī lectī summum medium īmum; īmī lectī summum medium īmum. Hīs vīsīs convīvās salūtō, salūtātīsque prope iānuam stō et patris iūssa exspectō. Ille cum rīsū exclāmat "Ēn dēclāmātor noster! Recitā nōbīs aliquid, mī Lūcī; nam magister tuus dīcit tē optimē dēclāmāre posse".
Hōc dictō omnēs in mē oculōs convertunt, et ego carmen Catullī haud īgnōtum recitō. Scīs dē quō Catullus loquātur; dē Lesbiae passere.
Ad haec omnēs, "Optimē," clāmant, "dēclāmās."
Et convīva quīdam "Putō," inquit, "istum puerum, Cornēlī, poētam ipsum futūrum esse. At aliud dēclāmet, precor: dulcī enim vōce est praeditus."
Hīs laudibus arrēctus, illud quoque carmen dēclāmō.
Iterum plaudunt omnēs, negant tamen sē scīre ā quō carmen scrīptum sit. Rogant num Mārtiālis sit carmen. Ego āiō; tum crustulīs aliīsque dēlectāmentīs onerātus exeō.
Brundisium relīquimus; nunc Rōmae habitāmus. Quantulā sententiā quantam rērum mūtātiōnem comprehendī! sed īdem ego sum quī anteā; īdem Rōmae sum quī Brundisiī eram. Quid enim dīcit Horātius?
Scīlicet pater meus Rōmam ā Caesare arcessītus est; intrā trīduum imperātum est ut proficīscerētur. Relinquendum erat Brundisium, domus relinquenda dē quā dīcēbam, iter longum faciendum.
Summā celeritāte impedīmenta collēgimus, collēctīsque discessimus, aliī rēdīs vectī, aliī equīs; impedīmenta autem servī mūlīs imposuērunt. Mūlī enim clītellās portant, in quibus repōnimus impedīmenta.
Longum est iter Brundisiō Rōmam; dīstant enim inter sē mīlia passuum trecenta quīnquāgintā septem. Hoc est iter diērum quīndecim sēdecimve. Cottīdiē autem sub noctem ad dēversōrium aliquod dēvertimus ut pernoctēmus.
Quot loca nova adiī, quot dēversōria! Et in ūnō quōque dēversōriō est caupō, alius benīgnus, alius malīgnus. Advenientēs excipiunt, abeuntēs dīmīttunt, nōn sine rixā aliquandō. Prīmum iter est imbribus corrumptum; unde factum est ut lutō morātī fessīque Rubōs post quadrīduum dēmum pervēnerimus.
Postrīdiē Canusium vectī sumus, ubi pānis quam māximē est lapidōsus. Inter pānem illum et lapidem vix quicquam interest. Aliter autem rēs sē habet in eō oppidulō, ad quod sextō diē pervēnimus, cūius nōmen memoriā excidit; hīc enim pānis est pulcherrimus, sed aqua, rērum vīlissima, pretiō vēnit. Hīc quoque mūlī clītellīs līberantur, et ad dēversōrium dēvertimus, ut aliquantulum requiēscerēmus. Ego et frāter lūsum īmus, pater et māter dormītum. Semper equidem mīror, quam ob rem hominēs adultī tantō opere ament somnōs. Quantō enim melior est lūsus!
Posterō diē Trivīcum advēnimus, ubi nūllum erat dēversōrium, sed vīlla cūiusdam amīcī nōs excēpit. Deinde per montēs rēctā viā Beneventum vēnimus. Hic locus dīgnum sē nōmine suō propriō dēmōnstrāvit. Est enim nōmen ēius rē vērā fātāle et inauspicātum Maleventum, et nōs rē vērā malō sumus ventō oppositī. Nempe hospes noster in dēversōriō cēnam nōbīs sēdulō in culīnā parābat; turdōs pinguissimōs in īgnī versābat; subitō malus ille ventus corripuit flammam, flamma per veterem culīnam dēlāpsa summum tēctum lambere properābat, et ipse hospes paene ārsit. Turbātur per domum, clāmātur, ululātur. Convīvae avidī rapere cēnam ex perīculō, servī aquam afferre ad flammās exstinguendās, nōs rīdēre omnia. Cēnam ēdimus sēmiūstam.
Post haec Capuam pervēnimus, ubi lūsum iimus ego et frāter; pilā lūsimus tōtā hōrā. Pilā lūdimus hōc modō. Stant in tribus angulīs trēs lūsōrēs, quōrum ūnus quisque pilam tenet; pilāsque quō quisque vult mīttunt. Ubi lāpsa ex manibus cadit pila, vitium est. Perītiōrēs lūdendī et dextrā et laevā excipere possunt, sed quis potest ūnā trēs excipere? Id quod et mihi accidit. Ūnam enim dextrā excēpī, alteram laevā, tertia medium nāsum contigit; unde factum est ut et sanguis efflūxerit, et fīnis lūdī sit factus.
Ubi postrīdiē iter iterum incēpimus, pater meus, homo doctissimus, multa dē Hannibale nōbīs disseruit; id quod et mihi et frātrī valdē displicuit; num enim raeda lūdus lītterārius? Num pater Orbilius ille, cūius ferulae manum subdūxit Horātius? Quippe nōs digitīs micāre cupiēbāmus, ille autem semper dē Hannibale. Quid ad nōs Hannibal? Quid sī ūnam hiemem Capuae trīvit, quid sī mīlitēs ēius mollēs factī sunt luxuriā? Quid sī vīcit eum Q. Fabius Māximus cūnctātor? In discendō nōs quoque cūnctātōrēs sumus. Sī ille cūnctandō restituit rem pūblicam, nōs cūnctandō vincimus ipsum cūnctātōrem.
Ubi fīnis docendī est factus, iam licuit digitīs micāre. Lūdimus hōc modō. Alter subitō manum ērigit, ērēctāque manū digitōs aliquot modo extendit modo comprimit; alterius est dīcere quot digitōs extenderit. Hōc diē nōs itineris pertaesum est propter Hannibalem.
Deinde viā Appiā per Sinuessam, ubi prīmum vīdimus mare Tyrrhēnum, tendimus Formiās, mox per ōram maritimam, dēnique tendimus Fundōs, ubi noctem perēgimus. Fundīs ā praefectō salūtātī sumus, homine (ut vidēbātur) īnsānō; nam ita glōriōsus erat ut speciem praetōris prae sē ferret. Fundī enim praefectūra est, nōn mūnicipium; ille autem nōmen praetōris sibi arrogāvit. Aderat igitur togā praetextā et lātō clāvō indūtus. Ō rem rīdiculam! Ō hominem vānum!
Ubi Fundīs discessimus, rīdēbāmusque hominis glōriam āc vānitātem, māter nostra, "Heus vōs," inquit,"'vultisne fābulam vōbīs dē grāculō dīcam?"
Cuī ego, "Dīc, precor," inquam, "dīc, dummodo nōn sit cōgnātus Hannibalis."
At māter, "Favēte," inquit, "linguīs, et audiētis. Iūppiter rēgem avium creāre cum vellet, certō diē conventum avium indīxit, quō omnēs adessent, isque avem omnium fōrmōsissimam praeficeret rēgem. Tum grāculus, dēfōrmitātī suae diffīsus, nemora atque arva peragrāvit, plūmāsque quās pulcherrimās ubīque vidēbat collēctās sibi circumposuit. Ita pāvōnis aliārumque avium plūmīs fōrmōsissimus omnium est factus. Diēs indictus advenit, avēsque omnēs ad Iovem advolant. Neque aberat ipse grāculus, variō plūmārum colōre splendidissimus. Iam Iūppiter hunc rēgem erat factūrus, ut omnium dīgnissimum, sed cēterae īrātae propriam singulae plūmam eī abstulērunt; isque ita nūdātus iterum grāculus, ut ante, factus est."
Quā dictā fābulā, "Cūr," inquit frāter, "fōrmōsissimum Iūppiter factūrus erat rēgem? Nōnne dīgnior rēgnō erat fortissimus atque prūdentissimus?"
Tum ego, "Sed quis," inquam, "creātus est rēx?"
Sed illa "Nōlīte," inquit, "nimis multa rogāre. Fābula dēmōnstrat quam ineptum sit aliōrum virtūtēs sibi arrogāre, ut facit ille praefectus. Sed satis collocūtī sumus; ecce, Ānxur!" Tum vidēmus oppidum saxīs lātē candentibus impositum, unde per canālem lintre iter erat faciendum.
Oppidum erat nautīs et caupōnibus differtum. Quanta, convīcia inter puerōs nautāsque! Aes exigitur, mūla adligātur: "Hūc appelle lintrem! Propius, propius, nē in aquam dēcidāmus! Quid? Trecentōs īnseris? Lintrem dēmergēs, improbe! Ohē, iam satis est!"
Sīc tōta hōra abit. Ubi tandem cōnscendimus, rēpitque mūla per rīpam, malī culicēs palustrēsque rānae somnōs adimunt, dum nauta, quī lintrem gubernat, et viātor, quī mūlam dūcit, cantant mūtua. Tandem mūliō, fessus āc vīnō madidus, dormīre vult; mūlam pāstum ēmīttit, retinācula saxō religat, supīnusque stertit.
Iam diēs aderat; expergīscimur, et sentīmus lintrem nōn prōcēdere. Statim pater meus, homo cerebrōsus, prōsilit, āc nautae caput lumbōsque fuste dolat; et vix dēmum quartā hōrā ad Forum Appiī expōnimur.
Hinc profectī Rōmam pervenīmus; diē sextō decimō postquam Brundisiō exiimus.
Diē igitur sextō decimō iter dēmum cōnfēcimus, namque, ut dīxī anteā, per trīduum prīmum imbribus erāmus oppressī. Sed Rōmam tandem laetī pervēnimus. Per portam Capēnam urbem intrāmus. Quantam multitūdinem hominum! Quot mīlitēs! Quantum clāmōrem! Crēdideram equidem similem fore Rōmam nostrō Brundisiō. Sed inter aliās urbēs tantum effert caput quantum quercus inter dūmēta.
Ad portam Capēnam omnibus est dēscendendum ab equīs carrīsque; per viās enim urbis equīs raedīsque vehī noctū quidem licet, diē nōn licet. Nōbīs tamen licuit, quia pater meus magistrātus est summae dīgnitātis. Vehimur igitur praeter Circum Māximum ad pontem Tiberīnum, deinde relictō ponte per arborēs Iāniculum ascendimus, ubi amīcus patris meī domum māgnificam habet. Intrāmus, salūtāmus et salūtāmur, ad cēnam vocāmur; cēnatī in hortōs exīmus ut ā summō monte urbem spectēmus. Admīrantibus nōbīs hospes noster versūs dēclāmat, quōs poēta clārissimus dē vīllā suā composuit. Audīte.
Nōnne sunt summā arte compositī, summō ingeniō? Postquam hospes dēclāmāvit, omnēs plausimus; deinde redīmus dormītum, quia tam longō itinere fatīgātī cupimus ōtiō nostrō fruī, ut crās urbem propius spectēmus.
Longum est omnia, quae Rōmae sunt, dēscrībere. In septem montibus aedificāta est urbs Rōma; monte Palātīnō, monte Aventīnō, monte Capitōlīnō, colle Quirīnālī, colle Vīminālī, monte Esquilīnō, monte Caeliō. Quōrum cūr duo sint collēs nōminātī, quīnque montēs, nesciō equidem. Trāns Tiberim sunt etiam Iāniculum et mōns Vāticānus. Inter Palātīnum, Capitōlīnum, Esquilīnum, situm est Forum. In monte Palātīnō erat prīma urbs, quam nōminant Rōmam quadrātam, cūius mūrus adhūc manet.
Herī in Forum dēscendimus. Hīc ad īmum Palātīnum vīdimus Ātrium Vestae. In Forō sunt ā sinistrā tabernae veterēs, ā dextrā tabernae novae; in mediō lacus Curtius, in quem iuvenis ille nōbilis dēsiluit, ut patriam moriendō servāret. Adversa autem cōnspicimus rostra, quae pulpita sunt ex quibus ōrātōrēs ōrātiōnēs habent ad populum. Circum Forum alia sunt aedificia: Cūria, in quā dēlīberat senātus; Rēgia, in quā habitat Pontifex Māximus; trēs Basilicae, Porcia, Aemilia, Iūlia. In Basilicīs iūdicia conveniunt, negōtiātōrēs rem agunt.
Hinc per Viam Sacram ascenditur in Capitōlium. Hāc viā triumphantēs vehuntur ducēs, ut grātiās agant Iovī Capitōlīnō. Habet Capitōlium duo capita; in alterō templum est Iovis, in alterō Arx.
