The play Puer Quī Ā Lūdō Sē Abstinuit was originally written for the book Initium by the same author. That book already exists on this site, so this play has not been included.
(Puerī, quī lūdī magistrum exspectant, colloquuntur.)
Mē miserum, cūr geminus nātus sum? Ita frātrī Sextō similis sum ut nē māter quidem internōscere possit.
Nōs hanc ob rem dolēre oportet; nescīmus enim utrum tē an frātrem tuum alloquāmur.
Ex quō īnfāns eram haec similitūdō mihi obest. Semper nōs cōnfundunt. Meminī nūtrīcem ōlim mē bis lāvisse, et saepenumerō nōs cōnfundēbat ita ut mihi frātris nōmen, frātrī meum, daret.
Meminī mē pōma quaedam, quae tibi mē datūrum prōmīsī, frātrī dedisse.
Herī agricola quīdam, quem Sextus lapide petierat, mē verberāvit. Semper efficit Sextus ut ego poenās dem.
Tacē, stulte. Cūr tē Mārcum esse nōn dīxistī?
Quō modō tū, sī ego essēs, tē nōn tē sed mē esse arguerēs. Totiēs tū mē esse dīxistī ut agricola ille mihi nōn crēderet. Mendāx es, Sexte.
(Sextus pugnum in ōs Mārcī impingit. Rixa fit.)
Mactē virtūte, Sexte!
Cavēte! Appropinquat magister.
(Intrat magister.)
Sonitum audīvī. Quid dīcō? Respondē, Sexte.
(Submissā vōce) Respondē tū, Mārce. Crustula tibi dabō.
Dīcis tē sonitum audīvisse.
Rēctē. Bene facere potes, sī animum modo attendis. Hoc aliquid mihi in mentem revocat. Iussī tē cōnstrūctiōnēs huius modī in chartā scrīptās mihi apportāre. Dā mihi chartam.
Nōn habeō, magister. Mē nōn iussistī.
Tē iussī; dīxī quoque, nisi mihi apportāvissēs, fore ut poenās sūmerem.
(Submissā vōce) Āctum est dē pelle Mārcī.
Nunc, Sexte, vāpulābis. Sublevāte eum, puerī.
(Magister Mārcum sublātum ferulā verberat.)
Ō! Ēī mihi! Mārcus sum. Vae!
Nōlī mentīrī. Mendācem ōdī. (Verbera ingeminat.) Līberāte eum, et ābīte omnēs.
Mē fugere oportet.
Nunc Sexte, pauca tēcum loquī volō. Cūr effēcistī ut vāpulārem, sceleste? Scīvistī fore ut cruciātum mihi afferrēs.
Nescīvī.
Mendāx es; ubi sunt crustula ea quae mihi datūrum affirmāvistī?
Nōlī īrāscī, Mārce. Ecce crustula. (Crustula Mārcō dat.) Nōluī cruciātum tibi afferre. Paenitet quam maximē.
(Intrat māter.)
Sexte, ubi es? Aliquis crustula quae Mārcō dare voluī fūrātus est. Prō certō habeō Sextum hoc fēcisse.
Quaenam crustula, māter?
Crustula dīcō quae--Ecce, Sextus etiam nunc manū tenet. (Mārcō appropinquat.) Hūc ades, nēquissime! Semper incommodus es mihi, Sexte.
Ego sum Mārcus. Cūr hōc modō...
Tacē. Nōlī mentīrī. Manifēstum est scelus, nam crustula quae dīxī habēs. Dā mihi.
(Crustula capit.)
Nōlī saevīre in eum, māter. Nōlō ego crustula habēre.
Nimis clēmēns es, Mārce. Accipe crustula, cārissime. (Crustula Sextō dat.)
Pugnum in ōs impingam.
(Impetum in Sextum facit.)
Tacē, pessime. Prīmum frātris crustula abstrahis, deinde ipsum frātrem, quī prō tē precātur, laedere temptās. Vae tergō tuō! Venī mēcum. Ad patrem tē dūcam, quī poenās ā tē sūmet.
(Abeunt omnēs.)
Domus Marcī
(Apud mēnsam sedēns) Nōn possum facere pēnsum meum. (Stilum dēicit.) Auxilium mihi dā, optime pater.
(Quī ācta diurna lēgit) Nōlī mē irrītāre, pessime: nōn vacō.
(Submissā vōce) Quam īrācundus est! (Clārā vōce) Nōlō incommodō tibi esse, sed nōn longum est hoc mihi expōnere: vereor nē magister ferulā mē percutiat nisi mē adiūverīs. (Lacrimāre sē simulat.)
Nōlī tē īnfantem praestāre, sed dīc mihi quid faciendum sit.
Oportet mē nārrāre dē Gallīs quī Capitōlium ascendērunt, dē ānseribus quoque quī vigilābant...
Ō stultissimum puerum! Simplex est rēs, neque necesse est ut tē adiuvem: tacē igitur, namque ācta diurna mihi sunt legenda.
(Quae iuxtā focum vestēs suit) Tempus est dormiendī, Mārce: num perfēcistī pēnsum tuum?
Nōndum perfēcī, māter, quia pater nōn vult mē adiuvāre.
Ignāvissimus es: quid vīs dīcam?
Oblītus sum nōminis Rōmānī mīlitis quī Gallōs dē summō Capitōliō dēturbābat.
Ō sceleste, abī ad lectulum tuum: epistulae mihi sunt scrībendae.
(Susurrāns) Putō eum nescīre.
Quid dīxistī, scelerātissime? Abī ad cubiculum sine morā.
Sed nōndum cēnam ēdī: ieiūnus sum.
Sine eum, pater, pēnsum suum perficere. Festīnā, tamen, Mārce, namque iamdūdum oportet tē dormīre.
Nōn meminī nōminis: quaeram autem ē librō: mē miserum! Ubi est liber meus? Putō mē eum āmīsisse: rogābō ancillam num eum vīderit.
(Tintinnābulō ancillam accit.)
(Intrat) Nōnne tintinnābulum tinniit?
Vīdistīne usquam librum meum?
Vīdī sordidum quendam librum quī humī in aulā iacet: nesciō utrum tuus sit necne.
Adfer mihi: putō eum esse meum. (Ancilla exit ut librum quaerat.) Utinam perficerem.
(Ancilla cum librō redit.)
Hic est liber quem vīdī.
(Mārcō librum dat.)
(Librum accipit.) Stultissimam ancillam! Gallicus est hic liber.
Semper negligēns es. (Exit.)
Tempus dormiendī est, Mārce: dā mihi ōsculum et ad cubiculum abī.
Sine mē manēre paulō diūtius, māter.
(Sevērā vōce) Pare mātrī tuae, statimque abī.
(Mātrī suae appropinquāns) Bene dormiās. (Sēcum loquitur dum ad cubiculum abit.) Quid mē fīet cum ad lūdum īverō opere īnfectō?
(Exit.)
Cubiculum Marcī
(Mēdiā nocte ē somnō excitātus) Quis adest? Paternē an māter es?
Quam dulcem linguam! Loquere iterum, per tē deōs ōrō.
Nesciō quis sīs: dīc mihi unde vēneris et quid velīs.
Ab īnferīs vēnī, optime puerule: vāgor per tōtum mundum ut aliquem inveniam quī mēcum colloquī possit: sed omnēs barbarī esse videntur, quippe quī nōn intelligant linguam Latīnam. Gaudeō tamen quod tē invēnī. Dīc mihi quālem ad cīvitātem pervēnerim.
In Angliā es, nōsque Anglī sumus.
Pessima est regiō: semper pluit, vel cālīgō tenebricōsa omnia tegit: vix sōlem vīdī ex quō hūc vēnī: utinam apud īnferōs essem! Cīvēsque vestrī stultissimī sunt quī nōn possint Latīnē loquī: sed unde accidit ut tū possīs?
Latīnam linguam in lūdō discō. Ego quoque gaudeō quod hūc advēnistī, namque poteris beneficium mihi praebēre.
Quam dulce est iterum meam audīre linguam: dīc igitur quid velīs: faciam quodcumque est: sed quid est tibi nōmen?
Mārcus est mihi nōmen: quid est tibi?
Mānlius sum, quī Capitōlīnus quoque appellor.
Ō beātum mē! Nūperrimē cōnābar nōmen tuum in memoriam revocāre.
Num iam periit glōria mea? Quam ingrātī sunt hominēs!
Nōlī īrāscī: nōn rē vērā oblītus sum: ē memoriā modo exciderat: num rē vērā is es quī Gallōs dē Capitōliō dēturbāvit?
Doctissimus es puer, quī nōn modo Latīnē loquī possīs sed etiam gestōrum Rōmānōrum bene memineris! Rēctē dīxistī, ipse meā manū dēturbāvī.