Inter Vīminālem et Esquilīnum est Subūra. Hīc habitant plēbēiī; virī autem lautissimī in Palātīnō. Sunt alia quoque fora; forum Iūlī, quod fēcit C. Iūlius Caesar, et forum Augustī, quae duo cum forō Rōmānō tria sunt fora māxima; sed est et forum holitōrium, ubi holera vendunt, et forum boārium, in quō bovis est statua māgna.
Ut tria sunt fora, sīc tria theātra in quibus lūdōs scaenicōs spectāmus. In Circō Māximō cursūs sunt equōrum, in Amphitheātrō gladiātōrēs inter se pūgnant. In thermīs balneīsque lavāmur.
Sed dē hīs longum est nārrāre; haec hāctenus. Vereor enim nē tē tantum Rōmae taedeat quantum mē Hannibalis.
Dum per urbem ambulō, vīdī in Vīcō Tuscō domum spatiōsam atque māgnificam, cūius ad frontem erat titulus hūiusmodī:
DOMVS HAEC
LOCĀTVR
EX KALENDĪS IV̄LIĪS
CONDVCTOR CONVENĪTŌ BALBVM
M. FRONTŌNIS SERVVM.
Dum haec perlegō rīsit aliquis ex comitibus. Cuī ego "Quid rīdēs?" inquam
At ille "Num īgnōrās," inquit "īnfāmem esse hanc domum? Mānēs enim hīc habitant. Per silentium noctis sonus ferrī audītur et strepitus vinculōrum. Mox appāret simulācrum, senex prōmīssā barbā et horrentī capillō et crūribus et manibus catēnās ferreās gerit quatitque. Incolae terrōre perculsī tōtā nocte vigilant; unde morbus īnsequitur, crēscente autem timōre, mors etiam. Inde dēserta stat domus, ut vidēs, tōtaque illī mōnstrō relicta. Prōscrīpsit tamen M. Frontō, vir callidissimus, sī quis tantī malī īgnārus condūcere velit".
Post aliquot diēs dum per vīcum eundem ambulāmus, titulum dēreptum vīdimus, iānuam apertam; audīvimus philosophum aliquem condūxisse. "Ō stultum," inquam, "mox eum temeritātis paenitēbit."
"Īmmō vērō," inquit comes, "dē omnibus certior est factus. Nam cum audīvisset, quantula esset pēnsiō, vīlitātem suspicātus, tantō acūmine singula quaerit ut dēcipī nōn possit; sed nihilōminus, īmmō tantō magis condūcit."
At ego, "Vereor tamen nē hominem paeniteat aliquandō." Abīmus, et quid ēventūrum sit exspectāmus.
Postrīdiē nōn cēssāmus adīre domum; turba adest māxima, fūnus dūcitur, nēniās canunt, exsequiās eunt omnēs. "Nōnne dīxī," inquam, "fore ut paenitēret philosophum illum temeritātis? Herī domum condūxit, hodiē sepelītur."
Statim ex turbā, "Favē linguā," exclāmat aliquis, "vīvit enim adhūc philosophus, et ipse hominem sepelit."
Tunc ego admīrātus, "Quid ergō," inquam, "factum est, bone vir?"
Ille in hunc modum respondet: "Ubi advesperāscere coepit iubet sternī sibi in prīmā domūs parte, poscit cērās, stilum, lūmen; suōs omnēs in interiōra dīmīttit; ipse ad scrībendum oculōs, manum, animum intendit, ne vacua mēns simulācra et inānēs metūs fingeret. Initiō nihil nisi silentium noctis; dein concutī ferrum, vincula movērī. Ille nōn tollere oculōs, nōn remīttere stilum, sed fīrmāre animum. Tum crēbrēscere fragor, adventāre, āc iam est in līmine, iam ut intrā līmen audīrī. Respicit; videt āgnōscitque nārrātam sibi effigiem. Illa stābat innuēbatque digitō, similis vocantī; hīc rūrsus cērīs et stilō incumbit. Illa scrībentis capitī catēnās īnsonābat; hic rūrsus respicit, videt idem quod anteā innuentem, nec morātus tollit lūmen et sequitur. Ībat illa lentō gradū, quasi gravis vinculīs; postquam dēflexit in āream domūs, repente dīlāpsa est in aurās. Hic autem locum effodit; inveniuntur ossa catēnīs īnserta atque implicita, quae collēcta iam sepeliuntur."
Quibus audītīs, exclāmō, "Et sunt tamen quī negent esse mānēs. Adeant igitur, et discant ab expertīs."
Domum reversus patrem rogāvī num et apud nōs essent mānēs. "Nōn putō esse," respondit, "namque domō nostrā quotannīs omnēs ēiciō."
"Mānēs ēicis, ō pater!" exclāmāvī.
"Īmmō hodiē," inquit, "ēiciam; ēiciendī enim sunt a. d. VII Īdūs Māiās--Māius scīlicet mēnsis ā nōmine māiōrum dūcitur--et dum tū in lectulō dormīs ego mediā nocte sacra quaedam, quae Nocturna Lemūria appellantur, celebrābō, nē ūllae lārvae apud nōs habitent."
Quae cum audīvissem mātrem ōrāvī ut ad mediam noctem mihi pervigilāre licēret, ut patrem vidērem haec sacra agentem; māterque benīgna veniam mihi dedit.
Nunc igitur quod vīdī vōbīs nārrābō. Nam pater, veteris memor rītūs, mediā nocte surgit, nūdīsque pedibus per domum ambulat. Extentā dextrā sīgnum sacrum dedit, nē lārvae occurreret; sīgnum fēcit hōc modō--salūtarī digitō minimōque extentīs, medium et minimō proximum pollice iūnctōs in palmam dēpressit. Deinde manūs lāvit pūrās atque septem fabās nigrās ōrī imposuit, aliāsque fabās, vultū āversō, suprā umerum iēcit; sed dum iacit "Hīs," inquit, "redimō mēque meōsque fabīs."
Noviēns hunc dīxit versum, neque respēxit; fabās umbra putātur colligere, et, nūllō vidente, hominem ā tergō sequī. Ubi rūrsus aquā pater sē lūstrāvit et aere tinnītum fēcit, ōrāvit ut umbrae ē tēctīs suīs exīrent. Noviēns clāmāvit "Mānēs exīte paternī." Tum dēmum respēxit et sacra rīte sunt perācta.
Etenim poētae docent esse mānēs, nam meminī mē hoc carmen apud Propertium lēgisse:
Condiscipulī tamen meī nōnnumquam mē irrīdent quod cōnfitear mē crēdere esse mānēs; eīs autem versūs Horātī commemorō.
Immō vērō patrem iterum rogāvī quid ipse dē mānibus rē vērā cēnsēret.
"Haud sciō," respondit, "an mānēs rē verā sint. Erat enim mihi quondam amīcus pauper, ē puerō claudus, quī rūrī habitābat. Ōlim advena quīdam forēs vesperī pulsāvit; pauper ille iūssit alterum intrāre, quī intrāvit vīnumque poposcit; ille ōrāvit hunc ut ipse cyathum quaereret, sē enim quippe quī claudus esset cyathum quaerere nōn posse. Advena igitur rogāvit quamdiū claudus esset, pauperque respondit sē ē puerō fuisse. Cuī advena 'Possum,' inquit, 'tē sānāre. Sī laurī frondēs vīnō hōc tuō imbūtās per complūrēs diēs ēderis in prīstinam corporis valētūdinem redigēris; sed deōs praecipuē cūrā rīte colās.' Quae praecepta amīcus meus religiōsē secūtus mentem sānam, ut dīcitur, in corpore sānō adeptus est. Hic advena palliō erat amictus purpureō, quāle nēmo anteā illā in regiōne umquam vīderat; neque quisquam ē praetereuntibus virum tālī habitū amictum ūsquam post merīdiem vīdit. Mihi saltem nōn dubium est quīn imāgō fuerit."
Cum pater mihi hanc fābulam dīxisset valdē gaudēbam quod ille quoque putābat esse mānēs. Sed quia cōgnōscere volēbam quid dē somniīs cēnsēret, rogāvī eum num somnia quoque essent vēra; quī mihi respondit vēra alia, alia falsa esse: "Nōnne meministī, mī fīlī," inquit, "quid Vergilius scrīpserit?"
"Cēterum ut bene intellegās nōnnūlla somnia vērum praedīcere fābulam tibi nārrābō, sī modo attentō eris animō."
"Cum duo quīdam Arcades familiārēs iter ūnā facerent, et Megaram vēnissent, alter ad caupōnem, ad hospitem alter dēvertit. Uterque cēnātus cubitum iit; deinde eī quī erat in hospitiō alter vīsus est in somnīs ōrāre ut subvenīret, quod sibi ā caupōne nex intenderētur."
"Is prīmō perterritus somniō surrēxit; deinde cum sē collēgisset, idque vīsum prō nihilō habendum esse dūxisset, recubuit; tum dormientī īdem ille vīsus est ōrāre nē, cum sibi vīvō nōn subvēnisset, mortem suam inultam esse paterētur; se interfectum in plaustrum ā caupōne esse cōniectum, et suprā iniectum stercus. Petiit ut māne ad portam adesset, priusquam plaustrum ex oppidō exīret. Hōc iam somniō commōtus māne bubulcō obvius fit ad portam; quaerit ex eō quid in plaustrō esset. Ille perterritus fūgit; mortuus ērutus est; caupō rē patefactā poenās dedit."
Quā audītā fābulā frāter meus dīxit sē prōverbium 'Nōn omnēs stertentēs dormiunt' audiisse, nescīre tamen quid sīgnificāret; cuī pater "Hoc quoque," inquit, "alterum nārrandō somnium expōnere tibi possum," statimque hoc nārrat somnium.
Ōlim trēs comitēs, quōrum duo mercātōrēs urbānī, tertius rūsticus quīdam erat, ad templum quoddam nūminis colendī causā profectī sunt; quibus prōgredientibus viātica dēficere incipiēbant. Mox ad tantam inopiam redāctī sunt ut vix quicquam farris manēret. Quae cum urbānī illī callidī intellegerent hōc modō inter sē colloquēbantur. "Parum pānis iam nōbīs restat; comes tamen noster edendō nimis indulget, quāpropter necesse est cōnsilium inīre quō sī quid habēmus eō īnsciō edāmus."
Cum igitur pānem aquā sparsum manibusque tractātum, prope īgnem, ut coquerētur, posuissent, rūsticum illum dēcipere cōnstituērunt atque hōc modō eum allocūtī sunt: "Omnēs statim dormiāmus, sitque pānis eī praemium quī ex nōbīs somnium vīderit mīrābilissimum." Quō pāctō omnēs cubitum eunt.
Rūsticus autem, fraudis aliquid suspicātus, pānem sēmicoctum ex īgnī extractum sōlus tōtum dēvorāvit, iterumque sē somnō dedit. Nōn ita multō post alter negōtiātor, tamquam mīrābilī quōdam somniō perterritus, surgere incēpit, alterīque negōtiātōrī quam ob rem ita timēret rogantī, respondit: "Māgnō terrōre māximāque ob somnium admīrātiōne affectus sum. Duo enim geniī mihi vidēbantur appropinquāre, summāque cum laetitiā mē ad Ēlysium comportāre."
Cuī comes "Mīrābile nīmīrum," inquit, "somnium nārrās; mīrābilius tamen audī; namque ego duōs percipiēbam geniōs quī mē ad Tartarum portābant."
Quae cum rūsticus ille audīret etiam tum dormīre simulābat; urbānī tamen ut dolus sibi bene prōcēderet eum excitāvērunt, quī, admīrantī similis, callidē rogāvit, "Quis mē vocat?"
Cuī respondērunt urbānī, "Comitēs sumus tuī."
Quae cum audīvisset ille, "Quō modō," rogāvit, "iam redīvistis?"
"Numquam," respondērunt, "hinc abīvimus; cūr reducēs vocās quī numquam abīvimus?"
Quibus rūsticus ille, "Geniī duo," respondit, "mihi vidēbantur alterum vestrum ad Ēlysium, ad Tartarum alterum auferre, et mēcum reputābam neutrum hūc reditūrum esse unde, ut poēta dīcit, negant redīre quemquam; itaque ego experrēctus pānem tōtum sōlus dēvorāvī."
Quae cum audīvisset frāter meus dīxit sē iam intellegere quid sīgnificāret prōverbium 'Nōn omnēs stertentēs dormiunt.'
Posterō diē, ut accidit, hanc sententiam apud Tullium in lūdō recitābāmus. 'Quae in vītā ūsūrpant hominēs, cōgitant, cūrant, vident, quaeque agunt vigilantēs agitantque, ea cuīque in somnō accidunt.' Quae cum audīrem nōn poteram mē retinēre quīn puerum recitantem interpellārem magistrumque rogārem nūm rē vērā putāret hās esse somniōrum causās. Iste autem magister, interrogātiōne meā neglēctā, dīxit oportēre omnēs, dum alius recitat, tacēre, iūssitque mē hoc carmen ēdiscere memoriter:
Carmen nunc memoriā teneō. Sed utrum magister poētae cōnsentiat necne nūllō modō invenīre possum. Semper enim rogātus verba poētārum aliōrumve scrīptōrum commemorat.
Equidem vērō putābam eum nescīre. Posterō igitur diē, hōc carmine recitātō, iterum eum rogāvī quid rē vērā ipse dē somniīs cēnsēret. Sed utinam nōn rogāvissem! Mē miserum! Iterum nihil respondit sed hoc alterum carmen mihi ēdiscendum dedit:
Ō! Crūdēlem magistrum! Quam nimia est tibi poētārum admīrātiō!
Interdum tamen et discipulīs nōbīs magistrī haec tanta, poētārum admīrātiō prōdest. Quid enim vōbīs accidat nesciō, sed nōs saltem Rōmānōs puerōs saepenumerō discere taedet priusquam fīnis sessiōnī adsit.
Ō quotiēns lūdum frequentāmus! Prīmā lūce ē lectulīs est surgendum et quasi mediā nocte ad lūdum eundum. Ut lucernae, quās nōbīscum portāmus, olent! Quam dēcolōrēs fīunt librī fūmō tot lucernārum! Nigra fūlīgō adhūc Marōnī meō haeret!
Ōlim plūs solitō discendī mē taedēbat--media erat aestās et Sīrius īgnibus torrentibus in caelō ardēbat--hoc igitur cōnsilium iniī ut postrēmam sessiōnis partem omītterēmus. Magistrum māne lūdum intrantem rogāvī num semper oportēret nōs praeceptīs pārēre poētārum. Ille āit; itaque ego hoc Mārtiālis carmen statim dēclāmāre incēpī:
Lūdī magister, parce simplicī turbae;
sīc tē frequentēs audiant capillātī,
et dēlicātae dīligat chorus mēnsae,
nec calculātor, nec notārius vēlox
māiōre quisquam circulō corōnētur;
albae Leōne flammeō calent lūcēs,
tostamque fervēns Iūlius coquit messem:
cirrāta lōrīs horridīs Scythae pellis,
quā vāpulāvit Marsyas Celaenaeus,
ferulaeque trīstēs, scēptra paedagōgōrum,
cēssent, et Īdūs dormiant in Octōbrēs:
aestāte puerī sī valent, satis discunt.
Quibus scīlicet dēclāmātīs versibus, "Quam cito," inquit magister, "tempus fugit! Rēctē scrīpsit Ovidius Nāso:"
Hōs versūs recitāvit magister quia ōtium nōbīs dare nōlēbat, sed nōn facere potuit (nē ā Mārtiāle praeclārissimō poētā abhorrēret) quīn lūsum nōs omnēs dīmītteret. Condiscipulī meī grātiās mihi ēgērunt quam māximās et valdē mihi grātulātī sunt quod tam callidum mē praestitissem. Īmmō vērō dīxērunt mē cornīcum oculōs cōnfīxisse.
Eōdem diē, quoniam magister nīl mihi dē somniīs exposuerat, patrem vesperī iterum quaesīvī, quem in tablīnō invēnī. Rēbus nescioquibus occupātum esse vīdī, rogāvī tamen num mihi vacāret, et pater quamquam negōtiōsus erat, benīgnē mihi respondit, "Quid vīs, mī fīlī?"
Quantō benīgnior pater est magistrō! Cuī ego, "Velim," respondī, "iterum tē audīre dē somniīs loquentem."
"Nunc autem nōn possum," inquit pater, "namque epistulam ad amīcum quendam scrībō; sed, ut accidit, dē somniīs est epistula mea; tacē igitur et, cum scrīpserō, tibi recitābō."
Conticuī igitur, et librum quendam ē forulīs acceptum, dum pater scrībit, legēbam. Paulō posteā hanc epistulam mihi recitāvit:
Sex. Cornēlius Polliō Suētōniō Tranquillō Suō S.
Scrībis tē perterritum somniō verērī nē quid in āctiōne patiāris, rogās ut dīlātiōnem petam et pauculōs diēs, certē proximum, excūsem. Difficile est, sed experiar. Rēfert tamen, ēventūra soleās an contrāria somniāre. Mihi reputantī somnium meum istud, quod timēs tū, ēgregiam āctiōnem portendere vidētur. Suscēperam causam Iūnī Pastōris, cum mihi quiēscentī vīsa est socrus mea advolūta genibus nē agerem obsecrāre. Et eram āctūrus adulēscentulus adhūc, eram in quadruplicī iūdiciō, eram contrā potentissimōs cīvitātis atque etiam Caesaris amīcōs, quae singula excutere mentem mihi post tam trīste somnium poterant. Prōsperē tamen cessit, atque ideō illa āctiō mihi aurēs hominum, illa iānuam fāmae patefēcit. Proinde dīspice, an tū quoque sub hōc exemplō somnium istud in bonum vertās, aut, sī tūtius putās illud cautissimī cūiusque praeceptum: 'Quod dubitēs, nē fēceris,' id ipsum rescrībe. Ego aliquam stropham inveniam agamque causam tuam, ut istam agere tū, cum volēs, possīs. Est enim sānē alia ratiō tua, alia mea fuit. Nam iūdicium centumvirāle differrī nūllō modō, istud aegrē quidem, sed tamen potest. Valē.
Recitātā hāc epistulā, "Perquam, pater," inquam, "velim scīre, esse phantasmata et habēre propriam figūram nūmenque aliquod putēs an inānia et vāna ex metū nostrō imāginem accipere."
"Ego ut esse crēdam," respondit, "in prīmīs eō addūcor, quod audiō accidisse Curtiō Rūfō. Tenuis adhūc et obscūrus obtinentī Āfricam comes haeserat. Inclīnātō diē spatiātur in porticū; offertur eī mulieris figūra grandior hūmānā pulchriorque; perterritō Āfricam sē futūrōrum praenūntiam dīxit; itūrum enim eum Rōmam honōrēsque gestūrum atque etiam cum summō imperiō in eandem prōvinciam reversūrum et moritūrum. Quae facta sunt omnia. Praetereā accēdentī Carthāginem ēgredientīque nāve eadem figūra in lītore occurrisse nārrātur. Ipse certē implicitus morbō futūra praeteritīs, adversa secundīs augurātus, spem salūtis, nūllō suōrum dēspērante, prōiēcit."
Patrem haec mihi nārrantem māter, quae māgnō cum impetū in tablīnum irruit, interpellāvit, atque "Cornēlī," inquit, "audīvistīne quid Dāvō frātrīque ēius acciderit? (Dāvus est ūnus ē servīs nostrīs quī eōdem in lectō cum frātre suō dormīre solet). Mīrābilem nārrat rem, neque facere possum quīn eī crēdam. Sed omnia ab initiō tibi nārrābō."
"Hāc nocte cum frātre minōre, ut solet, eōdem in lectō quiēscēbat. Is vīsus est sibi cernere quendam in torō resīdentem admōtīsque capitī suō cultrīs ex ipsō vertice capillōs amputantem. Somnium modo sē vidēre ratus iterum dormit. Sed brevī rūrsus simile alterum somnium priōrī fidem fēcit. Nam vēnērunt per fenestrās (ut nārrat) in tunicīs albīs duo, cubantemque frātrem dētondērunt et, quā vēnerant, recessērunt. Ubi inlūxit, ipse Dāvus circā verticem tōnsus, capillī iacentēs sunt repertī. Frātrem quoque tōnsum sparsōsque circā capillōs diēs ostendit."
Haec cum audīvissem vix facere potuī quīn rīdērem, sed nē poenās darem simulāvī mē summō terrōre afficī propter tam mīrābile somnium, māterque mē cubitum mīsit. Nēminī dīxī mē frātremque meum servōrum cubiculum per fenestrās intrāvisse atque iocī causā capillōs dētondisse.
Sed dum in lectulō iaceō hunc in modum mēcum reputābam: 'Quicquid nocte accidit, omnēs putant aut somnium fuisse aut mānēs fēcisse,' dolumque hunc excōgitābam. Cōnstituī persuādēre Mārcō, condiscipulō et aequālī meō, quī negat esse mānēs, ut in sepulcrō quōdam ūnam noctem dormīret.
Posterō diē cōnsilium meum cum frātre commūnicāvī, et Mārcus prōmīsit sē in sepulcrō dormītūrum esse ut nōbīs dēmōnstrāret mānēs nōn esse. Nocte igitur ad sepulcrum Mārcus sē recēpit, ego et frāter haec parāvimus: nigrīs amictī vestibus persōnās īnstar calvāriārum fīctās capitī imposuimus; quō habitū statim ad sepulcrum contendimus, circum quod saltāre incēpimus. Sed tantum aberat ut Mārcus timēret ut, capite modo ē sepulcrō ēlātō, imperāret nōbīs ut abīrēmus, neu ineptiās agerēmus. Spē dēiectī domum abīvimus, laqueō, ut prōverbium, nostrō captī.
Posterō diē nōnnūllī convīvae apud nōs cēnābant atque inter cēnam pater nārrābat quid Dāvō, servō nostrō, accidisset. Deinde omnēs mīrābilia commemorāre incipiunt. Ūnus ē convīvīs mortuōs futūra portendere posse dīxit. "Nōnnumquam tamen," inquit, "falsa portendunt, ut fābula dē Gabiēnō mōnstrat." Flāgitantibus omnibus ut fābulam dīceret, haec nārrāvit.
"Bellō Siculō Gabiēnus, Caesaris classiārius fortissimus, captus ā Sex. Pompēiō, iūssū ēius incīsā cervīce et vix cohaerente, iacuit in lītore tōtum diem. Deinde cum advesperāvisset, cum gemitū precibusque ē congregātā multitūdine petiit ut Pompēius ad sē venīret, aut aliquem ex amīcīs mītteret; sē enim ab īnferīs remīssum, habēre quae nūntiāret. Mīsit plūrēs Pompēius ex amīcīs, quibus Gabiēnus dīxit: Īnferīs deīs placēre Pompēī causās et partēs piās. Proinde ēventum futūrum quem optāret, hoc sē nūntiāre iūssum. Argūmentum fore vēritātis quod, perāctīs mandātīs, prōtinus exspīrātūrus esset. Idque ita ēvēnit."
"Sunt quī dīcant," inquit alius, "animam relictō corpore errāre solitam, multaque nūntiāre, quae nisi ā praesentī nōscī nōn possint. Ē duōbus enim frātribus, equestris ōrdinis, Corfidiō māiōrī accidit ut vidērētur exspīrāsse; apertōque tēstāmentō minor hērēs ex asse creātus fūnerī īnstitit; interim is, quī vidēbātur exstīnctus, plangentium sonitū concitus, dīxit ā frātre sē vēnisse. Dēmōnstrāvit praetereā quō in locō aurum, nūllō cōnsciō, dēfōdisset et ōrāvit ut eīs fūnebribus quae comparāta essent efferrētur. Quae cum dīxisset, frātris domesticī nūntiāvērunt exanimātum illum, et aurum ubi dīxerat repertum est."
Convīvā hanc fābulam nārrante, pater cum omnēs animadvertisset fīnem fēcisse edendī; servōs iūssit tālōs et corōnās afferre. Quibus allātīs, omnēs convīvae rosārum corōnās, quisque suam, capitibus impōnēbant; deinde tālōs ē fritillō iaciendō rēgnum vīnī, ut dīcitur, sortīrī incipiēbant. Pater prīmus, quassātō fritillō, "Venus," inquit, "exsiliat," sed iacientī eī 'canis' modo contigit; at ille "Quam rēctē," exclāmat, "Propertius scrīpsit:"
Tālōsque cum fritillō avō meō, quī proximus accumbēbat, dedit, cuī Venus statim exsiluit. Hic igitur, arbiter bibendī creātus, servīs imperāvit ut diōtam Massicī dēprōmerent. Itaque servī amphoram adportāvērunt tantā fūlīgine tēctam ut titulus nōn āgnōscī posset; corticem amphorae pice adstrictum dīmōvērunt, quadrīmumque merum in crātēram effūdērunt, avumque meum, ut bibendī arbitrum, rogāvērunt quantum aquae adhibendum esset. Iūssū ēius merum cum aquā hāc ratiōne mīscuērunt: novem merī cyathōs (cyathus mēnsūra, duodecima sextāriī pars) cum tribus aquae mīscēbant--interdum inversā ratiōne trēs merī cyathōs cum novem aquae mīscēmus--deinde vīnum ē crātērā in cūiusque convīvae pōculum cyathīs īnfundunt.