Velim dē hāc fābulā audīre, namque maximē mihi placet. Nōn multum, putō, āfuērunt Gallī quīn Rōmam caperent.
Ānserēs tamen eīs obstitērunt quōminus id facerent.
Dīc mihi fābulam ab initiō, optime.
(Chartā sūmptā scrībere coepit dum effigiēs nārrat.)
Nōn longum est dīcere. Gallī enim quamquam ad summum Capitōlium advēnērunt ānserēs nōn fefellērunt.
Sed quō modō Capitōlium ascendere potuerant?
Rōmānus quīdam anteā dēscenderat ut aquam quaereret, vestīgiīsque eius animadversīs...
Quid significat "animadversīs"?
Vestīgiīs vīsīs, vel spectātīs. Cum Gallī vestīgia vīdissent, nocte saxum ascendērunt: mox ad summum Capitōlium perventum est.
Quid sibi vult "perventum est"?
Perventum est ā Gallīs, scīlicet: Gallī pervēnērunt ad summam arcem, tantōque silentiō ad summum ēvāsērunt ut nōn cūstōdēs sōlum fallerent, sed nē canēs quidem excitārent. Ānserēs autem nōn fefellērunt, quae rēs salūtī fuit. Namque ego, clangōre eōrum ālārumque crepitū excitus, arma arripuī cēterōsque ad arma accīvī, et Gallum, quī iam in summō cōnstiterat, umbōne ictum dēturbāvī. Sed cūr scrībis?
Fābulam scrībō nē iterum oblīvīscar: modo perge nārrāre.
Āliī quoque tēlīs missilibusque saxīs perturbābant hostēs. Hōc modō Rōma servāta est.
Grātiās tibi agō prō tam praeclārā fābulā: nunc tamen fessus sum; itaque dormīre cupiō, sed cūrā iterum veniās ut mihi dē Rōmānīs nārrēs.
Nihil mē impediet quīn redeam: nīl enim mihi dulcius est quam tēcum colloquī: utinam cēterī Anglī Latīnē possent loquī.
(Mārcus obdormit; effigiēs abit.)
Lūdus (posterō diē)
Pēnsa collige Sexte: tū tamen, Mārce, tuum mihi recitā: vereor nē pessimē scrīpseris.
(Recitat) Rōmānus quīdam ē Capitōliō ut aquam quaereret dēscendit. Gallī autem, quī hōc tempore Rōmam obsīdēbant, vestīgiīs eius animadversīs, noctū saxum ascendērunt. Mox ad summum Capitōlium perventum est, tantōque silentiō ad summam arcem ēvāsērunt ut nōn cūstōdēs sōlum fallerent, sed nē canēs quidem excitārent. Ānserēs autem nōn fefellērunt, quae rēs salūtī fuit. Namque Mānlius clangōre eōrum ālārumque crepitū excitus arma arripuit, cēterōsque ad arma accīvit et Gallum, quī iam in summō cōnstiterat, umbōne ictum dēturbāvit. Aliī quoque tēlīs missilibusque saxīs perturbābant hostēs. Hōc modō Rōma servāta est.
Optimum post hominum memoriam puerum! Sine mendō scrīpsistī: bene scrībere potes sī modo vīs: sed saepenumerō animum in praelēctiōne vel nōn attendis, vel dormīs. Hodiē tamen tam bene fēcistī ut omnibus veniam lūdendī velim dare. Licet vōbīs abīre.
(Cum vīcīnō suō susurrat dum abit) Hoc nōn poteram scrībere nisi dormiissem!
Rōmae
(Alterī fūrī nocte occurrēns) Salvē!
Salvē tū quoque!
Velim pauca tēcum colloquī, namque optimum invēnī cōnsilium quō ambō dīvitēs fīāmus. (Vigilem appropinquāre videt.) Nunc autem tacendum est: vigil nōs spectat, atque vereor nē audiat dē quibus loquāmur.
Venī igitur domum meam: est mihi aliquantulum porcīnae.
Benignus es: abeāmus ūnā.
(Appropinquat fūribus) Nōlīte morārī in viīs: quid hīc agitis?
Abīmus domum, sceleste: nōnne licet Rōmānīs domum per viās ambulāre?
Statim ābīte: namque sī iterum vōs in hāc parte offenderō in vincula vōs iaciam. (Abeunt fūrēs: vigil perambulat.)
Casa fūris
(Fūrēs apud mēnsam accumbunt porcīnamque edunt.)
Hoc est cōnsilium meum--scīsne quam dīves sit Tullus? Hunc per fenestram saepenumerō vīdī scrīniō cuidam inhiantem: nōn dubium est quīn multum pecūniae īnsit. Hoc scrīnium iuxtā parietem est....
Cōnsilium tuum intellegō; quid enim nōbīs obstat quōminus parietem perfodiāmus pecūniamque auferāmus?
Bene dīxistī! Intempestā nocte domum Tullī eāmus: ēgregia spolia capiēmus.
Aderō: vigilem modo caveāmus. (Abeunt ūnā.)
Domus Tullī
(Fūr prīmus domō cautē appropinquat: sonum audit.)
(Susurrāns) Quis adest?
(Ē dīversā parte intrat) Nōlī timēre, amīcus sum.
Dīs grātiās agō: putāvī tē vigilem esse: sed incipe parietem perfodere.
(Submissā vōce) Tacē, nē quis tē audiat: perfodiō. (Parietem perfodit.)
Potesne scrīnium tangere?
Possum: iamque per forāmen extrahō.
Sine mē effringere. Ecce, iam patet.
(Spē dēiectus) Mē miserum: nihil inest nisi charta!
Epistulae sunt; sed sonum exaudiō: quis appropinquat? (Vigilēs ex imprōvīsō adveniunt.)
Ecce! latrōnēs domum circumstant: comprehendite.
(Alterum fūrem alloquēns) Nūlla datur effugiendī facultās. Tacē modo, et tē ē perīculō ēripiam. (Ad vigilem versus) Quam opportūnē vēnistis, ō vigilēs!
Opportūne venīmus vōs in vincula coniectum.
(Ad amīcum suum reversus) Nōlī resistere: bonum cōnsilium habeō. (Ā vigilibus comprehenditur.)
Abdūcite ad carcerem.
(Exeunt.)
Tribūnal Praetōris
(Adsunt praetor, Tullus eiusque patrōnus, fūr eiusque patrōnus, iūdicēs, vigil ut testis. Praetor togā praetextā amictus in sellā curūlī sedet; iūdicēs in subselliīs sedent.)
Reus adest quī dē fūrtō accūsātur: quis est petītor quī eum accūsat?
Ego petītor sum: namque mediā nocte domūs meae parietem perfōdit scrīniumque extrāxit.
(Reum interrogāns) Adestne tibi patrōnus quī tē dēfendat?
Patrōnus meus adest et ōrātiōnem prō mē habēbit.
(Ad Tullum versus) Utrum causam tuam ipse agēs an habēs tū quoque patrōnum?
Ego petītōris sum patrōnus.
Ambō adsunt patrōnī. Vōs, iūdicēs, animum ōrātiōnibus attendite. Licet petītōris patrōnō causam agere.
Nōn necesse est, iūdicēs, ut multa dīcam: manifēstum est fūrtum: reus in ipsō scelere, manifēstā rē, dēprehēnsus est: vigilēs quoque adsunt quī eum vidēbant parietem perfodientem: neque ipse negat sē scelus admīsisse; sed sī vultis, iūdicēs, licet vōbīs testem audīre.
Quis est testis?
(Prōcēdit) Ego testis sum: ex animī meī sententiā iūrābō vērumque dīcam. Per viās noctū ambulābam, cum repentē hunc invēnī, vīdīque eum parietem perfodientem.
Quae dīcit audītis, iūdicēs: nunc autem reī audiāmus patrōnum.
Negābat, iūdicēs, amīcus meus, quem honōris causā nōminō, sē multa dictūrum esse: neque rē vērā multa dīxit. Dē eīs tamen quae tam breviter dīxit nunc mihi respondendum est: dīxit enim reum ipsum fatērī: rēctē dīxit; cliēns meus iam cōnfessus est sē parietem perfōdisse: sē scelus admīsisse vehementer negat. Cūr enim perfōdit? Ut pecūniam auferret? Minimē, nihil enim pecūniae inerat. Num putātis, iūdicēs, quemquam tam stultum esse ut velit scrīnium vacuum summō cum perīculō auferre? Nēmō hoc crēdere potest. Sed reus reī pūblicae causā scrīnium abstulit, iamque in medium posuit quae abstulerat. Epistulae sunt quās nesciō quō modō hic cognōvit ab hoste missās esse. Ūnam modo sententiam ex ūnā epistulā vōbīs recitābō:
"Sī igitur nūntiāveris nōbīs quot mīlitēs in urbe sint hanc pecūniam accipiēs. Nostrī mox urbī appropinquābunt; tū modo portam urbis pandē..."
Sed putō mē satis recitāvisse. (Cōnsīdit.)
Reus, ut vidētur, petītōrem accūsat: crīmen maiestātis est, dē quō vōs, iūdicēs, sententiam dare nōn potestis: quaestiōnem iubēbō cōnstituī. Nunc autem dē fūrtō sententiās date.
(Ad vigilem quemdam versus)
Venī hūc. (Tabellās eī dat) Iūdicibus tabellās distribue.
(Tabellae iūdicibus dantur, quī reum absolvunt.)
Reus absolvitur. Tullus autem retinendus est ut dē crīmine maiestātis quaerāmus.
(Vigilēs Tullum comprehendunt et abdūcunt: omnēs exīre coepērunt.)
(Patrōnō suō grātulāns) Grātiās tibi agō quam maximās...
Ego quoque; quam praeclāram ōrātiōnem habuistī!
Nihil est cūr mē remūnerēminī: valēte.
(Exit.)
(Ūnā vōce) Valē!
(Cum prīmō fūre loquitur dum abeunt) Nēminem umquam tē callidiōrem vīdī, sed nesciō quō modō cognōveris epistulās inesse.
(Submissā vōce) Meā manū imposuī, namque ab hostium duce eās accēperam herī, atque mēcum portābam, ut accidit, cum vigilēs appropinquāvērunt.
Deōs immortālēs! Sed quid accidet nōbīs cum fraus inventa erit?
Nōlī timēre; prōditōrēs semper negant sē scelus admīsisse: repertae sunt epistulae in scrīniō Tullī, nēmō igitur crēdet eī etiam sī mē dīcat imposuisse.
Callidissimum hominem! Ad porcīnam redeāmus.
(Exeunt. Aulaeum tollitur.)
Salvēte, discipulī. Hodiē carmen Horātī poētae recitābimus. Num quis volūmen nōn habet?
Habēmus, sed in capsā sunt omnia.
Tū, Mārce, cape volūmina et distribue. Cūrā ut suum cuique dēs. Nōlī hiāre, Sexte: num fessus es? Nōnne satis diū hāc nocte dormīvistī? Omnibus imperō ut attentō sītis animō. Nunc est discendum, nōn dormiendum. Putō vōs iam oblītōs esse cuius poētae carmen sīmus recitātūrī. Quis scrīpsit carmen, Gāī?
Ignōrō.
Ō puerum maximē immemorem! Tū, Mārce, nōlī rīdēre, nōlī istum in modum Gāium spectāre. Nihil est cūr spectēs. Mementō semper esse attentō animō. Prōverbium meum nōn ignōrās; discipulus ignāvus poenās dat. Cum, Tite, Gāius ignōret, tū mihi dīc quis carmen scrīpserit.
Horātius scrīpsit, magister.
Rēctē respondēs, mī Tite. Ō sī sīc omnēs! Multō essēmus fēlīciōrēs. Spectāte carmen in quō dē fonte Bandusiae nārrat Horātius. Num habētis?
Invenīre nōn possum.
(Susurrāns) Tertiō in librō.
Ō pessimum puerum! Nōlī loquī iniussus. Sī iterum iussa mea neglēxeris, ferulā meā ūtar, et tū dolōre maximō afficiēris. Intellegisne, an surdō loquor?
Intellegō. (Discipulīs) Ut īrāscitur!
Quid dīcis, pessimē?
Dīcō mē intellegere quid dicās, magister optime.
Tantō melius. Tē vīcīnō loquī arbitrābar: sī locūtus essēs, poenās dedissēs. Quīnte, carmen recitā ab initiō usque ad fīnem. Librī tertiī carmen est tertium decimum.
(Recitāns)
Nōn male recitās, mī Quīnte. Sed carmen est facillimum. Sī difficilius esset, fortasse errāvissēs. Nunc nōn errāvistī. Singulīs dē verbīs interrogābō. "Dulcī dignē merō." Quid significat merum? Dextram ērigite sī potestis respondēre.
(Dextrā sublātā) Merum significat id quod vīnum.
Rēctē dīcis. Merum est vīnum pūrum nūllā aquā admixtā. Hoc propriē significat. Sed apud poētās merum et vīnum idem significant. Nunc pergāmus. "Crās dōnāberis haedō." Aliter eadem dīc, Mārce.
Crās haedus tibi dōnābitur.
Rēctē respondēs. Nam nōs Rōmānī dīcimus vel "dōnō haedum alicui " vel "dōnō aliquem haedō." Versūs quārtum et quīntum velim aliquis exprimat aliīs atque simpliciōribus verbīs ūsus. Num quis id facere potest?
Possum. Frōns haedī prīmīs turget cornibus, quod signum est aetātis iam prōvectae. Itaque poēta dīcit frontem coniugem dēstināre et proelia, quibus scīlicet coniūnx cēterīs ab haedīs reportētur.
Rēctē expōnis rem. Pergit Horātius in hunc modum. Prōlēs lascīvī gregis--is lascīvus est quī semper lūdit--fontem sanguine rubrum faciet. Frīgidus vel mediā aestāte fōns manet, et taurōs labōre fessōs vagumque pecus recreat.
(Vīcīnō loquitur) Ille magister utinam haedus Horātī esset, et nōs apud fontem--
Tacē, tacē! Ō puerum īnsolentem, tē audiō! Cape caput tū, et tū pedēs retinē. Ego virgīs caedam. Maxima dēbētur magistrō reverentia, ut ego iam docēbō.
Ō magister, parce, parce! Cōnfiteor mē peccāvisse! Ō tergum meum, quantum dolet! Ō, Ō!
Iterumne loqueris, pessimē, dum ego tē docēre cōnor? Numquamne mihi oboediēs? Fessus sum caedendō; iam dēsinō. Utinam magis valērem, ut satis caederēris!
Grātiās agō, magister, dīs nōn tibi.
Tam fessus sum ut plūra docēre nōn possim. Exīte omnēs lūsum.
Gaudeāmus! Lūsum eāmus!
Spēlunca, ubi est ōrāculum Iovis.
(Magnō terrōre affectus, spēluncam adit) Ō Iuppiter, maxime deōrum, ōrāculum ā tē petō ut sciam quid sit faciendum. Namque Perseum nepōtem meum timeō, nē rēgem sē faciat. Dīc mihi igitur quid sit faciendum.
(Ex interiōre spēluncae parte audīta) Cavē Perseum; magnopere timendus est.
(Clārā vōce) Grātiās tibi agō prō tam clārō respōnsō. (Submissā vōce) Occīdam eum sine morā. Iamque oportet mē domum redīre. (Exit.)
(Perventum est ad rēgiam Ācrisī, ubi multī mīlitēs servīque multī Ācrisium ab ōrāculō redeuntem excipiunt.)
Rēgia Ācrisī
Ubī sunt Danaē atque Perseus?
Nescīmus, domine.
Quaerite igitur, atque dūcite eōs ad mē. (Exeunt mīlitēs quī mox redeunt cum Perseō Danaēque.)
Venīmus ad tē, Ācrisī, ut imperāta tua faciāmus; sed nescīmus quid velīs. Nōlī nōbīs nocēre. (Perseus vāgīre coepit.)
Comprehendite illōs, mīlitēs. Prōditōrēs sunt; quid oportet prōditōrēs patī?
Iaciendī sunt in mare.
Vīsne magnam arcam faciam quā inclūdantur?
Hoc cōnsilium mihi placet: cūrā eam quam celerrimē faciendam.
Ecce! Iam parāta est. Ego quidem eam ad lītus meā manū feram: tū modo mīlitēs iubē Perseum mātremque eius dēdūcere.
Dēdūcite eōs, mīlitēs: vōsque reliquī spectāte per fenestrās quid sit ēventūrum. (Mīlitēs Danaēn Perseumque dēdūcunt; servī ē fenestrīs spectant.)
Iam vidēmus mīlitēs eōs ad lītus dēdūcere; iamque ad lītus perventum est. In arcā sedent atque altum petunt. Tempestās vidētur exorīrī. Venī, domine, ad fenestram ut ipse videās. (Ācrisius fenestrae appropinquat.) Nōnne vidēs quō modō Danaē timeat?
(Per fenestram spectāns) Videō Danaēn timēre, sed Perseus minimē timet; putō eum dormīre.
Lītus Īnsulae Serīphī
Nōlī timēre, cārissime: iam pervēnimus ad terram. Putō Iovem, quī tranquillum fēcerit mare, nōs ē perīculō līberāvisse. Dīs grātiās agāmus: "Iuppiter omnipotēns, grātiās tibi agimus; tibi quoque, Neptūne, quī omnia maria rēgis, prō salūte datā." (Perseum alloquēns.) Dēsiste vāgīre: nihil est cūr timeās. Ego quidem itinere fessa sum; dormiāmus igitur in arēnā.