Quibus parātīs, Sīlius, patruus meus, "Nōn Lupercī rītū, ut vidētur," inquit, "nōbīs est bibendum. Namque accidit ut homo minimē familiāris cēnārem apud istum, ut sibi vidēbātur, lautum et dīligentem, ut mihi, sordidum simul et sumptuōsum. Nam sibi et paucīs opīma quaedam, cēterīs vīlia et minūta pōnēbat. Vīnum etiam parvulīs lagunculīs in tria genera dīscrīpserat, nōn ut potestās ēligendī, sed nē iūs esset recūsandī; aliud suīs et nōbīs, aliud minōribus amīcīs (nam gradātim amīcos habet), aliud suīs nostrīsque lībertīs. Animadvertit, quī ā mē proximus recumbēbat, et num probārem interrogāvit. Negāvī.
'Tū ergō,' inquit, 'quam cōnsuētūdinem sequeris?'
'Eadem omnibus pōnō; ad cēnam enim, nōn ad notam invītō, cūnctīsque rēbus exaequō quōs mēnsā et torō aequāvī.'
'Etiamne lībertōs?'
'Etiam; convīctōrēs enim tunc, nōn lībertōs putō.'
Et ille: 'Māgnō tibi cōnstat.'
'Minimē.'
'Quī fierī potest?'
'Quia scīlicet lībertī meī nōn idem quod ego bibunt, sed idem ego quod lībertī.'"
Hōc tam facētē dictō omnēs plaudunt; iamque omnium sermōne laetitiāque convīvium celebrābātur. Deinde, alterā dēpromptā amphorā, pater meus nesciō quem ōrāvit ut fābulam dē Thrasyllō nārrāret, quī, pōculō haustō, hunc in modum exorsus est.
Thrasyllus valdē amābat Charitēn, eamque in mātrimōnium dūcere cupiēbat. Hoc autem nūllō modō facere poterat, nam Charitē Tlēpolemō cuīdam iam nūpserat, marītumque suum māximē dīligēbat. Thrasyllus igitur Tlēpolemum, nūllō cōnsciō, interficere cōnstituit. Hic quondam, comitante Thrasyllō, capreās vēnātum profectus--neque enim ferōciōrēs ferās, dente vel cornū armātās, Charitē marītum suum quaerere patiēbātur--ad silvam dēnsissimam cum canibus vēnāticīs pervēnit.
Repente ē mediā silvā immānis exsurgit aper, saetīs inhorrentibus squālidus, dentibusque frendentibus spūmeus, et fortiōrēs canum comminus aggrēssus, dentibus hāc illāc iactātīs lacerāvit interfēcitque; deinde calcātīs rētibus, quae prīmum retinuerant impetum, effūgit et sēsē in fugam dedit.
Quae cum ita gererentur, Thrasyllus fraudis occāsiōnem nactus, sīc Tlēpolemum compellat. "Quid hīc dubitāmus pavōre perculsī et tam opīmam praedam ē mediīs manibus āmīttimus? Quīn equōs ascendimus? Quīn ōcius īnstāmus? Ēn cape vēnābulum et ego sūmam lanceam." Neque morātī prōtinus īnsiliunt equōs summō studiō aprum īnsequentēs.
Prior Tlēpolemus iaculum, quod gerēbat, īnsuper dorsum ferae contorsit. At Thrasyllus ferae quidem pepercit, sed equī, quō vehebātur Tlēpolemus, postrēmōs poplitēs lanceā amputat. Quadrupes dēlāpsus, quā sānguis efflūxerat, tōtō tergō supīnātus, invītus dominum suum ad terram dēvolvit; nec mora, sed eum ferōcissimus aper invādit iacentem, āc prīmō vestēs ēius, mox ipsum resurgentem multō dente laniāvit.
Nec coeptī nefāriī bonum piguit amīcum, sed Tlēpolemō vulnerāta crūra contegentī, auxiliumque miserē rogantī, per femur dexterum dīmīsit lanceam; ipsam quoque feram facilī manū transfōdit. Ad hunc modum interfectō dominō, servī ēius, quisque ē suā latebrā, concurrērunt. At ille, quamquam, vōtī compos, et prōstrātō inimīcō, laetus agēbat, vultū tamen gaudium tegēbat, dolōremque simulābat, et cadāver, quod ipse strāverat, avidē complexus omnia quidem lūgentium officia affīnxit. Sīc ad nostrī similitūdinem, quī vērē lāmentābāmur, maerōre fictō, manūs suae culpam aprō dabat.
Charitē autem simul atque audīvit marītum suum esse mortuum, summā celeritāte ad silvam contendit et tōtam sē super corpus effūdit; aegrē manibus suōrum ērepta domum rediit; saepenumerō Thrasyllus manūs ēius ā pectore pulsandō āmovēre, lūctum sēdāre, blandīs vōcibus dolōrem mulcēre frustrā cōnābātur. Sed officiīs fūneris statim exāctīs, id prōtinus puella agēbat ut mortem quam celerrimē obīret ipsa. Crēderēs eam inediā velle vītam fīnīre; nihil enim edēbat, īmīs in tenebrīs abscondita lūcem sōlis vītābat.
Sed Thrasyllus tandem, adiuvantibus amīcīs, eī persuasit ut aliquantulum cibī ederet, neque corpus suum omnīnō neglegeret. Nec sē retinēre potuit quīn flāgitāret eam, adhūc flentem marītum, adhūc vestēs lacerantem, capillōs adhūc distrahentem, ut priōris marītī oblīta sibi nūberet. Sed Charitē ā nefandō prōpositō abhorruit, cōnābāturque efficere ut flāgitantem dēciperet.
Tālia recordantī somniīs umbra miserē trucidātī Tlēpolemī, saniē cruenta et pallōre dēfōrmis, surgere vidēbātur atque hunc in modum loquī. "Mea cōniux, vēnī ut necem meam in Thrasyllō vindicēs, nam scelestus ille lanceā suā mē ad Orcum mīsit." Deinde omnibus rēbus patefactīs umbra ēvānuit.
Charitē tamen nēquissimum percussōrem pūnīre et miseriīs vītae sēsē subtrahere cōnstituit. Thrasyllum igitur prīmā vigiliā tacitum iūssit ad forēs suās accēdere nūllōque cōnsciō domum intrāre. Placuit Thrasyllō hoc cōnsilium; nec fraudis aliquid suspicātus, sed spē sublātus, cubiculum irrēpsit, Charitēque eī vīnum sopōriferō venēnō immīxtum dedit, quō pōtū sōpītum eum aggrēssa est, acūque ē crīnibus dēpromptā oculōs ēius vulnerāvit prōrsusque caecum illum relīquit. Tunc nūdō gladiō arreptō per mediam urbem sē prōripuit āc prope marītī sepulcrum mortem sibi cōnscīvit.
Thrasyllus vērō, omnibus rēbus cōgnitīs, nūllō aliō modō sē tantum scelus expiāre posse ratus, nec tantō facinorī gladium sufficere, sponte suā ad sepulcrum sē recēpit et, "Ēn ultrō vōbīs, īnfestī Mānēs, adest victima," saepe clāmitāns, valvīs super sēsē dīligenter obserātīs, inediā statuit fīnīre vītam suā sententiā damnātam.
Quibus iam nārrātis alius quīdam dīxit fābulam dē Gabiēnō sibi in memoriam revocāvisse et aliam dē poētā Simōnide fābulam, omnibusque flāgitantibus ut nārrāret sīc incēpit:
"Ōlim Simōnidēs, cum ad lītus nāvem appulisset, inhumātumque corpus ibi inventum sepultūrā affēcisset, admonitus ab umbrā nē proximō diē nāvigāret, nam sī nāvigāsset naufragiō esse peritūrum, in terrā remānsit. Quī inde solverant, flūctibus et procellīs in cōnspectū ēius obrutī sunt. Ipse gāvīsus est, quod vītam suam somniō quam nāvī crēdere māluisset. Memor autem beneficiī ēlegantissimō carmine virum celebrāvit, quō melius illī et diūturnius in animīs hominum sepulcrum cōnstituit quam quod in dēsertīs arēnīs strūxerat."
Mihi quidem brevior haec fābula multō magis placuit quam illa dē Thrasyllō longior, neque mē retinēre poteram quīn ita dīcerem.
Quibus dictīs, longiōris fābulae auctor dīxit oportēre puerulōs tacēre neque stultōs sē praestāre, cuī is quī de Simōnide nārrāverat, "Interdum," respondit, "etiam stultus bene loquitur."
Hī igitur iūrgiō alius alium lacessere coepērunt neque multum aberat quīn ē iūrgiō rīxa orerētur. Itaque pater statim, "Ulixem," inquit, "trāditum est errantem, ēversō iam Iliō, tempestātibus hūc illūc et ad aliās Ītaliae āc Siciliae urbēs et Temessam etiam appulsum; ibi dē nāvālibus sociīs ēius ūnum, virgine per vīnum violātā, ab oppidānīs contumēliam vindicantibus lapidibus obrutum."
"Ulixem quidem nūllā ratiōne mortem ulcīscendī initā inde profectum; peremptī vērō sociī mānēs nūllum saeviendī fīnem in cūiuslibet aetātis hominēs fēcisse, dōnec patriam relictūrī Temessēnsēs, ut eam pestem effugerent, Pȳthicī Apollinis respōnsō hērōem plācāre iūssī sunt et cōnsecrātō eī solō templum aedificāre; dēvovēre eī praetereā quotannīs virginem illam, quae ipsīs fōrmōsissima vīsa esset. Quod cum illī ex ōrāculō facere pergerent, nihil omnīnō gravius dehinc passī sunt."
"Forte vērō cum vēnisset Euthȳmus Temessam, eō ipsō tempore quō sollemne nūminī sacrum fīēbat, rē tōtā cōgnitā, āiunt illum postulāsse ut in templum intrōmītterētur; ibi virginem cōnspicātum, prīmō misericordiā commōtum, deinde etiam amōre incēnsum; āc puellam quidem, sī ab eō servāta esset, sē in ēius manum conventūram, fidem dedisse. Armīs igitur captīs cum geniō congrēssum; illum victum moenibus et agrō excessisse, ē cōnspectū prōrsus hominum in mare dēmersum ēvānuisse. Fuisse memorant, cīvitāte ūniversā ē foedissimā calamitāte līberātā, māximē illūstrēs Euthȳmī nūptiās."
Quibus nārrātīs, "Mīrum," inquit, "quam mīrābilēs apud māiōrēs nostrōs rēs acciderint; nūsquam tālia hodiē audīmus."
"Sed accidunt," respondit alius, "et apud nōs."
Quid enim Caesarī ōlim accidit dubitantī utrum Rubicōnem flūmen trānsīret necne? Nam post sōlis occāsum, mūlīs ē proximō pistrīnō ad vehiculum iūnctīs, occultissimum iter modicō comitātū ingrēssus est; et cum, lūminibus exstīnctīs, dēcessisset viā, diū errābundus, tandem sub lūcem duce repertō, per angustissimōs trāmitēs pedibus ēvāsit; cōnsecūtusque cohortēs ad Rubicōnem flūmen, quod prōvinciae ēius fīnis erat, paulum cōnstitit, āc reputāns quantum mōlīrētur, conversus ad proximōs, "Etiam nunc," inquit, "regredī possumus; quod sī ponticulum trānsierimus, omnia armīs agenda erunt."
Cūnctantī ostentum fit hūiusmodi. Quīdam eximiā magnitūdine et fōrmā proximē sedēns repente appāruit, harundine canēns; ad quem audiendum cum praeter pastōrēs plūrimī etiam ex statiōnibus mīlitēs concurrissent, raptā ab ūnō tubā, ad flumen prōsiluit et ingentī spīritū classicum exōrsus ad alteram rīpam pertendit.
Tunc Caesar, "Eātur," inquit, "quō deōrum ostenta vocant; iacta ālea est."
Equidem vērō quamquam vehementer cupiēbam fābulās audīre in summō eram terrōre nē quis mē dē Dāvī somniō percontārētur. Īmmō vērō dum pater nārrat mihi cōnscius eram animī perturbātiōnis neque procul aberam quīn rubēscendō omnēs certiōrēs facerem mē perturbārī. Nam Valerium, avunculum meum, foedā speciē senem et mihi invīsum, cūriōsē mē spectāre vidēbam. Id igitur ēgī ut quam celerrimē ē cōnspectū ēius effugerem, quārē hiāre incipiēbam et omnibus modīs simulāre mē fessum esse. Quibus animadversīs pater, "Iamdūdum," inquit, "puerulōs dormīre oportet; age nunc, mī Lūcī, iubē omnēs valēre et ad cubiculum abī."