(Perseus coepit turrēs arēnā exstruere.)
(Intrat) Deōs immortālēs! Fēmina nescioquae fōrmōsissima in arēnā dormit. Quid sit faciendum nesciō; relinquere eam nōn possum, nam timeō nē flūctibus inundētur, sed pudet mē eam excitāre. (Perseum vidēns.) Tū tamen, puerule, aliquantulum arēnae in caput eius effunde. (Perseus super caput mātris hamam ēvertit.) Iam coepit expergīscī.
(Experrēcta) Pluit, ut vidētur; immō vērō grandinat. (Perseum vidēns.) Ō puer pessime, quid agis?
Salve, rēgīna, quaecumque es, sīve mulier sīve nympha.
Salve, domine; miserrima sum fēmina, ē naufragiō servāta. Hic est fīlius meus, adhūc īnfāns. (Perseum alloquēns.) Iubē advenam salvēre.
Salvē: Dā mihi piscem; valdē ēsuriō.
(Piscem ē sportā prōmēns) Accipe. (Ad Danaēn versus.) Sī placet tibi, domum rēgis vōs dūcam. Benignus est quī cōmiter vōs excipiet.
Bene dīxistī; eāmus ūnā. (Exeunt omnēs.)
Rēgia Polydectae
Salvē, domine. Ad tē dēdūcō fēminam puerumque, quōs in lītore invēnī ē naufragiō servātōs.
Gaudeō quod ē tantō perīculō effūgistis: nunc autem in fīnibus meīs tūtam sēdem accipite.
Grātiās tibi agō, optimē prīnceps, prō tantō beneficiō: hīc manēbō cum fīliō meō. Spērō eum fortem futūrum esse iuvenem.
(Multī annī praetereunt: Perseus iam iuvenis est.)
Fōrmōsissima fēmina est Danaē; velim igitur eam in mātrimōnium dūcere. Hoc tamen cōnsilium Perseō displicet, itaque mihi obstat quōminus mātrem suam in mātrimōnium dūcam. Ipse igitur dīmittendus est. (Ad mīlitēs versus.) Perseum arcessīte. (Mīlitēs exeunt; mox cum Perseō redeunt. Polydectēs Perseum alloquitur.) Quousque hīc manēbis? Nōnne taedet tē huius tantae ignāviae? Oportet iuvenēs fortēs sē praestāre; nam iamdūdum adulēscēns es. Cape arma igitur et virtūtem praestā.
Equidem vērō iamdūdum abīre cupiō; sed māter mīhi obstat quōminus abeam. Semper enim timet nē in aliquod perīculum cadam. Sed sī placet tibi, domine, statim abībō.
Placet mihi: abī sine morā, et caput Medūsae mihi refer. (Perseus exit.)
Terra incognita
Nesciō ubi sit Medūsa: sed advenam videō quem ōrābō ut viam mihi dēmōnstret. (Advenae appropinquāns.) Scīsne ubi Medūsa habitet?
Haec est via quae ad Graeās, sorōrēs eius, fert. Prīmum oportet tē ad Graeās īre ut magicam galeam accipiās. Ego falcem tibi dabō speculumque quae magnō tibi erunt auxiliō.
Prō falce grātiās tibi agō: sed speculō cūr opus est?
Per speculum spectā dum Gorgonibus appropinquās, nisi vīs in saxum vertī.
Hoc faciam. Nunc hāc viā prōgrediar. (Prōgredītur.)
(Perseum videntēs) Advena quīdam appropinquat.
Salvēte, mātrōnae. Galeam magicam petō; num vultis mihi dare? (Gladium stringit.)
Gladium dēpōne, atque abī: licet tibi habēre galeam. (Perseus cum galeā magicā exit.)
Alia Pars Terrae
Putō aliquem appropinquāre.
Nōn poterit nōbīs nocēre: statim in saxum vertētur.
Sed oculōs ad nōs nōn intendit: vereor nē laedat mē. Ecce! in speculum īnspicit: nōn dubium est quīn fortis sit.
(Medūsam aggressus) Horribilī speciē mōnstrum es: occīdam tē falce meā. (Caput Medūsae abscīdit.)
Succurrite, sorōrēs: Medūsa mortua est.
Succurrite, sī vultis: namque invenīre mē nōn poteritis. (Galeam magicam induit.)
Ē cōnspectū ēvāsit: vix dubitāre possumus quīn deus sit.
Ōrāculum deī Ammōnis
Ō Iuppiter omnipotēns, cōnsilium ā tē petō; quid enim faciendum sit nesciō. Saevissimum mōnstrum, quod Neptūnus mīsit, cottīdiē ē marī venit fīnēsque nostrōs vastat, hominēsque dēvorat. Dīc mihi igitur quōmodo ē tantō perīculō cīvēs extrahere possim.
(Ē spēluncā audīta) Fīlia tua mōnstrō trādenda est: quod sī fēceris statim abībit.
(Summō dolōre affectus) Mē miserum! Fīliam trādere nōn possum. Sed domum redībō; fortasse mōnstrum nōn redībit.
Rēgia Cēpheī
Iterumne venit saevissimum mōnstrum?
Nōn vīdimus, domine. Spērāmus id numquam reditūrum esse.
(Intrant) Salvē, optime prīnceps. Advenīmus rem terribilem nūntiātum; namque mōnstrum illud herī ē marī appropinquāvit lītorī duōsque piscātōrēs dēvorāvit.
Oportet tē, pater, ōrāculō pārēre. Nōn timeō prō patriā morī.
Vix possum mīlitibus imperāre ut tē dēdūcant; sed faciendum est. Ō mē miserum! Miserrimamque puellam! (Mīlitēs Andromedam abdūcunt.)
Lītus
(Andromedā vīnctā) Iam vīncta est vinculīs: mōnstrum exspectēmus.
(Intrat) Quid sibi vult hīc hominum concursus? (Andromedam videt.) Deōs immortālēs! Fōrmōsissima puella, vinculīs alligāta, lacrimat. Dīc mihi, per tē deōs ōrō, quam ob rem doleās.
Moritūra est, domine. Namque Cēpheus, pater eius, mōnstrō eam trādidit ut cēterōs ē perīculō ēripiat. (Fremitus audītur.) Iamque putō mōnstrum appropinquāre: ego abībō.
Nōnne audīs fremitum? Mōnstrum appropinquat; fugiāmus igitur nē in perīculum cadāmus. (Omnēs effugiunt.)
Ignāvissimōs hominēs! Ego, quī Medūsam interfēcī, nūllum mōnstrum timeō. (Mōnstrum videt.) Medūsā tamen hoc terribilius est. Sed interficiendum est. (Gladiō suō mōnstrum interficit. Andromedam ē vinculīs solvere coepit.) Nōlī timēre; mōnstrum mortuum est.
Grātiās tibi agō prō tantō beneficiō: sed vereor nē mōnstrum tē laeserit.
Tāle mōnstrum nōn potuit laedere Perseum, quī Medūsam occīdit.
Eāmus ad patris meī rēgiam ut sciat mē tūtam esse. Ego viam tibi dēmōnstrābō. (Exeunt.)
Rēgia Cēpheī
Ad tē dēdūcō fīliam tuam quam dē mōnstrō servāvī.
Fortissimum sē praestitit, pater.
Grātiās tibi agō quam maximās: anteā maximē dolēbam quia putāvī mē nōn iterum vīsūrum esse fīliam meam.
Gaudeō quod cīvēs ē tantō perīculō servāvī.
Nōn dubium est quīn mercēdem meritus sīs: per tē stetit quōminus Andromeda mortua esset. Quod dōnum velīs accipere?
Sī placeat tibi cupiam Andromedam in mātrimōnium dūcere.
Ego nōn obstābō tibi quīn in mātrimōnium eam dūcās.
Benignus es, domine. (Andromedam alloqueris.) Placetne tibi hoc cōnsilium?
Sī in patriā meā manēbis, tibi nūbam.
Adagium: Laqueō Suō Captus [1]
Nāvis mangōnum Brundisiō appropinquat
Haud multum abest quīn portum attingāmus.
Ipsam crepīdinem iam vidēre possum magnamque portitōrum multitūdinem quī nōs expectant.
Mē miserum! Quantum pecūniae prō portōriō solvendum erit.
Equidem certē vereor nē tōtum quaestum āmittāmus: nōnne fierī potest ut portitōrēs fallāmus?
Optimum cōnsilium: sed rēs summī perīculī est; cavendum igitur est nōbīs: sed fortasse efficere possumus ut crēdant hunc tam fōrmōsum servum ingenuum esse.
Sciō quid faciendum sit: bullam et praetextam togam eī impōnēmus.
Quālem sollertiam prae tē fers! Haec statim faciāmus. (Īnsignia ingenuitātis servō fōrmōsō impōnunt.)
Quam pulchram speciem prae sē fert! Crēderēs eum rē vērā esse ingenuum!
Bene fēcistī; nunc autem tacē: iam in portū sumus et portitōrēs adsunt.
(Nautās alloquēns) Ancorās iacite, vēnālēsque per forōs ēdūcite.
Unde vēnistis?
Mercātōrēsne estis?
Vēnāliciī Dēlō venīmus ut servōs hōs vēndāmus.
(Fōrmōsum servum digitō suō mōnstrāns.) Hic autem nōn vidētur vēnālicius esse.
Nōn est, sed Rōmānus quīdam, quī nōs ōrāvit ut nōbīscum nāvigāre sibi licēret.
Solvite igitur quīnquāgēsimam prō portōriō.
Ecce! Accipe: nunc sine nōs ad nūndinās illōs perdūcere.
Valēte nunc, amīcī; grātiās vōbīs agō quod mē tam benignē manūmīsistis.
In mālam crucem! Ō scelestē! Quam manūmissiōnem dīcis?
Cavēte nē cīvī Rōmānō maledīcātis.
Deōs immortālēs! Quantam audāciam! Cīvem Rōmānum sē dīcit esse.
Vēra dīcō, namque vōs quī bullam praetextamque togam mihi imposueritis, ultrō mē in lībertātem vindicāvistis.
(Submissā vōce) Vix facere possum quīn audāciam virī admīrer. (Clārā vōce) Quae, malum, est haec tanta audācia? Mox reperiēmus utrum līber sīs necne. (Alterum mangōnem allocūtus.) Comprehende eum ut ad praetōrem dūcāmus, quī diem dicat iūdiciumque nōbīs det.
Vindiciae apud praetōrem
(Adsunt praetor, servus quī lībertātem sibi vindicat, duo mangōnēs eōrumque patrōnus, iūdicēs, portitor ut testis, servīque ut testēs dīversae partis.)
Omnēs, quōs oportet, videntur adesse. Petītōrem audiam ut iūs dīcam.
Licetne patrōnō meō ōrātiōnem prō mē facere, namque ipse meam causam nōn bene agere possum?
Nihil obstat quīn patrōnus prō tē causam agat: statim modo incipiat.
Id vōbīs hodiē, iūdicēs, quaerendum est, utrum ingenuus an servus sit quī Dēlō in vēnālium numerō Brundisium ā clientibus meīs adductus est. Sed forsitan quaerat aliquis, quō modō scīre possumus num reus īdem sit quem vēnāliciī intrōdūxērunt? Testem statim praebēbō.
Ex animī meī sententiā iūrābō vērumque dīcam. Nōn dubium est quīn hic servus sit quem Brundisī vīdī inter aliōs servōs Dēlō invectōs.
Servus ipse nōn negat sē anteā servum fuisse; sed lībertātem iam sibi vindicat quia ā dominīs suīs manūmissus sit. Clientēs tamen meī hoc vehementer negant: nūllum servum manūmīsērunt, sed servus ipse suā manū signa ingenuitātis sibi imposuit. Nunc eum vidētis, iūdicēs, bullam praetextamque togam gerentem. Quōmodo tamen is ingenuus esse potest quī iam cōnfessus sit sē anteā servum fuisse? Nēmō dubitāre potest quīn aliquid fraudis īnsit: namque nē lībertō quidem, nēdum servō, licet signa ingenuitātis gerere. Et quō modō manūmittendī sunt servī? Num bullam praetextamque togam impōnendō? Minimē! Sed vindictā tangendī sunt. Nēmō tamen hunc vindictā tetigit; usque adhūc igitur servus est.
(Ad reum versus) Quid tū habēs quod respondeās?
Necesse est, iūdicēs, ut ipse meam causam agam, quia nēmō mihi prō patrōnō exstat. Quae autem ā mangōnum patrōnō dicta sunt vehementer negō. Dīxit enim mē ipsum meā manū signa ingenuitātis mihi imposuisse; id quod nūllō modō facere potuī, namque neque bullam neque togam praetextam habēbam. Sed mangōnēs ipsī suā manū haec mihi imposuērunt. Testēsque adhibēbō mē vērum dīcere.
Ex animī meī sententiā iūrābō vērumque dīcam. Vīdī hōs mangōnēs ipsōs suā manū signa ingenuitātis huic impōnere.
Ex animī meī sententiā iūrābō vērumque dīcam: ego quoque haec vīdī; putōque mangōnēs ita ēgisse ut portitōrēs fallerent, namque portōrium solvere nōlēbant.
Nunc mihi iūs dīcendum est. Patrōnus mangōnum negābat hunc līberum esse quia nōn rīte manūmissus esset. Lēx certē dīcit "sī neque cēnsū neque vindictā nec testāmentō līber factus est, nōn est līber." Servus igitur adhūc esse mihi vidētur. (Mangōnēs plaudunt.)
Sed servus mangōnum nōn potest esse, namque quī simulāvērunt eum ingenuum esse negāvērunt servum esse. Equidem vērō cēnseō eum pūblicandum esse ut servus pūblicus sit, mangōnēs quoque multā pecūniā multandōs esse putō, quia portitōrēs fallere cōnābantur. Sed oportet vōs, iūdicēs, sententiās dare.
(Iūdicēs, tabellīs distribūtīs, sententiās dant: servum pūblicant mangōnēsque multant.)
Nesciō quālem ad terram pervēnerimus: vōs tamen reliquī hīc manēte prope lītus dum ego paucīs cum comitibus ad interiōrem partem terrae prōcēdō ut quālis sit rēgiō quālēsque incolae sint reperiam.
Nōs vērō manēbimus, tū tamen cavē nē in perīculum veniās.
Cavēbō mihi atque comitibus: sed quis vult mē sequī?
Ego volō.
Ego quoque veniam.
Numquam tibi dēerō.
Tē persequar quōcumque volēs dūcere.
Neque ego quidem dubitābō quīn cōnsequar.
Venīte igitur mēcum, amīcī: vīnumque vōbīscum adferte nē in itinere sitiāmus. *(Ulixēs quīnque cum comitibus ē lītore ad interiōrem īnsulae partem proficīscitur.)
Spēluncam videō, prope quam multa ovium haedōrumque pecora circumstant.
Sed spectā gigantem quī pecus cūstōdit: vereor nē nōbīs noceat.
Nōn videt nōs: ad pecus oculōs intendit.
Ūnum modo oculum in mediā fronte habet.
Nīl refert: nōs vīdēre nōn potest.
Spēluncam igitur intrēmus: namque quid īnsit cognōscere volō. (Spēluncam intrant.)
Gigās certē abest: sed quot rēs adsunt! Sportae cāseī plēnae, ovēs, hircī...
Optima spolia invēnimus: omnia ad nāvem reportēmus.
Nōlīte ita facere: omnibus imperō nē quicquam tangātis, namque putō Cyclōpem iam redīre.
Videō eum magnum virgārum fascem in tergō portantem: mē miserum, quam timeō nē omnēs moriāmur!
Nōlī timēre, ignāvissime.
In interiōre spēluncae parte lateāmus omnēs. (Omnēs ad īmam spēluncam sē recipiunt.) (Cyclōps, cui nōmen est Polyphēmus, cum pecoribus intrat.)
Nunc oportet mē caprās mulgēre.
(Susurrāns) Utinam abesset!
(Vōcem audiēns) Vōcem hominis audiō: num latrōnēs adsunt? Quis inest?
(Multō terrōre affectus) Nautae sumus, optime, nōn latrōnēs: Troiā nāvibus nostrīs vēnimus, sed tempestāte ortā ad hanc īnsulam nāvem appulimus. Nōlī igitur nōbīs nocēre, sed praebē cibum.
Sī nautae estis, dīc mihi ubi sit nāvis vestra.
(Submissā vōce) Nōn dicam, nē nāvem nōbīs abripiat. (Clārā vōce.) Nōn iam habēmus nāvem, namque Neptūnus eam tempestāte obruit: ego tamen cum hīs tam paucīs comitibus ē naufragiō servātus hūc pervēnī: (Polyphēmus nautīs appropinquat.)
Cavēte, amīcī, cavēte! Nōbīs appropinquat. (Ā Polyphēmō ē terrā tollitur.) Ō mē miserum! Succurrite mihi amīcī!
Succurrite amīcī! Valdē ēsuriō, neque satis est mihi ūnus homunciō. (Duōs ē comitibus dēvorat.) Iam satis ēdī: bibere volō.
Accipe igitur aliquantulum vīnī. (Polyphēmus bibit.)
Hoc vīnum mihi placet; numquam anteā tam dulce vīnum bibī: multō dulcius est lacte: dā mihi alterum cyathum.
Ecce! Cyathus iterum replētur: sed minimum vās est cyathus; nōnne ex amphorā bibere velīs?