Simul atque haec audīvī summō cum gaudiō, salūtātīs convīvīs, discessī, nam, quamquam plērumque cubitum īre nōlō, sed adultōrum rītū pervigilāre mālō, (neque intellegere possum quam ob rem parentēs aliīque adultī tam mōrōsōs sē praestent ut iūniōrēs semper cubitum dīmīttant priusquam ipsī dormīre velint), tunc autem minimē aegrē ferēbam mē dīmīttī. Quis enim serēnus esse potest cuī semper aliquis adsit terror? Beātum illum, cuī mēns rēctī sibi cōnscia; sed nēmo, cuī animī serēnitās abest, beātus dīcī potest quamvīs sit dīves. Ut Horātius dīcit:
Neque Dionȳsius, Syrācūsārum tyrannus, quī tantās habēbat dīvitiās, tantamque rērum abundantiam, putābat sē esse beātum. Nam cum quīdam ex assentātōribus ēius, Dāmoclēs, commemorāret in sermōne cōpiās ēius, opēs, māiestātem dominātūs, rērum abundantiam, māgnificentiam aedium rēgiārum; negāretque umquam beātiōrem quemquam fuisse: "Vīsne igitur," inquit, "Dāmoclē, quoniam haec tē vīta dēlectat, ipse eandem dēgustāre, et fortūnam experīrī meam?"
Cum sē ille cupere dīxisset, collocārī iūssit hominem in aureō lectō, strātō pulcherrimē textilī strāgulō, māgnificīsque operibus pīctō; abacōsque complūrēs ornāvit argentō aurōque caelātō. Tum ad mēnsam eximiā fōrmā puerōs dēlēctōs iūssit cōnsistere, eōsque nūtum ēius intuentēs dīligenter ministrāre. Aderant unguenta, corōnae; incendēbantur odōrēs; mēnsae conquīsītissimīs epulīs exstruēbantur. Fortūnātus sibi Dāmoclēs vidēbātur.
In hōc mediō apparātū fulgentem gladium, ē lacūnārī saetā equīnā aptum, dēmīttī iūssit, ut impenderet illīus beātī cervīcibus. Itaque nec pulchrōs illōs ministrātōrēs aspiciēbat, nec plēnum artis argentum; nec manum porrigēbat in mēnsam; iam ipsae dēfluēbant corōnae. Dēnique exōrāvit tyrannum ut abīre licēret, quod iam beātus nōllet esse.
Satisne vidētur dēclārāsse Dionȳsius nihil esse eī beātī, cuī semper aliquis terror impendeat?
Hodiē pater nōs omnēs iūssit vestēs mūtāre quia avus meus mortuus esset. Erat homo prōvectae aetātis, facilis ergā omnēs cōmisque, puerīs praecipuē benīgnus. Mihi saltem quotiēns eum vīsēbam, crustula, vel alia quaedam puerīs grāta, semper dabat. Summō igitur dolōre affectus sum cum audīvissem eum esse mortuum. Mortem obiit nūdius tertius, aviaque mea, quae aderat, oculōs ēius exstantēs rigentēsque clausit; quibus clausīs, cadāver inclāmābat 'Avē' vel 'Valē' identidem iterāns.
Deinde cadāver humī dēpositum pollīnctōrēs (quasi pellis ūnctōrēs) quōs libitīnāriī mīserant, aquā calidā lavant unguentīsque variīs unguunt. Quae cum gererentur uxor, animī valdē commōta, hūc illūc ambulābat et, "Utinam," clāmāvit, "adhūc vīveret; numquam anteā percēpī quam cārus mihi esset. Ō stultōs mortālēs! Quī nisi quod Libitīna sacrāvit nihil mīrēminī."
At pollīnctōrēs, cum mūnera sua rīte cūrāvissent, corpus albā vestītum togā in lectō prope vēstibulum pedibus ad forēs versīs tamquam novissimē exitūrum composuērunt; mortuum sīc positum necessāriī lūgēbant; omnibusque rītū perāctīs et trientī ōrī impositō nē ad portitōrem illum sine viāticō abīret, discessērunt omnēs. Tum dēmum cupressī rāmus foribus est affīxus.
Posterō diē exsequiae dūcēbantur, multīque necessāriī fūnerī intererant; quattuor vespillōnēs (hōc modō appellantur quia vespertīnō tempore mortuōs efferunt) mortuum feretrō impositum pedibus efferēbant; accēnsīs facibus pompa longa sequēbātur, quam dēsīgnātor, līctoribus adiuvantibus, ōrdinābat; tībīcinēs prīmī incēdēbant; deinde praeficae quae ut mortuī laudēs, immīxtīs lāmentīs, canerent condūctae erant, histriōnēs deinde scurraeque, quī māgnō cum cantantium sonō sequēbāntur, inter quōs et archimīmus erat, quī persōnam avī meī agēbat atque, ut est mōs, facta āc dicta ēius imitābātur. Quod tam bene faciēbat ut frāterculus meus, quippe quī nōn dubitāre posset quīn mortuus iterum vīveret, summō terrōre afficerētur. Proximī erant lībertīnī pilleātī; ante ipsum cadāver imāginēs māiōrum ferēbantur, deinde necessāriī vestibus pullātīs amictī.
Tandem ad būstum perventum est, ubi rogus ārae īnstar exstrūctus iam stabat. Cadāvere impositō necessāriī ardentī face, vultibus āversīs, pyram incendērunt; odōrēs, unguenta, alia mūnera, in īgnem iēcērunt; victimās quoque ut mānēs plācārent apud pyram mactāvērunt; combūstō rogō, exstīnctōque īgnī, vīnōque super cinerēs effūsō, ossa collēcta urnae sunt imposita, ipsaque urna sepulcrō. Quibus perāctīs vātes quīdam omnēs, quī aderant, aquā lūstrālī ē laurī rāmō iniectā lūstrāvit et "Īlicet," clāmāvit; omnēs deinde priusquam abiērunt novissima verba dīxērunt mortuumque iūssērunt valēre.
Nōn ita multō post hoc ēlogium in sepulcrō est sculptum:
DĪS MĀNIBUS SACRUM
HĪC IACET
M. Cornēlius Polliō
S.T.T.L. (sit tibi terra levis)
Tēstāmentō apertō atque recitātō haec invēnimus:
Hērēdēs īnstituerat prīmōs, Līviam (uxōrem suam) ex parte dīmidiā, Sīlium (avunculum meum et patre nātū māiōrem) ex parte tertiā; secundum, Sextum Cornēlium (patrem meum) ex sextante. Haec patris hērēditās fundus erat Sabīnus, quī māximae molestiae nōbīs erat initium. Namque in tēstāmentō 'Sextus Cornēlius' modo erat scrīptum cōgnōmine omīssō; alter tunc Rōmae erat Sextus Cornēlius, quī simul atque dē tēstāmentō audīvit fundum nostrum, ut hērēs, sibi vindicāvit.
Amīcōrum operā pater diū cōnābātur lītem compōnere; tandem autem nōn facere potuit quīn adversārium suum (Libanus erat eī cōgnōmen) in iūs vocāret. Domum igitur profectus, "In iūs," inquit, "tē vocō; sequere ad tribūnal."
Cum negāret ille, pater ad praetereuntem quemdam versus, "Licetne antestārī?" rogāvit; hīc auriculam oppōnit et Libanus in iūs rapitur.
Prīmō tamen simulāvit sē aegrōtāre nē in iūs īret; negāvit dēnique sē posse ambulāre. Sed pater plaustrum mīsit quō ad praetōrem veherētur. Sed etiam tunc Libanus domō suā, tūtissimō refugiō, ēgredī recūsābat. Itaque pater, quippe quī scīret eum fraudis modo causā latēre, epistulā mīssā, iterum eum in iūs ēvocāvit.
Libanus igitur quī timēbat nē pater in bona sua mītterētur, sī diūtius latuisset, domō tandem ēgrēssus est, et pater sine morā eum in iūs rapuit. Fāstus, ut accidit, diēs erat. Diēs fāstī ā 'fandō' appellantur, quod hīs diēbus praetōrī licet haec tria verba fārī: DŌ, DĪCŌ, ADDĪCŌ. Nam praetor āctiōnem dat, iūs dīcit, bona vel damna alterutrī adversāriōrum addīcit. Hoc et Ovidius Nāso poēta expōnit:
Pater igitur, cum ad forum perventum est, cōram praetōre lītem quam in reum intendēbat, exposuit, āctiōnemque postulāvit. Libanus simul ōrāvit ut advocātus sibi darētur quī causam suam ageret. Āctiōne datā, pater lēgulēium arcessīvit quī fōrmulam scrīberet; timēbat enim nē, sī quid in fōrmulā concipiendā errāvisset, causa caderet; deinde fōrmulam hōc modō rēctē scrīptam Libanō recitāvit; vadēs quoque poposcit quī spondērent eum perendiē adfutūrum, cuī Libanus, nē in vincula iacerētur, vadimōnium dedit. Quibus factīs domum est discessum.
Apud nōs tōtus diēs summō cum silentiō agēbātur; īmmō vērō pater ita animī commōtus est ut nīl cēnae edere posset. Omnēs igitur rem compōnere cōnābāmur; pater prōmīsit fore ut reum iūdiciō absolveret sī modo fundum sibi reddidisset. Sed nūllō modō efficere potuimus ut hoc faceret.
Diē cōnstitūtō pater sē ad tribūnal praetōris māne contulit; nōndum aderat Libanus; paululum vidēbātur vadimōnium dēsertūrus esse; tandem autem vēnit obiitque vadimōnium. Ingrēssus forum, "Ubi tū es," inquit, "quī mē vadātus es? Ecce mē tibi sistō, tū contrā et tē mihi siste."
"Adsum," respondit pater.
Deinde ille, "Quid ais?" rogāvit, cuī pater, "Āiō fundum, quem possidēs, meum esse; inde ego tē ex iūre manum cōnsertum vocō."
Et Libanus respondit, "Unde tū mē ex iūre manum cōnsertum vocāstī, inde ibi ego tē revocō."
Quibus dictīs praetor, "Utrīsque," inquit, "superstitibus praesentibus, istam viam dīcō."
Statim ambo proficīscēbantur tamquam glaebam allātūrī; ubi autem praetor sine morā, "Redīte viam," inquit, ambo rediērunt, et praetor, "Utī nunc possidētis, ita possideātis; vīm fierī vetō," dīxit. Deinde hunc in modum agēbātur āctiō.
Pater meus, quippe quī possessiōne dēiectus esset, ad Libanum versus, "Quando," inquit, "ego tē in iūre cōnspiciō, postulō an sis auctor (id est possessor) unde iūs meum repetere possim." Deinde postulāvit ut satis daret sē nihil dēterius in possessiōne factūrum vel abscīdendō arborēs vel aedificia dēlendō.
Tunc praetor utrīque imperāvit ut sacrāmentum solveret. Quā pecūniā solūtā, pater rūrsus, "Quando negās," inquit, "hunc fundum esse meum, sacrāmentō tē quīngēnāriō prōvocō; spondēsne quīngentōs, sī meus est?"
"Quīngentōs," respondit Libanus, "spondeō, sī tuus sit. Et tū spondēsne quīngentōs, nī tuus sit?"
Et "Spondeō," respondit pater, "nī meus sit." Deinde ad praetōrem versus hōc modō pergit, "Praetor, recuperātōrēs postulō ut dēs in diem perendinum."
Et praetor recuperātōrēs sīc dedit: "C. Aquillī, iūdex estō. Sī pāret fundum Sabīnum, dē quō Cornēlius Polliō cum Libanō agit, Cornēlī esse ex iūre Quirītium, neque is Cornēliō ā Libanō restituātur, tum Libanum condemnā."
Omnibus recuperātōribus hunc in modum addictīs, pater et Libanus inter sē in perendinum diem, ut ad iūdicium venīrent, dēnūntiāvērunt. Quibus factīs iterum domum est discessum.
Domī inter cēnandum māter cum animadverteret patrem tantā taciturnitāte oppressum, "Utinam," inquit, "pater tuus numquam esset mortuus, neque fundum istum tibi relīquisset; nam nīl nisi molestiam cūramque nōbīs praebet. Horātius scīlicet scrīpsit:
Sed nesciō quid nōbīs saltem molestius fierī possit quam fundus ille Sabīnus."
At pater, "Nīl muliere loquācius est," respondit, et omnēs cubitum abiimus.
Tertiō diē iterum ad tribūnal rediimus. Quisque iūdex sē ex animī sententiā iūdicātūrum esse hōc modō iūrāvit: lapidem dextrā tenēns, "Sī sciēns fallō," dīxit, "tum mē Diēspiter, urbe salvā et arce, ē bonīs ēiciat, ut ego hunc lapidem." Quibus dictīs in subselliīs sedēbat, quasi ad pedēs praetōris.