Benignus es advena: quid est tibi nōmen? Nam prō hōc tantō beneficiō praeclārum tibi dōnum dabō: omnium postrēmum tē edam.
(Cautē respondet) Nēmō est nōmen mihi: sed accipe amphoram. (Polyphēmus amphoram accipit, tōtamque haurit.)
Optimum est vīnum: iamque fatīscor; dormīre volō. Mē miserum! Vix ambulāre possum; titubō. (Vīnō superātus humī iacet.)
Nunc, amīcī, festīnāte: profundē dormit, nam vīnō est ēbrius.
Sed quid faciendum est? Effugere nōn possumus quia spēluncae introitus magnō saxō obstrūctus est, quod nūllō modō dīvellere poterimus.
Audīte tamen cōnsilium meum: inter haec ligna magnum pālum videō: hunc praeacūtum faciāmus.
(Ūnā vōce) Auxilium dabimus. (Pālum ferrō praeacuunt) Satisne praeacūtus est?
Satis est. Nunc extrēmam partem in ignem impōnite.
Impōnimus, iamque ārdet.
Nunc igitur hōc īnstrūmentō oculum Polyphēmī trānsfodiāmus dum dormit.
Tollite pālum: oculum trānsfodere volumus.
(Dolōre excitus) Mē miserum! Quantum dolōrem sentiō. Quis mē interficit? Oculus trānsfoditur. Nōn vidēre possum. Caecus sum. Ō... Ō...
(Clāmōrem audientēs ad spēluncam veniunt) Quis tē laedit, Ō Polyphēme? Cūr tantum sustulistī clāmōrem?
Quia Nēmō mē laedit.
Sed sī nēmō tē laedit nihil est cūr clāmēs.
Dīxī Nēminem mē laedere, amīcī.
Sī nēmō tē laedit nōn dubium est quīn deus quīdam tē pūniātur. Abībimus igitur, namque dīs resistere nōlumus.
Nōlīte abīre, amīcī. (Cyclōpēs iam abeuntēs ē spēluncā sequitur.)
Nunc effugiendī facultātem habēmus. (Omnēs ē spēluncā ruunt.)
Ē quantō perīculō servātī sumus. Nōn multum aberat quīn omnēs morerēmur.
Adagium: Sequitur Vāram Vibia [2]
Cordus dīxit sē hodiē ventūrum esse; poētārum praeclārissimus--sōlus igitur admittendus est. Servum iubēbō cēterōs exclūdere. Ēia, Dāve, age, hūc venī! Stulte, num audīs? Omnium surdissimus est. Venī hūc, pessime. Vocō tē. (Dāvus appropinquat.) Cūrā ut Cordum poētam sōlum admittās, cēterōs exclūdās. Intelligisne?
Intelligō, domine. Nēminem nisi poētam admittam. (Abīre coepit.)
Ēia Dāve, redī. Hūc, hūc stulte! Artificem quoque quaere quī operculum cistae meae affīgat. Hoc quam celerrimē cūrā faciendum sī nōn vīs vāpulāre.
Hoc statim faciendum cūrābō, domine: (Iānitōrī appropinquāns.) Semper dormit. (Iānitōrem ē somnō excitat.) Cūrā nēminem nisi poētam admittās. Ego artificem quaerō.
(Extrā iānuam) Venīmus salūtandī causā. Aperī iānuam!
(Dum iānuam aperit) Num poētae estis? Procul Ō profānī! Nōn estis poētae. (Eōs dēpellere cōnātur, sed nōn potest eīs obstāre quīn irruant.) Accipite sportulās atque ābīte. Ipse nōn vacat. (Clientēs sportulās ē mēnsā capiunt. Deinde, Umbriciō salūtātō, abeunt.)
Quot incommoda in urbe sunt. Cottīdiē clientēs veniunt salūtātum; poētae ubīque recitant... (Poēta intrat.) Ō lupus in fābulā![3]
Salvē, optime poētārum patrōne. Adsum carmen tibi recitātum.
Quis tē admīsit, pessime? Nōn vacō. (Poētā recitāre coepit.) Dēsiste, dēsiste. Nōn vacō tibi.
Sed servus dīxit tē iamdūdum mē exspectāre.
Ō stultissimum servum. (Poēta secundus intrat.)
Salvē, optime poētārum patrōne. Adsum carmen tibi recitātum.
Mē miserum! Poēta poētam excipit. (Poēta prīmus iterum recitat.)
Quid reī est? Importūnē recitat? (Poētam prīmum ferit, quī artificem tignum portantem offendit atque ad terram dēicitur.)
(Surgēns)
(Iterum eum ferit.) Sciō quam molestus sit, sed accipe sōlātium. (Ad Umbricium versus ipse recitāre coepit.)
Venit poēta, domine. (Cordus cum tertiō poētā intrat.)
(Ūnā vōce loquentēs) Salvē, optime poētārum patrōne. (Cordus poētam tertium percutit.)
Salvē, optime poētārum patrōne, adsum carmen tibi recitātum.
Ubīque poētae! Perstringuntur aurēs. Quid faciam? Quō fugiam? (Turbam poētārum recitantium circumspicit atque ē scaenā effugit.)
(Omnēs poētae, dum carmina sua recitant, perambulant gradātimque exeunt.)
Haec est cista. Istud operculum affīgendum.
Opus erit clāvis, malleō, tignō, fortasse restī. Clāvōs nōn habeō. Malleus est domī. Nunc autem quaeram, cum invēnerō redībō. (Exit.)
Artificēs Rōmānōs! (Exit.)
(Intrat) Iam quiēscere possum. Locus poētīs vacuus mīrāculō est. (Poētārum vōcēs audit.) Mē miserum, appropinquāre videntur. Quid faciam. Quō mē cēlem? (Cistam videt.) Optimum cōnsilium est; in cistā latēbō. (In cistā latet. Mox Cordus intrat carmen recitāns. Dāvus cum artifice redit poētamque recitantem dēpellit.)
Nunc operī incumbe. Nōlī tempus terere. Satis habēs īnstrūmentōrum. Incipe modo. (Artificem ferulā percutit.) Namque sī iterum officium tuum neglēxeris poenās dabis. Saevissimus est dominus quī nōn parcet tibi. Incipe igitur sī nōn vīs verberārī.
Ecce, incipiō. Nōlī īrāscī. Sed audī. Nōnne audīvistī vōcem? (Umbricius ē cistā clāmat.)
(Quippe quī surdus sit Umbricium nōn audit) Cūr cessās, pessime? Perge, perge. Semper loqueris. Nihil agis. (Artificem percutit.)
Parce, parce. Affīgere volō, sed putō aliquem inesse.
Iterum loqueris. Tacē, tacē! Tempus est agendī, nōn loquendī.
Nōlī affīgere operculum. Sine mē exīre. (Andromachus iterum vōcem audiēns, iterum cessat.)
Iterumne cessās, ō sceleste? Semper cessant artificēs Rōmānī. Accipe calcem. Nunc perge operārī. Vereor nē prius adsit dominus quam perficere potueris.
Vereor nē iam adsit dominus, sed affīgendum est. Modo parce virgīs.
Mē miserum! Quot incommoda ē poētīs surdīsque servīs accipiō. (Andromachus, terrōre affectus, iterum dēsistit.)
(Artificem ferulā percutiēns) Semper cessās, pessime!
Parce, parce! Nōnne audīvistī vōcem?
Clāmā, optime, maiōre vōce. Nōn potest tē audīre.
(Clāmāns) Putō dominum tuum cistae inesse! Nōnne audīvistī vōcem?
Ō pessime, poenās sūmam. (Verbera inter sē dant. Intrat Cordus.)
Quid sibi vult hic clāmor?
Sine mē exīre, optime Corde.
(Gaudiō affectus) Umbricius inest. (Cistae appropinquat.) Nunc nōn potes effugere. (Ad aliōs poētās, quī iam intrāvērunt, versus) Audiendī sumus, amīcī. (Dāvum alloquitur.) Bene fēcistī quī eum in cistā inclūserīs. (Carmen suum iuxtā cistam recitāre coepit; aliī quoque poētae recitant: nōn ita multō post Umbricius cistam effringit et surgit.)
Quantum mūtātus ab illō...
(Terrōre affectus) Ō mē miserum! Quid mē flet? Āctum est dē pelle meā.
(Ad Dāvum versus) Nunc mihi crēdis. Iamdūdum dīcō ipsum inesse. (Poētae recitant.)
(Īrā commōtus) Ābīte, ābīte! (Poētās ē scaenā dēpellit.)
(Aulaeum tollitur.)
Carmen Poētae Prīmī
Carmen Poētae Secundī
Carmen Poētae Tertiī
Carmen Cordī
Dēversōrium
(Cantat)
Sed iam satis bibimus; dormīre cupiō, namque itinere fessus sum. Ancillam igitur arcesse, optime, quae nōs ad cubiculum perdūcat.
Ēia tū, venī hūc! (Caupōna appropinquat.) Licetne nōbīs...?
(Interpellāns) Nōn licet vōbīs. Nimium vīnī iam bibistis. Plūs dare recūsō.
Impudentem audāciam! Sine mē tōtam dīcere sententiam. Nōn vīnum quaerō sed cubiculum. Licetne nōbīs dormīre hīc? Viātōrēs sumus, quī iam multa mīlia passuum ambulāvimus; itaque itinere fessī sumus. Ostende cubiculum.
Ostende pecūniam, namque nesciō utrum habeātis necne. Vereor nē mendīcī vel latrōnēs sītis. Prīmum igitur solvenda est pecūnia, deinde ad cubiculum vōs perdūcam.
Quālem audāciam! Quid faciendum est, mī Sōcratēs? Num aliam petāmus tabernam?
Vereor ut possim. Nōn placet mihi hoc dēversōrium; ūnam tamen maneāmus noctem, per tē deōs ōrō. Vix facere possum quīn iam dormiam.
Sed manēbimus sī vīs. Nōlī hiāre, sed dā pecūniam caupōnae.
Ego autem nīl habeō. Tē dare oportet.
Semper negās tē habēre pecūniam. Equidem vērō nōn solvam prō tē. Sed mūtuam pecūniam tibi dabō, sī modo prōmittēs tē mihi redditūrum esse.
Mūtuam accipiam. Nōlī īrāscī.
(Caupōnam allocūtus) Ecce, accipe nummōs. Velim nōs ad cubiculum perdūcās.
Mēcum igitur venīte.
Cubiculum
(Intrant Sōcratēs, Aristomenus, Caupōna. Caupōna cubiculum monstrat et exit.)
Quam sordidum cubiculum. (Ad lectulum it.) Vestīmenta lectulī madida esse putō. (Ea tangit.) Deōs immortālēs! Madidissima sunt. Nōn dormiam in hōc lectulō.
Ego tamen tam fessus sum ut nīl cūrem. (Vestēs exuit atque in lectulō iacet. Post breve tempus stertere coepit.)
Fēlīcem hominem! Iam stertit. Crēdō eum in fluviō dormīre posse. Sed quid est hoc? Grabātulum videō. Hīc iacēbō. Prīmum tamen forēs addūcam pessulōque affīgam, nē quis intret. Grabātulus quoque post cardinēs pōnendus. Nunc dormīre possum. (Sē somnō dat.)
(Ambō dormiunt. Mediā nocte iānua aperītur grabātulusque impetū prōsternitur. Intrant sāgae.)
(Ē grabātulō ēversō caput tollēns.) Quid vultis? Quae tantō impetū cubiculum intrātis?
(Gladium stringēns) Tacē, sī nōn vīs trucīdārī: nōlī nōbīs obstāre. (Aristomenus prae metū tacet, et, dum sub grabātulō latet, quid ēventūrum sit expectat.)
(Ad alteram versa) Dēpōne lucernam, spongiamque mihi dā. Ubi est Sōcratēs? Ecce! videō eum in alterō lectulō iacentem. (Ambae Sōcratem circumstant.) Altē dormit. Tū tamen caput eius dimovē ut gladium in iugulum dēmergam.
Bene fēcistī; usque ad capulum dēmersistī. Nunc extrahe gladium ut sanguinem utrīculō meō excipiam, nē stīlla usquam videātur. Iam satis habeō. Plēnus est utrīculus.
Sed nōlī impōnere spongiam, namque cor prius est extrahendum. Sine mē dextram per vulnus immittere. Ecce! Extrahō. Abeāmus igitur priusquam expergīscātur. (Exeunt.)
(Ē grabātulō surgēns) Heus tū, iānitor, venī celerrimē! Sīcāriī adsunt quī comitem meum interfēcērunt. (Submissā vōce.) Quid mihi faciendum est? Vereor nē quis putet mē ipsum interfēcisse eum, cum māne iugulātus appāruerit. Optimum vidētur fūrtim ēvādere. (Pessulōs redūcit, iānuāque apertā, clāmat.) Heus tū, ubi es? Valvās stabulī absolve, ante lūcem īre volō.
(Intrat sēmisomnus.) Quid vīs? Ignōrāsne latrōnibus īnfestārī viās, quī hoc nocturnum iter incipis? Alicuiusne facinoris cōnscius morī cupis? Quōmodo scīre possum utrum comite tuō iugulātō fugā praesidium quaerās necne?
(In cubiculum reversus) Mē miserum! Nōn misericordiā commōtae mihi sāgae pepercērunt, sed crucī mē reservāvērunt. Mortem mihi cōnscīscam, sed quō in locō tēlum mortiferum invenīre possum? Ecce, grabātulus restī intextus tēlum praebēbit: restī mē suspendam. (Induit laqueum.) Heu, restis collum angit! (Subitō dē altō recidēns Sōcratem superruit.) Dīs grātiās agō! Vetus putrisque fūnis dīruptus est.
(Experrēctus) Num tēctum mē obruit? Crēdō terrae mōtum tōtam dēmōlīrī tabernam.
(Admīrātiōne affectus) Vērum dīcis, mī Sōcratēs. Ego quoque ē grabātulō super tē ēiectus sum. Effugiāmus igitur priusquam ruīnīs obruāmur.
(Ambō dē cubiculō dēscendunt tabernamque relinquunt.)
In itinere
Num quid sēnsistī dum dormīs, Sōcratēs?
Terrae mōtum valdē sēnsī. Cūr autem rogās?
Quia somnium mīrābile percipiēbam. Duae enim sāgae per somnium mihi vidēbantur cubiculum intrāre, et capite tuō dimōtō, in iugulum gladium dēmergere. Nunc autem nūllum vulnus videō, sed integrum vidētur esse.
Mīrābilem fābulam nārrās, namque ego quoque somnium eiusmodī vīdī, sed mōtus terrae mē excitāvit, cognōvīque somnium modo fuisse. Nōlī timēre nūgās. Equidem vērō--id quod multō maiōris est mōmentī--magnopere ēsuriō, namque nūllum ēdī ientāculum.
(Cibum ē saccō prōmēns) Ecce! Parātum tibi adest ientāculum; optimum cāseum habeō. Iuxtā platanum istam resīdāmus. (Sōcratēs edere coepit bonamque cāseī partem avidē dēvorat.)
Satis ēdī. Bibere cupiō, namque sitiō.
Flūmen adest. (Sōcratem cūriōsē spectat) Sed quid reī est tibi? Maciē et pallōre affectus es; corpus etiam dēficere vidētur!
Absurdum dīcis. Satis bene valeō. Sitim modo dēpellere cupiō.
Ī igitur ad flūmen ut bibās.
(Sōcratēs ad terram sē prōiicit extrēmīsque labrīs aquam summam attigit, cum subitō in iugulō eius vulnus dēhīscit in profundum, et spongia repente dēvolvitur.)
Succurre mihi, optime! Nesciō quid acciderit. Haud multum abest quīn in flūmen cadam. (In medium cadit flūmen.)
Nōlī timēre, auxiliō tibi adsum. (Sōcratem ē fluviō alterō pede dētrahit.) Deōs immortālēs! Iam mortuus est. Sāgae, ut opīnor, eum magicīs artibus interfēcērunt. Nunc autem sepeliendus est in arēnā; nēnia quoque dīcenda ut placidus in sepulcrō quiēscat. (Nēniam canit.)
(Ulixēs in castrīs Graecīs Sinōnī occurrit.)
Salve, Sinōn. Tē alloquī cupiō.
Salve, imperātor.
Virum audācem quaerō, quī ut aliī sibi crēdant facile efficere potest. An perīculum timēs?
Imminente morte impavidus sum.
Bene. Scīs nōs hanc urbem per decem annōs obsidēre. Tanta perīcula, tantōs labōrēs nēquīquam subīmus, ut sociī fatīgātī, quippe quī sē Troiam numquam captūrōs reantur, diūtius oppugnāre recūsent. Calchās, quī, clāmōribus sociōrum audītīs, saepe deōs precibus fatīgābat, tandem Troiam nōn vī sed dolō capere necesse esse fātus, ut dolōs exquīrerēmus nōbīs persuāsit. Vīdistīne equum illum ligneum quem aedificant artificēs?
Vīdī equidem. Saepe mēcum dēlīberābam utrum imāgō ad deōs plācandōs, an bellī māchina esset.
Est quasi bellī māchina, nam in hōc equō mīlitēs armātōs inclūdēmus. Troiānīs necesse est dolīs persuādēre ut hunc equum in arcem trahant. Potesne tū hoc facere?
Temptābō quantum est in mē. Quō modō autem faciendum sit omnīnō ignōrō.