Ipse praetor, togā praetextā amictus, in sellā curūlī sedēbat. Ut sūdābat! Ō miserum hominem aestīvō tempore tot vestibus vestītum! Equidem vērō mihi grātulābar quod nōn eram praetor nec togā praetextā, sed tunicā modo, amictus.
Advocātī utriusque partis causās agunt, sed ōrātiōnēs omīttam, nē taedium vōbīs moveam. Causā utriusque perōrātā, iūdicēs paulisper dēlīberant, deinde sententiīs lātīs, praetor assurrēxit et clāmāvit, "Secundum Sextum Cornēlium Polliōnem lītem dō." Quibus audītīs nōs omnēs summō gaudiō affectī sumus et, līte tam bene iūdicātā, domum redīvimus.
Posterō diē pater sē ad hunc Sabīnum fundum abitūrum esse dīxit; et mē sēcum dūxit. Ō quam grātum mihi erat rūs post tot urbis strepitūs forīque negōtia! Mihi quidem rūs semper vidētur urbe multō melius esse. Ut dīcit Iuvenālis:
Diū per vīcōs artissimōs, raedīs, armentīs cōnfertōs, vehimur et
Tandem ad pōmērium tūtī pervenīmus, et, urbe relictā, agrōs apertōs vidēmus. Quam fēlīcēs omnēs videntur esse rūsticī!
Ego vērō nōn facere poteram quīn Horātī versūs in memoriam revocārem:
Circā merīdiem, itinere perfectō, ad fundum nostrum pervēnimus. Longē ab aliīs remōtus sōlus in valle reconditā iacēbat; vīlicus nōs excēpit et ubi vīllam intrāvimus prandium parātum nōbīs apposuit.
Prānsus per tōtum fundum vagābar, summā admīrātiōne affectus. Vīlicus mihi omnia dē variīs aedificiīs, dē animālibus expōnēbat. Tōta locī amoenitās māximē mihi cordī erat; quam bene nōs monet Iuvenālis:
Equidem certē nīl magis cupiēbam quam tōtam nostrō in fundō vītam dēgere. Quam beātus mihi vidēbātur noster 'cultī vīlicus hortī' quī numquam ā fundō, nisi ad mortem, discessūrus esset. Sed in vītā perāctā multum errāverat, multāsque vīserat cīvitātēs. Multa enim mihi dē aliīs terrīs nārrāvit, id tamen quod praecipuē mihi placuit erat fābula dē gruibus quam hunc in modum mihi exposuit.
"Gruēs aestīvō tempore cum calōrem Aegyptī nōn amplius ferre possint abeunt; passīsque vēlōrum in modum ālīs, rēctā viā Scythiam versus per āera feruntur. Cum vērō parum concinna corpora vix possint lībrāre (in mediō enim graviōra, suprā sunt nimis porrēcta, et quae caudam pars tangit, levior est) necesse est (nōn secus quam nāvis quae ventīs iactātur) in āere flūctuent. Quod cum vel sēnsū vel ipsā compertum habeat experientiā, nōn prius in altum sē tollit grūs, quam lapidem ōre sūmat, quī illī et saburrae īnstar est, commodē ut volet, et salūtī nē pereat."
Haec mihi mīrantī vīlicus ille de cervīs pergit:
"Cervae quoque, aestīvō tempore, pāscendī causā, ex Siciliā Rhēgium trānsmīttunt; quī cum nōn exiguus sit trāiectus, fit tandem ut dēficiant, aegrēque suprā aquam capita tollant. Ergō hoc excōgitāvērunt remedium. Singillātim omnēs natant ōrdine, ut alteram sequātur altera, nōn aliter quam bene īnstrūctus prōcēdit exercitus. Sequentis enim caput priōris incumbit laterī, atque ita natant dōnec dēfatīgētur prīma quae āgmen dūcit. Quod cum fit, illa in tergō locātur, et alia prīmum tenet locum."
Utrum haec fābula vēra sit necne, nesciō, sed cum vīlicum offendere nōllem, mē crēdere simulāvī. Deinde tot rēbus spectātīs dēfessus ad novum meum cubiculum abīvī.
Posterō diē, māne experrēctus, ad flūmen, quod fundum nostrum praeterit, vīlicō comitante, piscandī causa ambulāvī. Neque piscium cōpia dēerat, et dum apud rīpam sedēmus, "Nōn eādem, quā Canius," inquit vīlicus, "fortūnā ūtimur." Deinde mihi rogantī quid eī accidisset hanc nārrāvit fābulam.
C. Canius, eques Rōmānus, cum sē Syrācūsās ōtiandī (ut ipse dīcere solēbat) nōn negōtiandī causā, contulisset, dīctitābat sē hortulōs aliquōs velle emere, quō invītāre amīcōs, et ubi sē oblectāre sine interpellātiōnibus posset.
Quod cum percrēbuisset, Pȳthius eī quīdam, quī argentāriam faceret Syrācūsīs, dīxit vēnālēs quidem sē hortōs nōn habēre, sed licēre ūtī Caniō, sī vellet, ut suīs; et simul ad cēnam hominem in hortōs invītāvit in posterum diem.
Cum ille prōmīsisset, tum Pȳthius, quī esset, ut argentārius, apud omnēs ōrdinēs grātiōsus, piscātōrēs ad sē convocāvit, et ab hīs petīvit ut ante suōs hortulōs postrīdiē piscārentur; dīxitque quid eōs facere vellet. Ad cēnam tempore vēnit Canius; opiparē ā Pȳthiō apparātum convīvium; cymbārum ante oculōs multitūdō; prō sē quisque quod cēperat, afferēbat; ante pedēs Pȳthiī piscēs abiciēbantur.
Tum Canius, "Quaesō," inquit, "quid est hoc, Pȳthī, tantumne piscium, tantumne cymbārum?"
Et ille, "Quid mīrum?" inquit, "hōc locō est, Syrācūsīs quidquid est piscium; haec aquātiō; hāc vīllā istī carēre nōn possunt."
Incēnsus Canius cupiditāte, contendit ā Pȳthiō ut venderet. Quid multa? Impetrat; emit tantī, quantī Pȳthius voluit, et emit īnstrūctōs; nōmina facit, negōtium cōnficit. Invītat Canius postrīdiē familiārēs suōs; venit ipse mātūrē. Scalmum nūllum videt; quaerit ex proximō vīcīnō num fēriae quaedam piscātōrum essent, quod eōs nūllōs vidēret.
"Nūllae, quod sciam," inquit ille, "sed hīc piscārī nūllī solent; itaque herī mīrābar quid accidisset!"
Stomachābātur Canius; sed quid faceret?
Quae cum vīlicus ille mihi nārrāvisset ego aliquid in memoriam revocāre cōnābar quod eī nārrārem. In mentem vēnit fābula quam apud Līvium ōlim in lūdō recitāvimus. Hunc igitur in modum incēpī. Ut tū multa scīs dē piscibus, cervīs, gruibus, cēterīsque animālibus, ita ego multa dē lūdōrum magistrīs, quōrum dē scelerātissimō nunc audī fābulam:
"Mōs erat Faliscīs eōdem magistrō līberōrum et comite ūtī, simulque plūrēs puerī ūnīus cūrae dēmandābantur. Prīncipum līberōs, sīcut ferē fit, quī scientiā vidēbātur praecellere, ērudiēbat. Is cum in pāce īnstituisset puerōs ante urbem lūsūs exercendīque causā prōdūcere, nihil eō mōre per bellī tempus intermīssō, modo breviōribus, modo longiōribus spatiīs trahendō eōs ā portā lūsū sermōnibusque variātīs, longius solitō, ubi rēs dedit, prōgrēssus inter statiōnēs hostium, castraque inde Rōmāna (Rōmānī tunc oppidum obsidēbant) in praetōrium ad Camillum eōs perdūxit."
"Ibi scelestō facinorī scelestiōrem sermōnem addit; Faleriōs sē in manūs Rōmānīs dedisse, quando eōs puerōs quōrum parentēs capita ibi rērum sint, in potestātem dēdiderit. Quae ubi Camillus audīvit, 'Nōn ad similem,' inquit, 'tuī nec populum nec imperātōrem scelestus ipse cum scelestō mūnere vēnistī. Nōbīs cum Faliscīs, quae pāctō fit hūmānō, societās nōn est; quam ingenerāvit nātūra utrīsque, est eritque. Sunt et bellī sīcut pācis iūra, iūstēque ea nōn minus quam fortiter didicimus gerere. Arma habēmus nōn adversus eam aetātem, cuī etiam captīs urbibus parcitur, sed adversus armātōs et ipsōs, quī, nec laesī nec lacessītī ā nōbīs, castra Rōmāna ad Vēiōs oppūgnārunt. Eōs tū, quantum in tē fuit, novō scelere vīcistī; ego Rōmānīs artibus, virtūte opere armīs, sīcut Vēiōs, vincam.'"
"Dēnūdātum deinde eum, manibus post tergum illigātīs, redūcendum Falēriōs puerīs trādidit, virgāsque eīs, quibus prōditōrem agerent in urbem verberantēs, dedit."
Quā recitātā fābulā, "Tālia quidem," inquam, "hodiē numquam accidunt. Sed et apud nōs, nostrō in lūdō, mīra quaedam nōnnumquam accidunt."
"Nam postrēmō annō physiōgnōmōn quīdam, Zōpyrus nōmine, Rōmam vēnit, quī sē nātūram cūiusque ex fōrmā perspicere profitēbātur. Hic quondam ad lūdum nostrum vēnit, ōrāvitque magistrum ut sibi licēret puerōrum mōrēs nātūrāsque ex corpore vultū oculīs expōnere. Magister igitur nōbīs imperāvit ut ōrdine stārēmus et capita advenae pertractanda adhibērēmus. At ille, mīrābile dictū, capite cūiusque manibus pertractātō, omnium nātūrās rēctē exposuit, et nōs omnēs, 'Macte' exclāmāvimus; etiam magister, quī plērumque sē trīstissimum praestat, nōn facere potuit quīn hominī grātulārētur."
"Quibus laudibus ērēctus physiōgnōmōn magistrō quoque persuāsit ut sibi licēret et ipsīus pertractāre caput; et dum pertractat, pariter āc nōbīscum anteā fēcit, mōrēs expōnēbat; tam submīssā vōce tamen loquēbātur ut nōs reliquī vix audīre possēmus; ego autem vīdī magistrum rubēre animōque plānē perturbārī. Itaque ā tergō clam appropinquāvī ut quid dīceret Zōpyrus audīrem; quid vērō dīxisset non invenīre poteram; nam simul atque ego tacitō gradū ad eōs pervēnī, magister summā īrā commōtus, correptā ferulā, caput Zōpyrī ingentī ictū pulsāvit et 'Accipe,' inquit, 'tū quoque tumōrem capitis ut omnēs sciant tē stultissimum esse.'"
"Quō dictō hominem tot verberibus onustum ē lūdō expulit. Nōs discipulī īrae ēius nōn oblītī, sī quando molestiam eī posteā volēbāmus afferre, semper rogābāmus num rē vērā animī nātūra ē corporis fōrmā posset cōgnōscī."
Quibus nārrātīs iam tempus erat ad vīllam redīre.
Quō cum rediissem invēnī amīcum patris meī ad vīllam pervēnisse ut apud nōs aliquot diēs dēgeret. Centuriō est quī bellīs multīs interfuit. Contrā Germānōs, Britannōs, multās aliās nātiōnēs pūgnāvit. Nōn semel bisve sed saepe in proeliō est vulnerātus. Ōlim cum commīlitō quīdam ab hostibus oppressus in eō erat ut interficerētur, centuriō illī summā virtūtē succurrit, et vītā amīcī cōnservātā ipse graviter factus est saucius.
Ō centuriōnem fortissimum! Quam vellem et ipse mīles essem, ut contrā hostēs patriae meae strēnuē pūgnārem! Nōmen centuriōnī est Sulpiciō, Gādibus in Hispāniā nātō annīs abhinc quīnquāginta. Quam dīves hominum nōn modo fortium sed etiam ingeniōsōrum est et fuit terra illa Hispānia! Lucānus poēta, Seneca philosophus, Quīntiliānus rhētōr, Mārtiālis poēta, hī inter aliōs in Hispāniā nātī posteā Rōmam vēnērunt.
Multa pater meus et centuriō post cēnam inter sē collocūtī sunt, quibus sermōnibus ego quoque interfuī. Cum satis diū dē bellō Britannicō nārrāvissent, "Ō pater," inquam, "cūr necesse est bella tam longinqua gerant Rōmānī? Nōnne satis māgnum est imperium nostrum?"
"Satis sānē," inquit pater, "plūs quidem quam satis, ut arbitrantur nōnnūllī. Sed Sulpicius noster melius quam ego hīs dē rēbus tibi potest dīcere."
Cuī Sulpicius subrīdēns, "Libēns faciam," inquit, "quod rogās; negōtiīs enim aliīs vacō, et fīlius tuus scientiae cupidus vidētur. Multīs in regiōnibus nostrī bella gerere cōguntur, nōn ut imperium augeant sed ut fīnēs imperiī fīrmātī sint atque dēfēnsī. Quōmodo enim incolae longinquārum prōvinciārum sēcūrī possunt vīvere, sī semper eīs timendum est nē irrumpant barbarī, omnia rapiant, hominēs interficiant? Nōn aliēna cupimus, sed nostra nostrōsque dēfendere. Nōnnumquam tamen fit ut nostra dēfendere nōn possīmus nisi contrā aliōs populōs bellum ultrō gerāmus. Itaque et Britannōs oppūgnāvit Gāius Iūlius Caesar, quia Gallīs auxilium praebēbant. Mihi quidem vidētur nihil magis reī pūblicae prōdesse quam ut prōvinciae dēfendantur, etiam sī bella longinqua gerere cōgimur."
Cuī ego, "Grātiās agō," inquam, "quod haec omnia tam clārē exposuistī. Quam velim dē prīscīs Rōmānōrum factīs mihi aliquid nārrēs."
"Crās fortāsse," respondit, "nārrābō."
"Pergrātum," inquam, "faciēs."
Postrīdiē igitur ego, frāter, sorōrēs (omnēs enim Sulpicium audīre cupiēbāmus) vesperī ad eum convēnimus. Quibus vīsīs subrīdēns, "Nōn modo discipulōs," inquit, "sed etiam discipulās, ut vidētur, doctūrus sum. Strēnuē mihi rēs est agenda, ut omnibus placeam."
Tum frāter, "Nōlī timēre," inquit, "nē nōbīs displiceās; nam et historiās amāmus et tē ipsum, quī fortissimum in proeliandō tē praestiteris. Scrīptōrēs rērum plērīque multa quidem scrībunt, ipsī agunt nihil. Audītōrēs habēbis nōn incūriōsōs."
"Quod poterō," respondet, "faciam."
Ōlim, ut scītis omnēs, populō Rōmānō Pyrrhus, rēx Ēpīrōtārum, bellum ultrō intulit. Nam cum Rōmānōs potentēs vidēret Apollinem dē bellō cōnsuluit. Ille ambiguē respondit, "Āiō tē Rōmānōs vincere posse." Hoc ad sē dictum ratus contrā Rōmānōs vēnit, adversus quōs variō ēventū pūgnābat.
Diū dē summō imperiō inter eum et Fabricium, imperātōrem Rōmānum, erat certāmen. Perfuga quondam ab eō in castra Fabricī vēnit, eīque est pollicitus, sī praemium sibi posuisset, sē, ut clam vēnisset, sīc clam in Pyrrhī castra reditūrum, et eum venēnō necātūrum.
Hunc Fabricius redūcendum cūrāvit ad Pyrrhum; idque ēius factum laudātum ā senatū est. Nam sī glōriae causā imperium expetendum est, scelus absit, in quō nōn potest esse glōria; sīn ipsae opēs expetuntur quōquō modō, nōn poterunt ūtilēs esse cum īnfāmiā. Quod posteā Rēgulus quoque iterum arguit.
Hic erat vir ēgregiā virtūte quī prīmō Carthāginiēnsēs plūribus proeliīs vīcit, tandem tamen ab iīs duce Xanthippō Lacedaemoniō victus captusque, Rōmam mīssus est, dē captīvīs commūtandīs āctūrus, fidē datā, sē, sī nihil perfēcisset, reditūrum. Ille Rōmam cum vēnisset, in senātum indūctus, Rōmānīs persuāsit nē pāx cum Poenīs fieret; illōs enim frāctōs tot cāsibus spem nūllam habēre; sē tantī nōn esse, ut tot mīlia captīvōrum propter ūnum sē et senem, et paucōs, quī ex Rōmānīs captī essent, redderentur.
Senātūs cōnsultō hanc in sententiam factō, ipse Carthāginem rediit; suādentibusque Rōmānīs ut Rōmae manēret, negāvit sē in eā urbe mānsūrum, in quā postquam Āfrīs servisset, dīgnitātem honestī cīvis habēre nōn posset. Regrēssus igitur ad Āfricam exquīsītissimīs suppliciīs interfectus est. Sed quam praeclāram fāmam sibi parābat! Audīte enim id quod dīcit Horātius.
Nūdius tertius Rōmam rediimus et pater mē sinit sēcum ad theātrum īre. In quattuordecim ōrdinibus, quippe quī equestrī nātus sit locō, sedēbat; namque post senātōrēs ex vetere īnstitūtō quattuordecim graduum ōrdinēs equestrī ōrdinī assīgnātī sunt.
Postquam cōnsēdimus, pater aurī meae ōre suō admōtō susurrāns, "Vidēsne," inquit, "senem istum prōmīssā barbā, quī, dēsīgnātōre appropinquante, ē locō suō semper cēdit et quasi currit per ōrdinēs equestrēs?"
"Cūr, pater," rogāvī, "ita agit? Dēsīgnātōrem vidētur timēre."
"Et iūre timet," respondit pater, "nam cēnsū equestrī caret; itaque nōn licet eī inter hōs ōrdinēs sedēre. Nēmo enim inter equestrēs adscrībī potest cuī nōn sint quadringenta sēstertia."
Adhūc loquente patre, dēsīgnātōrem iterum hominī appropinquantem vīdī et quid esset ēventūrum mīrābar, cum "Spectā," inquit pater, "quid sit factūrus; rīdiculam enim agit rem, et omnibus lūdibriō est; īmmō vērō Mārtiālis poēta carmen scrīpsit ut eum irrīdeat."
Tum vērō Nannēium vīdī (ita enim mihi pater dīxit hominem appellārī) dēsīgnātōrī cēdere dōnec ad ultimam sēdem quartīdecimī ōrdinis perventum est. Sed nē hanc quidem sēdem retinēre potuit et ā dēsīgnātōre dīmōtus est. Genū igitur flexō apud hanc sēdem manēbat, ut vidērētur inter equitēs sedēre, quamquam rē vērā nūllam obtinēbat sēdem, sed extrā ōrdinēs in foribus erat.
Mihi certē ita rīsum movit ut posterō diē carmen sine morā legere cuperem quod pater mihi dīxit Mārtiālem scrīpsisse; eō magis legere cupiēbam quod virum ipsum vīderam. Et putō vōs quoque quī dē homine iam nunc audīveritis omnēs velle audīre. Audīte igitur:
Nunc autem ad theātrum redeāmus, nam carmen posterō modo diē lēgī.
Simul atque aulaeum mīttitur histriōnemque vidēmus in scaenā stantem, quantum audiō strepitum! Īmmō vērō vōx histriōnis plaudentium sonum nōn ēvaluit pervincere. Tragoedia quaedam agēbātur, sed inter tot plaudentium strepitum nīl audīre poteram. Neque rē vērā spectātōribus placuit, nam mediam inter tragoediam clāmāre incēpērunt et poscere ut ursī vel pugilēs adhibērentur.
Deinde turmae equitum peditumque catervae trāns scaenam currunt; sequuntur rēgēs manibus retortīs, esseda, pīlenta, nāvēs, panthērae, camēlī, elephantī, tantaque omnium rērum animāliumque multitūdō ut mē quidem tam longae pompae mox taedēret. Nec nōn spectātōrum clāmōrēs molestiam mihi afferunt, namque ut Horātius dīcit
Tandem autem fīnis aderat et dum aulaeum tollitur rem mīrābilem vīdī, nam Britannōrum figūrae in ipsō aulaeō erant intextae; cum igitur aulaeum tollerētur ipsī Britannī manibus suīs id tollere vidēbantur. Equidem vērō putāvī vīvōs eōs esse gigantēs, sed postquam ē theātrō discessum est pater mihi tōtam rem exposuit.
Dum domum redīmus dē tantā animālium varietāte in scaenā vīsā disserēbāmus, paterque dīxit absurdum esse hās omnēs ferās; ē regiōne quamque sibi idōneā, Rōmam comportāre. "Mox et alcem," inquit, "arcessent," et mihi negantī mē scīre quāle animal esset alcēs, "Hārum est cōnsimilis caprīs figūra," dīxit, "et varietās pellium, sed magnitūdine paulō antecēdunt mutilaeque sunt cornibus, et crūra sine nōdīs articulīsque habent, neque quiētis causā prōcumbunt, neque, sī quō afflīctae cāsū concidērunt, ērigere sēsē aut sublevāre possunt. Hīs sunt arborēs prō cubīlibus; ad eās sē applicant atque ita paulum modo reclīnātae quiētem capiunt. Quārum ex vēstīgiīs cum est animadversum ā vēnātōribus, quō sē recipere cōnsuērint, omnēs eō locō aut rādīcibus subruunt, aut accīdunt arborēs, tantum ut summa speciēs eārum stantium relinquātur. Hūc cum sē cōnsuētūdine suā reclīnāvērunt īnfīrmās arborēs pondere afflīgunt atque ūnā ipsae concidunt. Quō modō quippe quae surgere nōn possint facile ā vēnātōribus capiuntur."
Haec dum fābula nārrātur celeriter domum pervēnimus, ubi ego quidem tot rēbus vīsīs dēfatīgātus cubitum sine morā abiī, et dum in lectō crūra quasi in circulum, fēlis īnstar, colligō, dīs grātiās ēgī quod nōn nātus eram alcēs.
Posterō diē ut lūdōrum spectācula vidērem ad Circum Māximum mē contulī. Per tōtum hunc circum longa spīna, ut mūrus, quattuor pedēs alta, medium dīvidit spatium; apud utrumque fīnem stat mēta prope quam aurīgae currūs vertere solent. Īmmō vērō optimus quisque aurīga semper cōnātur currum quam proximē regere et mētam modo nōn rotīs suīs rādere, namque ut Horātius dīcit:
Prīmum certāmen erat quadrīgārum. Simul atque cōnsul, mappā ad terram iactā, sīgnum dedit ē carceribus ērūpērunt quadrīgae et sēsē in stadium effūdērunt; tōtum stadium strepitū curruum crepitantium complēbātur; pulvis in altum glomerābātur; ūnā omnēs inter sē commīxtī stimulīs nōn parcēbant, ut alter alterius rotās frementēsque equōs superāret. Nam cōnfertī equī aliī aliōrum aurīgārum in terga rotāsque curruum spūmam fervidōsque fundunt flātūs.
Spectātōrēs aliī aliās factiōnēs strepitū clāmōribusque faventium incitant; nunc prasina, nunc russāta priōrem occupat locum; sed cēdit albātae et haec venetae. Ego quidem albātae favēbam factiōnī, diūque prīmus currēbat aurīga meus.
Sub ultimam mētam iam currum agēns (septiēns enim tōtum ēmētiuntur stadium) propius propiusque admovēbat rotam fūnālīque ad dextram equō habēnās laxābat, sinistrum cohibēbat. Et hāc quidem tenus rēctī omnēs stetērunt currūs; deinde vērō prasinae factiōnis contumācēs equī currum vī auferunt, et ex adversō, cum sextus iam septimusque cōnficerētur cursus, frontēs caeruleīs impingunt quadrīgīs; unde ūnō ex malō alius alium cōnfringit et incidit.
Tōtus iam cursus curruum naufragiīs replētus est. Quod ubi cōnspexit russātus aurīga, extrā orbitam dēflectit, et frēna inhibet, dum praetervehātur aliōs. Intereā albātus ille, cuī ego favēbam, postrēmus omnium ultimō locō equōs agēbat, namque in fīne certam spem victōriae pōnēbat; quī simul āc vīdit russātum illum sōlum relictum, vēlōcium equōrum auribus acūtum flagellī sonum incutiēns, īnsequitur; et aequātīs iugīs ambo ferēbantur; modō hic, modo ille equōrum capitibus alterius quadrīgam superābat. Et reliquōs quidem omnēs cursūs īnfēlix ille albātus rēctō currū exēgerat; deinde dum habēnas flectentī sinistrōrsum equō remīttit, imprūdēns in mētam impingit, frāctīsque rotīs ē currū volvitur implicāturque lōrīs; illō autem in terram prōlāpsō, dissipātī sunt equī medium per stadium, russātusque ille palmam tulit.
Fautōrēs tamen albātae factiōnis ut vīdērunt illum currū excussum modo rapī per terram, modo caelum versus crūra prōtendere, clārīs lāmentīs adolēscentis vicem dēplōrāvērunt, dōnec cēterī aurīgae, vix tandem equōrum cursū cohibitō, solvērunt eum cruōre adeō foedātum ut amīcōrum nēmo corpus āgnōsceret.