Hoc iamdūdum cōnstituimus. Sed cōnsilium prīmum tibi expōnam. Cōnsīdāmus. Animum attende. Clārā lūce in cōnspectū Troiānōrum omnia parābimus; castrīs relictīs in nāvibus ita abībimus ut Troiam nōs Mycēnās petere reantur. Tenedon autem prōgressī noctem manēbimus, quā tēctī iterum Troiam nāvigābimus.
Intellegō.
Tū autem in lītore relictus Trōiānīs occurrere dēbēs, quī verbīs dolīsque persuādeās (namque potes) ut equum in urbem intrōmittant. Simulā, scīlicet, tē ā nōbīs crūdēliter dēsertum esse.
Hoc cūrābō, imperātor.
Eāmus nunc ut cum Calchante colloquāmur. (Exeunt.)
(Aulaeum tollitur.)
(Pāstōrēs quattuor Troiam colloquuntur.)
Tandem capellās nostrās pāscere licet, ō amīce. Sed spectā ut arva ab hostibus vastāta, ut arborēs combustae sint.
Etiam nunc pāscere vix possumus gregēs, āridae enim ubīque herbae. Gaudeāmus autem quod hostēs aufūgērunt.
Placetne vōbīs castra dēserta Ulixī vīsere? Eāmus--dī immortālēs! Quid videō?
Quid vidēs?
Graecam certē galeam; quis ille homō quī in ulvā sē cēlāre cōnātur?
Ubī est?
Spectāte ad laevam. Ibi per herbās nunc serpit.
Vocēmus eum. Heus tū!
Heus! Nōlī fugere!
Invalidus vidētur esse. Vidēn ut titubet?
Terrōre affectus scīlicet. Capiāmus eum ut vīnctum ad rēgem dūcāmus. Spoliīs fortasse potiēmur. (Ad Sinōnem magnō clāmōre currunt. Sinōn autem surgit et appropinquat.)
Salvēte, pāstōrēs. Nē laedātis mē precor. Amīcus sum vōbīs.
Timē amīcus, quī Graecam geris galeam?
Graecus sum scīlicet, sed quī Graecīs inimīcus sim, Troiānīs amīcus fīō.
Ad rēgem dūcāmus. Vincula adferte!
Quid vinculīs opus est? Ultrō ībō.
Vincula dīcō.
Alligāte hunc scelestum. Graecō nē fidem habeātis. Dolōsa est gēns periūrīque plēna. (Pāstōrēs duo Sinōnem alligant.)
Ecce! Factum est.
Miserēre.
Tacē. Rēgem alloquī mox licēbit, namque ad rēgem Priamum tē dūcēmus.
Nihil est quod ita faciāmus. Ecce rēx quī castra Ulixī vīsūrus appropinquat.
Occurrendum est eī. (Prōgressī rēgī occurrunt.)
Salvē, rēx optime; tē salūtāmus.
Salvēte pāstōrēs. Quid sibi vult hic clāmor? Quem indignō modō ad mē trahitis?
Captīvus est Graecus, rēx optime. (Tum omnēs ita simul clāmant ut nihil audīrī possit.)
Tacēte, quaesō. Captīvus ipse, quis sit nōbīs dīcet. (Sinōn dēmissīs oculīs quiēscit.) Tē loquī iubeō. Nōlī timēre. Vereor nē mūtus sit.
Mē miserum! Quid mihi faciendum est, quī et apud Graecōs, et apud Troiānōs invīsus sim? Eī mihi! Nārrābō tamen omnia vēra, nam sī miserum fortūna improba Sinōnem fīnxit, mendācem numquam finget.
Miser vidētur esse, immō vērō miserrimus.
Perge, nōlī timēre.
Mē Graecum esse nōn negō. Cūr enim negem? Pater meus, quod pauper erat, mē Palamēdis in arma mīsit. Hunc Pelasgī, quia bella vetābat, verbīs dolīsque Ulixī excitātī, crūdēliter trucīdāvērunt. Quō factō īrātus nec vōcī neque īrae pepercī. Unde mē Ulixī inimīcum reddidī. Hic igitur, comitibus contrā mē excitātīs, ut occāsiōnem mē interficiendī nancīscerētur in speculīs semper erat. Tandem scelestus... Sed cūr haec nārrō? Cūr tempus terō? Iam poenās sūmite. Iam, iam mē, quod Ulixēs velit, interficere licet.
Nōn tē laedere volumus; perge, precor.
Tandem scelestus ille sē opportūnitātem adeptum esse crēdidit. Graecī enim Mycēnās abīre voluērunt, sed tempestātēs, hiems, pontus perīculōsus obstābant quīn id facerent. Apollō enim nisi sanguine plācāvissēmus ventōs nōs umquam reditūrōs negāvit. Per multōs diēs Calchās silēbat. Omnēs perterritī quiēscēbant. Tandem Calchās vōce Ulixī āctus, mē ārae dēstināvit. Proximō diē vincula rūpī, ēvāsī, per noctem in ulvā, dum Graecī in nāvibus discēderent, mē cēlāvī. Per tē deōs ōrō, per sīdera, per caelum, miserēre meī indigna ita ferentis.
Līberāte eum, pāstōrēs. (Pāstōrēs vincula āmovent.) Salvē advena. Graecōrum oblīvīscere; apud nōs comes eris. (Clāmor audītur.) Sed clāmōrem audiō. Quid nunc accidit?
Hominēs equum illum ligneum fūnibus hūc trahunt.
Quem equum nārrās?
Quem in lītore relīquērunt Graecī. Equus est ligneus, trabibus contextus, ingēns.
Sed cūr hunc equum fūnibus trahunt? Cūr in lītore relīquērunt Graecī?
Id scīre volumus. Per longum tempus disputābant mīlitēs quid faciendum esset. Aliī equum ūrere, in urbem trahere aliī volēbant. In urbem tandem trahere temptāvērunt, sed tantus est ut intrā mūrōs dūcere nequeant. Nunc eōs iterum in lītus dūcere crēdō.
Dīc mihi, advena, vēra. Quid sibi vult hic equus! Quis auctor? Cūr in lītore relīquērunt?
Dīcam. Caelum testor, sōlem, āramque, vittāsque sacrās quās fūgī; fās est mihi omnia reclūdere. Nōn iam patriā teneor. Hunc equum, aedificāvērunt ut scelus Ulixī, quī Palladium violāverat, expiārent. Sī vōs sacrum hunc equum violāveritis exitium erit Troiae. Sīn autem manibus vestrīs in urbem trāxeritis, Mycēnās mox aggressī capiētis. Hanc igitur ob rem, nē intrā mūrōs dūcerētur tantum aedificāvērunt.
Dūcendus est igitur in urbem; arcessite mīlitēs, quī moenia urbis pandeant, atque hunc equum in arcem trahant. Festīnāte pāstōrēs. Ipse hoc faciendum cūrābō. (Exeunt omnēs.)
(Nocte Sinōn portam in equō clam aperit, ut mīlitēs Graecī exīre possint.)
Ecce! Iam aperta est porta. Dēscendite, sociī. Sed imperō vōbīs nē sonitum faciātis.
Macte virtūte. Bene fēcistī. Nunc paucōs nostrōrum vigilēs prīmum aggredī, deinde portīs patefactīs sociōs accipere oportet. Nōs urbem invādēmus, aedificia incendēmus, Troiānōs vīnō somnōque oppressōs trucīdābimus.
Ita faciēmus. Ulixēs aliōs in urbem, ad portās ego aliōs dūcam. (Abeunt omnēs, Sinōne exceptō, Ulixēs ad dextram, Menelāus ad laevam.)
In eō est ut Troia cadat. Per decem annōs obsidēmus, omnēs aditūs temptāvimus, fortissimō quoque nostrōrum interfectīs magnō pretiō hanc urbem capimus. Crās autem ex hāc urbe nihil nisi nōmen restābit. (Auribus arrēctīs adstat.) Sociōs meōs ad vigilēs iam vēnisse crēdō. Nihil audiō, ubīque silentium. (Clāmor audītur. Sinōn hūc illūc spectat.) Nunc, nunc clāmor ad caelum tollitur. Aliquōs appropinquantēs audiō. (Mox mīlitēs Graecī clāmantēs intrant.) Quid accidit, amīcī? Cui fortūna favet?
Nōbīs certē. Vigilēs dē improvisō aggressī facile interfēcimus. Tum agminibus iūnctīs hūc pervēnimus.
Multōs in viā occīdimus; aedificia multa ārdent.
Audīvī equidem rēgem Priamum interfectum, domum eī incēnsam esse. Nunc spoliāre licet.
Spoliēmus. Urbem ego cēpī, dēstrūxī. Magnum per saecula erit mihi nōmen.
Ad arcem!
(Omnēs exeunt.)
Fīnis
Proverb: Caught in one's own trap.
Proverb: One error follows another.
Proverb: Speak of the devil.