Post hoc quadrīgārum certāmen vēnātiōnem, ut appellātur, vīdī. Quō in certāmine hominēs, nōmine bēstiāriī, contrā ferās cūiusvīs generis pūgnant. Māgna multitūdō, varietāsque mīrābilis omnium ferārum undique collēcta in arēnam immīttitur. Sed praeter alia omnia leōnum immānitās mihi admīrātiōnī fuit, ūnīus praesertim.
Is ūnus leō corporis impetū et rōbore, terrificōque fremitū et sonōrō, torīs comīsque cervīcum flūctuantibus animōs oculōsque omnium in sē convertit. Intrōdūctus erat inter complūrēs cēterōs, ad pūgnam bēstiārum datus, servus virī cōnsulāris. Eī servō Androclus nōmen fuit. Hunc ille leō, ubi vīdit procul, repente, quasi admīrāns, stetit; āc deinde sēnsim atque placidē ad hominem accēdit; tum caudam mōre atque rītū adulantium canum clēmenter et blandē movet, hominisque sēsē corporī adiūngit, crūraque ēius et manūs metū iam paene exanimātī, linguā lēniter dēmulcet.
Homo Androclus inter illa tam atrōcis ferae blandīmenta āmīssum animum recēperat; paulātim oculōs ad contuendum leōnem refert; tum, quasi mūtuā recōgnitiōne factā, laetōs et grātulābundōs vidērēs hominem et leōnem. Haec tam mīra rēs māximōs populī clāmōrēs excitāvit; nec nōn Caesar Androclum arcessītum rogāvit quam ob rem ille atrōcissimus leōnum ūnī pepercisset. Deinde Androclus rem mīrificam nārrāvit atque admīrandam.
"Cum prōvinciam," inquit, "Āfricam prōcōnsulārī imperiō dominus meus obtinēret, ego ibi inīquīs ēius et cottidiānīs verberibus ad fugam sum coāctus; et, ut mihi ā dominō, terrae illīus praeside, tūtiōrēs latebrae forent, in campōrum et arēnārum sōlitūdinēs concessī; āc, sī dēfuisset cibus, cōnsilium fuit mortem aliquō pāctō quaerere."
"Tum sōle mediō rapidō et flagrante spēluncam quandam nactus remōtam latebrōsamque, in eam penetrō et mē recondō, neque multō post ad eandem spēluncam vēnit hic leō, dēbilī ūnō et cruentō pede, gemitūs ēdēns et murmura dolōrem cruciātumque vulneris commiserantia; et prīmō quidem cōnspectū advenientis leōnis, summō terrōre affectus sum; sed postquam leō spēluncam intrōgrēssus vīdit mē procul latentem, mītis et mānsuētus accessit; sublātum pedem ostendit āc porrēxit, quasi opis petendae grātiā; ibi stirpem ingentem pedī ēius haerentem revellī, conceptamque saniem vulnere intimō expressī, accūrātiusque, sine māgnā iam formīdine, siccāvī penitus atque dētersī cruōrem."
"Ille tunc meā operā levātus, pede manibus meīs impositō, recubuit et quiēvit; atque, ex eō diē, triennium tōtum ego et leō in eādem spēluncā eōdemque vīctū vīximus. Nam, quās vēnābātur ferās, membra opīmiōra ad spēluncam mihi suggerēbat; quae ego quippe quī īgnis cōpiam nōn habērem, sōle merīdiānō tosta edēbam. Sed ubi mē vītae illīus ferīnae iam pertaesum est, leōne vēnātum profectō, spēluncam relīquī. Nōn ita multō post ā mīlitibus vīsus apprehēnsus sum et ad dominum ex Āfricā Rōmam dēdūctus. Is mē statim reī capitālis damnandum ad bēstiāsque dandum cūrāvit. Intellegō autem hunc quoque leōnem captum grātiās mihi nunc etiam beneficiī referre."
Quae cum ita nārrāvisset Androclus, cūnctīs petentibus, dīmīssus est et poenā solūtus, leōque eī suffrāgiīs populī dōnātus. Equidem vērō posteā vidēbam Androclum et leōnem lōrō tenuī revīnctum urbe tōtā circum tabernās īre; dōnārī aere Androclum, flōribus spargī leōnem; omnēs ferē ubīque obviōs dīcere, "Hic est leō hospes hominis; hic est homo medicus leōnis."
Deinde currentium, saltantium, luctātiōnis, pugilum, discōs iaciendī certāmina erant. Pugilēs modo, dentifrangibulōs hominēs, dēscrībam. Quam lātōs umerōs, quantōs habēbant lacertōs!
Prīmus in arēnam Entellus prōcessit atque in medium duōs caestūs māgnī ponderis prōiēcit; obstupuērunt spectātōrēs, tantō rigēscēbant plumbō et ferrō īnsūtō. Alter tamen pugil, nōmine Darēs, haudquāquam vidēbātur timēre. Ambo statim māgnōs artūs, māgna ossa, lacertōsque nūdābant; ingentēs mediā in arēnā cōnsistēbant. Ut nōlim tālibus obviam īre noctū, vel in vīcō tenebricōsō et dēsertō!
Servī paribus caestibus utriusque manūs alligāvērunt; statim uterque in articulōs pedum stetit ērēctus, et intrepidus ērēxit bracchia in altum; iamque ab ictibus alta capita retrō āvertunt; crēberrima inter sē verbera dant, Darēs fortior agilitāte pedum et iuventūte dēfēnsus, Entellus māgnitūdine membrōrum rōbustus, sed genua pigra vacillant trementī, et difficilis anhēlitus vasta membra agitat; cavīs lateribus multōs ingerunt ictūs; ē pectore māgnōs ēdunt sonitūs; nec nōn mālae sub gravibus ictibus crepitant. Entellus cōnsistit gravis et immōtus eōdem in statū, tantummodo ēlūdit ictūs corpore et oculīs vigilantibus.
Alter dolōsē nunc hōs, nunc illōs tentat aditūs, frustrāque variō impetū premit. Entellus īnsurgēns ostendit dextram et altē tollit, alter celer praevidet ictum, et levī corpore ēlāpsus effugit. Entellus in aurās effundit impetum et ipse gravis et graviter māgnō pondere in terram prōcumbit. Dīversīs studiīs spectātōrēs omnēs surgunt, aliī cachinnōs, aliī misericordiae clāmōrēs tollunt; strepitus ad caelum mīttitur. Sed Entellus, tantō cāsū neque tardātus neque territus surgit ardentiorque ad pūgnam redit; īra vim addit et fortitūdō sibi cōnscia vīrēs īnflammat; tōtō campō currentem Darēta urget, nunc dextrā, nunc sinistrā ictūs dat. Neque mora, neque requiēs erat; sed quam dēnsā grandine nimbī super tēcta crepitant, tam dēnsīs ictibus Entellus utrāque manū frequēns verberat Darēta agitatque.
Tum dēmum, fīne certāminis indictō, servī quīdam Darēta subdūxērunt dēfatīgātum, genua īnfīrma trahentem, utrimque moventem caput, sanguinem spissum āc dentēs cum sanguine mīxtōs ex ōre exspuentem dentilegum scīlicet eum fēcerat Entellus. Caput etiam tumōre māgnō tumēbat, quem sī Zōpyrus ille physiōgnōmōn vīdisset omnium sapientissimum hominum esse dīxisset.
At tuba terribilī sonitū taratantara dīxit et gladiātōrēs intrāvērunt. Ad imperātōrem versī, "Moritūrī tē salūtant," clāmāvērunt et statim ācriter pūgnātur. Aliī rētiāriī, mirmillōnēs aliī vocantur; hī enim in galeīs piscis effigiem gerunt, illī rēte et fuscinam (vel tridentem) habent.
Rētiārius quīdam rētī suō mirmillōnem implicāre cōnābātur et fugientī illī, "Nōn tē," clāmāvit "petō, piscem petō; quid mē fugis, Galle? Piscārī volō."
Quō audītō omnēs facētiās hominis laudāvēre; at ille rētī iactō mirmillōnem implicāvit. "Habet, habet," clāmāvērunt omnēs, et ille victor ad imperātōrem versus sīgnum exspectābat. Imperātor quippe quī intellegeret spectātōrēs rētiāriō favēre, pollicem vertit et sīgnum mortis dedit (sīgnum parcendī pollice pressō datur). Interfectum mirmillōnem servī ex arēnā uncō traxērunt.
Neque plūs vidēre poteram sed patrem statim ōrāvī ut mē a tam saevō spectāculō abdūceret. Domum igitur rediimus.
Saepenumerō cum patre volēbam ad senātum īre, sed mihi ōlim plūs solitō flāgitantī ut mē sēcum dūceret, pater "Nōn iam," respondit, "licet puerīs senātum intrāre." Deinde mihi causam rogantī haec exposuit:
"Anteā," inquit "mōs senātōribus Rōmae fuit in cūriam cum praetextātīs fīliīs introīre. Cum in senātū rēs māior quaepiam cōnsultāta atque in diem posterum prōlāta est, placuitque nē quis hanc rem ēnūntiāret, super quā tractāvissent, priusquam dēcreta esset, māter Papīrī puerī, quī cum parente suō in cūriā fuerat, fīlium percūnctāta est quidnam in senātū patrēs ēgissent. Puer respondit tacendum esse, neque id dīcī licēre; mulier fit audiendī cupidior; sēcrētum reī et silentium dēbērī puer affīrmāns animum ēius ad inquīrendum excitat; quaerit igitur magis violentiusque."
"Tum puer, mātre urgente, lepidī atque festīvī mendāciī cōnsilium init. Āctum in senātū dīxit, utrum hōrum vidērētur ūtilius magisque ē rēpūblicā esse, ūnusne ut duās uxōrēs habēret, an ut ūna apud duōs nūpta esset. Hoc illa ut audīvit, animō compavēscit; domō trepidāns ēgreditur; ad cēterās mātrōnās dēfert quod audierat; posterō diē perveniunt ad senātum; lacrimantēs atque obsecrantēs incipiunt ōrāre ūna potius ut duōbus nūpta fieret, quam ut ūnī duae."
"Senātōrēs ingredientēs in cūriam quae illa mulierum intemperiēs et quid sibi postulātiō ista vellet, mīrābantur. Puer Papīrius in medium cūriae prōgrēssus, quid māter rogāvisset, quid ipse mātrī dīxisset et tōtam rem nārrāvit. Senātus fidem atque ingenium puerī laudat, cōnsultum facit posthāc puerī cum patribus in cūriam nē introeant, nisi ille ūnus Papīrius; eīque puerō posteā cōgnōmen honōris causā inditum est 'Praetextātus' ob loquendī tacendīque in aetāte praetextātā prūdentiam."
Septem abhinc diēbus, pater cārissime, Athēnās pervēnī, mare Brundisiō trānsvectus cursū quam celerrimō; ventī enim semper erant secundī. Quibus cōgnitīs sciō et tē et mātrem vehementer esse gāvīsūrōs. Mare enim perīculīs plēnum. In cursū voluptāte māximā affectus sum, dum sōlem spectō clārissimum, undās caeruleās, urbēs interdum Graecās in ōrā maritimā sitās. Nāvigāvī igitur sine timōre nauseāve. Apud Pīraeum expositus Athēnās pedibus iter fēcī, quod dum facerem obvius fuī patruō meo, quī domum suam mē dēdūxit. Amita mea valet, valent et cōnsobrīnī. Quī omnēs mihi placent, et studiīs perfectīs cum eīs cottīdiē lūdō.
Urbs ipsa, mī pater, quam pulchra est! Quālēs erant Graecī illī, quī tot templa, tot statuās tantā arte fēcērunt! Rōmae Graecōs ōderam; nunc Athēnīs admīror, et ingenia illa māgna, Homērum, Aeschylum, Sophoclem, Thūcydidem, melius intellegō. Rōmae enim dēteriōrēs videntur Graecī, ideō, ut opīnor, quod plērīque sunt servī, mercēnāriī omnēs. Grātiās tibi, pater, agō quam māximās, quod mihi permīsistī ut Athēnīs artem ōrātōriam discerem. Studiīs mē penitus dēdam, ut linguam Graecam quam celerrimē ēdoctus sim.
Nunc sentiō eadem quae sēnsit Propertius:
Cūrā, pater cārissime, ut valeās. Valē.
Fīnis adest nārrātiōnis hūius, adest quoque fīnis pueritiae. Nunc autem vōs omnēs, quī hunc librum recitātis, iubeō valēre. Ut enim vōbīs discenda est lingua Latīna, ita mihi, quī iam sum adulēscēns, nōn puer, Athēnīs est discenda ars ōrātōria. Valēte omnēs, et bonī este discipulī.
Fīnis